[9,0] LIBER NONUS. [9,75] LXXV. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM. (1) Minus tibi accuratas a me epistulas mitti quereris. Quis enim accurate loquitur nisi qui uult putide loqui? Qualis sermo meus esset si una desideremus aut ambularemus, inlaboratus et facilis, tales esse epistulas meas uolo, quae nihil habent accersitum nec fictum. (2) Si fieri posset, quid sentiam ostendere quam loqui mallem. Etiam si disputarem, nec supploderem pedem nec manum iactarem nec attollerem uocem, sed ista oratoribus reliquissem, contentus sensus meos ad te pertulisse, quos nec exornassem nec abiecissem. (3) Hoc unum plane tibi adprobare uellem, omnia me illa sentire quae dicerem, nec tantum sentire sed amare. Aliter homines amicam, aliter liberos osculantur; tamen in hoc quoque amplexu tam sancto et moderato satis apparet adfectus. Non mehercules ieiuna esse et arida uolo quae de rebus tam magnis dicentur (neque enim philosophia ingenio renuntiat), multum tamen operae inpendi uerbis non oportet. (4) Haec sit propositi nostri summa: quod sentimus loquamur, quod loquimur sentiamus; concordet sermo cum uita. Ille promissum suum impleuit qui et cum uideas illum et cum audias idem est. Videbimus qualis sit, quantus sit: unus est. (5) Non delectent uerba nostra sed prosint. Si tamen contingere eloquentia non sollicito potest, si aut parata est aut paruo constat, adsit et res pulcherrimas prosequatur: sit talis ut res potius quam se ostendat. Aliae artes ad ingenium totae pertinent, hic animi negotium agitur. (6) Non quaerit aeger medicum eloquentem, sed si ita competit ut idem ille qui sanare potest compte de iis quae facienda sunt disserat, boni consulet. Non tamen erit quare gratuletur sibi quod inciderit in medicum etiam disertum; hoc enim tale est quale si peritus gubernator etiam formosus est. (7) Quid aures meas scabis? quid oblectas? aliud agitur: urendus, secandus, abstinendus sum. Ad haec adhibitus es; curare debes morbum ueterem, grauem, publicum; tantum negotii habes quantum in pestilentia medicus. Circa uerba occupatus es? iamdudum gaude si sufficis rebus. Quando tam multa disces? quando quae didiceris adfiges tibi ita ut excidere non possint? quando illa experieris? Non enim, ut cetera, memoriae tradidisse satis est: in opere temptanda sunt; non est beatus qui scit illa, sed facit. (8) 'Quid ergo? infra illum nulli gradus sunt? statim a sapientia praeceps est?' Non, ut existimo; nam qui proficit in numero quidem stultorum est, magno tamen interuallo ab illis diducitur. Inter ipsos quoque proficientes sunt magna discrimina: in tres classes, ut quibusdam placet, diuiduntur. (9) Primi sunt qui sapientiam nondum habent sed iam in uicinia eius constiterunt; tamen etiam quod prope est extra est. Qui sint hi quaeris? qui omnes iam adfectus ac uitia posuerunt, quae erant conplectenda didicerunt, sed illis adhuc inexperta fiducia est. Bonum suum nondum in usu habent, iam tamen in illa quae fugerunt decidere non possunt; iam ibi sunt unde non est retro lapsus, sed hoc illis de se nondum liquet: quod in quadam epistula scripsisse me memini, 'scire se nesciunt'. Iam contigit illis bono suo frui, nondum confidere. (10) Quidam hoc proficientium genus de quo locutus sum ita conplectuntur ut illos dicant iam effugisse morbos animi, adfectus nondum, et adhuc in lubrico stare, quia nemo sit extra periculum malitiae nisi qui totam eam excussit; nemo autem illam excussit nisi qui pro illa sapientiam adsumpsit. (11) Quid inter morbos animi intersit et adfectus saepe iam dixi. Nunc quoque te admonebo: morbi sunt inueterata uitia et dura, ut auaritia, ut ambitio; nimio artius haec animum inplicuerunt et perpetua eius mala esse coeperunt. Ut breuiter finiam, morbus est iudicium in prauo pertinax, tamquam ualde expetenda sint quae leuiter expetenda sunt; uel, si mauis, ita finiamus: nimis inminere leuiter petendis uel ex toto non petendis, aut in magno pretio habere in aliquo habenda uel in nullo. (12) Adfectus sunt motus animi inprobabiles, subiti et concitati, qui frequentes neglectique fecere morbum, sicut destillatio una nec adhuc in morem adducta tussim facit, adsidua et uetus pthisin. Itaque qui plurimum profecere extra morbos sunt, adfectus adhuc sentiunt perfecto proximi. (13) Secundum genus est eorum qui et maxima animi mala et adfectus deposuerunt, sed ita ut non sit illis securitatis suae certa possessio; possunt enim in eadem relabi. (14) Tertium illud genus extra multa et magna uitia est, sed non extra omnia. Effugit auaritiam sed iram adhuc sentit; iam non sollicitatur libidine, etiamnunc ambitione; iam non concupiscit, sed adhuc timet, et in ipso metu ad quaedam satis firmus est, quibusdam cedit: mortem contemnit, dolorem reformidat. (15) De hoc loco aliquid cogitemus: bene nobiscum agetur, si in hunc admittimur numerum. Magna felicitate naturae magnaque et adsidua intentione studii secundus occupatur gradus; sed ne hic quidem contemnendus est color tertius. Cogita quantum circa te uideas malorum; aspice quam nullum sit nefas sine exemplo, quantum cotidie nequitia proficiat, quantum publice priuatimque peccetur: intelleges satis nos consequi, si inter pessimos non sumus. (16) 'Ego uero' inquis 'spero me posse et amplioris ordinis fieri.' Optauerim hoc nobis magis quam promiserim: praeoccupati sumus, ad uirtutem contendimus inter uitia districti. Pudet dicere: honesta colimus quantum uacat. At quam grande praemium expectat, si occupationes nostras et mala tenacissima abrumpimus! (17) Non cupiditas nos, non timor pellet; inagitati terroribus, incorrupti uoluptatibus, nec mortem horrebimus nec deos; sciemus mortem malum non esse, deos malo non esse. Tam inbecillum est quod nocet quam cui nocetur: optima ui noxia carent. (18) Expectant nos, ex hac aliquando faece in illud euadimus sublime et excelsum, tranquillitas animi et expulsis erroribus absoluta libertas. Quaeris quae sit ista? Non homines timere, non deos; nec turpia uelle nec nimia; in se ipsum habere maximam potestatem: inaestimabile bonum est suum fieri. Vale. [9,76] LXXVI. