[0] Epigrammata Senecae adscripta. [1] Omnia tempus edax depascitur, omnia carpit, omnia sede mouet, nil sinit esse diu. Flumina deficiunt, profugum mare litora siccat, subsidunt montes et iuga celsa ruunt. Quid tam parua loquor ? Moles pulcherrima caeli ardebit flammis tota repente suis. Omnia mors poscit. Lex est, non poena, perire : hic aliquo mundus tempore nullus erit. [2] Corsica Phocaico tellus habitata colono, Corsica quae Graio nomine Cyrnos eras, Corsica Sardinia breuior, porrectior Ilua, Corsica piscosis peruia fluminibus, Corsica terribilis, cum primum incanduit aestas, saeuior, ostendit cum ferus ora Canis : parce relegatis, hoc est : iam parce sepultis. Viuorum cineri sit tua terra leuis ! [3] Barbara praeruptis inclusa est Corsica saxis, horrida, desertis undique uasta locis. Non poma autumnus, segetes non educat aestas canaque Palladio munere bruma caret. Imbriferum nullo uer est laetabile fetu nullaque in infausto nascitur herba solo. Non panis, non haustus aquae, non ultimus ignis ; hic sola haec duo sunt : exul et exilium. [4] Iam nitidum tumidis Phoebus iubar intulit undis emeritam renouans Tethyos amne facem. Astra subit niueis Phoebe subuecta iuuencis, mitis et aetherio labitur axe sopor. Adludunt pauidi tremulis conatibus agni lacteolasque animas lacteus umor alit. [5] Xerxes magnus adest ; totus comitatur euntem orbis ; quid dubitas, Graecia, ferre iugum ? Tellus iussa facit, caelum texere sagittae, abscondunt clarum Persica tela diem. Classes fossus Athos intra sua uiscera uidit, Phryxeae peditem ferre iubentur aquae. Quis nouus hic dominus terramque diemque fretumque permutat ? Certe sub Ioue mundus erat. [6] Occisum iugulum quisquis scrutare inimici, tu miserum necdum me satis esse putas ? Desere confossum ! Victori ulnus iniquo mortiferum impressit mortua saepe manus. [7] Inuictum uictis in partibus, omnia Caesar uincere qui potuit, te, Cato, non potuit. [8] Ictu non potuit primo Cato soluere uitam : defecit tanto uulnere uita manus. Altius inseruit digitos : quo spiritus ingens exiret, magnum dextera fecit iter. opposuit Fortuna moram uoluitque Catonis sciremus ferro plus ualuisse manum. [9] Iussa manus sacri pectus uiolasse Catonis haesit et inceptum uicta reliquit opus. Ille ait infesto contra sua uulnera uultu : ‘Estne aliquid magnum, quod Cato non potuit ? Dextera, num dubitas ? durum est iugulasse Catonem ? Sed liber erit, iam, puto non dubitas ! Fas non est uiuo quemquam seruire Catone, nedum ipsum : uincit nunc Cato, si moritur’. [10] Magne, premis Libyam ; fortes, tua pignera, nati Europam atque Asiam. Nomina tanta iacent ! Quam late uestros duxit Fortuna triumphos, tam late sparsit funera, Magne, tua. [11] Pompeius totum uictor lustrauerat orbem, at rursus toto uictus in orbe iacet : membra pater Libyco posuit male tecta sepulcro ; filius Hispana est uix adopertus humo ; Sexte, Asiam sortite tenes ; diuisa ruina est : uno non potuit tanta iacere solo. [12] Aut Asia aut Europa tegit aut Africa Magnos : quanta domus, toto quae iacet orbe, ruit ! [13] Maxima ciuilis belli iactura sub ipso est : quantus quam paruo uix tegeris tumulo ! [14] Crispe, meae uires lassarumque ancora rerum, Crispe, uel antiquo conspiciende foro, Crispe, potens numquam, nisi cum prodesse uolebas, naufragio litus tutaque terra meo, solus honor nobis, arx et tutissima nobis et nunc afflicto sola quies animo, Crispe, fides dulcis placideque acerrima uirtus, cuius Cecropio pectora melle madent, maxima facundo uel auo uel gloria patri, quo solo careat si quis, in exilio est : antiquae iaceo saxis telluris adhaerens, mens tecum est, nulla quae cohibetur humo. [15] Fata per humanas solitus