[4,0] LIBER QUARTUS. [4,30] XXX. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM. (1) Bassum Aufidium, uirum optimum, uidi quassum, aetati obluctantem. Sed iam plus illum degrauat quam quod possit attolli; magno senectus et uniuerso pondere incubuit. Scis illum semper infirmi corporis et exsucti fuisse; diu illud continuit et, ut uerius dicam, concinnauit: subito defecit. Quemadmodum in naue quae sentinam trahit uni rimae aut alteri obsistitur, ubi plurimis locis laxari coepit et cedere, succurri non potest nauigio dehiscenti, ita in senili corpore aliquatenus imbecillitas sustineri et fulciri potest. Ubi tamquam in putri aedificio omnis iunctura diducitur, et dum alia excipitur, alia discinditur, circumspiciendum est quomodo exeas. Bassus tamen noster alacer animo est: hoc philosophia praestat, in conspectu mortis hilarem et in quocumque corporis habitu fortem laetumque nec deficientem quamuis deficiatur. Magnus gubernator et scisso nauigat uelo et, si exarmauit, tamen reliquias nauigii aptat ad cursum. Hoc facit Bassus noster et eo animo uultuque finem suum spectat quo alienum spectare nimis securi putares. Magna res est, Lucili, haec et diu discenda, cum aduentat hora illa ineuitabilis, aequo animo abire. Alia genera mortis spei mita sunt: desinit morbus, incendium exstinguitur, ruina quos uidebatur oppressura deposuit; mare quos hauserat eadem ui qua sorbebat eiecit incolumes; gladium miles ab ipsa perituri ceruice re uocauit: nil habet quod speret quem senectus ducit ad mortem; huic uni intercedi non potest. Nullo genere homines mollius moriuntur sed nec diutius. (5) Bassus noster uidebatur mihi prosequi se et componere et uiuere tamquam superstes sibi et sapienter ferre desiderium sui. Nam de morte multa loquitur et id agit sedulo ut nobis persuadeat, si quid incommodi aut metus in hoc negotio est, morientis uitium esse, non mortis; non magis in ipsa quicquam esse molestiae quam post ipsam. (6) Tam demens autem est qui timet quod non est passurus quam qui timet quod non est sensurus. An quis quam hoc futurum credit, ut per quam nihil sentiatur, ea sentiatur? 'Ergo' inquit 'mors adeo extra omne malum est ut sit extra omnem malorum metum.' (7) Haec ego scio et saepe dicta et saepe dicenda, sed neque cum legerem aeque mihi profuerunt neque cum audirem iis dicentibus qui negabant timenda a quorum metu aberant: hic uero plurimum apud me auctoritatis habuit, cum loqueretur de morte uicina. (8) Dicam enim quid sentiam: puto fortiorem esse eum qui in ipsa morte est quam qui circa mortem. Mors enim admota etiam imperitis animum dedit non uitandi ineuitabilia; si gladiator tota pugna timidissimus iugulum aduersario praestat et errantem gladium sibi attemperat. At illa quae in propinquo est utique uentura desiderat lentam animi firmitatem, quae est rarior nec potest nisi a sapiente praestari. (9) Libentissime itaque illum audiebam quasi ferentem de morte: sententiam et qualis esset eius natura uelut propius inspectae indicantem. Plus, ut puto, fidei haberet apud te, plus ponderis, si quis reuixisset et in morte nihil mali esse narraret expertus: accessus mortis quam perturbationem afferat optime tibi hi dicent qui secundum illam steterunt, qui uenientem et uiderunt et receperunt. (10) Inter hos Bassum licet numeres, qui nos decipi noluit. Is ait tam stultum esse qui mortem timeat quam qui senectutem; nam quemadmodum senectus adulescentiam sequitur, ita mors senectutem. Viuere noluit qui mori non uult; uita enim cum exceptione mortis data est; ad hanc itur. Quam ideo timere dementis est quia certa exspectantur, dubia metuuntur. (11) Mors necessitatem habet aequam et inuictam: quis queri potest in ea condicione se esse in qua nemo non est? prima autem pars est aequitatis aequalitas. Sed nunc superuacuum est naturae causam agere, quae non aliam uoluit legem nostram esse quam suam: quid quid composuit resoluit, et quidquid resoluit componit iterum. (12) Iam uero si cui contigit ut illum senectus leuiter emitteret, non repente auulsum uitae sed minutatim subductum, o ne ille agere gratias diis omnibus debet quod satiatus ad requiem homini necessariam, lasso gratam perductus est. Vides quosdam optantes mortem, et quidem magis quam rogari solet uita. Nescio utros existimem maiorem nobis animum dare, qui deposcunt mortem an qui hilares eam quietique opperiuntur, quoniam illud ex rabie interdum ac repentina indignatione fit, haec ex iudicio certo tranquillitas est. Venit aliquis ad mortem iratus: mortem uenientem nemo hilaris excepit nisi qui se ad illam diu composuerat. (13) Fateor ergo ad hominem mihi carum ex pluribus me causis frequentius uenisse, ut scirem an illum totiens eundem inuenirem, numquid cum corporis uiribus minueretur animi uigor; qui sic crescebat illi quomodo manifestior notari solet agitatorum laetitia cum septimo spatio palmae appropinquat. (14) Dicebat quidem ille Epicuri praeceptis obsequens, primum sperare se nullum dolorem esse in illo extremo anhelitu; si tamen esset, habere aliquantum in ipsa breuitate solacii; nullum enim dolorem longum esse qui magnus est. Ceterum succursurum sibi etiam in ipsa distractione animae corporis que, si cum cruciatu id fieret, post illum dolorem se dolere non posse. Non dubitare autem se quin senilis anima in primis labris esset nec magna ui distraheretur a corpore. 