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM. (1) Inimicitias mihi denuntias si quicquam ex iis quae cotidie facio ignoraueris. Vide quam simpliciter tecum uiuam: hoc quoque tibi committam. Philosophum audio et quidem quintum iam diem habeo ex quo in scholam eo et ab octaua disputantem audio. 'Bona' inquis 'aetate.' Quidni bona? quid autem stultius est quam quia diu non didiceris non discere? (2) 'Quid ergo? idem faciam quod trossuli et iuuenes?' Bene mecum agitur si hoc unum senectutem meam dedecet: omnis aetatis homines haec schola admittit. 'In hoc senescamus, ut iuuenes sequamur?' In theatrum senex ibo et in circum deferar et nullum par sine me depugnabit: ad philosophum ire erubescam? (3) Tamdiu discendum est quamdiu nescias; si prouerbio credimus, quamdiu uiuas. Nec ulli hoc rei magis conuenit quam huic: tamdiu discendum est quemadmodum uiuas quamdiu uiuas. Ego tamen illic aliquid et doceo. Quaeris quid doceam? etiam seni esse discendum. (4) Pudet autem me generis humani quotiens scholam intraui. Praeter ipsum theatrum Neapolitanorum, ut scis, transeundum est Metronactis petenti domum. Illud quidem fartum est, et ingenti studio quis sit pythaules bonus iudicatur; habet tubicen quoque Graecus et praeco concursum: at in illo loco in quo uir bonus quaeritur, in quo uir bonus discitur, paucissimi sedent, et hi plerisque uidentur nihil boni negotii habere quod agant; inepti et inertes uocantur. Mihi contingat iste derisus: aequo animo audienda sunt inperitorum conuicia et ad honesta uadenti contemnendus est ipse contemptus. (5) Perge, Lucili, et propera, ne tibi accidat quod mihi, ut senex discas; immo ideo magis propera quoniam id nunc adgressus es quod perdiscere uix senex possis. 'Quantum' inquis 'proficiam?' Quantum temptaueris. (6) Quid expectas? nulli sapere casu obtigit. Pecunia ueniet ultro, honor offeretur, gratia ac dignitas fortasse ingerentur tibi: uirtus in te non incidet. Ne leui quidem opera aut paruo labore cognoscitur; sed est tanti laborare omnia bona semel occupaturo. Unum est enim bonum quod honestum: in illis nihil inuenies ueri, nihil certi, quaecumque famae placent. (7) Quare autem unum sit bonum quod honestum dicam, quoniam parum me exsecutum priore epistula iudicas magisque hanc rem tibi laudatam quam probatam putas, et in artum quae dicta sunt contraham. (8) Omnia suo bono constant. Vitem fertilitas commendat et sapor uini, uelocitas ceruum; quam fortia dorso iumenta sint quaeris, quorum hic unus est usus, sarcinam ferre; in cane sagacitas prima est, si inuestigare debet feras, cursus, si consequi, audacia, si mordere et inuadere: id in quoque optimum esse debet cui nascitur, quo censetur. (9) In homine quid est optimum? ratio: hac antecedit animalia, deos sequitur. Ratio ergo perfecta proprium bonum est, cetera illi cum animalibus satisque communia sunt. Valet: et leones. Formonsus est: et pauones. Velox est: et equi. Non dico, in his omnibus uincitur; non quaero quid in se maximum habeat, sed quid suum. Corpus habet: et arbores. Habet impetum ac motum uoluntarium: et bestiae et uermes. Habet uocem: sed quanto clariorem canes, acutiorem aquilae, grauiorem tauri, dulciorem mobilioremque luscinii? (10) Quid est in homine proprium? ratio: haec recta et consummata felicitatem hominis impleuit. Ergo si omnis res, cum bonum suum perfecit, laudabilis est et ad finem naturae suae peruenit, homini autem suum bonum ratio est, si hanc perfecit laudabilis est et finem naturae suae tetigit. Haec ratio perfecta uirtus uocatur eademque honestum est. (11) Id itaque unum bonum est in homine quod unum hominis est; nunc enim non quaerimus quid sit bonum, sed quid sit hominis bonum. Si nullum aliud est hominis quam ratio, haec erit unum eius bonum, sed pensandum cum omnibus. Si sit aliquis malus, puto inprobabitur; si bonus, puto probabitur. Id ergo in homine primum solumque est quo et probatur et inprobatur. (12) Non dubitas an hoc sit bonum; dubitas an solum bonum sit. Si quis omnia alia habeat, ualetudinem, diuitias, imagines multas, frequens atrium, sed malus ex confesso sit, inprobabis illum; item si quis nihil quidem eorum quae rettuli habeat, deficiatur pecunia, clientium turba, nobilitate et auorum proauorumque serie, sed ex confesso bonus sit, probabis illum. Ergo hoc unum est bonum hominis, quod qui habet, etiam si aliis destituitur, laudandus est, quod qui non habet in omnium aliorum copia damnatur ac reicitur. (13) Quae condicio rerum, eadem hominum est: nauis bona dicitur non quae pretiosis coloribus picta est nec cui argenteum aut aureum rostrum est nec cuius tutela ebore caelata est nec quae fiscis atque opibus regiis pressa est, sed stabilis et firma et iuncturis aquam excludentibus spissa, ad ferendum incursum maris solida, gubernaculo parens, uelox et non sentiens uentum; (14) gladium bonum dices non cui auratus est balteus nec cuius uagina gemmis distinguitur, sed cui et ad secandum subtilis acies est et mucro munimentum omne rupturus; regula non quam formosa, sed quam recta sit quaeritur: eo quidque laudatur cui comparatur, quod illi proprium est. (15) Ergo in homine quoque nihil ad rem pertinet quantum aret, quantum feneret, a quam multis salutetur, quam pretioso incumbat lecto, quam perlucido poculo bibat, sed quam bonus sit. Bonus autem est si ratio eius explicita et recta est et ad naturae suae uoluntatem accommodata. (16) Haec uocatur uirtus, hoc est honestum et unicum hominis bonum. Nam cum sola ratio perficiat hominem, sola ratio perfecte beatum facit; hoc autem unum bonum est quo uno beatus efficitur. Dicimus et illa bona esse quae a uirtute profecta contractaque sunt, id est opera eius omnia; sed ideo unum ipsa bonum est quia nullum sine illa est. (17) Si omne in animo bonum est, quidquid illum confirmat, extollit, amplificat, bonum est; ualidiorem autem animum et excelsiorem et ampliorem facit uirtus. Nam cetera quae cupiditates nostras inritant deprimunt quoque animum et labefaciunt et cum uidentur attollere inflant ac multa uanitate deludunt. Ergo id unum bonum est quo melior animus