[1,0] LIBER PRIMUS. [1,1] I. Inter multos ac uarios errores temere uiuentium inconsulteque, nihil propemodum indignius, optime Liberalis, dixerim, quant quod beneficia nec dare scimus, nec accipere. Sequitur enim, ut male collata male debeantur, de quibus non redditis sero querimur : ista enim perierant, cum darentur. Nec mirum est inter plurima maximaque uitia nullum esse frequentius, quam ingrati animi. Id euenire ex pluribus causis uideo : prima, quod non eligimus dignos, quibus tribuamus ; sed nomina facturi, diligenter in patrimonium et uasa debitoris inquirimus; semina in solum effoetum et sterile non spargimus : beneficia sine ullo delectu magis proiicimus, quam damus. Nec facile dixerim, utrum turpius sit inficiari, an repetere beneficium; id enim genus huius crediti est, ex quo tantum recipiendum sit, quantum ultro refertur : de quo queri uere foedissimum ob hoc ipsum, quia non opus est ad liberandam fidem facultatibus, sed animo; reddit enim beneficium, qui libenter debet. Sed quum sit in ipsis crimen, qui ne confessione quidem grati sunt, in nobis quoque est. Multos experimur ingratos, plures facimus: quia alias graues exprobratores exactoresque sumus ; alias leues, et quos paulo post muneris sui poeniteat; alias queruli, et minima moments calumniantes. Ita gratiam omnem corrumpimus : non tantum postquam dedimus beneficia, sed dum damus. Quis enim nostrum contentus fuit, aut leuiter rogari, aut semel? quis non, quum aliquid a se peti suspicatus est, frontem adduxit, uultum auertit, occupationes simulauit, longis sermonibus, et de industria non inuenientibus exitum, occasionem petendi abstulit, et uariis artibus properantes necessitates elusit? In angusto uero comprehensus, aut distulit, id est, timide negauit, aut promisit , sed difficulter, sed subductis superciliis, sed malignis et uix exeuntibus uerbis? Nemo autem libenter debet, quod non accepit, sed expressit. Gratus esse aduersum eum quisquam potest, qui beneficium aut superbe abiecit, aut iratus impegit, aut fatigatus, ut molestia careret, dedit? Errat, si quis sperat responsurum sibi, quem dilatione assauit, exspectatione torsit. Eodem animo beneficium debetur, quo datur : et ideo non est negligenter dandum : sibi enim quisque debet, quod a nesciente accepit ; nec tarde quidem : quia, quum in omni officio magni aestimetur dantis uoluntas, qui tarde fecit, diu noluit; utique non contumeliose : nam quum ita natura comparatum sit, ut altius iniuriae quam merita descendant, et illa cito defluant, has tenax memoria custodiat : quid exspectat qui offendit, dum obligat? Satis aduersus illum gratus est, qui beneficio eius ignoscit. Non est autem quod tardiores faciat ad bene merendum turba ingratorum. Nam primum, ut dixi, nos illam augemus : deinde ne deos quidem immortales ab hac tam effusa necessitate sacrilegi negligentesque eorum deterrent. Utuntur natura sua, et cuncta, interque illa ipsos munerum suorum malos interpretes, iuuant. Hos sequamur duces, quantum humana imbecillitas patitur : demus beneficia, non foeneremus. Dignus est decipi, qui de recipiendo cogitauit, quum daret. At si male cessit, et liberi, et coniuges spem fefellerunt, tamen et educamus, et ducimus, adeoque aduersus experimenta pertinaces sumus, ut bella uicti, et naufragi maria repetamus. Quanto magis permanere in dandis beneficiis decet ! Quae si quis non dat quia non recepit, dedit ut reciperet, bonamque ingratorum facit causam, quibus turpe est non reddere, si licet. Quam multi indigni luce sunt ! et tamen dies oritur. Quam multi, quod nati sunt, queruntur ! tamen natura sobolem nouam gignit, ipsosque qui non fuisse mallent, esse patitur. Hoc et magni animi et boni proprium est, non fructum beneficiorum sequi, sed ipsa ; et post malos quoque bonum quaerere. Quid magnifici erat multis prodesse, si nemo deciperet ? nunc est uirtus, dare beneficia, non utique reditura, quorum a uiro egregio statim fructus perceptus est. Adeo quidem ista res fugare nos, et pigriores ad rem pulcherrimam facere non debet, ut si spes mihi praecidatur gratum hominem reperiendi, malim non recipere beneficia, quam non dare, quia qui non dat, uitium ingrati antecedit. Dicam quod sentio : qui beneficium non reddit, magis peccat; qui non dit, citius. [1,2] II. Beneficia in uulgus quum largiri institueris, Perdenda sunt multa, ut semel ponas bene. In priore uersu utrumque reprehendas ; nam nec in uulgus effundenda sunt; et nullius rei, minime beneficiorum, honesta largitio est ; quibus si detraxeris iudicium, desinunt esse beneficia; in aliud quodlibet incidunt nomen. Sequens sensus mirificus est, qui uno bene posito beneficio multorum amissorum damna solatur. Vide, oro te, ne hoc et uerius sit, et magnitudini bene facientis aptius, ut illum hortemur ad danda, etiamsi nullum bene positurus est. Illud enim falsum est, « Perdenda sunt multa." Nullum perit : quia qui perdit, computauerat. Beneficiorum simplex ratio est: tantum erogatur ; si redit aliquid, lucrum est : si non redit, damnum non est. Ego illud dedi, ut darem ; nemo beneficia in kalendario scribit, nec, auarus exactor, ad horam et diem appellat. Nunquam illa uir bonus cogitat, nisi admonitus a reddente : alioquin in formam crediti transeunt. Turpis foeneratio est, beneficium expensum ferre. Qualiscumque priorum euentus est, perseuera in alios conferre; melius apud ingratos iacebunt, quos aut pudor, aut occasio, aut imitatio aliquando gratos poterit efficere. Ne cessaueris: opus tuum perage, et partes boni uiri exsequere. Alium re, alium fide, alium gratia, alium consilio, alium praeceptis salubribus adiuua. [1,3] III. Officia etiam ferae sentiunt : nec ullum tam immansuetum animal est, quod non cura mitiget, et in amorem sui uertat. Leonum ora a magistris impune tractantur : elephantorum feritatem usque in seruile obsequium demeretur cibus. Adeo etiam quae extra intellectum atque aestimationem beneficii sunt posita, assiduitas tamen meriti pertinacis euincit. Ingratus est aduersus unum beneficium? aduersus alterum non erit; duorum oblitus est? tertium etiam eorum quae exciderunt, memoriam reducet. Is perdit beneficia, qui cito se perdidisse credit. At qui instat, et onerat priora sequentibus, etiam ex duro et immemori pectore gratiam extundit. Non audebit aduersus multa oculos attollere; quocumque se conuertit, memoriam suam fugiens, ibi te uideat: beneficiis tuis illum cinge. Quorum quae uis, quaeue proprietas sit, dicam, si prius illa, quae ad rem non pertinent, transilire mihi permiseris, quare tres Gratiae, et quare sorores sint, et quare manibus implexis, quare ridentes, iuuenes, et uirgines, solutaque ac pellucida ueste. Alii quidem uideri uolunt unam esse, quae det beneficium: alteram, quae accipiat : tertiam, quae reddat. Alii tria beneficiorum genera, promerentium, reddentium, simul et accipientium reddentiumque. Sed utrumlibet ex istis iudicauerim, quid ista nos iuuat scientia ? Quid ille consertis manibus in se redeuntium chorus? Ob hoc, quia ordo beneficii per manus transeuntis nihilominus ad dantem reuertitur, et totius speciem perdit, si usquam interruptus est : pulcherrimus, si cohaesit, et uices seruat. Ideo ridentes : est aliqua tamen maioris dignatio, sicut promerentium. Vultus hilares sunt, quales solent esse qui dant, uel accipiunt beneficia. Iuuenes : quia non debet beneficiorum memoria senescere. Virgines : quia incorrupta sunt, et sincera, et omnibus sancta, in quibus nihil esse alligati debet, nec adscripti ; solutis itaque tunicis utuntur : pellucidis autem, quia beneficia conspici uolunt. Sit aliquis usque eo Graecis emancipatus, ut haec dicat necessaria : nemo tamen erit, qui etiam illud ad rem iudicet pertinere, quae nomina illis Hesiodus imposuerit. Aglaian maximam natu appellauit, mediam Euphrosynen, tertiam Thalian. Horum nominum interpretationem, et prout cuique uisum est, deflectit, et ad rationem aliquam conatur perducere : quum Hesiodus puellis suis, quod uoluit, nomen imposuerit. Itaque Homerus uni mutauit, Pasithean appellauit, et in matrimonium produxit, ut scias illas uestales non esse. Inueniam alium poetam, apud quern praecingantur et spissis auro phrygianis prodeant. Ergo et Mercurius una stat :non quia beneficia ratio commendat uel oratio, sed quia pictori ita uisum est. Chrysippus quoque, penes quem subtile illud acumen est, et in imam penetrans ueritatem, qui rei agendas causa loquitur, et uerbis non ultra, quam ad intellectum satis est, utitur, totum librum suum his ineptiis replet : ita ut de ratione dandi, accipiendi, reddendique beneficii pauca admodum dicat ; nec his fabulas, sed haec fabulis inserit. Nam praeter ista quae Hecaton transcribit, tres Chrysippus Gratias ait Iouis et Eurynomes filias esse ; aetate autem minores quam Horas, sed meliuscula facie, et ideo Veneri datas comites. Matris quoque nomen ad rem iudicat pertinere. Eurynomen enim dictam, quia late patentis matrimonii sit, beneficia diuidere; tanquam matri post filias soleat nomen imponi, aut poetae uera nomina reddant. Quemadmodum nomenclatori memoriae loco audacia est, et cuicumque nomen non potest reddere, imponit : ita poetae non putant ad rem pertinere, uerum dicere, sed aut necessitate coacti, aut decore corrupti, id quaeque uocari iubent, quod belle facit ad uersum. Nec illis fraudi est, si aliud quid in censum detulerunt : proximus enim poeta suum illa ferre nomen iubet. Hoc ut scias ita esse, ecce Thalia de qua quum maxime agitur, apud Hesiodum Charis est, apud Homerum Muas. [1,4] IV. Sed ne faciam quod reprehendo, omnia ista, quae ita extra rem sunt, ut nec circa rem quidem sint, relinquam. Tu modo nos tuere, si quis mihi obiiciet, quod Chrysippum in ordinem coegerim, magnum mehercule uirum, sed tamen Graecum, cuius acumen nimis tenue retunditur, et in se saepe replicatur : etiam quum agere aliquid uidetur, pungit, non perforat. Hoc uero quod acumen est ? De beneficiis dicendum est, et ordinanda res, quae maxime societatem humanam alligat : danda lex uitae, ne sub specie benignitatis inconsulta facilitas placeat ; ne liberalitatem, quam nec deesse oportet, nec superfluere, haec ipsa obseruatio restringat, dum temperat : docendi sunt libenter accipere, libenter reddere, et magnum ipsis certamen proponere, eos quibus obligati sunt, re animoque non tantum aequare, sed uincere : quia, qui referre gratiam debet, nunquam consequitur, nisi praecessit; hi docendi sunt nihil imputare : illi plus debere. Ad hanc honestissimam contentionem, beneficiis beneficia uincendi, sic nos adhortatur Chrysippus, ut dicat uerendum esse, ne, quia Charites Iouis filiae sunt, parum se grate gerere sacrilegium sit, et tam tenellis puellis fiat iniuria. Tu me aliquid eorum doce, per quae beneficentior, gratiorque aduersus bene merentes fiam, per quae obligantium, obligatorumque animi certent, ut qui praestiterint obliuiscantur; pertinax sit memoria debentium. Istae uero ineptiae poetis relinquantur, quibus aures oblectare propositum est, et dulcem fabulam neclere. At qui ingenia sanare, et fidem in rebus humanis retinere, memoriam officiorum ingerere animis uolunt, serio loquantur, et magnis uiribus agant : nisi forte existimas. leui ac fabuloso sermone, et anilibus argumentis, prohiberi posse rem perniciosissimam, beneficiorum nouas tabulas. [1,5] V. Sed quemadmodum superuacua transcurram, ita exponam necesse est, hoc primum nobis esse discendum quid accepto beneficio debeamus. Debere enim dicit se alius pecuniam quam accepit, alius consulatum, alius sacerdotium, alius prouinciam. Ista autem sunt meritorum signa, non merita. Non potest beneficium manu tangi : res animo geritur. Multum interest inter materiam beneficii, et beneficium ; itaque nec aurum, nec argentum, nec quidquam eorum quae a proximis accipiuntur, beneficium est, sed ipsa tribuentis uoluntas ; imperiti autem id, quod oculis incurrit, et quod traditur possideturque, solum notant : contra, illud quod in re rarum atque pretiosum est, parui pendunt. Haec quae tenemus, quae adspicimus, in quibus cupiditas nostra haeret, caduca sunt ; auferre ea nobis et fortuna, et iniuria potest : beneficium uero, etiam amisso eo quod datum est, durat. Est enim recte factum, quod irritum nulla uis efficit. Amicum a piratis redemi : hunc alius hostis excepit, et in carcerem condidit ; non beneficium, sed usum beneficii mei sustulit. Ex naufragio alicui raptos, uel ex incendio liberos reddidi : hos uel morbus, uel aliqua fortuita iniuria eripuit : manet etiam sine illis, quod in illis datum est. Omnia itaque, quae falsum beneficii nomen usurpant, ministeria sunt, per quae se uoluntas amica explicat. Hoc quoque in aliis rebus euenit ut aliubi sit species rei, aliubi ipsa res. Imperator aliquem torquibus, murali et ciuica donat : quid habet per se corona pretiosum ? quid praetexta? quid fastes? quid tribunal et currus? nihil horum honor est, sed honoris insigne. Sic non est beneficium id, quod sub oculos uenit, sed beneficii uestigium et nota. [1,6] VI. Quid est ergo beneficium? Beneuola actio tribuens gaudium, capiensque tribuendo, in id quod facit prona, et sponte sua parata. Raque non quid fiat, aut quid detur, refert, sed qua mente : quia beneficium non in eo quod fit aut datur, consistit, sed in ipso dantis aut facientis animo. Magnum autem esse inter ista discrimen, uel ex hoc intelligas licet, quod beneficium utique bonum est : id autem quod fit, aut datur, nec bonum, nec malum est. Animus est, qui parua extollit, sordida illustrat, magna et in pretio habita dehonestat : ipsa, quae appetuntur, neutram naturam habent, nec boni, nec mali ; refert, quo ille rector impellat, a quo forma datur rebus. Non est ergo beneficium ipsum, quod numeratur, aut traditur; sicut nec in uictimis quidem, licet opimae sint, auroque praefulgeant, deorum est honos ; sed pia ac recta uoluntate uenerantium. Itaque boni etiam farre ac fitilla religiosi sunt; mali rursus non effugiunt impietatem, quamuis aras sanguine multo cruentauerint. [1,7] VII. Si beneficia in rebus, non ipsa benefaciendi uoluntate consisterent, eo maiora essent, quo maiora sunt, quae accipimus. Id autem falsum est; nonnunquam magis nos obligat, qui dedit parua magnifice; qui regum aequauit opes animo; qui exiguum tribuit, sed libenter : qui paupertatis suae oblilus est, dum meam respicit; qui non uoluntatem tantum iuuandi habuit, sed cupiditatem ; qui accipere se putauit beneficium, quum daret; qui dedit tanquam recepturus, recepit tanquam non dedisset ; qui occasionem, qua prodesset, et occupauit et quaesiuit. Contra ingrata sunt, ut dixi, licet re ac specie magna uideantur, quae danti aut extorquentur, aut excidunt, rnultoque grauius uenit, quod facili, quam quod plena manu datur : exiguum est quod in me contutit, sed amplius non potuit. At hic quod dedit, magnum est : sed dubitauit, sed distulit, sed quum daret, gemuit, sed superbe dedit, sed circumtulit, et placere ei, cui praestabat, noluit; ambitioni dedit, non mihi. [1,8] VIII. Socrati quum multa multi pro suis quisque facultatibus offerrent, Aeschines pauper auditor : "Nihil, inquit, dignum te, quod dare tibi possim, inuenio, et hoc uno modo pauperem me esse sentio. Itaque dono tibi quod unum habeo : me ipsum. Hoc munus rogo qualecumque est, boni consulas, cogitesque alios, quum multum tibi darent, plus sibi reliquisse. Cui Socrates : « Quidni tu, inquit, mihi magnum munus dederis, nisi forte paruo te aestimas? Habebo itaque curae, ut te meliorem tibi reddam quam accepi". Vicit Aeschines hoc munere Alcibiadis parem diuitiis animum, et omnem iuuenum opulentorum munificentiam. [1,9] IX. Vides quomodo animus inueniat liberalitatis materiam, etiam inter angustias ? Videtur mihi dixisse : Nihil egisti, fortuna, quod me pauperem esse uoluisti : expediam nihilominus dignum huic uiro munus, et quia de tuo non possum, de meo dabo. Neque est quod existimes, illum uilem sibi fuisse, qui pretium se sui fecit : ingeniosus adolescens inuenit quemadmodum Socratem sibi daret ---. Non quanti quaeque sint, sed a quali dentur, perspiciendum ---. Callidus non difficilem aditum praebet immodica cupientibus : spesque improbas, nihil re adiuturus, uerbis fouet. At peior, opinor, qui lingua asper, uultu grauis, cum inuidia fortunam suam explicauit ---. Colunt enim, detestanturque felicem, et, si potuerint, eadem facturi odere facientem ---. Coniugibus alienis, nec clam quidem, sed aperte ludibrio habitis, suas aliis permisere. Rusticus, inurbanus, ac mali moris, et inter matronas abominanda conditio est, si quis coniugem in sella prostare uetuit, et uulgo admissis inspectoribus uehi undique perspicuam. Si quis nulla se amica fecit insignem, nec alienae uxori annua praestat, hunc matronae humilem, et sordidae libidinis, et ancillariolum uocant. Inde decentissimum sponsaliorum genus, adulterium : et in consensu uidui coelibatus, nemo uxorem duxit, nisi qui abduxit. Iam rapta spargere, sparsa rapaci auaritia recolligere certant; nihil pensi habere, paupertatem alienam contemnere, suam quam ullum aliud uereri malum; pacem iniuriis perturbare, imbecilliores ui ac metu premere. Nam prouincias spoliari, et nummarium tribunal, audita utrinque licitatione, alteri addici, non mirum, quando quae emeris uendere gentium ius est. [1,10] X. Sed longius nos impetus euehit, prouocante materia. Itaque sic finiamus, ne in nostro saeculo culpa subsidat. Hoc maiores nostri questi sunt, hoc nos querimur; hoc posteri nostri querentur, euersos esse mores, regnare nequitiam, in deterius res humanas et omne fas labi. At ista stant loco eodem, stabuntque, paululum duntaxat ultro aut citro mota, ut fluctus, quos aestus accedens longius extulit, recedens interiore littorum uestigio tenuit. Nunc in adulteria magis quam in alia peccabitur, abrumpetque frenos pudicitia : nunc conuiuiorum uigebit furor, et foedissimum patrimoniorum exitium, culina : nunc cultus corporum nimius et formae cura, prae se ferens animi deformitatem : nunc in petulantiam et audaciam erumpet male dispensata libertas : nunc in crudelitatem priuatam ac publicam ibitur, bellorumque ciuilium insaniam, qua omne sanctum ac sacrum profanetur. Habebitur aliquando ebrietati honor, et plurimum meri cepisse uirtus erit. Non exspectant uno loco uitia; sed mobilia et inter se dissentientia tumultuantur, pellunt inuicem, fuganturque. Ceterum idem semper de nobis pronuntiare debebimus, males esse nos, malos fuisse, inuitus adiiciam, et futuros esse. Erunt homicidae, tyranni, fures, adulteri, raptores, sacrilegi, proditores : infra ista omnia ingratus est, nisi quod omnia ista ab ingrato animo sunt, sine quo uix ullum magnum facinus accreuit. Hoc tu caue, tanquam maximum crimen, ne admittas : ignosce tanquam leuissimo, si admissum est. Haec est enim iniuriae summa : Beneficium perdidisti. Saluum est tibi ex illo, quod est optimum : dedisti. Quemadmodum autem curandum, ut in eos potissimum beneficia conferamus, qui grate responsuri erunt: ita quaedam, etiamsi de illis male sperabitur, faciemus, tribuemusque, non solum si iudicabimus ingratos fore, sed si sciemus fuisse : tanquam, si filios alicui restituere potero, magno periculo liberatos, sine ullo meo, non dubitabo. Dignum, etiam impendio sanguinis mei tuebor, et in partem discriminis ueniam : indignum, si eripere latronibus potero clamore sublato, salutarem uocem homini non pigebit emittere. [1,11] XI. Sequitur