praenoscere fibras impius infandae religionis apex pectoris ingenui salientia uiscera flammis imposuit ; magico carmine rupit humum, ausus ab Elysiis Pompeium ducere campis. Pro pudor, hoc sacrum Magnus ut aspiceret ! Stulte, quid infernis Pompeium quaeris in umbris ? Non potuit terris spiritus ille premi. [16] ‘Viue et amicitias regum fuge’. Pauca monebas : maximus hic scopulus, non tamen unus erat. Viue et amicitias nimio splendore nitentes et quicquid colitur perspicuum, fugito. Ingentes dominos et famae nomina clarae inlustrique graues nobilitate domos deuita et longe uiuus cole ; contrahere uela et te litoribus cymba propinqua uehat. In plano semper tua sit fortuna paresque noueris : ex alto magna ruina uenit. Non bene cum paruis iunguntur grandia rebus : stantia namque premunt, praecipitata ruunt. [17] ‘Viue et amicitias omnes fuge’ : uerius hoc est quam ‘regum solas effuge amicitias’. Et mea sors tetis : maior me afflixit amicus deseruitque minor. Turba cauenda simul. Nam quicumque pares fuerant, fuge fragorem, necdum conlapsam deseruere domum. nunc et reges tantum fuge ! Viuere doctus uni uiue tibi ; nam moriere tibi. [18] Corduba, solue comas et tristes indue uultus, inlacrimans cineri munera mitte meo. Nunc longinqua tuum deplora, Corduba, uatem, Corduba non alio tempore maesta magis : tempore non illo, quo uersis uiribus orbis incubuit belli tota ruina tibi, cum geminis oppressa malis utrimque peribas et tibi Pompeius, Caesar et hostis erat ; tempore non illo, qui ter tibi funere centum heu nox una dedit, quae tibi summa fuit ; non Lusitanus quateret cum moenia latro, figeret et portas lancea torta tuas. Ille tuus quondam magnus, tua gloria, ciuis infigor scopulo. Corduba, solue comas et gratare tibi quod te natura supremo adluit oceano : tardius ista doles. [19] Quisquis es – et nomen dicam ? dolor omnia cogit ! –, qui nostrum cinerem nunc, inimice, premis et non contentus tantis subitisque ruinis stringis in extinctum tela cruenta caput : crede mihi, uires aliquas natura sepulcris attribuit : tumulos uindicat umbra suos. Ipsos crede deos hoc nunc tibi dicere, liuor, hoc tibi nunc Manes dicere crede meos : res est sacra miser ; noli mea tangere fata : sacrilegae bustis abstinuere manus ! [20] Quisquis Cecropias, hospes, cognoscis Athenas, quae ueteris famae uix tibi signa dabunt, ‘Hasne dei’ dices ‘caelo petiere relicto ? Regnaque partitis hic fuit urna deis ?’ Idem, Agamemnonias, dices, cum uideris arces : ‘Haec uictrix uicta uastior urbe iacet !’ Hae sunt, quas merito quondam est mirata uetustas : magnarum rerum parua sepulcra uides. [21] Carmina mortifero tua sunt suffusa ueneno et sunt carminibus pectora nigra magis. Nemo tuos fugiat, non uir non femina, dentes ; aut puer, aut aetas undique tuta senis. Vtque furens totas inmittit saxa per urbes, in populum sic tu uerba maligna iacis. Sed solet insanos populus compescere sanus et repetunt notum saxa remissa caput. In te nunc stringit nullus non carmina uates inque tuam rabiem publica Musa furit. Dum sua compositus nondum bene concutit arma miles, it e nostra lancea torta manu. Bellus homo es ? Valide capitalia crimina ludis deque tuis manant atra uenena iocis ! Sed tu per iocum dicis uinumque ? Quid ad rem, si plorem, risus si tuus ista facit ? Quare tolle iocos : non est iocus esse malignum. Numquam sunt grati, qui nocuere, sales. [22] Litore diuerso Libyae clarissima longe nomina uix ullo condita sunt tumulo, Magnus et hoc Magno maior Cato. Quam procul a te aspicis heu cineres, Roma, iacere tuos ! [23] Marmoreo Licinus tumulo iacet, at Cato nullo, Pompeius paruo, credimus esse deos ? - - - Saxa premunt Licinum, leuat altum fama