efficitur. (18) Omnes actiones totius uitae honesti ac turpis respectu temperantur; ad haec faciendi et non faciendi ratio derigitur. Quid sit hoc dicam: uir bonus quod honeste se facturum putauerit faciet etiam (sine pecunia) si laboriosum erit, faciet etiam si damnosum erit, faciet etiam si periculosum erit; rursus quod turpe erit non faciet, etiam si pecuniam adferet, etiam si uoluptatem, etiam si potentiam; ab honesto nulla re deterrebitur, ad turpia nulla inuitabitur. (19) Ergo si honestum utique secuturus est, turpe utique uitaturus, et in omni actu uitae spectaturus haec duo, nec aliud malum quam turpe, si una indeprauata uirtus est et sola permanet tenoris sui, unum est bonum uirtus, cui iam accidere ne sit bonum non potest. Mutationis periculum effugit: stultitia ad sapientiam erepit, sapientia in stultitiam non reuoluitur. (20) Dixi, si forte meministi, et concupita uulgo et formidata inconsulto impetu plerosque calcasse: inuentus est qui diuitias proiceret, inuentus est qui flammis manum inponeret, cuius risum non interrumperet tortor, qui in funere liberorum lacrimam non mitteret, qui morti non trepidus occurreret; amor enim, ira, cupiditas pericula depoposcerunt. Quod potest breuis obstinatio animi, aliquo stimulo excitata, quanto magis uirtus, quae non ex impetu nec subito sed aequaliter ualet, cui perpetuum robur est? (21) Sequitur ut quae ab inconsultis saepe contemnuntur, a sapientibus semper, ea nec bona sint nec mala. Unum ergo bonum ipsa uirtus est, quae inter hanc fortunam et illam superba incedit cum magno utriusque contemptu. (22) Si hanc opinionem receperis, aliquid bonum esse praeter honestum, nulla non uirtus laborabit; nulla enim obtineri poterit si quicquam extra se respexerit. Quod si est, rationi repugnat, ex qua uirtutes sunt, et ueritati, quae sine ratione non est; quaecumque autem opinio ueritati repugnat falsa est. (23) Virum bonum concedas necesse est summae pietatis erga deos esse. Itaque quidquid illi accidit aequo animo sustinebit; sciet enim id accidisse lege diuina qua uniuersa procedunt. Quod si est, unum illi bonum erit quod honestum; in hoc enim positum et parere diis nec excandescere ad subita nec deplorare sortem suam, sed patienter excipere fatum et facere imperata. (24) Si ullum aliud est bonum quam honestum, sequetur nos auiditas uitae, auiditas rerum uitam instruentium, quod est intolerabile, infinitum, uagum. Solum ergo bonum est honestum, cui modus est. (25) Diximus futuram hominum feliciorem uitam quam deorum, si ea bona sunt quorum nullus diis usus est, tamquam pecunia, honores. Adice nunc quod, si modo solutae corporibus animae manent, felicior illis status restat quam est dum uersantur in corpore. Atqui si ista bona sunt quibus per corpora utimur, emissis erit peius, quod contra fidem est, feliciores esse liberis et in uniuersum datis clusas et obsessas. (26) Illud quoque dixeram, si bona sunt ea quae tam homini contingunt quam mutis animalibus, et muta animalia beatam uitam actura; quod fieri nullo modo potest. Omnia pro honesto patienda sunt; quod non erat faciendum si esset ullum aliud bonum quam honestum. Haec quamuis latius exsecutus essem priore epistula, constrinxi et breuiter percucurri. (27) Numquam autem uera tibi opinio talis uidebitur, nisi animum adleues et te ipse interroges, si res exegerit ut pro patria moriaris et salutem omnium ciuium tua redimas, an porrecturus sis ceruicem non tantum patienter sed etiam libenter. Si hoc facturus es, nullum aliud bonum est; omnia enim relinquis ut hoc habeas. Vide quanta uis honesti sit: pro re publica morieris, etiam si statim facturus hoc eris cum scieris tibi esse faciendum. (28) Interdum ex re pulcherrima magnum gaudium etiam exiguo tempore ac breui capitur, et quamuis fructus operis peracti nullus ad defunctum exemptumque rebus humanis pertineat, ipsa tamen contemplatio futuri operis iuuat, et uir fortis ac iustus, cum mortis suae pretia ante se posuit, libertatem patriae, salutem omnium pro quibus dependit animam, in summa uoluptate est et periculo suo fruitur. (29) Sed ille quoque cui etiam hoc gaudium eripitur quod tractatio operis maximi et ultimi praestat, nihil cunctatus desiliet in mortem, facere recte pieque contentus. Oppone etiamnunc illi multa quae dehortentur, dic, 'factum tuum matura sequetur obliuio et parum grata existimatio ciuium'. Respondebit tibi, 'ista omnia extra opus meum sunt, ego ipsum contemplor; hoc esse honestum scio; itaque quocumque ducit ac uocat uenio'. (30) Hoc ergo unum bonum est, quod non tantum perfectus animus sed generosus quoque et indolis bonae sentit: cetera leuia sunt, mutabilia. Itaque sollicite possidentur; etiam si fauente fortuna in unum congesta sunt, dominis suis incubant grauia et illos semper premunt, aliquando et inludunt. (31) Nemo ex istis quos purpuratos uides felix est, non magis quam ex illis quibus sceptrum et chlamydem in scaena fabulae adsignant: cum praesente populo lati incesserunt et coturnati, simul exierunt, excalceantur et ad staturam suam redeunt. Nemo istorum quos diuitiae honoresque in altiore fastigio ponunt magnus est. Quare ergo magnus uidetur? cum basi illum sua metiris. Non est magnus pumilio licet in monte constiterit; colossus magnitudinem suam seruabit etiam si steterit in puteo. (32) Hoc laboramus errore, sic nobis inponitur, quod neminem aestimamus eo quod est, sed adicimus illi et ea quibus adornatus est. Atqui cum uoles ueram hominis aestimationem inire et scire qualis sit, nudum inspice; ponat patrimonium, ponat honores et alia fortunae mendacia, corpus ipsum exuat: animum intuere, qualis quantusque sit, alieno an suo magnus. (33) Si rectis oculis gladios micantes uidet et si scit sua nihil interesse utrum anima per os an per iugulum exeat, beatum uoca; si cum illi denuntiata sunt corporis tormenta et quae casu ueniunt et quae potentioris iniuria, si uincula et exilia et uanas humanarum formidines mentium securus audit et dicit: 'non ulla laborum, o uirgo, noua mi facies inopinaue surgit; omnia praecepi atque animo mecum ipse peregi. Tu hodie ista denuntias: ego semper denuntiaui mihi et hominem paraui ad humana.' (34) Praecogitati mali mollis ictus uenit. At stultis et fortunae credentibus omnis uidetur noua rerum et inopinata facies; magna autem pars est apud inperitos mali nouitas. Hoc ut scias, ea quae putauerant aspera fortius, cum adsueuere, patiuntur. (35) Ideo sapiens adsuescit futuris malis, et quae alii diu patiendo leuia faciunt hic leuia facit diu cogitando. Audimus aliquando uoces inperitorum dicentium 'sciebam hoc mihi restare': sapiens scit sibi omnia restare; quidquid factum est, dicit 'sciebam'. Vale. [9,77] LXXVII. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM. (1) Subito nobis hodie Alexandrinae naues apparuerunt, quae praemitti solent et nuntiare secuturae classis aduentum: tabellarias uocant. Gratus illarum Campaniae aspectus est: omnis in pilis Puteolorum turba consistit et ex ipso genere uelorum Alexandrinas quamuis in magna turba nauium intellegit; solis enim licet siparum intendere, quod in alto omnes habent naues. (2) Nulla enim res aeque adiuuat cursum quam summa pars ueli; illinc maxime nauis urgetur. Itaque quotiens uentus increbruit maiorque est quam expedit, antemna summittitur: minus habet uirium flatus ex humili. Cum intrauere Capreas et promunturium ex quo alta procelloso speculatur uertice Pallas, ceterae uelo iubentur esse contentae: siparum Alexandrinarum insigne (indicium) est. (3) In hoc omnium discursu properantium ad litus magnam ex pigritia mea sensi uoluptatem, quod epistulas meorum accepturus non properaui scire quis illic esset rerum mearum status, quid adferrent: olim iam nec perit quicquam mihi nec adquiritur. Hoc, etiam si senex non essem, fuerat sentiendum, nunc uero multo magis: quantulumcumque haberem, tamen plus iam mihi superesset uiatici quam uiae, praesertim cum eam uiam simus ingressi quam peragere non est necesse. (4) Iter inperfectum erit si in media parte aut citra petitum locum steteris: uita non est inperfecta si honesta est; ubicumque desines, si bene desines, tota est. Saepe autem et fortiter desinendum est et non ex maximis causis; nam nec eae maximae sunt quae nos tenent. (5) Tullius Marcellinus, quem optime noueras, adulescens quietus et cito senex, morbo et non insanabili correptus sed longo et molesto et multa imperante, coepit deliberare de morte. Conuocauit complures amicos. Unusquisque aut, quia timidus erat, id illi suadebat quod sibi suasisset, aut, quia adulator et blandus, id consilium dabat quod deliberanti gratius fore suspicabatur. (6) Amicus noster Stoicus, homo egregius et, ut uerbis illum quibus laudari dignus est laudem, uir fortis ac strenuus, uidetur mihi optime illum cohortatus. Sic enim coepit: 'noli, mi Marcelline, torqueri tamquam de re magna deliberes. Non est res magna uiuere: omnes serui tui uiuunt, omnia animalia: magnum est honeste mori, prudenter, fortiter. Cogita quamdiu iam idem facias: cibus, somnus, libido -- per hunc circulum curritur; mori uelle non tantum prudens aut fortis aut miser, etiam fastidiosus potest.' (7) Non opus erat suasore illi sed adiutore: serui parere nolebant. Primum detraxit illis metum et indicauit tunc familiam periculum adire cum incertum esset an mors domini uoluntaria fuisset; alioqui tam mali exempli esse occidere dominum quam prohibere. (8) Deinde ipsum Marcellinum admonuit non esse inhumanum, quemadmodum cena peracta reliquiae circumstantibus diuidantur, sic peracta uita aliquid porrigi iis qui totius uitae ministri fuissent. Erat Marcellinus facilis animi et liberalis etiam cum de suo fieret; minutas itaque summulas distribuit flentibus seruis et illos ultro consolatus est. (9) Non fuit illi opus ferro, non sanguine: triduo abstinuit et in ipso cubiculo poni tabernaculum iussit. Solium deinde inlatum est, in quo diu iacuit et calda subinde suffusa paulatim defecit, ut aiebat, non sine quadam uoluptate, quam adferre solet lenis dissolutio non inexperta nobis, quos aliquando liquit animus. (10) In fabellam excessi non ingratam tibi; exitum enim amici tui cognosces non difficilem nec miserum. Quamuis enim mortem sibi consciuerit, tamen mollissime excessit et uita elapsus est. Sed ne inutilis quidem haec fabella fuerit; saepe enim talia exempla necessitas exigit. Saepe debemus mori nec uolumus, morimur nec uolumus. (11) Nemo tam inperitus est ut nesciat quandoque moriendum; tamen cum prope accessit, tergiuersatur, tremit, plorat. Nonne tibi uidetur stultissimus omnium qui fleuit quod ante annos mille non uixerat? aeque stultus est qui flet quod post annos mille non uiuet. Haec paria sunt: non eris nec fuisti; utrumque tempus alienum est. (12) In hoc punctum coniectus es, quod ut extendas, quousque extendes? Quid fles? quid optas? perdis operam. Desine fata deum flecti sperare precando. Rata et fixa sunt et magna atque aeterna necessitate ducuntur: eo ibis quo omnia eunt. Quid tibi noui est? Ad hanc legem natus es; hoc patri tuo accidit, hoc matri, hoc maioribus, hoc omnibus ante te, hoc omnibus post te. Series inuicta et nulla mutabilis ope inligauit ac trahit cuncta. (13) Quantus te populus moriturorum sequetur, quantus comitabitur! Fortior, ut opinor, esses, si multa milia tibi commorerentur; atqui multa milia et hominum et animalium hoc ipso momento quo tu mori dubitas animam uariis generibus emittunt. Tu autem non putabas te aliquando ad id peruenturum ad quod semper ibas? Nullum sine exitu iter est. (14) Exempla nunc magnorum uirorum me tibi iudicas relaturum? puerorum referam. Lacon ille memoriae traditur, inpubis adhuc, qui captus clamabat 'non seruiam' sua illa Dorica lingua, et uerbis fidem inposuit: ut primum iussus est fungi seruili et contumelioso ministerio (adferre enim uas obscenum iubebatur), inlisum parieti caput rupit. (15) Tam prope libertas est: et seruit aliquis? Ita non sic perire filium tuum malles quam per inertiam senem fieri? Quid ergo est cur perturberis, si mori fortiter etiam puerile est? Puta nolle te sequi: duceris. Fac tui iuris quod alieni est. Non sumes pueri spiritum, ut dicas 'non seruio'? Infelix, seruis