ut dicamus, quae beneficia danda sint, et quemadmodum. Primo demus necessaria, deinde utilia, deinde iucunda, utique mansura. Incipiendum est autem a necessariis; aliter enim ad animum peruenit, quod uitam continet : aliter, quod exornat, aut instruit. Potest in eo aliquis fastidiosus esse aestimator, quo facile cariturus est, de quo dicere licet : Recipe, non desidero : meo contentus sum. Interim non reddere tantum libet quod acceperis, sed abiicere. Ex his quae necessaria sunt, quaedam primum obtinent locum , sine quibus non possumus uiuere ; quaedam secundum, sine quibus non debemus; quaedam tertium, sine quibus nolumus. Prima huius notae sunt, hostium manibus eripi, et tyrannicae irae, et proscriptioni, et aliis periculis, quae uaria et incerta humanam uitam obsident. Quidquid horum discusserimus, quo maius ac terribilius erit, hoc maiorem inibimus gratiam. Subit enim cogitatio, quantis sint liberati malis : et lenocinium est muneris, antecedens metus. Nec tamen ideo debemus tardius quemquam seruare, quam possumus, ut muneri nostro timor imponat pondus. Proxima ab his sunt, sine quibus possumus quidem uiuere, sed ut mors potior sit: tanquam libertas, et pudicitia, et mens bona. Post haec habebimus coniunctione, ac sanguine, usuque, et consuetudine longa, cara : ut liberos, coniuges, penates, ceteraque, quae usque eo animus sibi applicuit, ut ab illis, quam a uita diuelli, grauius existimet. Subsequuntur utilia, quorum uaria et lata materia est. Hic erit pecunia non superfluens, sed ad sanum modum habendi parata : hic erit honor, et processus ad altiora tendentium ; nec enim utilius quidquam est, quam sibi utilem fieri. Iam cetera ex abundanti ueniunt, delicatos factura. In his sequemur, ut opportunitate grata sint, ut non uulgaria, quaeque aut pauci habuerint, aut pauci intra hanc aetatem, aut hoc modo ; quae etiamsi natura pretiosa non sunt, tempore aut loco fiant. Videamus quid oblatum maxime uoluptati futurum sit, quid frequenter occursurum habenti ; ut toties nobiscum, quoties cum illo sit. Utique cauebimus, ne munera superuacua mittamus : ut feminae aut seni arma uenatoria, aut rustico libros, aut studiis ac litteris dedito retia. Aeque ex contrario circumspiciemus, ne, dum grata mittere uolumus, suum cuique morbum exprobratura mittamus; sicut ebrioso uina, et ualetudinario medicamenta. Maledictum, enim incipit esse, non munus, in quo uitium accipientis agnoscitur. [1,12] XII. Si arbitrium dandi penes nos est, praecipue mansura quaeremus, ut quam minime mortale munus sit. Pauci enim sunt tam grati, ut quod acceperint, etiamsi non uident, cogitent. Ingratis quoque memoria cum ipso munere incurrit, ubi ante oculos est, et obliuisci sui non sinit, sed auctorem suum ingerit et inculcat. Eo quidem magis duratura quaeramus, quia nunquam admonere debemus : ipsae res euanescentem memoriam excitent. Libentius donabo argentum factum, quam signatum : libentius statuas, quam uestem, et quod usus breuis deterat. Apud paucos post rem manet gratia : plures sunt, apud quos non diutius in animo sunt donata, quam in usa. Ergo si fieri potest, consumi munus meum nolo: exstet, haereat amico meo, conuiuat. Nemo tam stultus est, ut monendus sit, ne cui gladiatores aut uenationem iam munere edito mittat, et uestimenta aestiua bruma, hiberna solstitio. Sit in beneficio sensus communis : tempus, locum, personas obseruet: quia momentis quaedam grata et ingrata sunt. Quanto acceptius est, si id damus, quod quis non habet, quam cuius copia abundat ? quod diu quaerit, nec inuenit, quam quod ubique uisurus est ? Munera non tam pretiosa, quam rara et exquisita sint, quae etiam apud diuitem sui locum faciant : sicut gregalia quoque poma, etiam post paucos dies itura in fastidium, delectant, si prouenere maturius. Illa quoque non erunt sine honore, quae aut nemo illis alius dedit, aut nos nulli alii. [1,13] XIII. Alexandro Macedoni, quum uictor Orientis animos supra humana tolleret, Corinthii per legatos gratulati sunt, et ciuitate illum sua donauerunt. Quum risisset Alexander hoc officii genus, unus ex legatis : « Nulli, inquit, ciuitatem unquam dedimus alii, quam tibi et Herculi". Libens accepit delatum honorem, et legatos inuitatione aliaque humanitate prosecutus, cogitauit, non qui sibi ciuitatem darent, sed cui dedissent. Et homo gloriae deditus, cuius nec naturam nec modum nouerat, Herculis Liberique uestigia sequens, ac ne ibi quidem resistens, ubi illa defecerant, ad socium honoris sui respexit a dantibus ; tanquam coelum, quod mente uanissima complectebatur, teneret, quia Herculi aequabatur. Quid enim illi simile habebat uesanus adolescens, cui pro uirtute erat felix temeritas ? Hercules nihil sibi uicit : orbem terrarum transiuit, non concupiscendo sed uindicando. Quid uinceret malorum hostis, bonorum uindex, terrarum marisque pacator? At hic a pueritia latro, gentiumque uastator, tam hostium pernicies, quam amicorum, qui summum bonum duceret, terrori esse cunctis mortalibus, oblitus, non ferocissima tantum, sed ignauissima gaoque animalia timeri, ob uirus malum. [1,14] XIV. Ad propositum nunc reuertamur. Beneficium quod quibuslibet datur, nulli gratum est. Nemo se stabularii aut cauponis hospitem iudicat, uec conuiuam dantis epulum, ubi dici potest : Quid enim in me contulit ? Nempe hoc quod in illum, et uix bene notum sibi, et in illum etiam inimicum ac turpissimum hominem. Numquid enim me dignum iudicauit ? minime ; morbo suo morem gessit. Quod uoles gratum esse, rarum effice ; quis patitur sibi imputari uulgaria ? Nemo haec ita interpretetur, tanquam reducam liberalitatem, et frenis arctioribus reprimam. Illa uero, in quantum libet, exeat : sed eat, non erret. Licet ira largiri, ut unusquisque, etiam si cum multis accepit, in populo se esse non putet; nemo non habeat aliquam familiarem notam, per quam speret se propius admissum. Dicat : Accepi idem quod ille, sed ultro. Accepi quod ille, sed ego intra breue tempus, quum ille diu meruisset. Sunt qui idem habeant, sed non eisdem uerbis datum, non eadem comitate tribuentis. Ille accepit, quum rogasset : ego, quum rogarem. Ille accepit : sed facile redditurus, sed cuius senectus et libera orbitas magna promittebat : mihi plus dedit, quamuis idem dederit, qui sine spe recipiendi dedit. Quemadmodum meretrix ita inter multos se diuidit, ut nemo non aliquod signum familiaris animi ferat : ita qui beneficia sua amabilia uult esse, excogitet, quomodo et multi obligentur, et tamen singuli habeant aliquid quo se ceteris praeferant. Ego uero beneficiis non obiiciam moras : quae quo plura maioraque fuerint, plus afferent taudis. Adsit tamen iudicium; neque enim cordi esse cuiquam possunt forte ac temere data. Quare si quis existimat nos, quum ista praecipimus, benignitatis fines introrsus referre , et illi minus laxum limitem aperire; ne perperam monitiones nostras exaudiat. Quam enim uirtutem magis ueneramur? cui magis stimulos addimus? quibusue tam conuenit haec adhortatio, quam nobis, societatem humani generis sancientibus? [1,15] XV. Quid ergo est? Quum sit nulla honesta uis animi, etiamsi a recta uoluntate incoepit, nisi quam uirtutem modus fecit, ueto liberalitatem nepotari. Tunc iuuat accepisse beneficium, et supinis quidem manibus, ubi illud ratio ad dignos perducit : non quo libet casus et consilii indigens impetus differt : quod ostentare libet, et inscribere sibi. Beneficia tu uocas, quorum auctorem fateri pudet? At illa quanto gratiora sunt, quantoque in partem interiorem animi nunquam exitura descendunt, quum delectant cogitantem magis, a quo, quam quid acceperis ! Crispus Passienus solebat dicere, quorumdam se iudicium malle, quam beneficium; quorumdam beneficium malle, quam iudicium; et subiiciebat exempla : Malo, aiebat, diui Augusti iudicium; malo Claudii beneficium. » Ego uero nullius puto expetendum esse beneficium, cuius uile iudicium est. Quid ergo? Non erat accipiendum a Claudio quod dabatur? Erat: sed sicut a Fortuna, quam scires statim posse malam fieri. Quid ergo ista inter se mixta diuidimus? Non est beneficium, cui deest pars optima, datum esse iudicio. Alioquin pecunia ingens si non ratione, nec recta uoluntate donata est, non magis beneficium est, quam thesaurus. Mulla sunt autem, quae oportet accipere, nec debere. [2,0] LIBER II. [2,1] I. Inspiciamus, Liberalis, uirorum optime, id quod ex priore parte adhuc superest, quemadmodum dandum sit beneficium : cuius rei expeditissimam uideor monstraturus uiam. Sic demus, quomodo uellemus accipere : ante omnia libenter, cite, sine ulla dubitatione. Ingratum est beneficium, quod diu inter manus dantis haesit, quod quis aegre dimittere uisus est, et sic, tanquam sibi eriperet. Etiamsi quid morae interuenit, euitemus omni modo ne deliberasse uideamur. Proximus est a negante, qui dubitauit, nullamque iniit gratiam. Nam quum in beneficio iucundissima sit tribuentis uoluntas; qui nolentem se tribuisse ipsa cunctatione testatus est, non dedit, sed aduersus ducentem male retinuit. Multi autem sunt, quos liberales facit frontis infirmitas. Gratissima sont beneficia parata, facilia et occurrentia, ubi nulla mora fuit, nisi in accipientis uerecundia. Optimum est, antecedere desiderium cuiusque ; proximum, sequi : illud melius, occupare antequam rogemur; quia quum homini probo ad rogandum os concurrat, et suffundatur rubor, qui hoc tormentum remittit, multiplicat munus suum. Non tulit gratis, qui quum rogasset, accepit; quoniam quidem, ut maioribus nostris, grauissimis uiris, uisum est, nulla res carius constat, quam quae precibus empta est. Vota homines parcius facerent, si palam facienda essent ; adeo etiam deos, quibus honestissime supplicamus, tacite malumus et intra nosmetipsos precari. [2,2] II. Molestum uerbum est, onerosum, et demisso uultu dicendum : Rogo. Huius facienda est gratia amico, et cuicumque, quem amicum sis promerendo facturus. Properet licet, sero beneficium dedit, qui roganti dedit. Ideo diuinanda cuiusque uoluntas, et quum intellecta est, necessitate grauissima rogandi liberanda est. Illud beneficium iucundum, uicturumque in animo scias, quod obuiam uenit. Si non contingit praeueuire, plura rogantis uerba intercidamus, ne rogati uideamur : sed certiores facti, statim promittamus, facturosque nos, etiam antequam interpellaremur, ipsa festinatione approbemus. Quemadmodum in aegris opportunitas cibi salutaris est, et aqua tempestiue data remedii locum obtinuit; ita quamuis leue et uulgare beneficium sit, si praesto fuit, si proximam quamque horam non perdidit, multum sibi adiicit, gratiamque pretiosi, sed lenti et diu cogitati muneris uincit. Qui tam parate fecit, non est dubium quin libenter faciat. Itaque laetus facit, et induit sibi animi sui uultum. [2,3] III. Ingentia quorumdam beneficia, silentium aut loquendi tarditas, imitata grauitatem et tristitiam, corrupit, quum promitterent uultu negantium. Quanto melius adiicere bona uerba rebus bonis, et praedicatione humana benignaque commendare quae praestes! Ut ille se castiget, quod tardior in rogando fuit, adiicias licet familiarem querelam : "Irascor tibi, quod quum aliquid desiderasses, non olim scire me uoluisti, quod tam diligenter rogasti, quod quemquam adhibuisti. Ego uero gratulor mihi, quod experiri animum meum libuit: postea quidquid desiderabis, tuo iure exiges. Semel rusticitati tuae ignoscitur. " Sic efficies, ut animum tuum pluris aestimet, quam illud, quidquid est, ad quod petendum uenerat. Tunc est summa uirtus tribuentis, tunc benignitas, ubi ille qui discessit, dicet sibi : "Magnum hodie lucrum feci ; malo quod illum talem inueni, quam si multiplicatum hoc ad me alia uia peruenisset. Huic eius animo nunquam parem referam gratiam." [2,4] IV. At plerique sunt, qui beneficia asperitate uerborum et supercilio in odium adducunt, eo sermone usi, ea superbia, ut impetrasse poeniteat. Aliae deinde post rem promissam sequuntur morae ; nihil autem est acerbius, quam ubi quoque, quod impetrasti, rogandum est. Repraesentanda sunt beneficia; quae a quibusdam accipere difficilius est, quam impetrare. Hic rogandus est, ut admoneat; ille, ut consummet. Sic unum munus per multorum teritur manus : ex quo gratiae minimum apud promittentem remanet, quia auctori detrahit, quisquis post illum rogandus est. Haec itaque curae habebis, si grate aestimari quae praestabis uoles, ut beneficia tua illibata, ut integra ad eos, quibus promissa sunt, perueniant, sine ulla, quod aiunt, deductione. Nemo illa intercipiat, nemo detineat: nemo in eo quod daturas es, gratiam suam facere potest, ut non tuam minuat. [2,5] V. Nihil aeque amarum, quam diu pendere. Aequiore quidam animo ferunt praecidi spem suam, quam trahi. Plerisque autem hoc uitium est, ambitione praua differendi promissa, ne minor sit rogantium turba ; quales regiae potentiae ministri sunt, quos delectat superbiae suae longum spectaculum, minusque se iudicant posse, nisi diu multumque singulis, quid possint, ostenderint. Nihil confestim, nihil semel faciunt ; iniuriae illorum praecipites, lenta beneficia sunt. Quare uerissimum existima, quod ille comicus dixit : --- Quid? tu non intelligis, Tantum te gratiae demere, quantum morae adiicis? Inde illae uoces, quas ingenuus dolor exprimit : "Fac, si quid facis,» et, "Nihil est tanti : malo mihi iam neges". Ubi in taedium adductus animus incipit beneficium odisse, dum exspectat, potest ob id gratus esse ? Quemadmodum acerbissima crudelitas est, quae trahit poenam ; et misericordiae genus est, cito occidere, quia tormentum ultimum finem sui secum affert ; quod antecedit tempus, maxima uenturi supplicii pars est : ita maior est muneris gratia, quo minus pependit. Est enim bonarum etiam rerum sollicitis exspectatio grauis; et quum plurima beneficia remedium alicuius rei afferant, qui aut diutius torqueri patitur, quem protinus potest liberare, aut gaudere tardius, beneficio suo manus affert. Omnis benignitas properat ; et proprium est libenter facientis, cito facere. Qui tarde, et diem de die extrahens profuit, non ex animo fecit. Ita duas res maximas perdidit, et tempus, et argumentum amicae uoluntatis ; tarde uelle, nolentis est. [2,6] VI. In omni negotio, Liberalis, non minima portio est, quomodo quidque aut dicatur, aut fiat; multum celeritas fecit, multum abstulit mora. Sicut in telis eadem ferri uis est: sed infinitum interest, utrum excusso lacerto torqueantur, an remissa manu effluant; gladius idem et stringit, et transforat; quam presso articulo uenerit, refert. Idem est quod datur; sed interest, quomodo detur. Quam dulce, quam pretiosum est, si gratias sibi agi non est passus, qui dedit ; si dedisse, dum dat, oblitus est ! nom corripere eum, cui quummaxime aliquod praestes, dementia est, et inserere contumeliam meritis. Itaque non sunt exasperanda beneficia, nec quidquam illis triste miscendum. Etiam si quid erit, de quo uelis admonere, aliud tempus eligito. [2,7] VII. Fabius Verrucosus beneficium ab homine duro aspere datum, panem lapidosum uocabat, quem esurienti accipere necessarium sit, esse acerbum. Tiberius Caesar rogatus a Nepote M. Aelio praetorio, ut aeri alieno eius succurreret , edere illum sibi nomina creditorum iussit. Hoc non est donare, sed creditores conuocare. Quum edita essent, scripsit, Nepoti iussisse se pecuniam solui ; adiecta contumeliosa admonitione, effecit, ut nec aes alienum haberet, nec beneficium. Liberauit illum a creditoribus, sibi non obligauit. Aliquid Tiberius secutus est; puto, noluit plures esse, qui idem rogaturi concurrerent. Ista fortasse efficax ratio fuerit, ad hominum improbas cupiditates pudore reprimendas : beneficium uero danti tota alia sequenda est uia. [2,8] VIII. Omni genere quod des, quo sit acceptius, adornandum est. Hoc uero non est beneficium dare, deprebendere est. Et ut in transitu de hac quoque parte dicam quid sentiam, ne principi quidem satis decorum est donare ignominiae causa. Tametsi inquietudinem effugere Tiberius ne hoc quidem modo, quo uitabat, potuit. Nam aliquot postea, qui idem rogarent, inuenti sunt ; quos omnes iussit reddere in senatu aeris alieni causas, et ita illis certas summas dedit. Non est illud liberalitas; censura est, non auxilium est; principale tributum est. Beneficium non est, cuius sine rubore meminisse non possum. Ad iudicem missus sum: ut impetrarem, causam dixi ! [2,9] IX. Praecipiunt itaque omnes auctores sapientiae quaedam beneficia palam danda, quaedam secreto. Palam, quae consequi gloriosum est : ut militaria dona, et honores et quidquid aliud notitia pulchrius fit. Rursus quae non producunt, nec honestiorem faciunt, sed succurrunt infirmitati, egestati, ignominiae, tacite danda sunt : ut nota sint solis, quibus prosunt. Interdum et ipse qui iuuatur, fallendus est: ut habeat, nec a quo acceperit, sciat. [2,10] X. Arcesilaus, ut aiunt, amico pauperi, et paupertatem suam dissimulanti, aegro autem, et ne hoc quidem confitenti, deesse sibi in sumptum ad necessarios usus, quum clam succurrendum iudicasset, puluino eius ignorantis sacculum subiecit, ut homo inutiliter uerecundus, quod desiderabat, inueniret potius quam acceperit. Quid ergo ? ille nesciet a quo acceperit? Primum nesciat, si hoc ipsum beneficii pars est ; deinde multa alia faciam, multa tribuam, per quae intelligat et illius auctorem. Denique ille nesciat accepisse se : ego sciam me dedisse. Parum est, inquis. Parum, si foenerare cogitas : sed si dare quo genere accipienti maxime profuturum erit, dabis, contentus eris te teste. Alioquin non benefacere delectat, sed uideri benefecisse. Volo, inquis, sciat ! debitorem quaeris. Volo utique sciat ! quid, si illi utilius est nescire ? si honestius, si gratius ? non in aliam partem abibis? Volo sciat ! ita tu hominem non seruabis in tenebris ? Non nego, quoties patitur res, percipiendum gaudium ex accipientis uoluntate: sin adiuuari illum et oportet, et pudet ; si quod praestamus, offendit, nisi absconditur : beneficium in acta non mitto. Quidni ? ego illi non sum indicaturus me dedisse, quum inter prima praecepta ac maxime necessaria sit, ne unquam exprobrem, immo ne admoneam quidem? Haec enim beneficii inter duos lex est : alter statim obliuisci debet dati, alter accepti nunquam. Lacerat animum et premit frequens meritorum commemoratio". [2,11] XI. Libet exclamare, quod ille triumuirali proscriptione seruatus a quodam Caesaris amico exclamauit, quum superbiam eius ferre non posset : "Redde me Caesari". Quousque dices : "Ego te seruaui, ego te eripui morti?" - «Istud, si meo arbitrio memini, uita est ; si tuo, mors est. Nihil tibi debeo, si me seruasti, ut haberes, quem ostenderes. Quousque, me circumducis? quousque obliuisci fortunae meae non sinis? semel in triumpho ductus essem". Non est dicendum, quid tribuerimus ; qui admonet, repetit. Non est instandum, non est memoria reuocanda: nisi ut aliud dando prioris admoneas. Ne aliis quidem narrare debemus; qui dedit beneficium, taceat : narret, qui accepit. Dicetur enim, quod illi ubique iactanti beneficium suum : "Num negabis, inquit, te recepisse?" et quum respondisset, "Quando?" - "Saepe quidem, inquit, et multis locis : id est, quoties et ubicumque narrasti". Quid opus est te loqui? quid alienum occupare officium ? Est qui istud facere honestius possit : quo narrante et hoc laudabitur, quod ipse non narras. Ingratum me iudicas, si istud te tacente, nemo sciturus est? Quod adeo non est