'Ignis qui alentem materiam occupauit aqua et interdum ruina exstinguendus est: ille qui alimentis deficitur sua sponte subsidit.' (15) Libenter haec, mi Lucili, audio non tamquam noua, sed tamquam in rem praesentem perductus. Quid ergo? non multos spectaui abrumpentes uitam? Ego uero uidi, sed plus momenti apud me habent qui ad mortem ueniunt sine odio uitae et admittunt illam, non attrahunt. (16) Illud quidem aiebat tormentum nostra nos sentire opera, quod tunc trepidamus cum prope a nobis esse credimus mortem: a quo enim non prope est, parata omnibus locis omnibusque momentis? 'Sed consideremus' inquit 'tunc cum aliqua causa moriendi uidetur accedere, quanto aliae propiores sint quae non timentur.' (17) Hostis alicui mortem minabatur, hanc cruditas occupauit. Si distinguere uoluerimus causas metus nostri, inueniemus alias esse, alias uideri. Non mortem timemus sed cogitationem mortis; ab ipsa enim semper tantundem absumus. Ita si timenda mors est, semper timenda est: quod enim morti tempus exemptum est? (18) Sed uereri debeo ne tam longas epistulas peius quam mortem oderis. Itaque finem faciam: tu tamen mortem ut numquam timeas semper cogita. Vale. [4,31] XXXI. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM. (1) Agnosco Lucilium meum: incipit quem promiserat exhibere. Sequere illum impetum animi quo ad optima quaeque calcatis popularibus bonis ibas: non desidero maiorem melioremque te fieri quam moliebaris. Fundamenta tua multum loci occupauerunt: tantum effice quantum conatus es, et illa quae tecum in animo tulisti tracta. (2) Ad summam sapiens eris, si cluseris aures, quibus ceram parum est obdere: firmiore spissamento opus est quam in sociis usum Ulixem ferunt. Illa uox quae timebatur erat blanda, non tamen publica: at haec quae timenda est non ex uno scopulo sed ex omni terrarum parte circumsonat. Praeteruehere itaque non unum locum insidiosa uoluptate suspectum, sed omnes urbes. Surdum te amantissimis tuis praesta: bono animo mala precantur. Et si esse uis felix, deos ora ne quid tibi ex his quae optantur eueniat. (3) Non sunt ista bona quae in te isti uolunt congeri: unum bonum est, quod beatae uitae causa et firmamentum est, sibi fidere. Hoc autem contingere non potest, nisi contemptus est labor et in eorum numero habitus quae neque bona sunt neque mala; fieri enim non potest ut una ulla res modo mala sit, modo bona, modo leuis et perferenda, modo expauescenda. (4) Labor bonum non est: quid ergo est bonum? laboris contemptio. Itaque in uanum operosos culpauerim: rursus ad honesta nitentes, quanto magis incubuerint minus que sibi uinci ac strigare permiserint, admirabor et clamabo, 'tanto melior, surge et inspira et cliuum istum uno si potes spiritu exsupera'. (5) Generosos animos labor nutrit. Non est ergo quod ex illo uetere parentum tuorum eligas quid contingere tibi uelis, quid optes; et in totum iam per maxima acto uiro turpe est etiam nunc deos fatigare. Quid uotis opus est? fac te ipse felicem; facies autem, si intellexeris bona esse quibus admixta uirtus est, turpia quibus malitia coniuncta est. Quemadmodum sine mixtura lucis nihil splendidum est, nihil atrum nisi quod tenebras habet aut aliquid in se traxit obscuri, quemadmodum sine adiutorio ignis nihil calidum est, nihil sine aere frigidum, ita honesta et turpia uirtutis ac malitiae societas efficit. (6) Quid ergo est bonum ? rerum scientia. Quid malum est? rerum imperitia. Ille prudens atque artifex pro tempore quaeque repellet aut eliget; sed nec quae repellit timet nec miratur quae eligit, si modo magnus illi et inuictus animus est. Summitti te ac deprimi ueto. Laborem si non recuses, parum est: posce. (7) 'Quid ergo?' inquis 'labor friuolus et superuacuus et quem humiles causae euocauerunt non est malus?' Non magis quam ille qui pulchris rebus impenditur, quoniam animi est ipsa tolerantia quae se ad dura et aspera hortatur ac dicit, 'quid cessas? non est uiri timere sudorem'. (8) Huc et illud accedat, ut perfecta uirtus sit, aequalitas ac tenor uitae per omnia consonans sibi, quod non potest esse nisi rerum scientia contingit et ars per quam humana ac diuina noscantur. Hoc est summum bonum; quod si occupas, incipis deorum socius esse, non supplex. (9) 'Quomodo' inquis 'isto peruenitur?' Non per Poeninum Graiumue montem nec per deserta Candauiae; nec Syrtes tibi nec Scylla aut Charybdis adeundae