hominibus, seruis rebus, seruis uitae; nam uita, si moriendi uirtus abest, seruitus est. (16) Ecquid habes propter quod expectes? uoluptates ipsas quae te morantur ac retinent consumpsisti: nulla tibi noua est, nulla non iam odiosa ipsa satietate. Quis sit uini, quis mulsi sapor scis: nihil interest centum per uesicam tuam an mille amphorae transeant: saccus es. Quid sapiat ostreum, quid mullus optime nosti: nihil tibi luxuria tua in futuros annos intactum reseruauit. Atqui haec sunt a quibus inuitus diuelleris. (17) Quid est aliud quod tibi eripi doleas? Amicos? Scis enim amicus esse? Patriam? tanti enim illam putas ut tardius cenes? Solem? quem, si posses, extingueres: quid enim umquam fecisti luce dignum? Confitere non curiae te, non fori, non ipsius rerum naturae desiderio tardiorem ad moriendum fieri: inuitus relinquis macellum, in quo nihil reliquisti. (18) Mortem times: at quomodo illam media boletatione contemnis! Viuere uis: scis enim? Mori times: quid porro? ista uita non mors est? C. Caesar, cum illum transeuntem per Latinam uiam unus ex custodiarum agmine demissa usque in pectus uetere barba rogaret mortem, 'nunc enim' inquit 'uiuis?' Hoc istis respondendum est quibus succursura mors est: 'mori times: nunc enim uiuis?' (19) 'Sed ego' inquit 'uiuere uolo, qui multa honeste facio; inuitus relinquo officia uitae, quibus fideliter et industrie fungor.' Quid? tu nescis unum esse ex uitae officiis et mori? Nullum officium relinquis; non enim certus numerus quem debeas explere finitur. (20) Nulla uita est non breuis; nam si ad naturam rerum respexeris, etiam Nestoris et Sattiae breuis est, quae inscribi monumento suo iussit annis se nonaginta nouem uixisse. Vides aliquem gloriari senectute longa: quis illam ferre potuisset si contigisset centesimum implere? Quomodo fabula, sic uita: non quam diu, sed quam bene acta sit, refert. Nihil ad rem pertinet quo loco desinas. Quocumque uoles desine: tantum bonam clausulam inpone. Vale. [9,78] LXXVIII. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM. (1) Vexari te destillationibus crebris ac febriculis, quae longas destillationes et in consuetudinem adductas sequuntur, eo molestius mihi est quia expertus sum hoc genus ualetudinis, quod inter initia contempsi -- poterat adhuc adulescentia iniurias ferre et se aduersus morbos contumaciter gerere -- deinde succubui et eo perductus sum ut ipse destillarem, ad summam maciem deductus. (2) Saepe impetum cepi abrumpendae uitae: patris me indulgentissimi senectus retinuit. Cogitaui enim non quam fortiter ego mori possem, sed quam ille fortiter desiderare non posset. Itaque imperaui mihi ut uiuerem; aliquando enim et uiuere fortiter facere est. (3) Quae mihi tunc fuerint solacio dicam, si prius hoc dixero, haec ipsa quibus adquiescebam medicinae uim habuisse; in remedium cedunt honesta solacia, et quidquid animum erexit etiam corpori prodest. Studia mihi nostra saluti fuerunt; philosophiae acceptum fero quod surrexi, quod conualui; illi uitam debeo et nihil illi minus debeo. (4) Multum autem mihi contulerunt ad bonam ualetudinem amici, quorum adhortationibus, uigiliis, sermonibus adleuabar. Nihil aeque, Lucili, uirorum optime, aegrum reficit atque adiuuat quam amicorum adfectus, nihil aeque expectationem mortis ac metum subripit: non iudicabam me, cum illos superstites relinquerem, mori. Putabam, inquam, me uicturum non cum illis, sed per illos; non effundere mihi spiritum uidebar, sed tradere. Haec mihi dederunt uoluntatem adiuuandi me et patiendi omne tormentum; alioqui miserrimum est, cum animum moriendi proieceris, non habere uiuendi. (5) Ad haec ergo remedia te confer. Medicus tibi quantum ambules, quantum exercearis monstrabit; ne indulgeas otio, ad quod uergit iners ualetudo; ut legas clarius et spiritum, cuius iter ac receptaculum laborat, exerceas; ut nauiges et uiscera molli iactatione concutias; quibus cibis utaris, uinum quando uirium causa aduoces, quando intermittas ne inritet et exasperet tussim. Ego tibi illud praecipio quod non tantum huius morbi sed totius uitae remedium est: contemne mortem. Nihil triste est cum huius metum effugimus. (6) Tria haec in omni morbo grauia sunt: metus mortis, dolor corporis, intermissio uoluptatum. De morte satis dictum est: hoc unum dicam, non morbi hunc esse sed naturae metum. Multorum mortem distulit morbus et saluti illis fuit uideri perire. Morieris, non quia aegrotas, sed quia uiuis. Ista te res et sanatum manet; cum conualueris, non mortem sed ualetudinem effugeris. (7) Ad illud nunc proprium incommodum reuertamur: magnos cruciatus habet morbus, sed hos tolerabiles interualla faciunt. Nam summi doloris intentio inuenit finem; nemo potest ualde dolere et diu; sic nos amantissima nostri natura disposuit ut dolorem aut tolerabilem aut breuem faceret. (8) Maximi dolores consistunt in macerrimis corporis partibus: nerui articulique et quidquid aliud exile est acerrime saeuit cum in arto uitia concepit. Sed cito hae partes obstupescunt et ipso dolore sensum doloris amittunt, siue quia spiritus naturali prohibitus cursu et mutatus in peius uim suam qua uiget admonetque nos perdit, siue quia corruptus umor, cum desiit habere quo confluat, ipse se elidit et iis quae nimis impleuit excutit sensum. (9) Sic podagra et cheragra et omnis uertebrarum dolor neruorumque interquiescit cum illa quae torquebat hebetauit; omnium istorum prima uerminatio uexat, impetus mora extinguitur et finis dolendi est optorpuisse. Dentium, oculorum, aurium dolor ob hoc ipsum acutissimus est quod inter angusta corporis nascitur, non minus, mehercule, quam capitis ipsius; sed si incitatior est, in alienationem soporemque conuertitur. (10) Hoc itaque solacium uasti doloris est, quod necesse est desinas illum sentire si nimis senseris. Illud autem est quod inperitos in uexatione corporis male habet: non adsueuerunt animo esse contenti; multum illis cum corpore fuit. Ideo uir magnus ac prudens animum diducit a corpore et multum cum meliore ac diuina parte uersatur, cum hac querula et fragili quantum necesse