committendum, ut etiamsi quis coram nobis narrabit, ei respondendum sit : Dignissimus quidem ille est maioribus beneficiis, sed ego magis uelle me scio omnia illi praestare, quam adhuc praestitisse. Et haec ipsa non uenaliter, nec ea figura, qua quidam reiiciunt, quae magis ad se uolunt attrahere. Deinde adiicienda omnis humanitas. Perdet agricola quod sparsit, si labores suos destituet in semine. Multa cura sata perducuntur ad segetem : nihil in fructum peruenit, quod non a primo usque ad extremum aequalis cultura prosequitur : eadem beueficiorum est conditio. Numquid ulla maiora possunt esse, quam quae, in liberos patres conferunt? Haec tamen irrita sunt, si in infantia deserantur, nisi longa pietas munus suum nutriat. Eadem ceterorum beneficiorum conditio est, nisi illa adiuueris, perdes; parum est dedisse, fouenda sunt. Si gratos uis habere quos obligas, non tantum des oportet beneficia, sed et ames. Praecipue, ut dixi, parcamus auribus; admonitio taedium facit, exprobratio odium. Nihil aeque in beneficio dando uitandum est, quam superbia. Quid opus arrogantia uultus? quid tumore uerborum? ipsa res te extollit. Detrahenda est inanis iactatio: res loquentur, nobis tacentibus. Non tantum ingratum, sed inuisum est beneficium superbe datum. [2,12] XII. C- Caesar dedit uitam Pompeio Penno, si dat, qui non aufert : deinde absoluto, et agenti gratias, porrexit osculandum sinistrum pedem. Qui excusant, et negant id insolentiae causa factum, aiunt socculum auratum, immo aureum, margaritis distinctum, ostendere eum uoluisse. Ita prorsus: quid hic contumeliosum est, si uir consularis aurum et margaritas osculatus est? et alioquin nullam partem in corpore eius electurus, quam purius oscularetur? Homo natus in hoc, ut mores liberae ciuitatis persica seruitute mutaret, parum iudicauit, si senator senex, submissis honoribus, in conspectu principum supplex sibi, eo more iacuisset, quo uicti hostes hostibus iacuere; inuenit aliquid infra genua, quo libertatem detruderet. Non hoc est rempublicam calcare ? et quidem (dicet aliquis, nam potest ad rem pertinere ), sinistro pede ? Parum enim foede furioseque insolens fuerat, qui de capite consularis uiri soccatus audiebat, nisi in os senatoris ingessisset imperator epigros suos. [2,13] XIII. 0 superbia magnae fortunae ! O stultissimum malum ! ut a te nihil accipere iuuat! ut omne beneficium in iniuriam conuertis ! ut te omnia nimia delectant ! ut te omnia dedecent ! quoque altius te subleuasti, hoc depressior es; ostendisque te non agnoscere ista bona, quibus tantum inflaris. Quidquid das, corrumpis. Libet itaque interrogare, quid tantopere te resupinet, quid uultum habitumque oris peruertat, ut malis habere personam, quam faciem? Iucunda sunt, quae humana fronte, certe leni, placidaque tribuuntur, quae quum daret mihi superior, non exsultauit supra me, sed quam potuit, benignissimus fuit, descenditque in aequum, et detraxit muneri sua pompam ; sic obseruauit idoneum tempus, ut in occasione potius, quam in necessitate succurreret. Uno modo istis. persuadebimus, ne beneficia sua insolentia perdant, si ostenderimus non ideo uideri maiora, quo tumultuosius data sunt; ne ipsos quidem ob id cuiquam posse maiores uideri ; uanam esse superbiae magnitudinem, et quae in odium etiam amanda perducat. [2,14] XIV. Sunt quaedam nocitura impetrantibus, quae non dare, sed negare, beneficium est. Aestimabimus itaque utilitatem potius quam uoluntatem petentium. Saepe enim noxia concupiscimus, nec dispicere quam perniciosa sint licet, quia iudicium interpellat affectus; sed quum subsedit cupiditas, quum impetus ille flagrantis animi, qui consilium fugat, cecidit ; detestamur perniciosos malorum munerum auctores. Ut frigidam aegris negamus, ut lugentibus ac sibi iratis ferrum, aut amantibus quidquid contra se usurus ardor petit ; sic ea, quae nocitura sunt, impense ac submisse, nonnunquam etiam miserabiliter rogantibus, perseuerabimus non dare. Tum initia beneficiorum suorum spectare, tum etiam exitus decet; et ea dare quae non tantum accipere, sed etiam accepisse delectet. Multi sont qui dicant : "Scio hoc illi non profuturum; sed quid faciam? rogat, resistere precibus eius non possum. Viderit; de se, non de me, queretur". Falsum est: immo de te, et merito quidem, quum ad mentem bonam redierit, quum accessio illa, quae animum inflammabat, remiserit. Quidni eum oderit, a quo in damnum ac periculum suum adiutus est? Exorari in perniciem rogantium, saeua bonitas est. Quemadmodum pulcherrimum opus est, etiam inuitos nolentesque seruare ; ita rogantibus pestifera largiri, blandum et affabile odium est. Beneficium demus, quod usu magis ac magis placeat, quod nunquam in malum uertat. Pecuniam non dabo, quam numeraturum adulterae sciam, ne in societate turpis facti ac consilii inueniar. Si potero, reuocabo : sin minus, non adiuuabo scelus. Siue illum ira, quo non debebat, impellit, siue ambitionis calor abducit a tutis, non a semet ipso uim sibi inferri patiar ; non committam, ut possit quandoque dicere: Ille amando me occidit. Saepe nihil interest inter amicorum munera, et hostium uota. Quidquid illi accidere optant, in id horum intempestiua indulgentia impellit, atque instruit. Quid autem turpius, quam, quod euenit frequentissime, ut nihil intersit inter odium et beneficium? [2,15] XV. Nunquam in turpitudinem nostram reditura tribuamus. Quum summa amicitiae sit, amicum sibi aequare, utrique simul consulendum est. Dabo egenti, sed ut ipse non egeam : succurram perituro, sed ut ipse non peream, nisi si futurus ero magni hominis, aut magnae rei merces. Nullum beneficium dabo, quod turpiter peterem; nec exiguum dilatabo nec magna pro paruis accipi, patiar. Nam ut qui quod dedit, imputat, gratiam destruit, ita qui quantum det, ostendit, munus suum commendat, non exprobrat. Respiciendae sunt cuique facultates suae, uiresque ; ne aut plus praestemus, quam possumus, aut minus. Aestimanda est eius persona, cui damus; quaedam enim minora sunt, quam ut exire a magnis uiris debeant: quaedam accipiente maiora sunt. Utriusque itaque personam confer: et ipsum, inter illas, quod donabis, examina, numquid aut danti graue sit, aut paucum : numquid rursus qui accepturus est, aut fastidiat, aut non capiat. [2,16] XVI. Urbem cuidam Alexander donabat uesanus, et qui nihil animo non grande conciperet. Quum ille cui donabatur, se ipse mensus, tanti muneris inuidiam refugisset, dicens non conuenire fortunae suae : "Non quaero, inquit, quid te accipere deceat, sed quid me dare". Animosa uox uidetur et regia, quum sit stultissima. Nihil enim per se quemquam decet : refert quid, cui, quando, quare, ubi, et cetera, sine quibus facti ratio non constabit. Tumidissimum animal ! si illum accipere hoc non decet, nec te dare. Habeatur personarum ac dignitatum proportio : et quum sit ubique uirtutis modus, aeque peccat quod excedit, quam quod deficit. Liceat istud sane tibi, et te in tantum fortune sustulerit, ut congiaria tua urbes sint; quas quanto maioris animi fuit non capere, quam spargere ! est tamen aliquis minor, quam ut in sinu eius condenda sit ciuitas. [2,17] XVII. Ab Antigono cynicus petiit talentum. Respondit "plus esse, quam quod cynicus petere deberet". Repulsus petit denarium. Respondit "minus esse, quam quod regem deceret dare". Turpissima est eiusmodi cauillatio. Inuenit quomodo neutrum daret ; in denario regem, in talento cynicum respexit : quum posset et denarium tanquam cynico dare, et talentum tanquam rex. Ut sit aliquid maius, quam quod cynicus accipiat, nihil tam exiguum est, quod non honeste regis humanitas tribuat. Si me interrogas, probo : est enim intolerabilis res, poscere nummos, et contemnere. Indixisti pecuniae odium; hoc professus es; hanc personam induisti: agenda est. Iniquissimum est, te pecuniam sub gloria egestatis acquirere. Adspicienda ergo non minus sua cuique persona est, quam eius, de quo iuuando quis cogitat. Volo Chrysippi nostri uti similitudine de pilae lusu ; quam cadere non est dubium, aut mittentis uitio, aut accipientis. Tunc cursum suum seruat, ubi inter manus utriusque, apte ab utroque et iactata et excepta uersatur; necesse est autem lusor bonus, aliter illam collusori longo, aliter breui mittat. Eadem beneficii ratio est; nisi utrique personae, dantis et accipientis, aptatur, nec ab hoc exibit, nec ad illum perueniet, ut debet. Si cum exercitato et docto negotium est, audacius pilam mittemus; utcumque enim uenerit, manus illam expedita et agilis repercutiet. Si cum tirone et indocto, non tam rigide, nec tam excusse, sed languidius, et in ipsam eius dirigentes manum, remisse occurremus. Idem faciendum est in beneficiis. Quosdam doceamus, et satis iudicemus, si conantur, si audent, si uolunt. Facimus autem plerumque ingratos, et ut sint, fauemus; tanquam ita demum magna sint beneficia nostra, si gratia illis referri non potuit: ut malignis lusoribus propositum est, collusorem traducere, cum damno scilicet ipsius lusus, qui non potest, nisi consentitur, extendi. Multi sunt tam prauae naturae, ut malint perdere quae praestiterunt, quam uideri recepisse, superbi et imputatores. Quanto melius, quantoque humanius id agere, ut illi quoque partes suae constent; et fauere, ut gratia sibi referri possit ; benigne omnia interpretari, gratias agentem, non aliter quam si referat, audire ; praebere se facilem, ad hoc, ut quem obligauit, etiam exsolui uelit? Male audire solet foenerator, si acerbe exigit : aeque si in recipiendo tardus ac difficilis moras quaerit; beneficium tam recipiendum est, quam non exigendum. Optimus ille, qui dedit facile, nunquam exegit : reddi gauisus est, bona fide quid praestitisset oblitus, qui accipientis animo recepit. [2,18] XVIII. Quidam non tantum dant beneficium superbe, sed etiam accipiunt: quod non est committendum. Iam enim transeamus ad alteram partem, tractaturi quomodo se gerere homines in accipiendis beneficiis debeant. Quodcumque ex duobus constat officium, tantumdem ab utroque exigit. Qualis pater esse debeat, quum inspexeris, scies non minus operis illic superesse, ut dispicias, qualem esse oporteat filium. Sunt aliquae partes mariti, sed non minores uxoris. Inuicem ista quantum exigunt, praestant, et parem desiderant regulam : quae, ut ait Hecaton, difficilis est. Omne enim honestum in arduo est, etiam quod uicinum honesto est; non enim tantum fieri debet, sed ratione fieri. Hac duce per totam uitam eundum est; minima maximaque ex huius consilio gerenda sunt : quomodo haec suaserit, dandum. Haec autem hoc primum censebit, non ab omnibus accipiendum. A quibus ergo accipiemus ? Ut breuiter tibi respondeam : Ab his quibus dedisse uellemus. Nam etiam maiore dilectu quaerendus est, cui debeamus, quam cui praestemus; nam, ut non sequantur ulla incommoda (sequuntur autem plurima), graue tamen tormentum est debere, cui nolis. Contra, iucundissimum est ab eo accepisse beneficium, quem amare etiam post iniuriam possis, ubi amicitiam, alioqui iucundam, causa fecit et iustam. Illud uero homini uerecundo et probo miserrimum est, si eum amare oportet, quem non iuuat. Toties admoneam necesse est, non loqui me de sapientibus, quos quidquid oportet, et iuuat; qui animum in potestate habent, et legem sibi, quam uolunt, dicunt ; et quam dixerunt, seruant : sed de imperfectis hominibus, honesta sequi uolentibus, quorum affectus saepe contumaciter parent. Itaque eligendus est, a quo beneficium accipiam. Et quidem diligentius quaerendus beneficii quam pecuniae creditor. Huic enim reddendum est, quantum accepi : et si reddidi, solutus sum ac liber. At illi plus soluendum est : et nihilominus etiam, relata gratia, cohaeremus ; debeo enim, quum reddidi, rursus incipere : monetque amicitia non recipere indignum ; sic est beneficiorum quidem sacratissimum ius, ex quo amicitia oritur. Non semper, inquit, mihi licet dicere : Nolo : aliquando beneficium accipiendum est et inuito. Dat tyrannus crudelis et iracundus, qui munus suum fastidire te iniuriam iudicaturus est. Non accipiam?. Eodem loco pono latronem et piratam, quo regem, animum latronis ac piratae habentem. Quid faciam ? parum dignus est, cui debeam. Quum eligendum dico cui debeas, uim maiorem et metum excipio: quibus adhibitis, electio perit. Si liberum est tibi, si arbitrii tui est, utrum uelis, an non, id apud te ipse perpendes ; si necessitas tollit arbitrium, scies te non accipere, sed parere. Nemo in id accipiendo obligatur, quod illi repudiare non licuit. Si uis scire an uelim, effice ut possim nolle. Vitam tamen tibi dedit ; non refert quid sit, quod datur, nisi a uolente uolenti detur. Si seruasti me, non ideo seruator es. Venenum aliquando pro remedio fuit: non ideo numeratur inter salubria. Quaedam prosunt, nec obligant. [2,19] XIX. Tuber quidam tyranni gladio diuisit, qui ad eum occidendum uenerat; non ideo illi tyrannus gratias egit, quod rem quam medicorum manus reformidauerant, nocendo sanauit. Vides non esse magnum in ipsa re momentum, quoniam non uidetur dedisse beneficium, qui malo animo profuit. Casus enim beneficium est, hominis iniuria. Leonem in amphitheatro spectauimus, qui unum e bestiariis agnitum, quum quondam eius fuisset magister, protexit ab impetu bestiarum. Num ergo est beneficium ferae auxilium ? Minime ; quia nec uoluit facere, nec benefaciendi animo fecit. Quo loco feram posui, tyrannum pone. Et hic uitam dedit, et illa : nec hic, nec illa beneficium; quia non est beneficium, aecipere cogi; non est beneficium, debere, cui nolis. Ante des oportet mihi arbitrium mei ; deinde beneficium. [2,20] XX. Disputari de M- Bruto solet, an debuerit aecipere a D- Iulio uitam, quum occidendum eum iudicaret. Quam rationem in occidendo secutus sit, alias tractabimus. Mihi enim, quum uir magnus fuerit in aliis, in hac re uidetur uehementer errasse, nec ex institutione stoica se egisse, qui aut regis nomen extimuit, quum optimus ciuitatis status sub rege iusto sit ; aut ibi sperauit libertatem futuram, ubi tam magnum praemium erat et imperandi, et seruiendi ; aut existimauit ciuitatem in priorem formam posse reuocari, amissis pristinis moribus ; futuramque ibi aequalitatem ciuilis iuris, et staturas suo loco leges, ubi uiderat tot millia hominum pugnantia, non an seruirent, sed utri. Quanta uero illum aut rerum naturae, aut urbis suae tenuit obliuio, qui, uno interempto, defuturum credidit alium, qui idem uellet : quum Tarquinius esset inuentus, post tot reges ferro ac fulminibus occisos ! Sed uitam accipere debuit : ob hoc tamen non habere illum parentis loco, qui in ius dandi beneficii iniuria uenerat. Non enim seruauit is, qui non interfecit; nec beneficium dedit, sed missionem. [2,21] XXI. Illud magis uenire in disputationem potest aliquam, quid faciendum sit captiuo, cui redemptionis pretium homo prostituti corporis et infamis ore promittit. Patiar me ab impuro seruari? seruatus deinde, quam illi gratiam referam? Viuam cum obsceno? non uiuam cum redemptore? Quid ergo placeat, dicam: etiam ab aliquo tali accipiam pecuniam quam pro capite dependam; accipiam autem tanquam creditum, non tanquam beneficium. Soluam illi pecuniam, et, si occasio fuerit seruandi periclitantem, seruabo: in amicitiam, quae similes iungit, non descendam ; nec seruatoris illum loco numerabo, sed foeneratoris, cui sciam reddendum quod accepi. Est aliquis dignus a quo beneficium accipiam, sed danti nociturum est; ideo non accipiam, quia ille paratus est mihi cum incommodo, aut etiam periculo suo prodesse. Defensurus est me reum; sed illo patrocinio regem sibi est facturus inimicum. Inimicus sim, si, quum ille pro me periclitari uelit, ego, quod facilius est, non facio, ut sine illo pericliter. Ineptum et friuolum hoc Hecaton ponit exemplum Arcesilai, quem ait a filio familias oblatam pecuniam non accepisse, ne ille patrem sordidum offenderet. Quid fecit laude dignum ? quod furtum non recepit ? quod maluit non accipere, quam reddere ? quae est enim alienam rem non accipere moderatio ? Si exemplo magni animi opus est, utamur Graecini Iulii, uiri egregii, quem C- Caesar occidit ob hoc unum, quod melior uir erat, quam esse quemquam tyranno expediret. Is quum ab amicis conferentibus ad impensam ludorum pecunias acciperet, magnam pecuniam a Fabio Persico missam non accepit. Et obiurgantibus his, qui non aestimabant mittentes, sed missa, quod repudiasset : "Ego, inquit, ab eo beneficium accipiam, a quo propinationem accepturus non sim?" Quumque illi Rebilus consularis, homo eiusdem infamiae, maiorem summam misisset, instaretque ut accepi iuberet: "Rogo, inquit, ignoscas; nam et a Persico non accepi". Utrum hoc munera accipere est? an senatum legere? [2,22] XXII. Quum accipiendum iudicauerimus, hilares accipiamus, profitentes gaudium; et id danti manifestum sit, ut fructum praesentem capiat. Iusta enim causa laetitiae est, laetum amicum uidere, iustior, fecisse. Grate ad nos peruenisse indicemus effusis affectibus: quod non ipso tantum audiente, sed ubique testemur. Qui grate beneficium accepit, primam eius pensionem soluit. [2,23] XXIII. Sunt quidam, qui nolunt nisi secreto accipere : testem beneficii et conscium uitant ; quos scias licet male cogitare. Quomodo danti in tantum producenda notitia est muneris sui, in quantum delectatura est eum cui datur; ita accipienti adhibenda concio est. Quod pudet debere, ne acceperis. Quidam furtiue agunt gratias, et in angulo, et ad aurem. Non est ista uerecundia, sed inficiandi genus. Ingratus est, qui, remotis arbitris, agit gratias. Quidam nolunt nomina secum fieri, nec interponi pararios, nec signatores aduocari, nec chirographum dare : idem faciunt, qui dant operam ut beneficium in ipsos collatum quam ignotissimum sit. Verentur palam ferre, ut sua potius uirtute, quam alieno adiutorio consecuti dicantur. Rariores in eorum officiis sunt, quibus aut uitam, aut dignitatem debent, et dura opinionem clientium timent, grauiorem subeunt ingratorum. [2,24] XXIV. Alii pessime loquunturde optime meritis. Tutius est quosdam offendere quam demeruisse : argumentum nihil debentium odio quaerunt. Atqui nihil magis praestandum est, quam ut memoria nobis meritorum haereat, quae subinde reficienda est: quia nec referre potest gratiam, nisi qui meminit ; et qui meminit, iam refert. Nec delicate accipiendum est, nec submisse et humiliter. Nam qui negligens est in accipiendo, quum omne beneficium recens placeat, quid faciet, quum prima eius uoluptas refrixerit ? Alius accepit fastidiose, tanquam qui dicat : "Non quidem mihi opus est; sed quia tam ualde uis, faciam tibi mei potestatem". Alius supine, ut dubium praestanti relinquat, an senserit: alius uix labra diduxit, et ingratior, quam si tacuisset, fuit. Loquendum pro magnitudine rei impensius, et illa adiicienda : "Plures quam putas, obligasti". Nemo enim non gaudet beneficium suum latius patere. Nescis quid mihi praestiteris: sed scire te oportet, quanto plus sit quam aestimas. Statim gratus est, qui se onerat : "Nunquam tibi gratiam referre potero ; illud certe non desinam ubique confiteri, me referre non posse". [2,25] XXV. Nullo magis Caesarem Augustum demeruit, et ad alia impetranda facilem sibi reddidit Furnius, quam quod, quum patri Antonianas partes secuto ueniam impetrasset, digit : "Hanc unam, Caesar, habeo iniuriam tuam : effecisti ut uiuerem et morerer ingratus". Quid est tam grati animi, quam nullo modo sibi satisfacere, quam nec