sunt, quae tamen omnia transisti procuratiunculae pretio: tutum iter est, iucundum est, ad quod natura te instruxit. Dedit tibi illa quae si non deserueris, par deo surges. (10) Parem autem te deo pecunia non faciet: deus nihil habet Praetexta non faciet: deus nudus est. Fama non faciet nec ostentatio tui et in populos nominis dimissa notitia: nemo nouit deum, multi de illo male existimant, et impune. Non turba seruorum lecticam tuam per itinera urbana ac peregrina portantium: deus ille maximus potentissimusque ipse uehit omnia. Ne forma quidem et uires beatum te facere possunt: nihil horum patitur uetustatem. (11) Quaerendum est quod non fiat in dies peius, cui non possit obstari. Quid hoc est? animus, sed hic rectus, bonus, magnus. Quid aliud uoces hunc quam deum in corpore humano hospitantem? Hic animus tam in equitem Romanum quam in libertinum, quam in seruum potest cadere. Quid est enim eques Romanus aut libertinus aut seruus? nomina ex ambitione aut iniuria nata. Subsilire in caelum ex angulo licet: exsurge modo --- et te quoque dignum finge deo. Finges autem non auro uel argento: non potest ex hac materia imago deo exprimi similis; cogita illos, cum propitii essent, fictiles fuisse. Vale. [4,32] XXXII. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM. (1) Inquiro de te et ab omnibus sciscitor qui ex ista regione ueniunt quid agas, ubi et cum quibus moreris. Verba dare non potes: tecum sum. Sic uiue tamquam quid facias auditurus sim, immo tamquam uisurus. Quaeris quid me maxime ex iis quae de te audio delectet? quod nihil audio, quod plerique ex iis quos interrogo nesciunt quid agas. (2) Hoc est salutare, non conuersari dissimilibus et diuersa cupientibus. Habeo quidem fiduciam non posse te detorqueri mansurumque in proposito, etiam si sollicitantium turba circumeat. Quid ergo est? non timeo ne mutent te, timeo ne impediant. Multum autem nocet etiam qui moratur, utique in tanta breuitate uitae, quam breuiorem inconstantia facimus, aliud eius subinde atque aliud facientes initium; diducimus illam in particulas ac lancinamus. (3) Propera ergo, Lucili carissime, et cogita quantum additurus celeritati fueris, si a tergo hostis instaret, si equitem aduentare suspicareris ac fugientium premer uestigia. Fit hoc, premeris: accelera et euade, perduc te in tutum et subinde considera quam pulchra res sit consummare uitam ante mortem, deinde exspectare securum reliquam temporis sui partem, nihil sibi, in possessione beatae uitae positum, quae beatior non fit si longior. (4) O quando illud uidebis tempus quo scies tempus ad te non pertinere, quo tranquillus placidusque eris et crastini neglegens et in summa tui satietate! Vis scire quid sit quod faciat homines auidos futuri? nemo sibi contigit. Optauerunt itaque tibi alia parentes tui; sed ego contra omnium tibi eorum contemptum opto quorum illi copiam. Vota illorum multos compilant ut te locupletent; quidquid ad te transferunt alicui detrahendum est. (5) Opto tibi tui facultatem, ut uagis cogitationibus agitata mens tandem resistat et certa sit, ut placeat sibi et intellectis ueris bonis, quae simul intellecta sunt possidentur, aetatis adiectione non egeat. Ille demum necessitates supergressus est et exauctoratus ac liber qui uiuit uita peracta. [4,33] XXXIII. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM. (1) Desideras his quoque epistulis sicut prioribus adscribi aliquas uoces nostrorum procerum. Non fuerunt circa flosculos occupati: totus contextus illorum uirilis est. Inaequalitatem scias esse ubi quae eminent notabilia sunt: non est admirationi una arbor ubi in eandem altitudinem tota silua surrexit. (2) Eiusmodi uocibus referta sunt carmina, refertae historiae. Itaque nolo illas Epicuri existimes esse: publicae sunt et maxime nostrae, sed illo magis adnotantur quia rarae interim interueniunt, quia inexspectatae, quia mirum est fortiter aliquid dici ab homine mollitiam professo. Ita enim plerique iudicant: apud me Epicurus est et fortis, licet manuleatus sit; fortitudo et industria et ad bellum prompta mens tam in Persas quam in alte cinctos cadit. (3) Non est ergo quod exigas excerpta et repetita: continuum est apud nostros quidquid apud alios excerpitur. Non habemus itaque ista ocliferia nec emptorem decipimus nihil inuenturum cum intrauerit praeter illa quae in fronte suspensa sunt: ipsis permittimus unde uelint sumere exemplar. (4) Iam puta nos uelle singulares sententias ex turba separare: cui illas assignabimus? Zenoni an Cleanthi an Chrysippo an Panaetio an Posidonio Non sumus sub rege: sibi quisque se uindicat. Apud istos quidquid Hermarchus dixit, quidquid Metrodorus, ad unum refertur; omnia quae quisquam in illo contubernio locutus est unius ductu et auspiciis dicta sunt. Non possumus, inquam, licet temptemus, educere aliquid ex tanta rerum aequalium multitudine: pauperis est numerare