est. (11) 'Sed molestum est' inquit 'carere adsuetis uoluptatibus, abstinere cibo, sitire, esurire.' Haec prima abstinentia grauia sunt, deinde cupiditas relanguescit ipsis per (se) quae cupimus fatigatis ac deficientibus; inde morosus est stomachus, inde quibus fuit auiditas cibi odium est. Desideria ipsa moriuntur; non est autem acerbum carere eo quod cupere desieris. (12) Adice quod nullus non intermittitur dolor aut certe remittitur. Adice quod licet cauere uenturum et obsistere inminenti remediis; nullus enim non signa praemittit, utique qui ex solito reuertitur. Tolerabilis est morbi patientia, si contempseris id quod extremum minatur. (13) Noli mala tua facere tibi ipse grauiora et te querelis onerare: leuis est dolor si nihil illi opinio adiecerit. Contra si exhortari te coeperis ac dicere 'nihil est aut certe exiguum est; duremus; iam desinet', leuem illum, dum putas, facies. Omnia ex opinione suspensa sunt; non ambitio tantum ad illam respicit et luxuria et auaritia: ad opinionem dolemus. (14) Tam miser est quisque quam credidit. Detrahendas praeteritorum dolorum conquestiones puto et illa uerba: 'nulli umquam fuit peius. Quos cruciatus, quanta mala pertuli! Nemo me surrecturum putauit. Quotiens deploratus sum a meis, quotiens a medicis relictus! In eculeum inpositi non sic distrahuntur.' Etiam si sunt uera ista, transierunt: quid iuuat praeteritos dolores retractare et miserum esse quia fueris? Quid quod nemo non multum malis suis adicit et sibi ipse mentitur? Deinde quod acerbum fuit ferre, tulisse iucundum est: naturale est mali sui fine gaudere. Circumcidenda ergo duo sunt, et futuri timor et ueteris incommodi memoria: hoc ad me iam non pertinet, illud nondum. (15) In ipsis positus difficultatibus dicat, forsan et haec olim meminisse iuuabit. Toto contra ille pugnet animo; uincetur si cesserit, uincet si se contra dolorem suum intenderit: nunc hoc plerique faciunt, adtrahunt in se ruinam cui obstandum est. Istud quod premit, quod inpendet, quod urguet, si subducere te coeperis, sequetur et grauius incumbet; si contra steteris et obniti uolueris, repelletur. (16) Athletae quantum plagarum ore, quantum toto corpore excipiunt! ferunt tamen omne tormentum gloriae cupiditate nec tantum quia pugnant ista patiuntur, sed ut pugnent: exercitatio ipsa tormentum est. Nos quoque euincamus omnia, quorum praemium non corona nec palma est nec tubicen praedicationi nominis nostri silentium faciens, sed uirtus et firmitas animi et pax in ceterum parta, si semel in aliquo certamine debellata fortuna est. 'Dolorem grauem sentio.' (17) Quid ergo? non sentis si illum muliebriter tuleris? Quemadmodum perniciosior est hostis fugientibus, sic omne fortuitum incommodum magis instat cedenti et auerso. 'Sed graue est.' Quid? nos ad hoc fortes sumus, ut leuia portemus? Utrum uis longum esse morbum an concitatum et breuem? Si longus est, habet intercapedinem, dat refectioni locum, multum temporis donat, necesse est, ut exsurgat, et desinat: breuis morbus ac praeceps alterutrum faciet, aut extinguetur aut extinguet. Quid autem interest, non sit an non sim? in utroque finis dolendi est. (18) Illud quoque proderit, ad alias cogitationes auertere animum et a dolore discedere. Cogita quid honeste, quid fortiter feceris; bonas partes tecum ipse tracta; memoriam in ea quae maxime miratus es sparge; tunc tibi fortissimus quisque et uictor doloris occurrat: ille qui dum uarices exsecandas praeberet legere librum perseuerauit, ille qui non desiit ridere cum hoc ipsum irati tortores omnia instrumenta crudelitatis suae experirentur. Non uincetur dolor ratione, qui uictus est risu? (19) Quidquid uis nunc licet dicas, destillationes et uim continuae tussis egerentem uiscerum partes et febrem praecordia ipsa torrentem et sitim et artus in diuersum articulis exeuntibus tortos: plus est flamma et eculeus et lamina et uulneribus ipsis intumescentibus quod illa renouaret et altius urgueret inpressum. Inter haec tamen aliquis non gemuit. Parum est: non rogauit. Parum est: non respondit. Parum est: risit et quidem ex animo. Vis tu post hoc dolorem deridere? (20) 'Sed nihil' inquit 'agere sinit morbus, qui me omnibus abduxit officiis.' Corpus tuum ualetudo tenet, non et animum. Itaque cursoris moratur pedes, sutoris aut fabri manus inpedit: si animus tibi esse in usu solet, suadebis docebis, audies disces, quaeres recordaberis. Quid porro? nihil agere te credis si temperans aeger sis? ostendes morbum posse superari uel certe sustineri. (21) Est, mihi crede, uirtuti etiam in lectulo locus. Non tantum arma et acies dant argumenta alacris animi indomitique terroribus: et in uestimentis uir fortis apparet. Habes quod agas: bene luctare cum morbo. Si nihil te coegerit, si nihil exorauerit, insigne prodis exemplum. O quam magna erat gloriae materia, si spectaremur aegri! ipse te specta, ipse te lauda. (22) Praeterea duo genera sunt uoluptatum. Corporales morbus inhibet, non tamen tollit; immo, si uerum aestimes, incitat. Magis iuuat bibere sitientem, gratior est esurienti cibus; quidquid ex abstinentia contingit auidius excipitur. Illas uero animi uoluptates, quae maiores certioresque sunt, nemo medicus aegro negat. Has quisquis sequitur et bene intellegit omnia sensuum blandimenta contemnit. (23) 'O infelicem aegrum!' Quare? quia non uino niuem diluit? quia non rigorem potionis suae, quam capaci scypho miscuit, renouat fracta insuper glacie? quia non ostrea illi Lucrina in ipsa mensa aperiuntur? quia non circa cenationem eius tumultus cocorum est ipsos cum opsoniis focos transferentium? Hoc enim iam luxuria commenta est: ne quis intepescat cibus, ne quid palato iam calloso parum ferueat, cenam culina prosequitur. (24) 'O infelicem aegrum!' Edet quantum concoquat; non iacebit in conspectu aper ut uilis caro a mensa relegatus, nec in repositorio eius pectora auium (totas enim uidere fastidium est) congesta ponentur. Quid tibi mali factum est? cenabis tamquam aeger, immo aliquando tamquam sanus. (25) Sed omnia ista facile perferemus, sorbitionem, aquam calidam, et quidquid