Catonem, Pompeium tituli : credimus esse deos. [24] Spes fallax, spes dulce malum, spes summa malorum, solamen miseris, quo sua fata trahunt, credula res, quam nulla potest fortuna fugare, spes stat in extremis officiosa malis. Spes uetat aeternis mortis requiescere portis et curas ferro rumpere sollicitas. Spes nescit uinci, spes pendet tota futuri ; mentitur, credi uult tamen illa <…>. Improba, mentis inops, rebus gratissima laesis, quas fouet et uerti fata subinde docet. Sola tenet miseros in uita, sola moratur, sola perit numquam, nec uenit atque redit. Saepe bono rursusque malo blandissima semper, et quos decepit, decipit illa tamen. Instabilis, dubio deuexa ad tempora motu, audax et clausum quae putet esse nihil, omnia promittit nota leuitate deorum ; nil fixum et casus admonet esse leues. Naufragus hac cogente natat per feta procellis aequora, cum mersas uiderit ante rates ; captiuus duras illa solante catenas perfert et uictus uincere posse putat. Noxius infami districtus stipite membra sperat et a fixa posse redire cruce. Spem iussus praebere caput paloque ligatus, cum micat ante oculos stricta securis, habet. Sperat et in saeua uictus gladiator harena, sit licet infesto pollice turba minax, et qui + decenti iugulo tinctoria + moto spem, quamuis lecto iam referatur, habet. Spem recipit carcer foribus praeclusus aenis, spes et in horrendo robore parua manet. Spes Marium mouit, turpi se credere limo et tantum furto uiuere uelle uirum ; haec illum Libyae penetrare in litora uictae iussit ; et, o superi, quis fuit ille dies, quo Marium uidit supra Carthago iacentem ! Tertia par illis nulla ruina fuit. Spes Magnum profugum toto discurrere in orbe iusserat et pueri regis adire pedes. Spes uni numquam potuit dare uerba Catoni, mendacisque deae non tulit ille dolos. Quid non spes audet ? Priamo post Hectora mansit ; spes fuit uxori, Protesilae, tuae. Orpheus infernas sperauit tollere leges Tartareum et cantu flectere posse canem. Spe duce per medias enauit Daedalus undas et noua mirantes terruit ales aues. Passiphae – quid non homini sperare licebit ? – sperauit toruo posse placere boui. Sperat qui curuo sulcos perrumpit aratro, sperat qui uentis uela ferenda dedit. Spes hamis pisces, laqueo captare uolucres erudit ; haec orbem bella cruenta docet. Spes sequitur grauibus rastris mala rura domantem, in noua se nulla cum ratione parat. Semper adulatur, semper male fida uagatur et populos urbes totaque regna capit. Desertos medicis spes numquam deserit aegros, defessi numquam spem posuere rei. Spes est, quae classis diuerso ex hoste coactas ducit ; spes cupidos tollit in arma uiros et dicit ‘dura ! nec te praesentia tangant : fors varias mutat mobilitate uices. Incerto ludit casu Fortuna per orbem nec semper contra est, quae fugit atque redit’. [25] Inuisus tibi sum : peream si, Maxime, miror. Odi te et, si uis, accipe cur faciam. Famam temptasti nostram sermone maligno laedere fellitis, inuidiose, iocis. Contra rem nuper pugnasti, liuide, paruam : tu tamen in magna te nocuisse putas. Haec peream nisi sunt animi te, Maxime, causa : odi, nec mentem res magis ulla iuuat, inque uicem ut facias curo pereoque timore, ne minus inuisus sim tibi quam uideor. [26] Haec Vrbem circa stulti monumenta laboris quasque vides moles, Appia, marmoreas, pyramidasque ausas uicinum attingere caelum, pyramidas, medio quas fugit umbra die, et mausoleum, miserae solacia mortis, intulit externum quo Cleopatra uirum : concutiet sternetque dies, quoque altius extat quodque opus, hoc illud carpet detque magis. Carmina sola carent fato mortemque repellunt ; carminibus uiues semper, Homere, tuis. [27] Nullum opus exsurgit, quod