pecus. Quocumque miseris oculum, id tibi occurret quod eminere posset nisi inter paria legeretur. (5) Quare depone istam spem posse te summatim degustare ingenia maximorum uirorum: tota tibi inspicienda sunt, tota tractanda. res geritur et per lineamenta sua ingenii opus nectitur ex quo nihil subduci sine ruina potest. Nec recuso quominus singula membra, dummodo in ipso homine, consideres: non est. formonsa cuius crus laudatur aut brachium, sed illa cuius uniuersa facies admirationem partibus singulis abstulit. (6) Si tamen exegeris, non tam mendice tecum agam, sed plena manu fiet; ingens eorum turba est passim iacentium; sumenda erunt, non colligenda. Non enim excidunt sed fluunt; perpetua et inter se contexta sunt. Nec dubito quin multum conferant rudibus adhuc et extrinsecus auscultantibus; facilius enim singula insidunt circumscripta et carminis modo inclusa. (7) Ideo pueris et sententias ediscendas damus et has quas Graeci chrias uocant, quia complecti illas puerilis animus potest, qui plus adhuc non capit. Certi profectus uiro captare flosculos turpe est et fulcire se notissimis ac paucissimis uocibus et memoria stare: sibi iam innitatur. Dicat ista, non teneat; turpe est enim seni aut prospicienti senectutem ex commentario sapere. 'Hoc Zenon dixit': tu quid? 'Hoc Cleanthes': tu quid? Quousque sub alio moueris? impera et dic quod memoriae tradatur, aliquid et de tuo profer. (8) Omnes itaque istos, numquam auctores, semper interpretes, sub aliena umbra latentes, nihil existimo habere generosi, numquam ausos aliquando facere quod diu didicerant. Memoriam in alienis exercuerunt; aliud autem est meminisse, aliud scire. Meminisse est rem commissam memoriae custodire; at contra scire est et sua facere quaeque nec ad exemplar pendere et totiens respicere ad magistrum. (9) 'Hoc dixit Zenon, hoc Cleanthes.' Aliquid inter te intersit et librum. Quousque disces? iam et praecipe. Quid est quare audiam quod legere possum? 'Multum' inquit 'uiua uox facit.' Non quidem haec quae alienis uerbis commodatur et actuari uice fungitur. (10) Adice nunc quod isti qui numquam tutelae suae fiunt primum in ea re sequuntur priores in qua nemo non a priore desciuit; deinde in ea re sequuntur quae adhuc quaeritur. Numquam autem inuenietur, si contenti fuerimus inuentis. Praeterea qui alium sequitur nihil inuenit, immo nec quaerit. (11) Quid ergo? non ibo per priorum uestigia? ego uero utar uia uetere, sed si propiorem planioremque inuenero, hanc muniam. Qui ante nos ista mouerunt non domini nostri sed duces sunt. Patet omnibus ueritas; nondum est occupata; multum ex illa etiam futuris relictum est. Vale. [4,34] XXXIV. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM. (1) Cresco et exsulto et discussa senectute recalesco quotiens ex iis quae agis ac scribis intellego quantum te ipse - nam turbam olim reliqueras - superieceris. Si agricolam arbor ad fructum perducta delectat, si pastor ex fetu gregis sui capit uoluptatem, si alumnum suum nemo aliter intuetur quam ut adulescentiam illius suam iudicet, quid euenire credis iis qui ingenia educauerunt et quae tenera formauerunt adulta subito uident? (2) Assero te mihi; meum opus es. Ego cum uidissem indolem tuam, inieci manum, exhortatus sum, addidi stimulos nec lente ire passus sum sed subinde incitaui; et nunc idem facio, sed iam currentem hortor et inuicem hortantem. (3) 'Quid illud?' inquis 'adhuc uolo.' In hoc plurimum est, non sic quomodo principia totius operis dimidium occupare dicuntur. Ista res animo constat; itaque pars magna bonitatis est uelle fieri bonum. Scis quem bonum dicam? perfectum, absolutum, quem malum facere nulla uis, nulla necessitas possit. (4) Hunc te prospicio, si perseueraueris et incubueris et id egeris ut omnia facta dictaque tua inter se congruant ac respondeant sibi et una forma percussa sint. Non est huius animus in recto cuius acta discordant. Vale. [4,35] XXXV. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM. (1) Cum te tam ualde rogo ut studeas, meum negotium ago: habere amicum uolo, quod contingere mihi, nisi pergis ut coepisti excolere te, non potest. Nunc enim amas me, amicus non es. 'Quid ergo? haec inter se diuersa sunt?' immo dis similia. Qui amicus est amat; qui amat non utique amicus est; itaque amicitia semper prodest, amor aliquando etiam nocet. (2) Si nihil aliud, ob hoc profice, ut amare discas. Festina ergo dum mihi proficis, ne istuc alteri didiceris. Ego quidem percipio iam fructum, cum mihi fingo uno nos animo futuros et quidquid aetati meae uigoris abscessit, id ad me et tua, quamquam non multum abest, rediturum; sed tamen re quoque ipsa esse laetus uolo. (3) Venit ad nos ex iis quos amamus etiam absentibus gaudium, sed id leue et euanidum: conspectus et praesentia et conuersatio habet aliquid uiuae uoluptatis, utique si non tantum quem uelis sed qualem uelis uideas. Affer itaque te mihi, ingens munus, et quo magis instes, cogita te mortalem esse, me senem. (4) Propera ad me, sed ad te prius. Profice et ante omnia hoc cura, ut constes tibi. Quotiens experiri uoles an aliquid actum sit, obserua an eadem hodie uelis quae heri: mutatio uoluntatis indicat animum natare, aliubi atque aliubi apparere, prout tulit uentus. Non uagatur quod fixum atque fundatum est: istud sapienti perfecto contingit, aliquatenus et proficienti prouectoque. Quid ergo interest? hic commouetur quidem, non tamen transit, sed suo loco nutat; ille ne commouetur quidem. Vale. [4,36] XXXVI. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM. (1) Amicum tuum hortare ut istos magno animo contemnat qui illum obiurgant quod umbram et otium petierit, quod dignitatem suam destituerit et, cum plus consequi posset, praetulerit quietem omnibus; quam utiliter suum negotium gesserit cotidie illis ostentet. Hi quibus inuidetur non desinent transire: alii elidentur, alii cadent. Res est inquieta felicitas; ipsa se exagitat. Mouet cerebrum non uno genere: alios in aliud irritat, hos in impotentiam, illos in luxuriam; hos inflat, illos mollit et totos resoluit. (2) 'At bene aliquis illam fert.' Sic, quomodo uinum. Itaque non est quod tibi isti persuadeant eum esse felicem qui a multis obsidetur: sic ad illum quemadmodum ad lacum concurritur, quem exhauriunt et turbant. 'Nugatorium et inertem uocant.' Scis quosdam peruerse loqui et significare contraria. Felicem uocabant: quid ergo? erat? (3) Ne illud quidem curo, quod quibusdam nimis horridi animi uidetur et tetrici. Ariston aiebat malle se adulescentem tristem quam hilarem et amabilem turbae; uinum enim bonum fieri quod recens durum et asperum uisum est; non pati aetatem quod in dolio placuit. Sine eum tristem appellent et inimicum processibus suis: bene se dabit in uetustate ipsa tristitia, perseueret modo colere uirtutem, perbibere liberalia studia, non illa quibus perfundi satis est, sed haec quibus tingendus est animus. (4) Hoc est discendi tempus. 'Quid ergo? aliquod est quo non sit discendum?' Minime; sed quemadmodum omnibus annis studere honestum est, ita non omnibus institui. Turpis et ridicula res est elementarius senex: iuueni parandum, seni utendum est. Facies ergo rem utilissimam tibi, si illum quam optimum feceris; haec aiunt beneficia esse expetenda tribuendaque, non dubie primae sortis, quae tam dare prodest quam accipere. (5) Denique nihil illi iam liberi est, spopondit; minus autem turpe est creditori quam spei bonae decoquere. Ad illud aes alienum soluendum opus est negotianti nauigatione prospera, agrum colenti ubertate eius quam colit terrae, caeli fauore: ille quod debet sola potest uoluntate persolui. (6) In mores fortuna ius non habet. Hos disponat ut quam tranquillissimus ille animus ad perfectum ueniat, qui nec ablatum sibi quicquam sentit nec adiectum, sed in eodem habitu est quomodocumque res cedunt; cui siue aggeruntur uulgaria bona, supra res suas eminet, siue aliquid ex istis uel omnia casus excussit, minor non fit. (7) Si in Parthia natus esset, arcum infans statim tenderet; si in Germania, protinus puer tenerum hastile uibraret; si auorum nostrorum temporibus fuisset, equitare et hostem comminus percutere didicisset. Haec singulis disciplina gentis suae suadet atque imperat. (8) Quid ergo huic meditandum est? quod aduersus omnia tela, quod aduersus omne hostium genus bene facit, mortem contemnere, quae quin habeat aliquid in se terribile, ut et animos nostros quos in amorem sui natura formauit offendat, nemo dubitat; nec enim opus esset in id comparari et acui in quod instinctu quodam uoluntario iremus, sicut feruntur omnes ad conseruationem sui. (9) Nemo discit ut si necesse fuerit aequo animo in rosa iaceat, sed in hoc duratur, ut tormentis non summittat fidem, ut si necesse fuerit stans etiam aliquando saucius pro uallo peruigilet et ne pilo quidem incumbat, quia solet obrepere interim somnus in aliquod adminiculum reclinatis. Mors nullum habet incommodum; esse enim debet aliquid cuius sit incommodum. (10) Quod si tanta cupiditas te longioris aeui tenet? cogita nihil eorum quae ab oculis abeunt et in rerum naturam, ex qua prodierunt ac mox processura sunt, reconduntur consumi: desinunt ista, non pereunt, et mors, quam pertimescimus ac recusamus, intermittit uitam, non eripit; ueniet iterum qui nos in lucem reponat dies, quem multi recusarent nisi oblitos reduceret. (11) Sed postea diligentius docebo omnia quae uidentur perire mutari. Aequo animo debet rediturus exire. Obserua orbem rerum in se remeantium: uidebis nihil in hoc mundo exstingui sed uicibus descendere ac surgere. Aestas abit, sed alter illam annus adducet; hiemps cecidit, referent illam sui menses; solem nox obruit, sed ipsam statim dies abiget. Stellarum iste discursus quidquid praeterit repetit; pars caeli leuatur assidue, pars mergitur. (12) Denique finem faciam, si hoc unum adiecero, nec infantes (nec) pueros nec mente lapsos timere mortem et esse turpissimum si eam securitatem nobis ratio non praestat ad quam stultitia perducit. Vale. [4,37] XXXVII. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM. (1) Quod maximum uinculum est ad bonam mentem, promisisti uirum bonum, sacramento rogatus es. Deridebit te, si quis tibi dixerit mollem esse militiam et facilem. Nolo te decipi. Eadem honestissimi huius et illius turpissimi auctoramenti uerba sunt: 'uri, uinciri ferroque necari'. (2) Ab illis qui manus harenae locant et edunt ac bibunt quae per sanguinem reddant cauetur ut ista uel inuiti patiantur: a te ut uolens libensque patiaris. Illis licet arma summittere, misericordiam populi temptare: tu neque summittes nec uitam rogabis; recta tibi inuictoque moriendum est. Quid porro prodest paucos dies aut annos lucrificare? sine missione nascimur. (3) 'Quomodo ergo' inquis 'me expediam?' Effugere non potes necessitates, potes uincere. Fit uia ! et hanc tibi uiam dabit philosophia. Ad hanc te confer si uis saluus esse, si securus, si beatus, denique si uis esse, quod est maximum, liber; hoc contingere aliter non potest. (4) Humilis res est stultitia, abiecta, sordida, seruilis, multis affectibus et sacrissimis subiecta. Hos tam graues dominos, interdum alternis imperantes, interdum pariter, dimittit a te sapientia, quae sola libertas est. Una ad hanc fert uia, et quidem recta; non aberrabis; uade certo gradu. Si uis omnia tibi subicere, te subice rationi; multos reges, si ratio te rexerit. Ab illa disces quid et quemadmodum aggredi debeas; non incides rebus. (5) Neminem mihi dabis qui sciat quomodo quod uult coeperit uelle: non consilio adductus illo sed impetu impactus est. Non minus saepe fortuna in nos incurrit quam nos in illam. Turpe est non ire sed ferri, et subito in medio turbine rerum stupentem quaerere, 'huc ego quemadmodum ueni?' Vale. [4,38] XXXVIII. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM. (1) Merito exigis ut hoc inter nos epistularum commercium frequentemus. Plurimum proficit sermo, quia minutatim irrepit animo: disputationes praeparatae et effusae audiente populo plus habent strepitus, minus familiaritatis. Philosophia bonum consilium est: consilium nemo clare dat. Aliquando utendum est et illis, ut ita dicam, contionibus, ubi qui dubitat impellendus est; ubi uero non hoc agendum est, ut uelit discere, sed ut discat, ad haec submissiora uerba ueniendum est. Facilius intrant et haerent; nec enim multis opus est sed efficacibus. (2) Seminis modo spargenda sunt, quod quamuis sit exiguum, cum occupauit idoneum locum, uires suas explicat et ex minimo in maximos auctus diffunditur. Idem facit ratio: non late patet, si aspicias; in opere crescit. Pauca sunt quae dicuntur, sed si illa animus bene excepit, conualescunt et exsurgunt. Eadem est, inquam, praeceptorum condicio quae seminum: multum efficiunt, et angusta sunt. Tantum, ut dixi, idonea mens rapiat illa et in se trahat; multa inuicem et ipsa generabit et plus reddet quam acceperit. Vale. [4,39] XXXIX. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM. (1) Commentarios quos desideras, diligenter ordinatos et in angustum coactos, ego uero componam; sed uide ne plus profutura sit ratio ordinaria quam haec quae nunc uulgo breuiarium dicitur, olim cum latine loqueremur summarium uocabatur. Illa res discenti magis necessaria est, haec scienti; illa enim docet, haec admonet. Sed utriusque rei tibi copiam faciam. Tu a me non est quod illum aut illum exigas: qui notorem dat ignotus est. (2) Scribam ergo quod uis, sed meo more; interim multos habes quorum scripta nescio an satis ordinentur. Sume in manus indicem philosophorum: haec ipsa res expergisci te coget, si uideris quam multi tibi laborauerint. Concupisces et ipse ex illis unus esse; habet enim hoc optimum in se generosus animus, quod concitatur ad honesta. Neminem excelsi ingenii uirum humilia delectant et sordida: magnarum rerum species ad se uocat et extollit. (3) Quemadmodum flamma surgit in rectum, iacere ac deprimi non potest, non magis quam quiescere, ita noster animus in motu est, eo mobilior et actuosior quo uehementior fuerit. Sed felix qui ad meliora hunc impetum dedit: ponet se extra ius dicionemque fortunae; secunda temperabit, aduersa comminuet et aliis admiranda despiciet. (4) Magni animi est magna contemnere ac mediocria malle quam nimia; illa enim utilia uitaliaque sunt, at haec eo quod superfluunt nocent. Sic segetem nimia sternit ubertas, sic rami onere franguntur, sic ad maturitatem non peruenit nimia fecunditas. Idem animis quoque euenit quos immoderata felicitas rumpit, qua non tantum in aliorum iniuriam sed etiam in suam utuntur. (5) Qui hostis in quemquam tam contumeliosus fuit quam in quosdam