aliud intolerabile uidetur delicatis et luxu fluentibus magisque animo quam corpore morbidis: tantum mortem desinamus horrere. Desinemus autem, si fines bonorum ac malorum cognouerimus; ita demum nec uita taedio erit nec mors timori. (26) Vitam enim occupare satietas sui non potest tot res uarias, magnas, diuinas percensentem: in odium illam sui adducere solet iners otium. Rerum naturam peragranti numquam in fastidium ueritas ueniet: falsa satiabunt. (27) Rursus si mors accedit et uocat, licet inmatura sit, licet mediam praecidat aetatem, perceptus longissimae fructus est. Cognita est illi ex magna parte natura; scit tempore honesta non crescere: iis necesse est uideri omnem uitam breuem qui illam uoluptatibus uanis et ideo infinitis metiuntur. (28) His te cogitationibus recrea et interim epistulis nostris uaca. Veniet aliquando tempus quod nos iterum iungat ac misceat; quantulumlibet sit illud, longum faciet scientia utendi. Nam, ut Posidonius ait, 'unus dies hominum eruditorum plus patet quam inperitis longissima aetas'. (29) Interim hoc tene, hoc morde: aduersis non succumbere, laetis non credere, omnem fortunae licentiam in oculis habere, tamquam quidquid potest facere factura sit. Quidquid expectatum est diu, leuius accedit. Vale. [9,79] LXXIX. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM. (1) Expecto epistulas tuas quibus mihi indices circuitus Siciliae totius quid tibi noui ostenderit, et omnia de ipsa Charybdi certiora. Nam Scyllam saxum esse et quidem non terribile nauigantibus optime scio: Charybdis an respondeat fabulis perscribi mihi desidero et, si forte obseruaueris (dignum est autem quod obserues), fac nos certiores utrum uno tantum uento agatur in uertices an omnis tempestas aeque mare illud contorqueat, et an uerum sit quidquid illo freti turbine abreptum est per multa milia trahi conditum et circa Tauromenitanum litus emergere. (2) Si haec mihi perscripseris, tunc tibi audebo mandare ut in honorem meum Aetnam quoque ascendas, quam consumi et sensim subsidere ex hoc colligunt quidam, quod aliquanto longius nauigantibus solebat ostendi. Potest hoc accidere non quia montis altitudo descendit, sed quia ignis euanuit et minus uehemens ac largus effertur, ob eandem causam fumo quoque per diem segniore. Neutrum autem incredibile est, nec montem qui deuoretur cotidie minui, nec manere eundem, quia non ipsum exest sed in aliqua inferna ualle conceptus exaestuat et aliis pascitur, in ipso monte non alimentum habet sed uiam. (3) In Lycia regio notissima est (Hephaestion incolae uocant), foratum pluribus locis solum, quod sine ullo nascentium damno ignis innoxius circumit. Laeta itaque regio est et herbida, nihil flammis adurentibus sed tantum ui remissa ac languida refulgentibus. (4) Sed reseruemus ista, tunc quaesituri cum tu mihi scripseris quantum ab ipso ore montis niues absint, quas ne aestas quidem soluit; adeo tutae sunt ab igne uicino. Non est autem quod istam curam inputes mihi; morbo enim tuo daturus eras, etiam si nemo mandaret. (5) Quid tibi do ne Aetnam describas in tuo carmine, ne hunc sollemnem omnibus poetis locum adtingas? Quem quominus Ouidius tractaret, nihil obstitit quod iam Vergilius impleuerat; ne Seuerum quidem Cornelium uterque deterruit. Omnibus praeterea feliciter hic locus se dedit, et qui praecesserant non praeripuisse mihi uidentur quae dici poterant, sed aperuisse. (6) (Sed) Multum interest utrum ad consumptam materiam an ad subactam accedas: crescit in dies, et inuenturis inuenta non obstant. Praeterea condicio optima est ultimi: parata uerba inuenit, quae aliter instructa nouam faciem habent. Nec illis manus inicit tamquam alienis; sunt enim publica. (Iurisconsulti negant quicquam publicum usu capi.) (7) Aut ego te non noui aut Aetna tibi saliuam mouet; iam cupis grande aliquid et par prioribus scribere. Plus enim sperare modestia tibi tua non permittit, quae tanta in te est ut uidearis mihi retracturus ingenii tui uires, si uincendi periculum sit: tanta tibi priorum reuerentia est. (8) Inter cetera hoc habet boni sapientia: nemo ab altero potest uinci nisi dum ascenditur. Cum ad summum perueneris, paria sunt; non est incremento locus, statur. Numquid sol magnitudini suae adicit? numquid ultra quam solet luna procedit? Maria non crescunt; mundus eundem habitum ac modum seruat. (9) Extollere se quae iustam magnitudinem impleuere non possunt: quicumque fuerint sapientes, pares erunt et aequales. Habebit unusquisque ex iis proprias dotes: alius erit affabilior, alius expeditior, alius promptior in eloquendo, alius facundior: illud de quo agitur, quod beatum facit, aequalest in omnibus. (10) An Aetna tua possit sublabi et in se ruere, an hoc excelsum cacumen et conspicuum per uasti maris spatia detrahat adsidua uis ignium, nescio: uirtutem non flamma, non ruina inferius adducet; haec una maiestas deprimi nescit. Nec proferri ultra nec referri potest; sic huius, ut caelestium, stata magnitudo est. Ad hanc nos conemur educere. (11) Iam multum operis effecti est; immo, si uerum fateri uolo, non multum. Nec enim bonitas est pessimis esse meliorem: quis oculis glorietur qui suspicetur diem? Cui sol per caliginem splendet, licet contentus interim sit effugisse tenebras, adhuc non fruitur bono lucis. (12) Tunc animus noster habebit quod gratuletur sibi cum emissus his tenebris in quibus uolutatur non tenui uisu clara prospexerit, sed totum diem admiserit et redditus caelo suo fuerit, cum receperit locum quem occupauit sorte nascendi. Sursum illum uocant initia sua; erit autem illic etiam antequam hac custodia exsoluatur, cum uitia disiecerit purusque ac leuis in cogitationes diuinas emicuerit. (13) Hoc nos agere, Lucili carissime, in hoc ire impetu toto, licet pauci sciant, licet nemo, iuuat. Gloria umbra uirtutis est: etiam inuitam comitabitur. Sed quemadmodum aliquando umbra antecedit, aliquando sequitur uel a tergo est, ita gloria aliquando ante nos est uisendamque se praebet, aliquando in auerso est maiorque quo serior, ubi inuidia secessit. (14) Quamdiu uidebatur furere Democritus! Vix