ad spem quidem exaequandi unquam beneficii accedere? His atque eiusmodi uocibus id agamus, ut uoluntas non lateat, sed aperiatur et luceat. Verba cessent licet, si quemadmodum debemus affecti sumus, conscientia eminebit in uultu. Qui gratus futurus est, statim dum accepit, de reddendo cogitat. Chrysippus quidem dicit illum, uelut in certamen cursus compositum et carceribus inclusum, opperiri debere suum tempus, ad quod uelut dato signo prosiliat. Et quidem magna illi celeritate opus est, magna contentione, ut consequatur antecedentem. [2,26] XXVI. Videndum est nunc, quid maxime faciat ingratos. Aut nimius sui suspectus, et insitum mortalitati uitium se suaque mirandi : aut auiditas, aut inuidia. Incipiamus a primo. Nemo non benignus est sui iudex ; inde est, ut omnia meruisse se existimet, et in solutum accipiat ; nec satis suo pretio se aestimatum putet. Hoc mihi dedit ; sed quam sero, sed post quot labores ! quando consequi plura potuissem, si illum, aut illum, aut me colere maluissem? Non hoc speraueram. In turbam coniectus sum; tam exiguo dignum me iudicauit; honestius praeteriri fuit. [2,27] XXVII. Cn- Lentulus augur, diuitiarum maximum exemplum, antequam illum libertini pauperem facerent (hic qui quater millies sestertium suum uidit; proprie dixi: nihil enim amplius quam uidit), ingenii fuit tam sterilis, quam pusilli animi. Quum esset auarissimus, nummos citius emittebat, quam uerba : tanta illi inopia erat sermonis! Hic quum omnia incrementa sua diuo Augusto deberet, ad quem attulerat paupertatem, sub onere nobilitatis laborantem ; princeps iam ciuitatis, et pecunia, et gratia, subinde de Augusto solebat queri, dicens, a studiis se abductum ; nihil tantum in se congestum esse, quantum perdidisset, relicta eloquentia. At illi inter alia hoc quoque diuus Augustus praestiterat, quod illum derisu ac labore irrito liberauerat. Non patitur auiditas quemquam esse gratum ; nunquam enim improbae spei, quod datur, satis est. Eo maiora cupimus, quo maiora uenerunt ; multoque concitatior est auaritia, in magnarum opum congestu collocata ; ut flammae infinito acrior uis est, quo ex maiore incendio emicuit. Aeque ambitio non patitur quemquam in ea mensura honorum conquiescere, quae quondam eius fuit impudens uotum. Nemo agit de tribunatu gratias, sed queritur, quod non est ad praeturam usque perductus; nec haec grata est, si deest consulatus; nec hic quidem satiat, si unus est. Ultra se cupiditas porrigit, et felicilatem suam non intelligit; quia non unde uenerit, respicit, sed quo tendat. [2,28] XXVIII. Omnibus his uehementius et importunius malum est inuidia, quae nos inquietat, dum comparat. Hoc mihi praestitit; sed illi plus, sed illi maturius ; et deinde nullius causam agit, contra omnes sibi fauet. Quanto est simplicius, quanto prudentius, beneficium acceptum augere; scire neminem tanti ab alio, quanti a se ipso aestimari ! Plus accipere debui, sed illi facile non fuit plus dare; in multos diuidenda liberalitas erat. Hoc initium est ; boni consulamus, et animum eius, grate excipiendo, euocemus. Parum fecit ; sed saepius faciet. Illum mihi praetulit, et me multis. Ille non est mihi par uirtutibus, nec officiis : sed habuit suam uenerem. Querendo non efficiam, ut maioribus dignus sim, sed ut datis indignus. Plura illis hominibus turpissimis data sunt ; quid ad rem ? quam raro Fortuna iudicat! Quotidie querimur, malos esse felices. Saepe quae agellos pessimi cuiusque transierat, optimornm uirorum segetem grando percussit. Fert sortem suam quisque, ut in ceteris rebus, ita in amicitiis. Nullum est tam plenum beneficium, quod non uellicare malignitas possit : nullum tam angustum, quod non bonus interpres extendat. Nunquam deerunt causae querendi, si beneficia a deteriore parte spectaueris. [2,29] XXIX. Vide quam iniqui sint diuinorum munerum aestimatores, etiam quidam professi sapientiam. Queruntur, quod non magnitudine corporis aequemus elephantes, uelocitate ceruos, leuitate aues, impetu tauros : quod solidior sit cutis belluis, decentior damis, densior ursis, mollior fibris : quod sagacitate nos narium canes uincant, quod acie luminum aquilae, spatio aetatis corui, multa animalia nandi felicitate. Et quum quaedam ne coire quidem in idem natura patiatur, ut uelocitatem corporum et uires ; ex diuersis ac dissidentibus bonis hominem non esse compositum, iniuriam uotant : et in negligentes nostri deos querimoniam iaciunt, quod non bona ualetudo et uirtus inexpugnabilis data sit, quod non futuri scientia. Vix sibi temperant, quin eo usque impudentiae prouehantur, ut naturam oderint, quod infra deos sumus, quod non in aequo illis stetimus. Quanto satius est ad contemplationem tot tantorumque beneficiorum reuerti, et agere gratias, quod nos in hoc pulcherrimo domicilio uoluerunt secundas sortiri, quod terrenis praefecerunt. Aliquis ea animalia comparat nobis, quorum potestas penes nos est? Quidquid nobis negatum est, dari non potuit. Proinde quisquis es iniquus aestimator sortis humanae, cogita quanta nobis tribuerit parens noster, quanto ualentiora animalia sub iugum miserimus , quanto uelociora consequamur : quam nihil sit mortale, non sub ictu nostro positum. Tot uirtutes accepimus, tot artes, animum denique, cui nihil non eodem quo intendit momento peruium est, sideribus uelociorem, quorum post multa saecula futuros cursus antecedit; tantum deinde frugum, tantum opum, tantum rerum aliarum super alias aceruatarum. Circumeas licet cuncta : et quia nihil totum inuenies, quod esse te malles, ex omnibus singula excerpas, quae tibi dari uelles. Bene aestimata naturae indulgentia, confitearis necesse est, in deliciis te illi fuisse. Ita est : carissimos nos habuerunt du immortales, habentque. Et qui maximus tribui honos potuit, ab ipsis proximos collocauerunt. Magna accepimus, maiora non cepimus. [2,30] XXX. Haec, mi Liberalis, necessaria credidi, ut dicerem, et quia loquendum aliquid de magnis beneficiis erat, quum de minutis loqueremur : et quia inde manat etiam in cetera huius detestabilis uitii audacia. Cui enim respondebit grate, quod munus existimabit aut magnum, aut reddendum, qui summa beneficia spernit? Cui salutem, cui spiritum debebit, qui uitam accepisse se a diis negat, quam quotidie ab illis petit ? Quicumque ergo gratos esse docet, et hominum causam agit, et deorum; quibus nullius rei indigentibus, positis extra desiderium, referre. nihilominus gratiam possumus. Non est, quod quisquam excusationem mentis ingratae ab infirmitate atque inopia petat, et dicat : "Quid enim faciam, et quomodo? quando superioribus, dominisque rerum omnium gratiam referam ? Referre facile est, si auarus es, sine impendio ; si iners, sine opera. Eodem quidem momento, quo obligatus es, si uis, cum quolibet paria fecisti : quoniam qui libenter beneficium accepit, reddidit. [2,31] XXXI. Hoc ex paradoxis stoicae sectae minime mirabile, ut mea fert opinio, aut incredibile est, eum qui libenter accipit beneficium, reddidisse. Nam quum omnia ad animum referamus, fecit quisque, quantum uoluit ; et quum pietas, fides, iustitia, omnis denique uirtus intra se perfecta sit, etiamsi illi manum exserere non licuit, gratus quoque potest esse homo uolunlate. Quoties quod proposuit quia consequitur, capit operis sui fructum. Qui beneficium dat, quid proponit ? prodesse ei cui dat, et uoluptati sibi esse. Si quod uoluit, effecit, peruenitque ad me munus eius, ac mutuo gaudio affecit, tulit quod petiit. Non enim sibi inuicem aliquid reddi uoluit : aut non fuit beneficium, sed negotiatio. Bene nauigauit, qui, quem destinauit portum, tenuit. Teli iactus certae manus peregit officium, si petita percussit; beneficium qui dat, uult excipi grate; habet quod uoluit, si bene acceptum est. Sed sperauit emolumentum aliquod : non fuit hoc beneficium, cuius proprium est nihil de reditu cogitare. Quod accipiebam, si eo animo accepi quo dabatur, reddidi. Alioquin pessima optimae rei conditio est: ut gratus sim, ad Fortunam mittor. Si illa inuita respondere non possum, sufficit animus animo. Quid ergo ? non quidquid potero, et faciam, ut reddam? temporum rerumque occasionem sequar, et eius implere sinum cupiam a quo aliquid accepi ? sed malo loco beneficium est, nisi et excussis manibus esse grato licet. [2,32] XXXII. Qui accepit, inquit, beneficium, licet anima benignissimo acceperit, non consummauit officium suum ; restat enim pars reddendi : sicut in lusu est aliquid pilam scite ac diligenter excipere, sed non dicitur bonus lusor, nisi qui, apte et expedite remisit, quam exceperat. Exemplum hoc dissimile est: quare? quia huius rei laus in corporis motu est, et in agilitate, non in animo; explicari itaque totum debet, de quo oculis iudicatur. Nec tamen ideo non bonum lusorem dicam, qui pilam, ut oportebat, excepit, si per ipsum mora, quo minus remitteret, non fuit. Sed quamuis, inquit, arti ludentis nihil desit, quia partem quidem fecit, sed et partem quam non fecit, potest facere; ludus tamen ipse imperfectus est, qui consummatur uicibus mittendi ac remittendi. Nolo diutius hoc refellere ; existimemus ita esse: desit aliquid lusui, non lusori; sic et in hoc de quo disputamus, deest aliquid rei datae, cui pars altera debetur, non animo, qui animum parem sibi nactus est ; quantum in illo est, guod uoluit, effecit. [2,33] XXXIII. Beneficium mihi dedit : accepi non aliter, quam ipse accepi uoluit. Iam habet quod petit, et quod unum petit : ergo gratus sum. Post haec usus mei restat, et aliquod ex homine grato commodum ; haec non imperfecti officii reliqua pars est, sed perfecti accessio. Facit Phidias statuam: alius est fructus artis, alius artificii; artis est, fecisse quod uoluit: artificii, fecisse cum fructu. Perfecit opus suum Phidias, etiamsi non uendidit. Triplex est illi fructus operis sui : unus conscientiae ; hunc absoluto opere percepit : alter famae ; tertius utilitatis, quem allatura est, aut gratia, aut uenditio, aut aliqua commoditas. Sic beneficii fructus primus ille est, conscientiae : hunc percepit, qui quo uoluit munus suum pertulit; secundus est famae ; tertius eorum, quae praestari inuicem possunt. Itaque quum benigne acceptum est beneficium, is qui dedit, gratiam quidem iam recepit, mercedem nondum. Debeo itaque quod extra beneficium est, ipsum quidem bene accipiendo persolui. [2,34] XXXIV. Quid ergo? inquit. Retulit gratiam, qui nihil fecit? Primum fecit : bono animo bonum obtulit; et, quod est amicitiae, ex aequo. Post diuide : aliter beneficium, aliter creditum soluitur. Non est quod exspectes, ut solutionem tibi ostendam: res inter animos geritur. Quod dico non uidebitur durum, quamuis primo contra opinionem pugnet tuam, si te commodaueris mihi, et cogitaueris res esse plures, quam uerba. Ingens copia est rerum sine nomine, quas non propriis appellationibus notamus, seul alienis commodatisque. Pedem et nostrum dicimus, et lecti, et ueli, et carminis: canem, et uenaticum, et marinum, et sidus. Quia non sufficimus, ut singulis singula assignemus ; quoties opus est, mutuamur. Fortitudo est uirtus, pericula iusta contemnens, aut scientia periculorum repellendorum, excipiendorum, prouocandorum. Dicimus tamen et gladiatorem fortem uirum, et seruum nequam quem in contemptum mortis temeritas impulit. Parcimonia est scientia uitandi sumptus superuacuos, aut ars re familiari moderate utendi : parcissimum tamen hominem uocamus pusilli, animi et contracti; quum infinitum intersit inter modum et angustias. Haec alia sunt natura : sed effecit inopia sermonis, ut et hunc et illum parcum uocemus ; ut et ille fortis dicatur cum ratione fortuita despiciens, et hic sine ratione in pericula excurrens. Sic beneficium est et actio, ut diximus, benefica, et ipsum quod datur per illam actionem : ut pecunia, ut domus, ut praetexta. Unum utrique nomen est : uis quidem ac potestas longe alia. [2,35] XXXV. Itaque attende ; iam intelliges nihil me, quod opinio tua refugiat, dicere. Illi beneficio quod actio perficit, relata gratia est, si illud beneuole excipimus: illud alterum quod re continetur, nondum reddidimus, sed uolumus reddere. Voluntati uoluntate satisfecimus, rei rem debemus. Itaque quamuis retulisse illum gratiam dicamus, qui beneficium libenter accepit, iubemus tamen aliquid simile ei quod accepit, reddere. A consuetudine quaedam quae dicimus abhorrent : deinde de alia uia ad consuetudinem redeunt. Negamus iniuriam accipere sapientem : et tamen qui illum pugno percusserit, iniuriarum damnabitur. Negamus rem stulti esse : et tamen eum qui rem aliquam stulto surripuerit, furti condemnabimus. Insanire omnes dicimus ; nec tamen omnes curamus elleboro : his ipsis quös uocamus insanos, et suffragium et iurisdictionem committimus. Sic dicimus eum, qui beneficium bono animo accepit, gratiam retulisse: nihilominus illum in aere alieno relinquimus, gratiam relaturum, etiam quum retulerit. Exhortatio est illa, non inficiatio beneficii. Ne timeamus, neue intolerabili sarcina depressi deficiamus animo. Bona mihi donata sunt, et fama defensa, detractae sordes, spiritus et libertas potior spiritu; et quomodo referre gratiam potero ? quando ille ueniet dies, quo illi animum meum ostendam? hic ipse est, quo ille suum ostendit. Excipe beneficium, amplexare; gaude, non quod accipias, sod quod reddas, debiturusque sis. Non adibis tam magnae rei periculum, ut casus ingratum facere te possit. Nullas tibi proponam difficultates, ne despondeas animo, ne laborum ac longae seruitutis exspectatione deficias; non differo te : de praesentibus fiat. Nunquam eris gratus, nisi statim sis. Quid ergo facies ? non arma sumenda sunt, et fortasse erunt. Non maria emetienda : fortasse etiam uentis minantibus solues. Vis reddere beneficium? benigne accipe, retulisti gratiam; non ut soluisse te putes, sed ut securior debeas. [3,0] LIBER III. [3,1] I. Non referre beneficiis gratiam, et est turpe, et apud omnes habetur, Aebuti Liberalis. Ideo de ingratis etiam ingrati queruntur, quum interim hoc omnibus haereat, quod omnibus displicet: adeoque in contrarium itur, ut quosdam habeamus infestissimos non post beneficia tantum, sed propter beneficia. Hoc prauitate naturae accidere quibusdam non negauerim: pluribus, quia memoriam tempus interpositum subduxit. Nam quae recentia apud illos uiguerunt, ea interiecto spatio obsolescunt. De quibus fuisse mihi tecum disputationem scio, quum tu illos non ingratos uocares, sed oblitos; tanquam ea res ingratum excuset, quae facit; aut, quia hoc accidit alicui, non sit ingratus, quum hoc non accidat, nisi ingrato. Multa sunt genera ingratorum, ut furum, ut homicidarum ; quorum una culpa est, ceterum in partibus uarietas magna. Ingratus est, qui beneficium accepisse se negat, quod accepit: ingratus est, qui dissimulat : ingratus, qui non reddit : ingratissimus omnium, qui oblitus est. Illi enim si non soluunt, tamen debent : et exstat apud illos uestigium certe meritorum intra malam conscientiam conclusorum; et aliquando ad referendam gratiam conuerti ex aliqua causa possunt, si illos pudor admonuerit, si subita, honestae rei cupiditas, qualis solet ad tempus etiam in malis pectoribus exsurgere, si inuitauerit facilis occasio : hic nunquam fieri gratus potest, cui totum beneficium elapsum est. Et utrum tu peiorem uotas, apud quem gratia beneficii intercidit, an apud quem etiam memoria? Vitiosi oculi sunt qui lucem reformidant ; caeci, qui non uident. Et parentes suos non amare, impietas est, non agnoscere, insania. Quis tam ingratus est, quam qui quod in prima parte animi positum esse debuit, et semper occurrere, ita seposuit et abiecit, ut in ignorantiam uerteret ? apparet illum non saepe de reddendo cogitasse, cui obrepsit obliuio. [3,2] II. Denique ad reddendam gratiam, et uirtute opus est, et tempore, et facultate, et adspirante fortuna. Qui meminit, sine impendio gratus est. Hoc, quod non operam exigit, non opes, non felicitatem, qui non prastat, nullum habet, quo lateat, patrocinium. Nunquam enim uoluit gratus esse, qui beneficium tam longe proiecit, ut extra conspectum suum poneret. Quemadmodum quae in usu sunt, et manum quotidie tactumque patiuntur, nunquam periculum situs adeunt; illa quae ad oculos non reuocantur, sed extra conuersationem, ut superuacua iacuerunt, sordes ipsa colligunt uetustate: ita quidquid frequens cogitatio exercet ac renouat, memoriae nunquam subdicitur, quae nihil perdit, nisi ad quod non saepe respexit. [3,3] III. Praeter hanc causam, alia quoque sunt, quae nobis merita nonnunquam maxima uelant. Prima omnium ac potissima, quod nouis semper cupiditatibus occupati, non quid habeamus, sed quid petamus, inspicimus, non in id quod est, sed quod appetitur, intenti. Quidquid domi est, uile est. Sequitur autem ut, ubi quod acceperis, leue nouorum cupiditas fecit, auctor quoque eorum non sit in pretio. Amauimus aliquem et suspeximus, et fundatum ab illo statum nostrum professi sumus, quamdiu nobis placebant ea, quae consecuti sumus: deinde irrumpit animum aliorum admiratio, et ad ea impetus factus est, uti mortalibus mos est ex magnis maiora cupiendi : protinus excidit, quidquid ante apud nos beneficium uocabatur. Nec ea, intuemur, quae nos aliis praeposuere, sed ea, sola quae fortuna praecedentium ostentat. Non potest autem quisquam et inuidere, et gratias agere ; quia inuidere, querentis et moesti est ; gratias agere, gaudentis. Deinde quia nemo nostrum nouit, nisi id tempus quod, quum maxime transit, ad praeterita rari animum retorquent. Sic fit ut praeceptores eorumque beneficia intercidant, quia totam pueritiam relinquimus ; sic fit ut in adolescentiam nostram collata pereant, quia ipsa nunquam retractatur. Nemo quod fuit, tanquam in praeterito, sed tanquam in perdito ponit : ideoque caduca memoria est futuro imminentium. [3,4] IV. Hoc loco reddendum est Epicuro testimonium, qui assidue queritur, quod aduersus praeterita simus ingrati; quod quaecumque percepimus bona, non reducamus, nec inter uoluptates numeremus : quum certior nulla sit uoluptas, quam quae iam eripi non potest. Prasentia bona nondum tota in solido sunt ; potest illa casus aliquis incidere : futura pendent, et incerta sunt : quod praeteriit, inter tuta sepositum est. Quomodo ergo gratus quisquam esse aduersus beneficia potest, qui omnem uitam suam transilit prasentium intuilu ac futurorum ? Memoria gratum facit : memoriae minimum tribuit, quisquis spei plurimum. [3,5] V. Quemadmodum, mi Liberalis, quaedam res semel perceptae haerent; quaedam ut scias, non est satis didicisse : intercidit enim eorum scientia, nisi continuetur : geometriam dico, et sublimium cursum, et si qua alia propter subtilitatem lubrica sunt : ita beneficia quaedam magnitudo non patitur excidere ; quaedam minora, sed numero plurima, et temporibus diuersa, effluunt; quia, ut dixi, non subinde illa tractamus; nec libenter, quid cuique debeamus, recognoscimus. Audi uoces petentium! Nemo non uicturam semper in animo suo memoriam dixit : nemo non deditum se et deuotum professus est, et si quod aliud humilius uerbum, quo se oppigneraret, inuenit. Post exiguum tempus, iidem illi uerba priora, quasi sordida et parum libera, euitant : perueniunt deinde eo, quo, ut ego existimo, pessimus quisque atque ingratissimus peruenit, ut obliuiscantur. Adeo enim ingratus est qui oblitus est, ut gratus sit cui beneficium in mentem uenit. [3,6] VI. Hoc tam inuisum uitium, an impunitum esse