non annosa uetustas expugnet, quod non uertat iniqua dies, tu licet extollas magnos ad sidera montes et calidas aeques marmore pyramidas. Ingenio mors nulla iacet, uacat undique tutum ; inlaesum semper carmina nomen habent. [28] Ausoniis numquam tellus uiolata triumphis icta tuo, Caesar, fulmine procubuit oceanusque tuas ultra se respicit aras : qui finis mundo est, non erat imperio. [29] Victa prius , nullo spectata triumpho inlibata tuos gens iacet in titulos. Fabula uisa diu medioque recondita ponto libera uictori quam cito colla dedit ! Euphrates ortus, Rhenus secluserat Arctos : Oceanus medium uenit in imperium. [30] Libera, non hostem, non passa, Britannia, regem externum, nostro quae procul orbe iaces, felix aduersis et sorte oppressa secunda, communis nobis et tibi Caesar erit. [31] Vltima cingebat Thybris tua, Romule, regna : hic tibi finis erat, religiose Numa. Et tua, Diue, tuo sacrata potentia caelo extremum citra constitit Oceanum. At nunc Oceanus geminos interluit orbes ; pars est imperii, terminus ante fuit. [32] Mars pater et nostrae gentis tutela Quirine et magno positus Caesar uterque polo, cernitis ignotos Latia sub lege Britannos : sol citra nostrum flectitur imperium. Vltima cesserunt adaperto claustra profundo et iam Romano cingimur Oceano. [33] Opponis frustra rapidum, Germania, Rhenum, Euphrates prodest nil tibi, Parthe fugax : Oceanus iam terga dedit, nec peruius ulli Caesareos fasces imperiumque tulit : illa procul nostro semota exclusaque caelo alluitur nostra uicta Britannis aqua. [34] Semota et uasto disiuncta Britannia ponto cinctaque inaccessis horrida litoribus, quam pater inuictis Nereus uelauerat undis, quam fallax aestu circuit Oceanus, brumalem sortita polum, qua frigida semper praefulget stellis Arctos inocduis, conspectu deuicta tuo, Germanice Caesar, subdidit insueto colla premenda iugo. Aspice, confundat populos ut peruia Tethys : coniunctum est, quod adhuc orbis et orbis erat. [35] Sic et ames, mea lux, et rursus semper ameris, mutuus ut nullo tempore cesset amor. Solis ad occasus, solis sic ad tus hesperus hoc uideat, Lucifer hoc uideat. (- - -) [36] Serranum Vegetumque simul iunctumque duobus Herogenem, caros aspice Geryonas. Esse putas fratres : tanta pietate fruunt. Immo neges : sic est in tribus unus amor. Triga mihi paucos inter dilecta sodales, triga sodalicii par bene magna mei. [37] Iam libet ad lusus lasciuaque furta reuerti ; ludere, Musa, iuuat : Musa uera, uale ! Iam mihi narretur tumidis Arethusa papillis, nunc astricta comas nunc resoluta comas, ut modo nocturno pulset mea limina signo, intrepidos tenebris ponere docta pedes, nunc collo molles circum diffusa lacertos ; ut flectat niueum semisupina latus, inque modos omnes, dulces imitata tabellas, transeat et lecto pendeat illa meo, nec pudeat quicquam, sed me quoque nequior ipso exultet toto non requieta toro. Non deerit, Priamum qui defleat, Hectora narret : ludere, Musa, iuuat : Musa seuera, uale ! [38] O sacros uultus Baccho uel Apolline dignos, quos uir, quos tuto femina nulla uidet ! O digitos, quales pueri uel uirginis esse uel potius credas uirginis esse deae. Felix, si qua tuum conrodit femina collum, felix, quae labris liuida labra facit, quaeque puella tuo cum pectore pectora ponit et linguam tenero lassat in ore suam. [39] Esse tibi uideor demens, quod carmina nolim scribere patricio digna supercilio ? Quod Telamoniaden non aequo iudice uictum praeteream et pugnas, Penthesilea, tuas ? Quod non aut magni scribam primordia mundi aut Pelopis currus aut Diomedis equos ? Aut Achilleis infelix Troia lacertis quassata Hectoreo uulnere conderit ? Vos mare temptetis, uos detis lintea uentis : me uehat in tutos parua carina lacus. [40] Ne miserere sacri deformia busta Catonis : uisuntur magni parua sepulcra Iouis. [41] Est mihi rus paruum, fenus sine crimine paruum ; sed facit haec nobis utraque magna quies. Pacem animus nulla trepidus formidine seruat nec timet ignauae crimina desidiae. Castra alios operosa uocent, sellaeque curules et quicquid uana grandia mente mouet. Pars ego sim plebis, nullo conspectus honore, dum uiuam dominus temporis ipse mei. [42] Insanus uobis uideor. Nec deprecor ipse, quominus hoc uidear. Cur tamen hoc uideor ? Dicite nunc : ‘Quod semper amas, quod semper amasti’. Hic furor, hic, superi, sit mihi perpetuus ! [43] Quaedam me – si credis – amat, sed dissilit, ardet non sic, non leuiter, sed perit et moritur. Dum faciet gratis quaedam simul atque rogaro, ostendam quam non, semper amatus, amem. [44] Cum cretam sumit, faciem Sertoria sumit. Perdidit cretam, perdidit et faciem. [45] Quisquis adhuc nondum fortunae mobile regnum nec sortem uarias credis habere uices, aspice Alexandri positum memorabile corpus : Abscondit tantum putris harena uirum ! [46] Iunxit magnorum casus Fortuna uirorum : hic paruo, nullo conditus ille loco est. Ite, nouas toto terras conquirite mundo : nempe manet magnos paruula terra duces. [47] Quid saeuis, Cypare ? domiti modo terga iuuenci quid premis et tenerum currere cogis equum ? Dum stupet ac nouus est et adhuc non nouit amorem, parce : premendus erit, cum ueteranus erit. [48] Ante rates Siculo discurrent aequore siccae et deerit Libycis putris harena uadis, ante niues calidos demittent montibus amnes et Rhodanus nullas in mare ducet aquas, ante mari gemino semper pulsata Corinthos confundet fluctus peruia facta duos, ante feri ceruis submittent colla leones saeuaque dediscet proelia toruus aper, Medus pila geret, pharetras Romana iuuentus, fulgebit rutilis India nigra comis, quam mihi displiceat uitae fortuna quietae aut credat dubiis se mea puppis aquis. [49] Sic mihi sit frater maiorque minorque superstes et de me doleant nil nisi morte mea ; sic illos uincam, sic uincar rursus amando, mutuus inter nos sic bene certet amor ; sic dulci Marcus qui nunc sermone fritinnit, facundo patruos prouocet ore duos. [50] Xerses magnus adest ; totus comitatur euntem orbis. Quid dubitas, Graecia, ferre iugum ? Mundus iussa facit : solem texere sagittae, calcatur pontus, luctuat altus Athos. [51] Quod tu mille domus solidas habet alta columnas, quod tua marmoreo ianua poste nitet, aurea quod summo splendent laquearia tecto, imum crusta tegit quod pretiosa locum, atria quod circa diues tegit omnia cultus : hoc animos tollit nempe, beate, tuos ? Aedibus in totis gemmae licet omnia claudant, turpe est, nil domino turpius esse suo. [52] Non est – falleris – haec beat, non est, quam uos creditis esse, uita ; non est, fulgentes manibus uidere gemmas aut testudineo iacere toro aut pluma latus abdidisse molli aut auro bibere et cubare cocco, regales dapibus grauare mensas et, quidquid Libyco secatur aruo, non una positum tenere cella : sed nullos trepidum timere casus nec uano populi fauore tangi et stricto nihil aestuare ferro : hoc quisquis poterit, licebit ille Fortunam moueat loco superbus. [53] Ablatus mihi Crispus est, amici, pro quo si pretium dari liceret, nostros diuiderem libenter annos. Nunc par optima me mei reliquit, Crispus, praesidium meum, uoluptas, pectus, deliciae : nihil sine illo laetum mens mea iam putabit esse. Consumptus male debilisque uiuam : plus quam dimidium mei recessit. [54] Formosa es, fateor, diues generosa uenusta : confitear, si uis, omnia. Redde uicem : nempe parum casta es, nempe es deprensa. Negabis : res uenit ad lites. Rursus et illa : ‘Nego’. Dic potius : ‘Sed nempe semel, sed nempe puella ; et cum deprensa quis nisi frater erat ?’