recepit Socraten fama. Quamdiu Catonem ciuitas ignorauit! respuit nec intellexit nisi cum perdidit. Rutili innocentia ac uirtus lateret, nisi accepisset iniuriam: dum uiolatur, effulsit. Numquid non sorti suae gratias egit et exilium suum complexus est? De his loquor quos inlustrauit fortuna dum uexat: quam multorum profectus in notitiam euasere post ipsos! quam multos fama non excepit sed eruit! (15) Vides Epicurum quantopere non tantum eruditiores sed haec quoque inperitorum turba miretur: hic ignotus ipsis Athenis fuit, circa quas delituerat. Multis itaque iam annis Metrodoro suo superstes in quadam epistula, cum amicitiam suam et Metrodori grata commemoratione cecinisset, hoc nouissime adiecit, nihil sibi et Metrodoro inter bona tanta nocuisse quod ipsos illa nobilis Graecia non ignotos solum habuisset sed paene inauditos. (16) Numquid ergo non postea quam esse desierat inuentus est? numquid non opinio eius enituit? Hoc Metrodorus quoque in quadam epistula confitetur, se et Epicurum non satis enotuisse; sed post se et Epicurum magnum paratumque nomen habituros qui uoluissent per eadem ire uestigia. (17) Nulla uirtus latet, et latuisse non ipsius est damnum: ueniet qui conditam et saeculi sui malignitate conpressam dies publicet. Paucis natus est qui populum aetatis suae cogitat. Multa annorum milia, multa populorum superuenient: ad illa respice. Etiam si omnibus tecum uiuentibus silentium liuor indixerit, uenient qui sine offensa, sine gratia iudicent. Si quod est pretium uirtutis ex fama, nec hoc interit. Ad nos quidem nihil pertinebit posterorum sermo; tamen etiam non sentientes colet ac frequentabit. (18) Nulli non uirtus et uiuo et mortuo rettulit gratiam, si modo illam bona secutus est fide, si se non exornauit et pinxit, sed idem fuit siue ex denuntiato uidebatur siue inparatus ac subito. Nihil simulatio proficit; paucis inponit leuiter extrinsecus inducta facies: ueritas in omnem partem sui eadem est. Quae decipiunt nihil habent solidi. Tenue est mendacium: perlucet si diligenter inspexeris. Vale. [9,80] LXXX. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM. (1) Hodierno die non tantum meo beneficio mihi uaco sed spectaculi, quod omnes molestos ad sphaeromachian auocauit. Nemo inrumpet, nemo cogitationem meam inpediet, quae hac ipsa fiducia procedit audacius. Non crepabit subinde ostium, non adleuabitur uelum: licebit tuto uadere, quod magis necessarium est per se eunti et suam sequenti uiam. Non ergo sequor priores? facio, sed permitto mihi et inuenire aliquid et mutare et relinquere; non seruio illis, sed assentior. (2) Magnum tamen uerbum dixi, qui mihi silentium promittebam et sine interpellatore secretum: ecce ingens clamor ex stadio perfertur et me non excutit mihi, sed in huius ipsius rei contemplationem transfert. Cogito mecum quam multi corpora exerceant, ingenia quam pauci; quantus ad spectaculum non fidele et lusorium fiat concursus, quanta sit circa artes bonas solitudo; quam inbecilli animo sint quorum lacertos umerosque miramur. (3) Illud maxime reuoluo mecum: si corpus perduci exercitatione ad hanc patientiam potest qua et pugnos pariter et calces non unius hominis ferat, qua solem ardentissimum in feruentissimo puluere sustinens aliquis et sanguine suo madens diem ducat, quanto facilius animus conroborari possit ut fortunae ictus inuictus excipiat, ut proiectus, ut conculcatus exsurgat. Corpus enim multis eget rebus ut ualeat: animus ex se crescit, se ipse alit, se exercet. Illis multo cibo, multa potione opus est, multo oleo, longa denique opera: tibi continget uirtus sine apparatu, sine inpensa. Quidquid facere te potest bonum tecum est. (4) Quid tibi opus est ut sis bonus? uelle. Quid autem melius potes uelle quam eripere te huic seruituti quae omnes premit, quam mancipia quoque condicionis extremae et in his sordibus nata omni modo exuere conantur? Peculium suum, quod comparauerunt uentre fraudato, pro capite numerant: tu non concupisces quanticumque ad libertatem peruenire, qui te in illa putas natum? (5) Quid ad arcam tuam respicis? emi non potest. Itaque in tabellas uanum coicitur nomen libertatis, quam nec qui emerunt habent nec qui uendiderunt: tibi des oportet istud bonum, a te petas. Libera te primum metu mortis (illa nobis iugum inponit), deinde metu paupertatis. (6) Si uis scire quam nihil in illa mali sit, compara inter se pauperum et diuitum uultus: saepius pauper et fidelius ridet; nulla sollicitudo in alto est; etiam si qua incidit cura, uelut nubes leuis transit: horum qui felices uocantur hilaritas ficta est aut grauis et suppurata tristitia, eo quidem grauior quia interdum non licet palam esse miseros, sed inter aerumnas cor ipsum exedentes necesse est agere felicem. (7) Saepius hoc exemplo mihi utendum est, nec enim ullo efficacius exprimitur hic humanae uitae mimus, qui nobis partes quas male agamus adsignat. Ille qui in scaena latus incedit et haec resupinus dicit, en impero Argis; regna mihi liquit Pelops, qua ponto ab Helles atque ab Ionio mari urguetur Isthmos, seruus est, quinque modios accipit et quinque denarios. (8) Ille qui superbus atque inpotens et fiducia uirium tumidus ait, quod nisi quieris, Menelae, hac dextra occides, diurnum accipit, in centunculo dormit. Idem de istis licet omnibus dicas quos supra capita hominum supraque turbam delicatos lectica suspendit: omnium istorum personata felicitas est. Contemnes illos si despoliaueris. (9) Equum empturus solui iubes stratum, detrahis uestimenta uenalibus ne qua uitia corporis lateant: hominem inuolutum aestimas? Mangones quidquid est quod displiceat, id aliquo lenocinio abscondunt, itaque ementibus ornamenta ipsa suspecta sunt: siue crus alligatum siue brachium aspiceres, nudari iuberes et ipsum tibi corpus ostendi. (10) Vides illum Scythiae Sarmatiaeue regem insigni capitis decorum? Si uis illum aestimare totumque scire qualis sit, fasciam solue: multum mali sub illa latet. Quid de aliis loquor? si perpendere te uoles, sepone pecuniam, domum, dignitatem, intus te ipse considera: nunc qualis sis aliis credis. Vale.