debeat, quaeritur : et an haec lex, quae in scholis exercetur, etiam in ciuitate ponenda sit, qua ingrati datur actio, quae uidetur aequa omnibus. Quidni? quum urbes quoque urbibus, quae praestitere, exprobrent, et in maiores collata a posteris exigant. Nostri maiores, maximi scilicet uiri, ab hostibus tantum res repetierunt : beneficia magna animo dabant, magno perdebant. Excepta Medorum gente, non est in ulla data aduersus ingratum actio : magnumque hoc argumentum, dandam non fuisse : quia aduersus maleficium omne consensimus ; et homicidii, ueneficii, parricidii, uiolatarum religionum, aliubi atque aliubi diuersa poena est, sed ubique aliqua. Hoc frequentissimum crimen nusquam punitur, ubique improbatur : neque absoluimus illud; sed quum difficiles esset incertae rei aestimatio, tantum odio damnauimus, et inter ea reliquimus, quae ad iudices deos mittimus. [3,7] VII. Rationes autem multae mihi occurrunt, propter quas crimen hoc in legem cadere non debeat. Primum omnium, pars optima beneficii periit, si actio, sicut certae pecuniae, aut ex conducto et locato, datur. Hoc enim in illo speciosissimum est, quod dedimus uel perdituri, quod totum permisimus accipientium arbitrio. Si appello, si ad iudicem uoco, incipit non beneficium esse, sed creditum. Deinde quum res honestissima sit, referre gratiam, desinit esse honesta, si necessaria est ; non enim magis laudabit quisquam gratum hominem, quam cum qui depositum reddidit, aut, quod debebat, citra iudicem soluit. Ita duas res, quibus in uita humana nihil pulchrius est, corrumpimus, gratum hominem et beneficum. Quid enim aut in hoc magnificum est, si beneficium non dat, sed commodat? aut in illo qui reddit, non quia uult, sed quia necesse est? Non est gloriosa res gratum esse, nisi tutum est, ingratum fuisse. Adiice nunc, quod huic uni legi omnia fora uix sufficient. Quis erit, qui non agat? quis, cum quo non agatur ? omnes sua extollunt, omnes etiam minima, quae in alios contulere, dilatant. Praeterea quaecumque in cognitionem cadunt, comprehendi possunt, et non dare infinitam licentiam iudici. Ideo melior uidetur conditio causae bonae, si ad iudicem, quam si ad arbitrum mittitur, quia illum formula includit, et certos, quos non excedat, terminus ponit; huius libera, et nullis astricta uinculis religio, et detrahere aliquid potest, et adiicere, et sententiam suam, non prout lex aut iustitia suadet, sed prout humanitas et misericordia impulit, regere. Ingrati actio non erat iudicem alligatura, sed regno liberrimo positura. Quid sit enim beneficium, non constat : deinde quantumcumque sit, refert quam benigne illud interpretetur iudex. Quid sit ingratus, nulla lex monstrat. Saepe et qui reddidit quod accepit, ingratus est ; et qui non reddidit, gratus. De quibusdam etiam imperitus iudex dimittere tabellam potest : ubi fecisse, aut non fecisse pronuntiandum est, ibi prolatis cautionibus, controuersia tollitur. Ubi uero inter disputantes ratio ius dicit, ibi animi coniectura capienda est: ubi id, de quo sola sapientia decernit, in controuersiam incipit, non potest ad haec sumi iudex ex turba selectorum, quem census in album, et equestris hereditas misit. [3,8] VIII. Itaque non haec parum idonea res uisa est, quae deduceretur ad iudicem. Sed nemo huic rei satis idoneus iudex inuentus est: quod non admiraberis, si excusseris, quid habiturus fuerit difficultatis, quisquis in eiusmodi reum exisset. Donauit aliquis magnam pecuniam, sed diues, sed non sensurus impendium. Donauit alius, sed toto patrimonio cessurus. Summa eadem est, beneficium idem non est. Etiam nunc adiice : hic pecuniam pro addicto dependit, sed quum illam domo protulisset; ille dedit eamdem, sed mutuam sumpsit, aut rogauit, et se obligari ingenti merito passus est. Eodem existimas loco esse illum, qui beneficium ex facili largitus est, et hunc, qui accepit, ut daret? Tempore quaedam magna fiunt, non summa. Beneficium est donata possessio, cuius fertilitas laxare possit annonam : beneficium est unus in fame panis. Beneficium est, donare regiones, per quas multa flumina et nauigabilia decurrant : beneficium est, arentibus siti, et uix spiritum per siccas fauces ducentibus, monstrare fontem. Quis inter se ista comparabit? quis expendet ? difficilis est sententia, quae non rem, sed uim rei quaerit. Eadem licet sint, aliter data non idem pendent. Dedit mihi hic beneficimn , sed non libenter, sed dedisse se questus est, sed superbius me, quam solebat, aspexit ; sed tam tarde dedit, ut plus praestiturus fuerit, si cito negasset. Horum quomodo iudex inibit aestimationem, quum sermo, et dubitatio, et uultus meriti gratiam destruant? [3,9] IX. Quid quod quaedam beneficia uocantur, quia nimis concupiscuntur ; quaedam non sunt ex hac uulgari nota, sed maiora, etiamsi minus apparent ? Beneficium uocas, dedisse potentis populi ciuitatem, in quatuordecim deduxisse, et defendisse capitis reum: quid utilia suasisse? quid retinuisse, ne in scelus rueret? quid gladium excussisse morituro ? quid efficacibus remediis refocillasse lugentem, et quos desiderabat uolentem sequi, ad uitae consilium reduxisse ? quid assedisse aegro, et quum ualetudo eius ac salus momentis constaret, excepisse idonea cibo tempora, et cadentes uenas uino refecisse, et medicum adduxisse morienti? Haec quis aestimabit? quis dissimilibus beneficiis iubebit beneficia pensari? Donauit tibi domum : sed ego tuam supra te ruere praedixi. Dedit tibi patrimonium : sed ego naufrago tabulam. Pugnauit pro te, et uulnera excepit : at ego uitam tibi silentio dedi. Quum aliter beneficium detur, aliter reddatur, paria facere difficile est. [3,10] X. Dies praeterea beneficio reddendo non dicitur, sicut pecuniae creditae. Itaque potest, qui nondum reddidit, reddere. Dic enim, intra quod tempos deprehendetur ingratus? maxima beneficia probationem non habent : seepe intra tacitam duorum conscientiam latent. An hoc inducimus, ut non demus beneficia sine teste? Quam deinde poenam ingratis constituamus? unam omnibus, quum disparia beneficia sint? an inaequalem, et pro cuiusque beneficio maiorem, aut minorem? Age, intra pecuniam uersabitur taxatio : quid quod quaedam beneficia uitae sunt, et maiora uita ? His quae pronuntiabitur poena ? Minor beneficio? iniqua est. Par et capitalis? quid inhumanius, quam cruentos esse beneficiorum exitus ? [3,11] XI. Quaedam, inquit, priuilegia parentibus data sunt. Quomodo horum extra ordinem habita ratio est, sic aliorum quoque beneficiorum haberi debet. Parentum conditionem sacrauimus, quia expediebat liberos tolli : sollicitandi ad hunc laborem erant, incertam adituri fortunam. Non poterat illis dici, quod beneficia dantibus dicitur : « Cui des, elige ; ipse tecum, si deceptus es, querere; dignum adiuua. » In liberis tollendis nihil iudicio tollentium licet : tota res uoti est. Itaque ut aequiore animo adirent aleam, danda illis aliqua potestas fuit. Deinde alia conditio est parentum, qui beneficia, quibus dederunt, dant nihilominus daturique sunt : nec est periculum, ne dedisse se illis mentiantur. In ceteris quaeri debet, non tantum an receperint, sed an dederint. Horum in confesso merita sunt : et quia utile est iuuentuti regi, imposuimus illi quasi domesticos magistratus, sub quorum custodia contineretur. Deinde omnium parentum unum erat beneficium : itaque aestimari semel potuit; alia diuersa sunt, dissimilia, infinitis inter se interuallis distantia : itaque sub nullam regulam cadere potuerunt, quum aequius esset omnia relinqui, quam omnia aequari. [3,12] XII. Quaedam magno dantibus constant; quaedam accipientibus magna sunt, sed gratuita tribuentibus : quaedam amicis data sunt, quaedam ignotis. Plus est, quamuis idem detur, si ei detur quem nosse a tuo beneficio incipis. Hic auxilia tribuit, ille ornamenta, ille solatia. Inuenies, qui nihil putet esse iucundius, nihil maius, quam habere in quo calamitas acquiescat : inuenies rursus, qui dignitati suae, quam securitati, consuli malit : est qui plus ei debere se iudicet, per quem tutior est, quam ei per quem honestior. Proinde ista maiora aut minora erunt, prout fuerit iudex, aut ad haec, aut ad illa inclinatus animo. Praeterea creditorem mihi ipse eligo : beneficium saepe ab eo accipio, a quo nolo; et aliquando ignorans obligor. Quid facies? ingratum uocabis eum, cui beneficium inscio, et, si sciuisset, non accepturo, impositum est : non uocabis eum, qui utcumque acceptum non reddidit ? [3,13] XIII. Aliquis dedit mihi beneficium, sed idem postea fecit iniuriam. Utrum uno munere ad patientiam omnium iniuriarum adstringor : an perinde erit, ac si gratiam retulerim, quia beneficium suum ipse insequenti iniuria rescidit? Quomodo deinde aestimabis, utrum plus sit quod accepit, an in quo laesus est? Dies me deficiet omnes difficultates persequi tentantem. Tardiores, inquit, ad beneficia danda facimus, non uindicando data, nec inficiatores eorum afficiendo poena. Sed illud quoque tibi e contrario occurrat: multo tardiores futuros ad accipienda beneficia, si periculum causae dicendae adituri erunt, et innocentiam sollicitiore habituri loco. Deinde, erimus per hoc ipsi quoque ad danda tardiores; nemo enim libenter dat inuitis : sed quicumque ad benefaciendum bonitate inuitatus est, et ipsa pulchritudine rei, etiam libentius dabit, nihil debituris nisi quod uolent. Minuitur enim gloria eius officii, cui diligenter cautum est. [3,14] XIV. Deinde, pauciora erunt beneficia, sed ueriora; quid autem mali est, inhiberi beneficiorum temeritatem? Hoc enim ipsum secuti sunt, qui nullam legem huic constituerunt : ut circumspectius donaremus, circumspectius eligeremus eos, in quos merita conferrentur. Etiam atque etiam cui des, considera : nulla actio erit, nulla repetitio. Erras, si existimas succursurum tibi iudicem. Nulla lex te in integrum restituet : solam accipientis fidem specta. Hoc modo beneficia auctoritatem suam tenent, et magnifica sunt : pollues illa, si materiam litium feceris. Aequissima uox est et ius gentium prae se ferens : "Redde quod debes". Haec turpissima est in beneficio : "Redde". Quid reddet? Vitam, quam debet, dignitatem, securitatem, sanitatem? reddi maxima quaeque non possunt. Aut pro his, inquit, aliquid quod tanti sit. Hoc est quod dicebam, interituram tantae rei dignitatem, si beneficium mercem facimus. Non est irritandus animus ad auaritiam, ad querelas, ad discordiam : sua sponte in ista fertur. Quantum possumus resistamus, et quaerenti occasiones amputemus. [3,15] XV. Utinam quidem persuadere possemus, ut pecunias creditas tantum a uolentibus acciperent! utinam nulla stipulatio emptorem uenditori obligaret! nec pacta conuentaque impressis signis custodirentur! fides potius illa seruaret, et aequum colens animus ! Sed necessaria optimis praetulerunt, et cogere fidem, quam spectare, malunt. Adhibentur ab utraque parte testes; ille per tabulas plurium nomina, interpositis parariis, facit: ille non est interrogatione contentus, nisi rerum manu sua tenuit. 0 turpem humano generi fraudis ac nequitiae publicae confessionem ! annulis nostris plus quam animis creditur. In quid isti uiri ornati adhibiti sunt? in quid imprimunt signa? nempe ne ille neget accepisse se quod accepit. Hos incorruptos uiros, et uindices ueritatis existimas? at his ipsis statim non aliter pecuniae committentur. Ita non honestius erat a quibusdam fidem falli, quam ab omnibus perfidiam timeri? Hoc unum deest auaritiae, ut beneficia sine sponsore non demus. Generosi animi et magnifici est, iuuare et prodesse : qui dat beneficia, deos imitatur : qui repetit, foeneratores. Quid illos, dura uindicamus, in turbam sordidissimam redigimus? [3,16] XVI. Plures, inquit, ingrati erunt, si nulla aduersus ingratum datur actio. Immo potius, pauciores ; quia maiore delectu dabuntur beneficia. Deinde, non expedit notum omnibus fieri, quam multi ingrati sint; pudorem enim rei tollet multitudo peccantium, et desinet esse probri loco commune maledictum. Numquid iam ulla repudio erubescit, postquam illustres quaedam ac nobiles feminae, non consulum numero, sed maritorum, annos suos computant? et exeunt matrimonii causa, nubunt repudii? Tam diu istud timebatur, quam diu rarum erat; quia uero nulla sine diuortio acta sunt, quod saepe audiebant, facere didicerunt. Numquid iam ullus adulterii pudor est, postquam eo uentum est, ut nulla uirum habeat, nisi ut adulterum irritet? argumentum est deformitatis pudicitia. Quam inuenies tam miseram, tam sordidam, ut illi satis sit unum adulterorum par? nisi singulis diuisit horas? et non sufficit dies omnibus? nisi apud alium gestata est, apud alium mansit? Infrunita et antiqua est, quae nesciat, matrimonium uocari unum adulterium. Quemadmodum horum delictorum iam euanuit pudor, postquam res latius euagata est; ita ingratos plures efficies et audaciores, si numerare se coeperint. [3,17] XVII. Quid ergo ? impunitus erit ingratus? Quid ergo ? impunitus erit impius? quid malignus? quid auarus? quid impotens? quid crudelis? Impunita tu credis esse, quae inuisa sunt ? aut ullum supplicium grauius existimas publico odio? Poena est, quod non audet ab ullo beneficium accipere, quod non audet ulli dare, quod omnium designatur oculis, aut designari se iudicat ; quod intellectum optimae rei ac dulcissimae amisit. An tu infelicem uotas, qui caret acie oculorum, cuius aures morbus obstruxit: non uocas miserum eum, qui sensum beneficiorum amisit? Testes ingratorum omnium deos metuit; urit illum et angit intercepti beneficii conscientia : denique satis haec ipsa poena magna est, quod rei, ut dicebam, iucundissimae fructum non percipit. At quem iuuat accepisse, aequali perpetuaque uoluptate fruitur; et animum eius a quo accepit, non rem intuens, gaudet. Gratum hominem semper beneficium delectat, ingratum semel. Comparari autem potest utriusque uita : quum alter tristis sit et sollicitus, qualis esse inficiator ac fraudulentus solet, apud quem non parentum, qui debet, honor est, non educatoris, non praeceptorum; alter laetus, hilaris, occasionem referendae gratiae exspectans, et ex hoc ipso affectu gaudium grande percipiens ; nec quaerens quomodo decoquat, sed quemadmodum plenius uberiusque respondeat, non solum parentibus et amicis, sed humilioribus quoque personis. Nam etiam si a seruo suo beneficium accepit, aestimat non a quo, sed quid acceperit. [3,18] XVIII. Quanquam quaeritur a quibusdam, sicut ab Hecatone, an beneficium dare seruus domino posuit? Sunt enim qui ita distinguunt, quaedam beneficia esse, quaedam officia, quaedam ministeria; beneficium esse, quod alienus det : alienus est, qui potuit sine reprehensione cessare ; officium esse filii, uxoris, et earum personarum, quas necessitudo suscitat, et ferre opem iubet ; ministerium esse serui, quem conditio sua eo loco posuit, ut nihil eorum qui praestat, imputet superiori. Praeterea seruos qui negat dare aliquando domino beneficium, ignarus est iuris humani ; refert enim cuius animi sit, qui praestat, non cuius status. Nulli praeclusa uirtus est : omnibus patet, omnes admittit, omnes inuitat, ingenuos, libertinos, seruos, reges, et exsules; non eligit domum, nec censum : nudo homine contenta est. Quid enim erat tuti aduersus repentina ; quid animus magnum promitteret sibi, si certam uirtutem fortuna mutaret? Si non dat beneficium seruus domino, nec regi quisquam suo, nec duci suo miles. Quid enim interest, quali quis teneatur imperio, si summo tenetur? Nam si seruo, quo minus in nomen meriti perueniat, necessitas obest, et patiendi ultima timor, idem istud obstabit, et ei qui regem habet, et ei qui ducem; quoniam, sub dispari titulo, paria in illos licent. Atqui dant regibus suis, dant imperatoribus beneficia: ergo et dominis. Potest seruus iustus esse, potest fortis, potest magnanimus : ergo et beneficium dare potest. Nam et hoc uirtutis est; adeoque dominis serui beneficia possunt dare, ut ipsos saepe beneficii sui fecerint. Non est dubium, an seruus beneficium dare possit cuilibet ; quare ergo non et domino suo possit? [3,19] XIX. « Quia non potest, inquit, creditor domini sui fieri, si pecuniam illi dederit. Alioqui quotidie dominum suum obligat : peregrinantem sequitur, aegro ministrat, et labore summo colit. Omnia tamen ista, que alio priestante beneficia dicerentur, praestante seruo ministeria sunt. Beneficium enim id est, quod quis dedit, quum illi liceret et non dare ; seruus auteur non habet negandi potestatem : ita non praestat, sed paret ; nec, id se fecisse iactat, quod non facere non potuit. Etiam sub ista lege uincam, et eo perducam seruum, ut in multa liber sit. Interim dic mihi, si tibi ostendero aliquem seruum pro salute domini sui, sine respectu sui, dimicantem et confossum uulneribus, reliquias tamen sanguinis ab ipsis uitalibus fundentem, et ut ille effugiendi tempus habeat, moram sua morte quaerentem : hunc tu negabis beneficium dedisse, quia seruus est? Si tibi ostendero aliquem, ut secreta domini prodat nulla tyranni pollicitatione corruptum, nullis territum minis, nullis cruciatibus uictum, auertisse, quantum potuerit, suspiciones quaerentis, et impendisse spiritum fidei : hunc tu negabis beneficium domino dedisse, quia seruus est? Vide ne eo maius sit, quo rarius est exemplum uirtutis in seruis; eoque gratius, quod, quum fere inuisa imperia sint, et omnis necessitas grauis, commune seruitutis odium in aliquo domini caritas uicit. lta non ideo beneficium non est, quia a seruo profectum est; sed ideo maius, quia deterrere ab illo nec seruitus quidem potuit? [3,20] XX. Errat, si quis existimat seruitutem in totum hominem descendere : pars melior eius excepta est. Corpora obnoxia sunt, et adscripta dominis : mens quidem sui iuris ; quae adeo libera et uaga est, ut ne ab hoc quidem carcere cui inclusa est teneri queat, quo minus impetu suo utatur, et ingentia agat, et in infinitum comes coelestibus exeat. Corpus itaque est, quod domino fortuna tradicit. Hoc emit, hoc uendit: interior illa pars mancipio dari non potest. Ab hac quidquid uenit, liberum est; non enim aut nos omnia iubere possumus, aut in omnia serui parere coguntur : contra rempublicam imperata non facient ; nulli sceleri manus commodabunt. [3,21] XXI. Quaedam sunt quae leges nec iubent, nec uetant facere : in his seruus materiam beneficii habet. Quamdiu praestatur quod a seruis exigi solet, ministerium est : ubi plus quam quod seruo necesse est, beneficium. Ubi in affectum amici transit, desinit uocari ministerium. Est aliquid, quod dominus praestare seruo debeat, ut cibaria, ut uestiarium : nemo hoc dixit beneficium. At indulsit, liberalius educauit, artes quibus erudiuntur ingenui tradidit : beneficium est. Idem e contrario fit in persona serui. Quidquid est quod seruilis officii formulam excedit, quod non ex imperio, sed ex uoluntate praestatur, beneficium est; si modo tantum est, ut hoc uocari potuerit, quolibet alio praestante. [3,22] XXII. Seruus, ut placet Chrysippo, perpetuus mercenarius est. Quemadmodum ille beneficium dat, ubi plus praestat, quam quod operas locauit: sic seruus ubi beneuolentia erga dominum fortunae suae modum transiit, et altius aliquid ausus, quod etiam felicius nato decori esset, et spem domini antecessit, beneficium est intra domum inuentum. An aequum tibi uidetur, quibus, si minus debito faciant, irascimur, non haberi gratiam, si plus debito solitoque fecerint? Vis scire, quando non sit beneficium? ubi dici