. Frater erat ? ‘Nihil est, fecit quia Iuppiter illud’. Sed quod non fecit Iuppiter, hoc facitis ! [55] Graecia bellorum longa succisa ruina concidit, immodice uiribus usa suis. Fama manet, fortuna perit : cinis ipse iacentis uisitur, et tumulo est nunc quoque sacra suo : exigua ingentis retinet uestigia famae et magnum infelix nil nisi nomen habet. [56] Sic tua sit, quamcumque tuam uis esse puellam, sic quamcumque uoles mutuus ignis edat, sic numquam dulci careant tua pectora flamma et sic laesuro semper amore uacent : uince mero curas et, quidquid forte remordet, comprime deque animo nubila pelle tuo. Nox curam, si prendit, alit : male creditur illi cura, nisi a multo marcida facta mero. [57] Iratum tibi me cogis promittere, Galla, ne narrem. Iura rursus et ipsa mihi, ne cui tu dicas ; nimium est lex dura ? remittam : praeterquam si uis dicere, Galla, uiro ! [58] Nescio quo stimulante malo pia foedera rupi. Non capiunt uires crimina tanta meae. Institit et stimulis ardentibus impulit actu siue fuit fatum seu fuit ille deus. Arguimus quid uana deos ? uis, Delia, uerum ? Qui tibi me derat, idem et ademit amor. [59] Garrula, quid totis resonas mihi noctibus, auris ? Nescio quem dicis nunc meminisse mei. ‘Hic quis sit quaeris ? Resonant tibi noctibus aures et resonant totis ? Delia te loquitur’. Non dubie loquitur me Delia : mollior aura uenit et exili murmure dulce fremit. Delia non aliter secreta silentia noctis summissa ac tenui rumpere uoce solet, non aliter teneris collum complexa lacertis auribus admotis condita uerba dare. Agnoui : uerae uenit mihi uocis imago, blandior arguta tinnit in aure sonus. Ne cessate, precor, longos gestare susurros ! Dum loquor haec, iam uos opticuisse queror. [60] Sic me custodi, Cosconia, neue ligata uincula sint nimium neue soluta nimis. Effugiam laxata nimis, nimis aspera rumpam, sed neutrum faciam, commoda si fueris. [61] Alter Niliaco tumulo iacet, alter Hibero, tertius Eois partibus occubuit. Omnis habet Magnos mundi plaga : dis uisum est : partem quisque suam nunc quoque uictus habet. [62] Patria, diuerso terrarum litore Magnos Spectas compositos heu sine nominibus, Europa Asiaque simul Libyaque sepultos : uictores uicta sic potiuntur humo. [63] Diuersi iuuenes Asia atque Europa sepulcris distinet : infida, Magne, iaces Libya. istribuit Magnos mundo Fortuna sepultos, ne sine Pompeio terra sit ulla suo. [64] Occidere simul Cascae, simul occubuere, dextra quisque sua, qua scelus ausus erat. Castra eadem fouere, locus quoque uulneris idem ; partibus afflictis uictus uterque iacet. Quanta fuit mentis, tanta est concordia fati, et tumulus cinerem paruus utrumque tegit. Par fratrum multo celebrandum carmine uatum, una si fierent parte minus gemini. [65] Semper munditia, semper, Basilissa, decores, semper dispositas arte decente comas et comptos semper uultus unguentaque semper, omnia sollicita compta uidere manu, non amo ; neglectam, mihi se quae comit amica, se det : ornata simplicitate ualet. Vincula nec curet capitis discussa soluti et coram faciem : mel habet illa suum. Fingere se semper non est confidere amor. Quid quod saepe decor, cum prohibetur, adest. [66] Ante dies multos nisi te, Basilissa, rogaui et nisi praemonui, te dare posse negas. Vt subito creuere, solent ex tempore multae quam scriptae melius cedere deliciae. [67] Cur differs, mea lux, rogata, semper ? Cur longam petis aduocationem ? Primum hoc artificis scelus puellae est, Deinde est difficile et laboriosum in tentigine tam diu morari. Nil est praeterea, puella, nil est deprensa melius fututione. [68] Hic, quem cernis, Athos inmissis peruius undis, flexibus obliquis circumeundus erat. Accepit magno deductum Nerea fluctu perque latus misit maxima bella suum. Sub tanto subitae sonuerunt pondere classes, caeruleus cana sub niue pontus erat. Idem commisit longo duo litora ponte Xerses, et fecit per mare miles iter. Quale fuit regnum, mundo noua ponere iura ! ‘Hoc terra fiat, hac mare’ dixit ‘eat !’ [69] Venerat Eoum quatiens Antonius orbem et coniuncta suis Parthica signa gerens dotalemque petens Romam Cleopatra Canopo. Hinc Capitolino sistra minata Ioui, hinc inuicta deo fidebat Caesare Roma, quae tunc paene suo pondere lapsa ruit. Deserta est tellus, classis contexerat aequor, omnia permixti plena furoris erant. Fratribus heu fratres, patribus concurrere natos impia sors belli fataque saeua iubent. Hic generum socerum ille petit, minimeque cruentus qui fuit, sparsus sanguine ciuis erat. Maeuius, a castris miles melioribus, ausus hostilem saltu praecipitare ratem, in damnum felix et uictor ut impius esset, nescius occiso fratre superbus erat. Dum legit exuuias hostiliaque arma reuellit, fraternos uultus oraque maesta uidet. Quod fuerat uirtus, factum est scelus : haeret in hoste miles et a manibus mittere tela timet. Ille ferox : ‘Quid lenta manus ? nunc denique cessas ? Iustius hoste tibi qui moriatur adest. Fraternam res nulla potest defendere caedem ; mors tua sola potest ; morte luenda est. Scilicet ad patrios referes spolia ampla penates ! Ad patrem uictor non potes ire tuum, sed potes ad fratrem. Nunc fortiter utere telo ! Impius hoc telo es, hoc potes esse pius. Viuere si poteris, potuisti occidere fratrem ? Nescisti, sed scis : haec mora culpa tua est. Viximus aduersis, iaceamus partibus idem’. Dixit et in dubio est utrius ense cadat. ‘Ense me moriar maculato morte nefanda ? Cui moreris, ferrum quo moriare dabit’. Dixit et in fratrem fraterno concidit ense. Victorem et uictum condidit una manus. [70] Scine componis populos, Fortuna, furentis, ut uinci leuius uincere sit grauius ? Occisum credens gaudebat Maeuius hostem ; infelix fratris uulnere laetus erat. Nec licuit non nosse : ferox dum membra cruenti nudat, in exuuias incidit ipse suas. Et scelus et fratrem pariter cognouit et amens : ‘Hoc age’ ait ‘maius nunc tibi restat opus. Vincere uictorem debes, defendere fratrem. Cessas ? ad facinus quam modo fortis eras ! Terram, iura, deos, bellum iam polluis ipsum : quod ciuile fuit, sic quoque culpa grauis. His manibus patriae tu tam pia signa sequeris, miles, in Antoni dignior ire rates ? Eripuit uirtus pietatem, reddere uirtus debet : qua rapuit, hac reparanda uia est. Quid moror absolui ?’. Dixit, gladioque cruento incubuit, iungens fratris ad ora sua. Sic, Fortuna, regas semper ciuilia bella, ut uictor uicto non superesse uelit. [71] Cura, labor, meritum, sumpti pro munere honores, ite, alias posthac sollicitate animas. Me procul a uobis deus euocat. Ilicet actis rebus terrenis, hospita terra, uale ! Corpus, auara, tamen sollemnibus accipe saxis : namque animam caelo reddimus, ossa tibi. [72] Phoebe, faue coeptis nil grande petentibus aut quod ad se transferri turba maligna uelit. Diuitias auerte ; alios praetura sequatur optantes, alios gratia magna iuuet. Hic praefectus agat classes alienaque castra laetus sollicita sedulitate roget, bis senos huius metuat prouincia fasces ; audiat hic plausus ter geminante manu. Pauperis arua soli secura carmina curem, nec sine fratre mihi transeat una dies. Otia contingant pigrae non sordida uitae nec timeat quidquam mens mea nec cupiat, ignotumque diu soluat non aegra senectus ossaque compositi frater uterque legat.