uoluptates suae sunt? quorum impotentiae atque insanae libidini ob hoc unum possis ignoscere, quod quae fecere patiuntur. Nec immerito hic illos furor uexat; necesse est enim in immensum exeat cupiditas quae naturalem modum transilit. Ille enim habet suum finem, inania et ex libidine orta sine termino sunt. (6) Necessaria metitur utilitas: superuacua quo redigis? Voluptatibus itaque se mergunt quibus in consuetudinem adductis carere non possunt, et ob hoc miserrimi sunt, quod eo peruenerunt ut illis quae superuacua fuerant facta sint necessaria. Seruiunt itaque uoluptatibus, non fruuntur, et mala sua, quod malorum ultimum est, et amant; tunc autem est consummata infelicitas, ubi turpia non solum delectant sed etiam placent, et desinit esse remedio locus ubi quae fuerant uitia mores sunt. Vale. [4,40] XL. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM. (1) Quod frequenter mihi scribis gratias ago; nam quo uno modo potes te mihi ostendis. Numquam epistulam tuam accipio ut non protinus una simus. Si imagines nobis amicorum absentium iucundae sunt, quae memoriam renouant et desiderium (absentiae) falso atque inani solacio leuant, quanto iucundiores sunt litterae, quae uera amici absentis uestigia, ueras notas afferunt? Nam quod in conspectu dulcissimum est, id amici manus epistulae impressa praestat, agnoscere. (2) Audisse te scribis Serapionem philosophum, cum istuc applicuisset: 'solet magno cursu uerba conuellere, quae non effundit ÅimaÅ sed premit et urguet; plura enim ueniunt quam quibus uox una sufficiat'. Hoc non probo in philosopho, cuius pronuntiatio quoque, sicut uita, debet esse composita; nihil autem ordinatum est quod praecipitatur et properat. Itaque oratio illa apud Homerum concitata et sine intermissione in morem niuis superueniens oratori data est, lenis et melle dulcior seni profluit. (3) Sic itaque habe: (ut) istam uim dicendi rapidam atque abundantem aptiorem esse circulanti quam agenti rem magnam ac seriam docentique. Aeque stillare illum nolo quam currere; nec extendat aures nec obruat. Nam illa quoque inopia et exilitas minus intentum auditorem habet taedio interruptae tarditatis; facilius tamen insidit quod exspectatur quam quod praeteruolat. Venique tradere homines discipulis praecepta dicuntur: non traditur quod fugit. (4) Adice nunc quod quae ueritati operam dat oratio incomposita esse debet et simplex: haec popularis nihil habet ueri. Mouere uult turbam et inconsultas aures impetu rapere, tractandam se non praebet, aufertur: quomodo autem regere potest quae regi non potest? Quid quod haec oratio quae sanandis mentibus adhibetur descendere in nos debet? remedia non prosunt nisi immorantur. (5) Multum praeterea habet inanitatis et uani, plus sonat quam ualet. Lenienda sunt quae me exterrent, compescenda quae irritant, discutienda quae fallunt, inhibenda luxuria, corripienda auaritia: quid horum raptim potest fieri? quis medicus aegros in transitu curat? Quid quod ne uoluptatem quidem ullam habet talis uerborum sine dilectu ruentium strepitus? (6) Sed ut pleraque quae fieri posse non crederes cognouisse satis est, ita istos qui uerba exercuerunt abunde est semel audisse. Quid enim quis discere, quid imitari uelit? quid de eorum animo iudicet quorum oratio perturbata et immissa est nec potest reprimi? (7) Quemadmodum per procliue currentium non ubi uisum est gradus sistitur, sed incitato corporis ponderi seruit ac longius quam uoluit effertur, sic ista dicendi celeritas nec in sua potestate est nec satis decora philosophiae, quae ponere debet uerba, non proicere, et pedetemptim procedere. (8) 'Quid ergo? non aliquando et insurget?' Quidni? sed salua dignitate morum, quam uiolenta ista et nimia uis exuit. Habeat uires magnas, moderatas tamen; perennis sit unda, non torrens. Vix oratori permiserim talem dicendi uelocitatem inreuocabilem ac sine lege uadentem: quemadmodum enim iudex subsequi poterit aliquando etiam imperitus et rudis? Tum quoque, cum illum aut ostentatio abstulerit aut affectus impotens sui, tantum festinet atque ingerat quantum aures pati possunt. (9) Recte ergo facies si non audieris istos qui quantum dicant, non quemadmodum quaerunt, et ipse malueris, si necesse est, Åuel P. Vinicium dicere qui itaqueÅ. Cum quaereretur quomodo P. Vinicius diceret, Asellius ait 'tractim'. Nam Geminus Varius ait, 'quomodo istum disertum dicatis nescio: tria uerba non potest iungere'. Quidni malis tu sic dicere quomodo Vinicius? (10) Aliquis tam insulsus interuenerit quam qui illi singula uerba uellenti, tamquam dictaret, non diceret, ait 'dic, Ånumquam dicasÅ?' Nam Q. Hateri cursum, suis temporibus oratoris celeberrimi, longe abesse ab homine sano uolo: numquam dubitauit, numquam intermisit; semel incipiebat, semel desinebat. (11) Quaedam tamen et nationibus puto magis aut minus conuenire. In Graecis hanc licentiam tuleris: nos etiam cum scribimus interpungere assueuimus. Cicero quoque noster, a quo Romana eloquentia exsiluit, gradarius fuit. Romanus sermo magis se circumspicit et aestimat praebetque aestimandum. (12) Fabianus, uir egregius et uita et scientia et, quod post ista est, eloquentia quoque, disputabat expedite magis quam concitate, ut posses dicere facilitatem esse illam, non celeritatem. Hanc ego in uiro sapiente recipio, non exigo; ut oratio eius sine impedimento exeat, proferatur tamen malo quam profluat. (13) Eo autem magis te deterreo ab isto morbo quod non potest tibi ista res contingere aliter quam si te pudere desierit: perfrices frontem oportet et te ipse non audias; multa enim inobseruatus ille cursus feret quae reprendere uelis. (14) Non potest, inquam, tibi contingere res ista salua uerecundia. Praeterea exercitatione opus est cotidiana et a rebus studium transferendum est ad uerba. Haec autem etiam si aderunt et poterunt sine ullo tuo labore decurrere, tamen temperanda sunt; nam quemadmodum sapienti uiro incessus modestior conuenit, ita oratio pressa, non audax. Summa ergo summarum haec erit: tardilocum esse te iubeo. Vale. [4,41] XLI. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM. (1) Facis rem optimam et tibi salutarem si, ut scribis, perseueras ire ad bonam mentem, quam stultum est optare cum possis a te impetrare. Non sunt ad caelum eleuandae manus nec exorandus aedituus ut nos ad aurem simulacri, quasi magis exaudiri possimus, admittat: prope est a te deus, tecum est, intus est. (2) Ita dico, Lucili: sacer intra nos spiritus sedet, malorum bonorumque nostrorum obseruator et custos; hic prout a nobis tractatus est, ita nos ipse tractat. Bonus uero uir sine deo nemo est: an potest aliquis supra fortunam nisi ab illo adiutus exsurgere? Ille dat consilia magnifica et erecta. In unoquoque uirorum bonorum (quis deus incertum est) habitat deus. (3) Si tibi occurrerit uetustis arboribus et solitam altitudinem egressis frequens lucus et conspectum caeli densitate ramorum aliorum alios protegentium summouens, illa proceritas siluae et secretum loci et admiratio umbrae in aperto tam densae atque continuae fidem tibi numinis faciet. Si quis specus saxis penitus exesis montem suspenderit, non manu factus, sed naturalibus causis in tantam laxitatem excauatus, animum tuum quadam religionis suspicione percutiet. Magnorum fluminum capita ueneramur; subita ex abdito uasti amnis eruptio aras habet; coluntur aquarum calentium fontes, et stagna quaedam uel opacitas uel immensa altitudo sacrauit. (4) Si hominem uideris interritum periculis, intactum cupiditatibus, inter aduersa felicem, in mediis tempestatibus placidum, ex superiore loco homines uidentem, ex aequo deos, non subibit te ueneratio eius? non dices, 'ista res maior est altiorque quam ut credi similis huic in quo est corpusculo possit'? (5) Vis isto diuina descendit; animum excellentem, moderatum, omnia tamquam minora transeuntem, quidquid timemus optamusque ridentem, caelestis potentia agitat. Non potest res tanta sine adminiculo numinis stare; itaque maiore sui parte illic est unde descendit. Quemadmodum radii solis contingunt quidem terram sed ibi sunt unde mittuntur, sic animus magnus ac sacer et in hoc demissus, ut propius (quidem) diuina nossemus, conuersatur quidem nobiscum sed haeret origini suae; illinc pendet, illuc spectat ac nititur, nostris tamquam melior interest. (6) Quis est ergo hic animus? qui nullo bono nisi suo nitet. Quid enim est stultius quam in homine aliena laudare? quid eo dementius qui ea miratur quae ad alium transferri protinus possunt? Non faciunt meliorem equum aurei freni. Aliter leo aurata iuba mittitur, dum contractatur et ad patientiam recipiendi ornamenti cogitur fatigatus, aliter incultus, integri spiritus: hic scilicet impetu acer, qualem illum natura esse uoluit, speciosus ex horrido, cuius hic decor est, non sine timore aspici, praefertur illi languido et bratteato. (7) Nemo gloriari nisi suo debet. Vitem laudamus si fructu palmites onerat, si ipsa pondere (ad terram) eorum quae tulit adminicula deducit: num quis huic illam praeferret uitem cui aureae uuae, aurea folia dependent? Propria uirtus est in uite fertilitas; in homine quoque id laudandum est quod ipsius est. Familiam formonsam habet et domum pulchram, multum serit, multum fenerat: nihil horum in ipso est sed circa ipsum. (8) Lauda in illo quod nec eripi potest nec dari, quod proprium hominis est. Quaeris quid sit? animus et ratio in animo perfecta. Rationale enim animal est homo; consummatur itaque bonum eius, si id impleuit cui nascitur. Quid est autem quod ab illo ratio haec exigat? rem facillimam, secundum naturam suam uiuere. Sed hanc difficilem facit communis insania: in uitia alter alterum trudimus. Quomodo autem reuocari ad salutem possunt quos nemo retinet, populus impellit? Vale.