potest : quid si nollet? Ubi uero id praestitit, quod nolle licuit, uoluisse laudandum est. Inter se contraria sunt, beneficium et iniuria. Potest dare beneficium domino, si a domino iniuriam accipere; atqui de iniuriis dominorum in seruos qui audiat positus est, qui et saeuitiam et libidinem, et in praebendis ad uictum necessariis auaritiam compescat. Quid ergo? Beneficium dominus a seruo accipit? immo homo ab homine. Deinde quod in illius potestate fuit, fecit : beneficium domino dedit : ne a seruo acceperis, in tua potestate est. Quis autem tantus est, quem non fortuna indigere etiam infimis cogat? Multa iam beneficiorum exempla referam, et dissimilia, et quaedam inter se contraria. Dedit aliquis domino suo uitam, dedit mortem, seruauit periturum; et hoc si parum est, pereundo seruauit; alius mortem domnini adiuuit, alius decepit. [3,23] XXIII. Claudius Quadrigarius in duodeuicesimo Annalium tradidit, quum obsideretur Grumentum, et iam ad summam desperationem uentum esset, duos seruos ad hostem transfugisse, et operae pretium fecisse. Deinde urbe capta, passim discurrente uictore, illos per nota itinera ad domum in qua seruierant; praecucurrisse, et dominam suam ante se egisse ; et quaerentibus quaenam esset, dominam, et quidem crudelissimam ad supplicium ab ipsis duci, professos esse. Eductam deinde extra muros, summa cura celasse, donec hostilis ira consideret; deinde, ut satiatus miles cito ad romanos mores rediit, illos quoque ad suos redisse, et dominam sibi ipsos dedisse. Manumisit utrumque e uestigio illa : nec indignata est ab his se uitam accepisse, in quos uitae necisque potestatem habuisset. Potuit sibi hoc uel magis gratulari. Aliter enim seruata, munus notae et uulgaris clementiae habuisset : sic seruata, nobilis fabula, et exemplum duarum urbium fuit. In tanta confusione captae ciuitatis, quum sibi quisque consuleret, omnes ab illa praeter transfugas fugerunt. At hi, ut ostenderent quo animo facta esset prior illa transitio, a uictoribus ad captiuam transfugerunt, personam parricidarum ferentes. Quod in illo beneficio maximum fuit, tanti iudicauerunt, ne domina occideretur, uideri dominam occidisse. Non est, mihi crede, non, dico, seruilis animi, egregium factum fama sceleris emisse. C. Vettius, praetor Marsorum, ducebatur ad romanum imperatorem. Seruus eius gladium militi ipsi, a quo trahebatur, eduxit, et primum dominum occidit: deinde : "Tempus est, inquit, me et mihi consulere, iam dominum manumisi"; atque ita se uno ictu transiecit. Da mihi quemquam, qui magnificentius dominum seruarit. [3,24] XXIV. Corfinium Caesar obsidebat : tenebatur inclusus Domitius. Imperauit medico eidemque seruo sue ut sibi uenenum daret. Quum tergiuersantem uideret : "Quid cunctaris, inquit, tanquam tua in potestate totum istud sit? mortem rogo armatus.» Tum ille promisit, et medicamentum innoxium bibendum illi dedit: quo quum sopitus esset, accessit ad filium eius : « Iube me, inquit, asseruari, dum ex euentu intelligas, an uenenum patri tuo dederim. » Vixit Domitius, et seruatus a Caesare est : prior tamen illum seruus seruauerat. ` [3,25] XXV. Bello ciuili, proscriptum dominum seruus abscondit; et quum annulos eius sibi aptasset, ac uestem induisset, speculatoribus occurrit : nihil se deprecari, quo minus imperata peragerent, dixit; et deinde ceruicem porrexit. Quanti uiri est pro domino eo tempore mori uelle, quo erat rara fides, dominum mori nolle! in publica crudelitate mitem inueniri, in publica perfidia fidelem! quum praemia proditionis ingentia ostendantur, praemium fidei, mortem concupiscere ! [3,26] XXVI. Nostri saeculi exempla non praeteribo. Sub Tiberio Caesare fuit accusandi frequens et paene publica rabies, quae omni ciuili bello grauius togatam ciuitatem confecit. Excipiebatur ebriorum sermo, simplicitas iocantium ; nihil erat tutum : omnis saeuiendi placebat occasio. Nec iam reorum exspectabatur euentus, quum esset unus. Coenabat Paullus praetorius in conuiuio quodam, imaginem Tiberii Caesaris habens, ectypam, et eminente gemma. Rem ineptissimam fecero, si nunc uerba quaesiero, quemadmodum dicam illum matellam sumpsisse. Quod factum simul et Maro ex notis illius temporis uestigatoribus notauit. At seruus eius cui nectebantur insidiae, ei ebrio annulum extraxit; et quum Maro conuiuas testaretur, admotam esse imaginem obscenis, et iam subscriptionem componeret, ostendit in manu sua seruus anaulum. Si quis hunc seruum uocat, et illum conuiuam uocabit. [3,27] XXVII. Sub diuo Augusto nondum hominibus uerba sua periculosa erant, iam molesta. Rufus, uir ordinis senatorii, inter coenam optauerat, ne Caesar saluus rediret ex ea peregrinatione quam parabat, et adiecerat, idem omnes et tauros et uitulos optare. Fuerunt qui illa diligenter audirent. Ut primum diluxit, seruus qui coenanti ad pedes steterat, narrat quae inter coenam ebrius dixisset ; hortatur, ut Caesarem occupet, atque ipse se deferat. Usus consilio, descendenti Caesari occurrit. Et quum malam mentem habuisse se pridie iurasset, id ut in se filios suos recideret, optauit, et Caesarem, ut ignosceret sibi, rediretque in gratiam secum, rogauit. Quum dixisset se Caesar facere : « Nemo, inquit, credet te mecum in gratiam rediisse, nisi aliquid mihi donaueris: » petitque non fastidiendam a propitio summam, et impetrauit. Caesar ait : " Mea causa dabo operam, ne unquam tibi irascar. » Honeste Caesar, quod ignouit, quod liberalitatem clementiae adiecit. Quicunque hoc audiuerit exemplum, necesse est Caesarem laudet, sed. quum seruum ante laudauerit. Num exspectas, ut tibi narrem manumissum, qui hoc fecerat? nec tamen gratis; pecuniam pro libertate eius Caesar numerauerat. [3,28] XXVIII. Post tot exempla, num est dubium, quin beneficium aliquando a seruo dominus accipiat? Quare potius, persona rem minuat, quam personam res ipsa cohonestet? Eadem omnibus principia, eademque origo : nemo altero nobilior, nisi cui rectius ingenium, et artibus bonis aptius. Qui imagines in atrio exponunt, et nomina familiae suae longo ordine, ac multis stemmatum illigata flexuris, in parte prima aedium collocant, noti magis, quam nobiles sunt. Unus omnium parens mundus est : siue per splendidos, siue per sordidos gradus, ad hunc prima cuiusque origo perducitur. Non est, quod te isti decipiant, qui quum maiores suos recensent, ubicunque illustre nomen defecit, illo deum infulciunt. Neminem despexeris, etiamsi circa illum obsoleta sunt nomina, et parum indulgente adiuta fortuna : siue libertini ante uos habentur, siue serui, siue exterarum gentium homines, erigite audacter animos, et quidquid in medio sordidi iacet, transilite : exspectat uos in summo magna nobilitas. Quid superbia in tantam uanitatem attollimur, ut beneficia a seruis indignemur accipere, et sortem eorum spectemus, obliti meritorum? Seruum tu quemquam uocas, libidinis et gulae seruus, et adulterae, immo adulterarum commune mancipium ? Seruum uocas quemquam tu? Quo tandem ab istis gerulis raperis cubile istud tuum circumferentibus? quo te penulati isti in militum et quidem non uulgarem cultum subornati? quo, inquam, te isti efferunt? ad ostium alicuius ostiarii, ad hortos alicuius ne ordinarium quidem habentis officium. Et deinde negas tibi beneficium a serue tuo posse dari, cui osculum alieni serui beneficium est. Quae est tanta animi discordia? eodem tempore seruos despicis, et colis. Imperiosus intra limen atque impotens, humilis foris : et tam contemptus, quam contemnens. Neque enim ulli magis abiiciunt animos, quam qui improbe tollunt : nullique ad calcandos alios paratiores, quam qui contumelias facere, accipiendo didicerunt. [3,29] XXIX. Dicenda haec fuerunt, ad contundendam insolentiam hominum ex fortuna pendentium, uindicandumque ius beneficii dandi a seruis, ut a filiis quoque uindicaretur. Quaeritur enim, an aliquando liberi maiora beneficia dare parentibus suis possint, quam acceperint? Illud conceditur, multos, filios maiores potentioresque exstitisse, quam parentes suos: aeque et illud meliores fuisse. Quod si constat, potest fieri ut meliora tribuerint, quum et fortuna illis maior esset, et melior uoluntas. « Quidquid, inquit, est, quod dat patri filius, utique minus est, quia hant ipsam dandi facultatem patri debet. Ita nunquam beneficio eius uincitur, cuius beneficium est ipsum, quod uincitur". Primum, quaedam initium ab aliis trahunt, et tamen initiis suis maiora sunt. Nec ideo aliquid non est maius eo quo coepit, quia non potuisset in tantum procedere, nisi coepisset. Nulla non res principia sua magno gradu transit. Semina omnium rerum causa sunt : et tamen minimae partes sunt eorum quae gignunt. Adspice Rhenum, adspice Euphratem, omnes denique inclytos amnes : quid sunt, si illos illic unde effluunt, aestimes? Quidquid est quo timentur, quo nominantur, in processu parauerunt. Tolle radicem, nemora non surgent; nec tanti montes uestientur. Adspice trabes, siue proceritatem aestimes, altissimas, siue crassitudinem spatiumque ramorum, latissime fusas: quantulum est his comparatum illud, quod radix tenui fibra complectitur ! Innituntur fundamentis suis templa, et illa urbis moenia : tamen quae in firmamentum totius operis iacta saut, latent. Idem in ceteris euenit ; principia sua semper sequens magnitudo obruit. Non potuissem quidquam consequi, nisi parentum beneficium antecessisset : sed non ideo quidquid consecutus sum, minus est eo sine quo consecutus non essem. Nisi me nutrix aluisset infantem, nihil eorum, quae consilio ac manu gero, facere potuissem, nec in hanc emergere nominis claritatem, quam ciuili ac militari industria merui : numquid tamen ideo maximis operibus praeferes nutricis officium? At quid interest, quum aeque sine patris beneficio, quam sine nutricis fomento, non potuerim ad ulteriora procedere? [3,30] XXX. Quod si initio meo quidquid iam possum debeo, cogita non esse initium mei patrem, ne auum quidem. Semper enim erit ulterius aliquid, ex quo originis proximae origo descendat. Atqui nemo dicet me plus debere ignotis, et ultra memoriam positis maioribus, quam patri : plus autem debeo, si hoc ipsum, quod genuit me pater meus, maioribus debet. Quidquid praestiti patri, etiamsi magnum est, infra aestimationem paterni muneris est, quia non essem, si non genuisset? Isto modo, etiamsi quis patrem meum aegrum ac moriturum sanauerit, nihil praestare ei potero, quod non beneficio eius minus sit; non enim genuisset me pater, ni sanatus esset. Sed uide ne illud uerius sit aestimari, an id quod potui, et id quod feci, meum sit, mearum uirium, meae uoluntatis. Illud quod natus sum, per se intuere quale sit : animaduertes exiguum et incertum, et boni malique communem materiam, sine dubio primum ad omnia gradum ; sed non ideo maiorem omnibus, quia primum. Seruaui patrem, et ad summam prouexi dignitatem, et principem urbis suae feci; nec tantum rebus a me gestis nobilitaui, sed ipsi quoque gerendarum ingentem ac facilem, nec tutam minus, quam gloriosam dedi materiam. Honores, opes, quidquid humanos ad se animos rapit, congessi; et quum supra omnes starem, infra illum steti. Dic nunc : Hoc ipsum, quod ista potuisti, patris munus est. Respondebo tibi : Est prorsus, si ad ista facienda nasci satis est; sed si ad bene uiuendum minima portio est uiuere, et id tribuisti, quod cum feris mihi et animalibus quibusdam minimis, quibusdam etiam foedissimis commune est ; noli tibi asserere, quod non ex tuis beneficiis, etiamsi non sine tuis, oritur. Puta me uitam pro uita reddidisse. Sic quoque munus tuum uici, quum ego dederim sentienti, quum sentiens me dare; quum uitam tibi non uoluptatis meae causa, aut certe per uoluptatem dederim; quum tanto maius sit retinere spiritum, quam accipere, quanto leuius mori ante mortis metum. [3,31] XXXI. Ego uitam dedi statim illa usuro : tu nescituro an uiueret : ego uitam dedi mortem timenti : tu uitam dedisti, ut mori possem ; ego uitam tibi dedi consummatam, perfectam : tu me expertem rationis genuisti, onus alienum. Vis scire, quam non sit magnum beneficium, uitam sic dare ? exposuisses : nempe iniuria erat genuisse. Quo quidem colligo minimum esse beneficium, patris matrisque concubitum, nisi accesserint alia quae prosequerentur hoc initium muneris, et aliis officiis ratum facerent. Non est bonum uiuere, sect bene uiuere. At bene uiuo : sed potui et male : ita hoc tantum est tuum, quod uiuo. Si uitam imputas mihi per se, nudam, egentem consilii, et id ut magnum bonum iactas, cogita te mihi imputare muscarum ac uermium bonum. Deinde, ut nihil aliud dicam, quam bonis artibus me studuisse, ut cursum ad rectum iter uitae dirigerem : in ipso beneficio tuo, maius quum quod dederas, recepisti. Tu enim me mihi rudem et imperitum dedisti : ego tibi filium, qualem genuisse gauderes. [3,32] XXXII. Aluit me pater. Si idem praesto, plus reddo : quia non tantum ali se, sed a filio ali gaudet, et maiorem ex animo meo, quum ex ipsa re, percipit uoluptatem. Illius alimenta ad corpus tantum meum peruenerunt. Quid, si quis in tantum processit, ut aut eloquentia per gentes enotesceret, aut iustitia, aut bellicis rebus, et patri quoque ingentem cireumfunderet famam, tenebrasque natalium suorum clara luce discuteret, non inaestimabile in parentes suos beneficium contulit? An quisquam Aristonem et Gryllum, nisi propter Xenophontem ac Platonem filios, nosset ? Sophroniscum Socrates exspirare non patitur. Ceteros enumerare longum est, qui uiuunt ob nullam causam aliam, quum quod illos liberorum eximia uirtus tradidit posteris. Utrum maius beneficium dedit M. Agrippae pater, ne post Agrippam quidem notus, an patri dedit Agrippa, nauali corona insignis, unicum adeptus inter dona militaria decus? qui tot in urbc maxima opera excitauit, quae et priorem magnificentiam uincerent, et nulla postea uincerentur? Utrum Octauias maius ullum beneficium dedit filio, an patri diuus Augustus, quamuis illum umbra adoptiui patris abscondit? Quantam cepisset uoluptatem, si illum, post debellata arma ciuilia, uidisset securae paci praesidentem, non agnoscens bonum suum, nec satis credens, quoties respexisset ad se, potuisse illum uirum in domo sua nasci! Quid nunc ceteros persequar, quos iam consumpsisset obliuio, nisi illos filiorum gloria e tenebris eruisset, et adhuc in luce retineret? Deinde quam quaeramus, non quis filius patri maiora beneficia reddiderit, quam a patre acceperat, sed an possit aliquis maiora reddere ; etiamsi quae retuli exempla nondum satisfaciunt, nec beneficia parentum suorum supermicant; capit tamen hoc natura, quod nondum ulla aetas tulit. Si singula paternorum meritorum magnitudinem exsuperare non possunt, plura in uuum congesta superabunt. [3,33] XXXIII. Seruauit in proelio patrem Scipio, et praetextatus in hostes equum concitauit : parum est, quod ut perueniret ad patrem, tot pericula maximos duces quum maxime prementia contempsit, tot oppositas diffcultates; quod ad primam pugnam exiturus tiro per ueteranorum corpora cucurrit ; quod annos suuos transiliuit : adiice, ut idem patrem reum defendat, et conspirationi inimicorum potentium eripiat; ut alterum illi consulatum, ac tertium, aliosque honores etiam consularibus concupiscendos congerat; ut pauperi raptas belli iure opes tradat; et, quod est militaribus uiris speciosissimum, diuitem illum spoliis etiam hostilibus faciat. Si adhuc parum est, adiice ut prouincias et extraordinaria imperia continuet; adiice ut dirutis maximis urbibus, Romani imperii sine aemulo ad ortus occasusque uenturi defensor, et conditor, maiorem nobilitatem nobili uiro adiiciat. Dic Scipionis patrem : dubium est, quin generandi uulgare beneficium uicerit eximia pietas et uirtus, ipsi urbi nescio utrum maius praesidium afferens, an decus? [3,34] XXXIV. Deinde, si hoc parum est, finge aliquem tormenta patris discussisse; finge in se transtulisse. Licet tibi in quantum uelis extendere beneficia filii, quum paternum munus et simplex sit, et facile ; sed et danti uoluptarium, quod necesse est, ille multis dederit, etiam quibus dedisse se nescit; in quo consortem habet, in quo spectauit legem patriam, praemia patrum, domus ac familiae perpetuitatem, omnia potius quam eum cui dabat. Quid si quis sapientiam consecutus, hanc patri tradiderit, etiam nunc disputabimus, an maius aliquid dederit, quam acceperat; quum uitam beatam patri reddiderit, acceperit tantum uitam? Sed patris, inquit, beneficium est, quidquid facis, quidquid praestare illi potes. Et praeceptoris mei, quod institutis liberalibus profeci. Ipsos tamen, qui tradiderunt illa, transcendimus ; utique eos, qui prima elementa docuerunt. Et quamuis sine illis nemo quidquam assequi posset, non tamen quantumcunque qui assecutus est, infra illos est; multum inter prima ac maxima interest. Nec ideo prima maximorum instar sunt, quia sine primis maxima esse non possunt. [3,35] XXXV. Iam tempus est quaedam ex nostra, ut ita dicam, moneta proferri. Qui id beneficium dedit, quo est aliud melius, potest uinci : pater dedit filio uitam; est autem aliquid uita melius: ita pater uinci potest, quia dedit beneficium, quo est aliquid melius. Etiam nunc, qui dedit alicui uitam, si semel et iterum liberatus est mortis periculo, maius accepit beneficium, quam dedit : pater autem uitam dedit : potest ergo, si saepius periculo mortis liberatus a filio fuerit, maius beneficium accipere, quam dedit. Qui beneficium accepit, maius accipit, quo magis eo indiget : magis autem indiget uita qui uiuit, quam qui natus non est, ut qui ne indigere quidem omnino possit, maius ergo beneficium accipit pater, si uitam a filio accepit, quam filius a patre, quod natus est. Patris beneficia uinci a filii beneficiis non possunt : quare? quia uitam accepit a patre, quam nisi accepisset, nulla dare beneficia potuisset. Hoc commune est patri cum omnibus, qui uitam dederunt alicui : non potuissent enim referre gratiam, nisi uitam accepissent. Ergo nec medico in maius gratia, referri potest; solet enim et medicus uitam dare; nec nautae, si naufragum sustulit. Atqui et horum et aliorum, qui aliquo modo nobis uitam dederunt beneficia uinci possunt : ergo et patrum possunt. Si quis mihi beneficium dedit, quod multorum beneficiis adiuuandum esset, ego autem beneficium illi dedi, quod nullius adiutorio egeret, maius dedi quam accepi: pater filio uitam dedit perituram, nisi multa accessissent, quae illam tuerentur : filius patri si dedit uitam, dedit eam, quae nullius desideraret auxilium, in hoc ut permaneret : ergo maius beneficium accepit a filio pater, qui uitam accepit, quam ipse illi dederat. [3,36] XXXVI. Haec non destruunt parentum uenerationem, nec deteriores illis liberos faciunt, immo etiam meliores ; natura enim gloriosa est uirtus, et anteire priores cupit. Alacrior erit pietas, si ad reddenda beneficia cum uincendi spe uenerit. Ipsis patribus id uolentibus laetisque contigerit; quoniam pleraque sunt, in quibus nostro bono uincimur. Unde certamen tam optabile, unde tantam felicitatem parentibus, ut fateantur se ipsos filiorum beneficiis impares ! Nisi hoc ita iudicamus, excusationem damus liberis : et illos segniores ad referendam gratiam facimus, quibus stimulos adiicere debemus, et dicere: "Hoc agite, optimi iuuenes ! proposita est inter parentes ac liberos honesta contentio, dederint maiora, an receperint. Non ideo uicerunt, quia occupauerunt. Sumite modo animum, qualem decet, et deficere nolite, ut uincatis optantes. Nec desunt tam pulchro certamin duces qui ad similia uos cohortentur, ac per uestigia sua ire ad uictoriam, saepe iam partam ex parentibus, iubeant". [3,37] XXXVII. Vicit Aeneas patrem, ipse eius in infantia leue tutumque gestamen, grauem senio, per media hostium agmina, et per cadentis circa se urbis ruinas ferens, quum complexus sacra ac penates deos religiosus senex non simplici uadentem sarcina premeret : tulit illum per ignes, et, quid non pietas potest ? pertulit, colendumque inter conditores Romani imperii posuit. Vicere Siculi iuuenes, quum Aetna maiore ui peragitata, in urbes, in agros, in magnam insulae partem effudisset incendium, uexerunt parentes suos. Discessisse creditum est ignes, et utrinque flamma recedente limitem adaptertum per quem transcurrerent iuuenes dignissimi qui magna tuto auderent. Vicit Antigonus, qui quum ingenti proelio superasset hostem, praemium belli ad patrem transtulit, et imperium illi Cypri tradidit. Hoc est regnum, nolle regnare, quum possis! Vicit patrem, imperiosum quidem, T- Manlius : qui quum ante ad tempus relegatus esset a patre, ob adolescentiam brutam ac hebetem, ad tribunum plebis, qui patri suo dixerat diem, uenit ; petitoque tempore, quod ille dederat, sperans fore proditorem parentis inuisi, et bene meruisse se de iuuene credebat, cuius exsilium pro grauissimo crimine inter alia Manlio obiiciebat, nactus adolescens secretum, stringit occultatum sinu ferrum, et: "Nisi iuras, inquit, te diem patri remissurum, hoc te gladio transfodiam. In tua potestate est, utro modo pater meus accusatorem non habeat". Iurauit tribunus : nec fefellit, et causam actionis remissae concioni reddidit. Nulli alii licuit impune tribunum in ordinem redigere. [3,38] XXXVIII. Alia ex aliis exempla sunt eorum, qui parentes suos periculis eripuerunt, qui ex infimo ad summum protulerunt, et e plebe aceruoque ignobili nunquam tacendos saeculis dederunt. Nulla ui uerborum, nulla ingenii facultate exprimi potest, quantum opus sit, quam laudabile, quamque nunquam a memoria hominum exiturum, posse hoc dicerc : "Parentibus meis parui, cessi: imperio eorum, siue aequum, siue iniquum ac durum fuit, obsequentem submissumque me praebui : ad hoc unum contumax fui, ne beneficiis uincerer". Certate, obsecro uos, et fusi quoque restituite aciem. Felices, qui uicerint: felices, qui uincentur! Quid eo adolescente praeclarius, qui sibi ipsi dicere poterit (neque enim fas est alteri dicere) : « Patrem meum beneficiis uici ? » Quid eo fortunatius sene, qui omnibus ubique praedicabit, a filio se suo beneficiis uictum ? Quid autem est felicius, quam sibi cedere? [4,0] Liber quartus. [4,1] I. Ex omnibus quae tractauimus, Aebuti Liberalis, potest uideri nihil tam necessarium, aut magis, ut ait Sallustius, cum cura dicendum, quam quod in manibus est : An beneficium dare, et inuicem gratiam referre, per se res expetendae sint ? Inueniuntur qui honesta in mercedem colant, quibusque non placeat uirtus gratuita, quae nihil habet in se magnificum, si quidquam uenale. Quid enim est turpius, quam aliquem computare quanti uir bonus sit ; quum uirtus nec lucro inuitet, nec absterreat damna, adeoque neminem spe ac pollicitatione corrumpat, ut contra in se impendere iubeat, ac saepius in ultro tributis sit? Calcatis utilitatibus ad illam eundum est, quocumque uocauit, quocumque misit, sine respectu rei familiaris : interdum etiam, sine ulla sanguinis sui parcimonia uadendum, nec unquam imperium eius detrectandum. Quid consequar, inquit, si hoc fortiter, si hoc grate fecero? Quod feceris. Nihit tibi extra promittitur : si quid forte obuenerit commodi, inter accessiones numerabis. Rerum honestarum pretium in ipsis est. Si honestum per se expetendum est, beneficium autem honestum est, non potest alia eius conditio esse, quum eadem natura sit. Per se autem expetendum esse honestum, saepe et abunde probatum est. [4,2] II. In hac parte nobis pugna est cum Epicureorum delicata et umbratica turba, in conuiuio sua philosophantium : apud quos uirtus uoluptatem ministra est. Illis paret, illis deseruit, illas supra se uidet. "Non est, inquit, uoluptas sine uirtute". Sed quare ante uirtutem est? De ordine putas disputationem esse ? De re tota, et de potestate eius ambigitur : non est uirtus, si sequi potest. Primae partes eius sont : ducere debet, imperare, summo loco stare; tu illam iubes signum petere. "Quid, inquit, tua refert ? et ego sine uirtute nego beatam uitam posse constare. Ipsam uoluptatem, quam sequor, cui me mancipaui, remota illa, improbo et damna; de hoc uno disputatur utrum uirtus summi boni causa sit, an ipsa summum bonum". Ut hoc unum quaeratur, ordinis tantum existimas mutationem ? ista uero confusio est et manifesta caecitas, primis postrema praeferre. Non indignor, quod post uoluptatem ponitur uirtus, sed quod omnino cum uoluptate confertur. Contemptrix eius et hostis est, et longissime ab illa resiliens, labori ac dolori familiarior, uirilibus incommodis, quam isti effeminato bono. [4,3] III. Inserenda haec, mi Liberalis, fuerunt, quia beneficium, de quo nunc agitur, dare, uirtutis est, et turpissimum, id causa ullius alterius rei dare, quam ut datum sit. Nam si recipiendi spe tribueremus, locupletissimo cuique, non dignissimo, daremus ; nunc uero diuiti importuno pauperem praeferamus: non est beneficium quod fortunam spectat. Praeterea, si ut prodessemus, sola nos inuitaret utilitas, minime beneficia distribuere deberent, qui facillime possent, locupletes, et potentes, et reges, aliena ope non indigentes. Dii uero tot munera, quae sine intermissione diebus ac noctibus fundunt, non darent; in omnia enim illis natura sufficit, plenosque et tutos, et inuiolabiles praestat. Nulli ergo beneficium dabunt, si una dandi causa est, se intueri ac commodum suum. Istud non beneficium, sed foenus est, circumspicere non ubi optime ponas, sed ubi quaestuosissime habeas, unde facillime tollas. Quod quum longe a diis remotum sit, sequitur ut illi liberales sint ; nam si una beneficii dandi causa sit dantis utilitas, nulla autem ex nobis utilitas Deo speranda est, nulla Deo dandi beneficii causa est. [4,4] IV. Scio quid hoc loco respondeatur. "Itaque non dat Deus beneficia, sed securus et negligens nostri, auersus a mundo, aliud agit, sut, qua maxima Epicuro felicitas uidetur, nihil agit, nec magis illum beneficia quam iniuriae tangunt". Hoc qui dicit non exaudit precantium uoces, et undique sublatis in coelum manibus uota facientum, priuata ac publica. Quod profecto non fieret, nec in hunc furorem omnes mortales consensissent alloquendi surda numina et inefficaces deos, nisi nossent illorum benefcia nunc ultro oblata, nunc orantibus data, magna, tempestiua, ingentes minas interuentu suo soluentia. Quis est autem tam miser, tam neglectus, quis tam duro fato, et in poenam genitus, ut non tantam deorum munificentiam senserit ? Ipsos illos complorantes sortem suam et querulos circumspice ; inuenies non ex toto beneficiorum calestium expertes : neminem esse, ad quem non aliquid ex illo benignissimo fonte manauerit. Parum est autem id, quod nascentibus ex aequo distribuitur? Ut quae sequuntur, inaequali dispensata mensura, transeamus, parum dedit natura, quum se dedit ? [4,5] V. Non dat Deus beneficia ! Unde ergo ista quae possides? quae das? quae negas ? quae seruas ? quae rapis? unde haec innumerabilia, oculos, aures, animum mulcentia? unde illa luxuriam quoque instruens copia ? Neque enim necessitatibus tantummodo nostris prouisum est; usque in delicias amamur : tot arbusta, non uno modo frugifera, tot herbae salutares, tot uarietates ciborum per totum annum digesta, ut inerti quoque fortuita terrae alimenta praeberent! Iam animalia omnis generis, alia in sicco solidoque, alia in humido innascentia, alia per sublime dimissa ; ut omnis rerum naturae pars tributum aliquod nobis conferret ! Flumina haec amoenissimis flexibus campos cingentia, illa praebitura commerciis uiam, uasto et nauigabili cursu uadentia, ex quibus quaedam statis diebus mirabile incrementum trahunt, ut arida et feruenti subiecta coelo loca subita uis aestiui torrentis irriget! Quid medicatorum torrentium uenae? quid in ipsis littoribus aquarum calentium exundatio ? --- Te, Lari maxime, teque Fluctibus, et fremitu assurgens, Benace, marino? [4,6] VI. Si pauca quis tibi donasset iugera, accepisse te diceres beneficium : immensa terrarum late patentium spatia negas esse beneficium? Si pecuniam tibi aliquis donauerit, et arcam tuam, quoniam id tibi magnum uidetur, impleuerit, beneficium uocabis: tot metalla defodit, tot flumina emisit terra, super quae decurrunt sola aurum uehentia; argenti, aeris, ferri, immane pondus omnibus locis obrutum, cuius inuestigandi tibi facultatem dedit, ac latentium diuitiarum in summa terra signa disposuit : negas te accepisse beneficium? Si domus tibi donetur, in qua marmoris aliquid resplendeat, et tectum nitidius, auro aut coloribus sparsum, num mediocre munus uocabis ? Ingens tibi domicilium, sine ullo incendii aut ruinae metu struxit, in quo uides non tenues crustas, et ipsa qua secantur lamina graciliores, sed integras lapidis pretiosissimi moles, sed totas uariae distinctaeque materiae, cuius tu paruula frusta miraris, tectum uero aliter nocte, aliter interdiu fulgens : negas te ullum munus accepisse? Et quum ista quae habes magno aestimes, quod est ingrati hominis, nulli debere te iudicas ? Unde tibi istum, quem trahis, spiritum? unde istam, per quam actus uitae tuae disponis atque ordinas, lucem ? unde sanguinem, cuius cursu uitalis continetur calor? unde ista palatum tuum saporibus exquisitis ultra satietatem lacessentia ? unde haec irritamenta iam lassae uoluptatis ? unde ista quies, in qua putrescis ac marces ? nonne, si gratus es, dices : --- Deus nobis haec otia fecit : Namque erit ille mihi semper Deus, illius aram Saepe tener nostris ab ouilibus imbuet agnus. Ille meas errare boues, ut cernis, et ipsum Ludere quae uellem calamo permisit agresti. Ille Deus est, non qui paucas boues, sed qui per totum orbem armenta dimisit, qui gregibus ubique passim uagantibus pabulum praestat; qui pascua hibernis aestiua substituit; qui non calamo tantum cantare, et agreste atque inconditum carmen ad aliquam tamen oblectationem modulari docuit, sed tot artes tot uocum uarietates, tot sonos, alios spiritu nostro, alios externo, cantus edituros, commentus est. Neque enim nostra ista, quae inuenimus, dixeris: non magis, quam quod crescimus, quam quod ad constitutum tempus sua corpori officia respondent. Nunc puerilium dentium lapsus, nunc ad surgentem iam aetatem, et in robustiorem gradum transeuntem pubertas, et ultimus ille dens surgenti iuuentae terminum ponens. Insita sunt nobis omnium aetatum, omniumque artium semina, magister que ex occulto Deus producit ingenia. [4,7] VII. Natura, inquis, haec mihi praestat. Non intelligis te, quum hoc dicis, mutare nomen Deo? Quid enim aliud est natura, quam Deus, et diuina ratio, toti mundo et partibus eius inserta ? Quoties uoles, tibi licet aliter hunc auctorem rerum nostrarum compellare ; et Iouem illum optimum ac maximum rite dices, et tonantem, et statorem : qui non, ut historici tradiderunt, ex eo quod post uotum susceptum acies Romanorum fugientium stetit, sed quod stant beneficio eius omnia, stator stabilitorque est : hunc eumdem et fatum si dixeris, non mentieris; nam quum fatum nihil aliud sit, quam series implexa causarum, ille est prima omnium causa, ex qua ceterae pendent. Quaecumque uoles illi nomina proprie aptabis, uim aliquam effectumque caelestium rerum continentia. Tot appellationes eius possunt esse, quel munera. [4,8] VIII. Hunc et Liberum patrem, et Herculem, ac Mercurium nostri putant. Liberum patrem : quia omnium parens sit, quod ab eo primum inuenta seminum uis est, consultura per uoluptatem. Herculem ; quia uis eius inuicta sit, quandoque lassata fuerit operibus editis, in ignem recessura. Mercurium ; quia ratio penes illum est numerusque, et ordo, et scientia. Quocumque te flexeris, ibi illum uidebis occurrentem tibi ; nihil ab illo uacat : opus suum ipse implet. Ergo nihil agis, ingratissime mortalium, qui te negas Deo debere, sed naturae ; quia nec natura sine Deo est, nec Deus sine natura; sed idem est utrumque, nec distat officio. Si quid a Seneca accepisses, Annaeo te diceres debere, uel Lucio : non creditorem mutares, sed nomen; quoniam siue praenomen eius, siue nomen dixisses, siue cognomen, idem tamen ille esset. Sic hunc Naturam uoces, Fatum, Fortunam : omnia eiusdem Dei nomina sunt, uarie utentis sua potestate. Et iustitia, probitas, prudentia, fortitudo, frugalitas, unius animi bona sunt : quidquid horum tibi placuit, animus placet. [4,9] IX. Sed ne aliam disputationem ex obliquo habeam, plurima beneficia ac maxima in nos Deus confort sine spe recipiendi : quoniam nec ille collato eget, nec nos ei quidquam conferre possumus. Ergo beneficium per se expetenda res est; una spectator in eo accipientis utilitas : ad hanc accedamus, sepositis commodis nostris. "Dicitis, inquit, diligenter eligendos quibus beneficia demus, quia nec agricolae quidem semina arenis commitant. Quod si uerum est, nostram utilitatem in beneficiis dandis sequimur, quemadodum in arando serendoque : neque enim serere, per se res expetenda est. Praeterea quaeritis, cui detis beneficium : quod non esset faciendum, si per se beneficium dare, expetenda res esset ; quae quocumque loco, et quocumque modo daretur, beneficium erat". Honestum propter nullam aliam causam, quam propter ipsum, sequimur. Tamen etsi nihil aliud sequendum est, quaerimus quid faciamus , et quando, et quemadmodum : per haec enim constat. Itaque quum eligo cui dem beneficium, id ago, ut beneficium sit, quia si turpi datur, nec honestum esse potest, nec beneficium. [4,10] X. Depositum reddere, per se res expetenda est : non tamen semper reddam, nec quolibet loco, nec quolibet tempore. Aliquando nihil interest, utrum infitier, an palam reddam. Intuebor utilitatem eius, cui redditurus sum, et nociturum illi depositum negabo. Idem in beneficio faciam : uidebo quando dem, cui dem, quemadmodum, quare. Nihil enim sine ratione faciendum est; non est autem beneficium, nisi quod ratione datur, quoniam ratio omnis honesti comes est. Quum saepe hominum, donationem suam inconsultam obiurgantium, hanc audimus uocem: "Mallem perdidisse, quam illi dedisse!" Turpissimum genus damni est inconsulta donatio, multoque grauius, male dedisse beneficium, quam non recepisse. Aliena enim culpa est, quod non recipimus : quod cui daremus non elegimus, nostra. In electione nihil minus, quam hoc quod tu existimas, spectabo a quo recepturus sim : eligo enim eum qui gratus, non qui redditurus sit. Saepe autem et non redditurus gratus est; et ingratus, qui reddidit. Ad animum tendit astimatio mea. Idea locupletem, sed indignum, praeteribo : pauperi uiro bono dabo. Erit enim in summa inopia gratus, et quum omnia illi deerunt, supererit animus. Non lucrum ex beneficio capto, non uoluptatem, non gloriam. Uni placere contentus, in hoc dabo, ut quod oportet, faciam. Quod oportet autem, non est sine electione : quae qualis futura sit, interrogas? [4,11] XI. Eligam uirum integrum, simplicem, memorem, gratum, alieni abstinentem, sui non auare tenacem, beneuolum. Hunc uero quum elegero, licet nihil illi fortuna tribuat, quo referre gratiam possit, ex sententia res gesta erit. Si utilitas me et sordida computatio liberalem facit, si nulli prosum, nisi ut inuicem ille mihi prosit, non dabo beneficium proficiscenti in diuersas longinquasque regiones, non dabo abfuturo semper, non dabo sic affecto ut spec ei nulla sit conualescendi, non dabo ipse deficiens, non enim habeo tempus recipiendi. Atqui ut scias, rem per se expetendam esse, benefacere ; aduenis modo in nostrum delatis portum, et statim abituris, succurrimus. Ignoto naufrago nauem, qua reuehatur, et damus et instruimus. Discedit ille, uix satis noto salutis auctore, et nunquam amplius in conspectum nostrum reuersurus, debitores nobis deos delegat, precaturque illi pro se gratiam referant : interim nos iuuat sterilis beneficii conscientia. Quid quum in ipso uitae fine constitimus, quum testamentum ordinamus, non, beneficia nobis nihil profutura diuidimus? quantum temporis consumitur, quamdiu secreto agitur, quantum et quibus demus! Quid enim interest, quibus demus a nullo recepturi ? Atqui nunquam diligentius damus, nunquam magis iudicia nostra torquemus, quam ubi, remotis utilitatibus, solum ante oculos honestum stetit: tamdiu officiorum mali iudices, quamdiu illa deprauat spes ac metus, ac inertissimum uitium, uoluptas. Ubi mors interclusit omnia, et ad ferendam sententiam incorruptum iudicem misit, quaerimus dignissimos, quibus nostra tradamus : nec quidquam cura sanctiore componimus, quam quod ad nos non pertinet. [4,12] XII. Et mehercule tunc magna uoluptas subit cogitantem : "Hunc ego locupletiorem faciam, huius dignitati, adiectis opibus, aliquid splendoris affundam. Si non damus beneficia, nisi recepturi, intestatis moriendum sit". Dicitis, inquit, beneficium creditum insolubile esse : creditum autem non est res per se expetenda. Quum creditum dicimus, imagine et translatione utimur. Sic et legem iusti iniustique regulam esse : et regula non est res per se expetenda. Ad haec uerba demonstrandae rei causa descendimus. Quum dico creditum, intelligitur tanquam creditum. Vis scire? adiicio insolubile, quum creditum nullum non solui aut possit, aut debeat. Adeo beneficium utilitatis causa dandum non est, ut saepe, quemadmodum dixi, cum damno ac periculo dandum sit. Sie latronibus circumuentum defendo, ut tuto transire permittatur : reum gratia laborantem tueor, et hominum potentium factionem in me conuerto, quas illi detraxero sordes, sub accusatoribus iisdem fortasse sumpturus, quum abire in partem alteram possim, et securus spectare aliena certamina ; spondeo pro iudicato, et suspensum amici bonis libellum deiicio, creditoribus eius me obligaturus : ut possim seruare proscriptum, ipse proscriptionis periculum adeo. Nemo Tusculanum aut Tiburtinum comparaturus salubritatis causa, et aestiui secessus, quoto anno empturus sit disputat : quum emerit, tuendum est. Eadem in beneficiis ratio est; nam quum interrogaueris, quid reddat? respondebo : bonam conscientiam. Quid reddit beneficium? dic tu mihi, quid reddat iustitia, quid innocentia, quid magnitudo animi, quid pudicitia, quid temperantia? si quidquam praeter ipsas, ipsas non petis. [4,13] XIII. Mundus in quid uices suas absoluit? in quid sol diem extendit et contrahit? Omnia ista beneficia sunt : fiunt enim nobis profutura. Quo modo mundi officium est, circumagere rerum ordinem; quo modo solis, loca mutare, ex quibus oriatur, in quae cedat, et haec salutaria nobis facere sine proemio : ita uiri officium est inter alia, et beneficium dare. Quare ergo dat? ne non det, ne occasionem benefaciendi perdat. Vobis uoluptas est, inertis otii facere corpusculum, et securitatem sopitis simillimam appetere, et sub densa umbra latitare, tenerrimisque cogitationibus, quas tranquillitatem uocatis, animi marcentis oblectare torporem, et cibis potionibusque intra hortorum latebram corpora, ignauia pallentia saginare : nobis uoluptas est, dare beneficia uel laboriosa, dum aliorum labores leuent; uel periculosa, dum alios a periculis extrahant; uel rationes nostras aggrauatura, dum aliorum necessitates et angustias laxent. Quid mea interest, an recipiam beneficia ? etiam quum non recepero, danda sunt. Beneficium eius commodum spectat; cui praestatur, non nostrum : alioquin nobis illud damus. Itaque multa, quae summam utilitatem aliis afferunt, pretio gratiam perdunt. Mercator urbibus prodest, medicus aegris, mango uenalibus : sed omnes isti, quia ad alienum commodum pro suo ueniunt, nec obligant eos quibus prosunt. [4,14] XIV. Non est beneficium quod in quaestum mittitur. Hoc dabo, hoc recipiam : auctio est. Non dicam pudicam, quae amatorem ut incenderet repulit; quae aut legem, aut uirum timuit, ut ait Ouidius : Quae, quia non licuit, non dedit, illa dedit. Non immerito in numerum peccantium refertur, quae pudicitiam timori praestitit, non sibi. Eodem modo qui beneficium ut reciperet dedit, non dedit. Ergo et nos beneficium damus animalibus, quae aut usui, aut alimento futura nutrimus ? beneficium damus arbustis quae colimus, ne siccitate, aut immoti et neglecti soli duritia laborent? Nemo ad agrum colendum ex aequo et bono uenit, nec ad ullam rem, cuius extra ipsam fructus est. Ad beneficium dandum non adducit cogitatio auara, nec sordida, sed humana, liberalis, cupiens dare etiam quum dederit, et augere nouis ac recentibus uetera, unum habens propositum, quanto ei, cui praestat, bono futura sit : alioquin humile est, sine laude, sine gloria prodesse, quia expedit. Quid magnifici est se amare, sibi parcere, sibi acquirere ? ab omnibus istis uera beneficii dandi cupido auocat : ad detrimentum, iniecta manu, trahit, et utilitates relinquit, ipso benefaciendi opere laetissima. [4,15] XV. Numquid dubium est, quin contraria sit beneficio iniuria? Quomodo iniuriam facere per se uitanda ac fugienda res est, sic beneficium dare, per se expetenda. Illic turpitudo contra omnia praemia in scelus hortantia ualet : ad hoc inuitat honesti per se efficax species. Non mentiar, si dixero, neminem non amare beneficia sua, neminem non ita compositum animo, ut libentius eum uideat, in quem multa congessit; cui non causa sit iterum dandi beneficii, semel dedisse : quod non accideret, nisi nos ipsa delectarent beneficia. Quam saepe dicentem audias : "Non sustineo illum deserere, cui dedi uitam, quem e periculo eripui ! Rogat me, ut causam suam contra homines gratiosos agam. Nolo : sed quid faciam? iam illi semel, iterumque affui". Non uides inesse isti rei propriam quamdam uim, quae nos beneficia dare cogit ? primum quia oportet, deinde quia dedimus. Cui initio ratio non fuisset praestandi, aliquid ei praestamus ob hoc, quia praestitimus. Adeoque nos ad beneficia non impellit utilitas, ut et inutilia tueri ac fouere perseueremus, sola beneficii caritate : cui, etiam infeliciter dato, indulgere, tam naturale est, quant liberis prauis. [4,16] XVI. Iidem isti gratiam referre ipsos fatentur, non quia honestum est, sed quia utile ; quod non esse ita, minore opera probandum est, quia quibus argumentis collegimus beneficium dare per se rem expetendam esse, iisdem etiam hoc colligemus. Fixum est illud, a quo in cetera probationes nostrae exeunt, honestum ob nullam aliam causam, quam quia honestum sit, coli. Quis ergo controuersiam facere audebit, an gratum esse honestum sit ? Quis non ingratum detestetur hominem, sibi ipsi inutilem? Quid autem? quum tibi narratur de eo, qui aduersus summa beneficia amici sui ingratus est, quomodo id fers? utrum tanquam rem turpem fecerit, an tanquam utilem rem sibi et profuturam omiserit ? Puto, nequam hominem existimas; cui poena, non cui curatore opus sit : quod non accideret, nisi gratum esse per se expetendum honestumque esset. Alia fortasse minus dignitatem suam praeferunt, et an sint honesta, interprete egent : hoc expositum est, pulchriusque, quam ut splendor eius dubie ac parum luceat. Quid tam laudabile, quid tam aequaliter in omnium animos receptum, quam referre bene meritis gratiam ? [4,17] XVII. Ad hoc, dic mihi, quae causa nos perducit ? Lucrum? quod qui non contemnit, ingratus est. Ambitio ? et quae iactatio est soluisse quod debebas ? metus? nullus ingrato; huic enim uni rei non posuimus legem, tanquam satis natura cauisset : quo modo nulla lex amare parentes, indulgere, liberis iubet : superuacuum est enim, in quod imus, impelli. Quemadmodum nemo in amorem sui cohortandus est, quem adeo dum nascitur trahit : ita ne ad hoc quidem, ut honesta per se petat. Placet suapte natura, adeoque gratiosa uirtus est, ut insitum sit etiam malis probare meliora. Quis est, qui non beneficus uideri uelit? qui non inter scelera et iniurias opinionem bonitatis affectet? qui non ipsis quae impotentissime fecit, speciem aliquam induat recti ? uelitque etiam iis uideri beneficium dedisse, quos laesit? Gratias itaque agi sibi ab his, quos afflixere, patiuntur: bonosque se ac liberales fingunt, quia praestare non possunt. Quod non facerent, nisi illos honesti et per se expetendi amor cogeret, moribus suis opinionem contrariam quaerere, et nequitiam abdere, cuius fructus concupiscitur, ipsa uero odio pudorique est : nec quisquam tantum a naturali lege desciuit, et hominem exuit, ut animi causa malus sit. Dic enim cuilibet ex istis, qui rapto uiuunt, an ad illa quae latrociniis et furtis consequuntur, malint ratione bona peruenire ? Optabit ille, cui grassari et transeuntes percutere quaestus est, potius illa inuenire, quam eripere. Neminem reperies, qui non nequitiae praemiis sine nequitia frui malit. Maximum hoc habemus naturae meritum, quod uirtus in omnium animos lumen suum permittit : etiam qui non sequuntur illam, uident. [4,18] XVIII. Ut scias, per se expetendam esse grati animi affectionem, per se fugienda res est ingratum esse : quoniam nihil aeque concordiam humani generis dissociat ac distrahit, quam hoc uitium. Nam quo alio tuti sumus, quam quod mutuis iuuamur officiis? hoc uno instructior uita contraque incursiones subitas munitior est beneficiorum commercio. Fac nos singulos: quid sumus? praeda animalium et uictimae, ac imbecillissimus et facillimus sanguis. Quoniam ceteris animalibus in tutelam sui satis uirium est ; quaecumque uaga nascuntur, et actura uitam segregem, armata sunt : hominem imbecillitas cingit : non unguium uis, non dentium, terribilem ceteris fecit : nudum et infirmum societas munit. Duas res dedit, quae illum obnoxium, ualidissimum facerent : rationem et societatem. Itaque qui par esse nulli posset, si seduceretur, rerum potitur. Societas illi dominium omnium animalium dedit : societas terris genitum in alienae naturae transmisit imperium, et dominari etiam in mari iussit. Haec morborum impetus arcuit, senectuti adminicula prospexit, solatia contra dolores dedit : haec fortes nos facit, quod licet eam aduersus fortunam aduocare. Hanc tolle : et unitatem generis humani, qua uita sustinetur, scindes; tolletur autem, si efficies ut ingratus animas non per se uitandus sit, sed quia aliud illi timendum est. Quam multi sont enim, quibus ingratis esse tuto licet ! Denique ingratum uoco, quisquis metu gratus est. [4,19] XIX. Deos nemo sanus timet. Furor est enim metuere salutaria : nec quisquam amat quos timet. Tu denique, Epicure, Deum inermem facis : omnia illi tela, omnem detraxisti potentiam ; et ne cuiquam metuendus esset, proiecisti illum extra mundum. Hanc igitur inseptum ingenti quodam et inexplicabili muro, diuisumque a contactu et a conspectu mortalium, non habes quare uerearis : nulla illi nec tribuendi, nec nocendi materia est. In medio interuallo huius et alterius coeli desertus, sine animali, sine homine, sine re, ruinas mundorum supra se circaque se cadentium euitat, non exaudiens uota, nec nostri curiosus. Atqui hunc uis uideri colere, non aliter quam parentem, grato, ut opinor, animo : aut si non uis uideri gratus, quia nullum habes illius beneficium, sed te atomi et istae micae tuae forte ac temere conglobauerunt, cur colis ? Propter maiestatem, inquis, eius eximiam, singularemque naturam. Ut concedam tibi : nempe hoc facis nulla spe, nullo pretio inductus. Est ergo aliquid per se expetendum, cuius te ipsa dignitas ducit : id est honestum. Quid est autem honestius, quam gratum esse ? huius uirtutis materia tam late patet, quam uita. [4,20] XX. Sed inest, inquit, huic bono etiam utilitas aliqua. - Cui enim uirtuti non inest ? sed id propter se expeti dicitur, quod, quamuis habeat aliqua extra se commoda, sepositis quoque illis ac remotis placet. Prodest gratum esse : ero tamen gratus, etiam si noceat. Qui gratus est, quid sequitur? ut haec res illi alios amicos, alia beneficia conciliet? Quid ergo, si quis sibi offensas concitaturus est? si quis intelligit, adeo per hoc se nihil consecuturum, ut multa etiam ex reposito acquisitoque perdenda sint ; num libens in detrimenta descendet? Ingratus est, qui in referenda gratia secundum datum uidet, qui sperat quum reddit. Ingratum uoco, qui aegro assidet quia testamentum facturus est, cui de haereditate, aut de legato uacat cogitare : faciat licet omnia, quae facere bonus amicus et memor officii debet, si animo eius obuersatur spes, si lucri captator est, et hamum iacit. Ut aues, quae laceratione corporum aluntur, lassa morbo pecora et casura, e proximo speculantur; ita hic imminet morti, et circa cadauer uolat. [4,21] XXI. Gratus animus ipsa uirtute propositi sui capitur. Vis scire hoc ita esse, nec illum utilitate corrumpi ? Duo sunt genera grati hominis. Dicitur gratus, qui aliquid pro eo quod acceperat, reddit. Hic fortasse ostentare se potest: habet quod iactet, quod proferat. Dicitur gratus, qui bono animo accepit beneficium, bono debet. Hic intra conscientiam clusus est ; quae illi contingere potest utilitas ex affectu latenti? Atqui hic, etiam si ultra facere nihil potest, gratus est: amat, debet, referre gratiam cupit. Quidquid ultra desideras, non ipsi deest. Artifex est etiam, cui ad exercendam artem instrumenta non suppetunt, nec minus canendi peritus, cuius uocem exaudiri fremitus ubstrepentium non sinit. Volo referre gratiam : post hoc aliquid superest mihi, non ut gratus, sed ut solutus sim. Saepe enim et qui gratiam retulit, ingratus est; et, qui non retulit, gratus. Nam ut omnium aliarum uirtutum, ita huius ad animum tota aestimatio redit. Hic si in officio est, quidquid defuit, fortuna peccat. Quomodo est disertus etiam qui tacet, fortis etiam qui compressis manibus, uel et alligatis : quomodo gubernator etiam qui in sicco est, quia consummatae scientiae nihil deest, etiam si quid obstat quo minus se utatur: ita gratus est etiam qui uult tantum, nec habet huius uoluntatis suae ullum alium, quam se, testem. Immo amplius adiiciam : est aliquando gratus, etiam qui ingratus uidetur, quem mala interpres opinio contrarium traducit. Hic quid aliud sequitur, quam ipsam conscientiam? quae etiam obruta delectat, quae concioni ac famae reclamat, et in se omnia reponit, et quum ingentem ex altera parte turbam contra sentientium adspexit, non numerat suffragia, sed una sententia uincit. Si uero bonam fidem perfidiae suppliciis affici uidet, non descendit e fastigio sed supra poenam suam consistit. [4,22] XXII. "Habeo, inquit, quod uolui, quod petii. Non poenitet, nec poenitebit, nec ulla iniquitate me eo fortuna perducet, ut hanc uocem audiam : Quid mihi uolui ? quid mibi nunc prodest bona uoluntas? » Prodest et in equuleo, prodest et in igne ; qui si singulis membris admoueatur, et paulatim uiuum corpus circumeat ; licet ipsum corpus plenum bona conscientia stillet : placebit illi ignis, per quem bona fides collucebit. Nunc quoque illud argumentum, quamuis dictum iam, reducatur. Quid est quare grati uelimus esse, quum morimur? quare singulorum perpendamus officia? quare id agamus in omnem uitam nostram memoria decernente, ne cuius officii uideamur obliti ? Nihil iam superest, quo spes porrigatur : in illo tamen cardine positi, abire e rebus humanis quam gratissimi uolumus. Est uidelicet magna in ipso opere merces rei, et ad alliciendas mentes hominum ingens honesti potentia : cuius pulchritudo animos circumfundit, et delinitos admiratione luminis ac fulgoris sui rapit. At multa hinc commoda oriuntur. Et tutior est uita melioribus, amorque et secundum bonorum iudicium, aetasque securior, quam innocentia, quam grata mens prosequitur. Fuisset enim iniquissima rerum natura, si hoc tantum bonum miserum, et anceps, et sterile fecisset. Sed illud intuere, an ad istam uirtutem, quae saepe e tuto ac facili aditur, etiam per saxa, et rupes, et feris ac serpentibus obsessum iter, fueris iturus. [4,23] XXIII. Non ideo per se non est expetendum, cui aliquid extra quoque emolumenti adhaeret : fere enim pulcherrima quaeque, multis et aduentitiis comitata sunt dotibus : sed illas trahunt, ipsa praecedunt. Num dubium est, quin hoc humani generis domicilium circuitus solis ac lunae uicibus suis temperet? quin alterius calore alantur corpora, terrae relaxentur, immodici humores comprimantur, alligantis omnia hiemis tristitia frangatur: alterius tepore efficaci et penetrabili rigetur maturitas frugum ? quia ad huius cursum fecunditas humana respondeat ? quin ille annum obseruabilem fecerit circumactu suo, haec mensem, minoribus se spatiis flectens? Ut tamen detrahas ista, non erat ipse sol idoneum oculis spectaculum, dignusque adorari, si tantum praeteriret ? non erat digna suspectu luna, etiamsi otiosum sidus transcurreret? Ipse mundus quoties per noctem ignes suos fudit, et tantum stellarum innumerabilium refulsit, quem non intentum in se tenet? quis sibi illa, tunc quum miratur, prodesse cogitat ? Adspice ista tacito succentu labentia, quemadmodum uelocitatem suam sub specie stantis atque immoti operis abscondant ! Quantum ista nocte, quam tu in numerum ac discrimen dierum obseruas, agitur ! quanta rerum turba sub hoc silentio euoluitur ! quantam fatorum seriem certus limes educit! Ista, quae tu non aliter, quam in decorem sparsa consideras, singula in opere sunt. Nec enim est, quod existimes septem sola discurrere, cetera haerere ; paucorum motus comprehendimus : innumerabiles uero, longiusque a conspectu nostro seducti dii eunt, redeuntque. Et ex his qui oculos nostros patiuntur, plerique obscuro gradu pergunt, et per occultum aguntur. Quid ergo ? non caperis tantae molis adspectu, etiamsi te non regat, non custodiat, non foueat, generetque, ac spiritu suo riget? [4,24] XXIV. Quemadmodum, haec quum primum usum habeant, et necessaria uitaliaque sint, maiestas tamen eorum totam mentem occupat; ita omnis uirtus, et in primis grati animi, multum quidem praestat, sed non uult ob hoc diligi : amplius quiddam in se habet, nec satis ab eo intelligitur, a quo inter utilia numeratur. Gratus est, quia expedit? ergo et quantum expedit. Non recipit sordidum uirtus amatorem : soluto ad illam sinu ueniendum est. Ingratus hoc cogitat : "Volebam gratiam referre, sed timeo impensam, timeo periculum, uereor offensam : faciam potius quod expedit". Non potest eadem ratio et gratum facere, et ingratum. Ut diuersa illorum opera, ita inter se diuersa proposita sunt. Ille ingratus est, quamuis non oporteat, quia expedit : hic gratus est, quamuis non expediat, quia oportet. [4,25] XXV. Propositum est nobis secundum rerum naturam uiuere, et deorum exemplum sequi : dii autem quodcumque faciunt, in eo quid printer ipsam faciendi rationem sequuntur ? nisi forte existimas illos fructum operum suorum ex fumo extorum, et thuris odore percipere. Vide quanta quotidie moliantur, quanta distribuant, quantis terras fructibus impleant, quam opportunis et in omnes oras ferentibus uentis maria permoueant : quantis imbribus repente deiectis solum molliant, uenasque fontium arentes redintegrent, et infuso per occulta nutrimento nouent. Omnia ista sine mercede, sine ullo ad ipsos perueniente commodo, faciunt. Haec quoque nostra ratio, si ab exemplari sue non aberrat, seruet, ne ad res honestas conducta ueniat. Pudeat ullum uenale esse beneficium : gratuitos habemus deos. [4,26] XXVI. Si deos, inquit, imitaris, da et ingratis beneficia : nam et sceleratis sol oritur, et piratis patent maria. Hoc loco interrogant, an uir bonus daturus sit beneficium ingrato, sciens ingratum esse ? Permitte mihi aliquid interloqui, ne interrogatione insidiosa capiamur. Duos ex constitutione stoica accipe ingratos : alter ingratus, quia stultus est. Stultus etiam malus est : qui malus est, nullo uitio caret; ergo et ingratus est. Sic omnes malos dicimus, intemperantes, auaros, luxuriosos, malignos : non quia ista omnia singulis magna et nota uitia sint, sed quia esse possint : et sunt, etiamsi latent. Alter est ingratus, qui a uulgo dicitur, in hoc uitium natura pronus et propensus. Illi ingrato, qui sic hac culpa non caret, quod modo nulla caret, dabit beneficium uir bonus; nulli enim dare poterit, si tales homines submouerit. Huic ingrato, qui beneficiorum fraudator est, et in hanc partem procubuit animo, non magis dabit beneficium, quam decoctori pecuniam credet, aut depositum committet ei qui iam pluribus abnegauit. Timidus dicitur aliquis, quia stultus est : et hoc quidem malos sequitur, quos indiscreta et uniuersa uitia circumstant; dicitur timidus proprie; natura etiam ad manes sonos pauidus. Stultus omnia uitia habet, sed non in omnia natura pronus est; alius in auaritiam, alius in luxuriam, alius in petulantiam inclinatur. [4,27] XXVII. Itaque errant illi qui interrogant stoicos : Quid ergo ? Achilles timidus est? Quid ergo? Aristides, cui iustitia nomen dedit, iniustus est? Quid ergo? et Fabius, qui cunctando restituit rem, temerarius est? Quid ergo? Decius mortem timet? Mucius proditor est? Camillus desertor ? Non hoc dicimus, sic omnia uitia esse in omnibus, quo modo in quibusdam singula eminent; sed malum ac stultum nullo uitio uacare ; nec audacem quidem timoris absoluimus : ne prodigum quidem auaritia liberamus. Quo modo homo omnes sensus habet, nec ideo tamen omnes homines aciem habent lynceo similem : sic qui stultus est, non tam acria et concitata habet omnia, quam quidam quaedam. Omnia in omnibus uitia sunt ; sed non omnia in singulis exstant. Hunc natura ad auaritiam impellit : hic libidini, hic uino deditus est : aut si nondum deditus, ita formatus, ut in hoc illum mores sui ferant. Itaque ut ad propositum reuertar, nemo non ingratus est, qui malus est : habet enim omnia nequitiae semina : tamen proprie ingratus appellatur, qui ad hoc uitium uergit : huic ergo beneficium non dabo. Quomodo male filiae consulit, qui illam contumelioso et saepe repudiato collocauit: quomodo malus paterfamilias habebitur, qui negotiorum gestorum damnato, patrimonii sui curam mandauerit: quomodo dementissime testabitur qui tutorem filio reliquerit, pupillorum spoliatorem : sic pessime beneficia dare dicetur, quicumque ingratos eligit, in quos peritura conferat. XXVIII. "Dii quoque, inquit, multa ingratis tribuunt". Sed illa bonis parauerant : contingunt autem etiam malis, quia separari non possunt. Satius est autem prodesse etiam malis propter bonos, quam bonis deesse propter malos. Ita, quae refers, diem, solem, hiemis aestatisque cursus, et media ueris autumnique temperamenta, imbres et fontium haustus, uentorum statos flatus pro uniuersis inuenerunt : excerpere singulos non potuerunt. Rex honores dignis dat, congiarium et indignis. Frumentum publicum tam fur quam periurus et adulter accipiunt, et, sine delectu morum, quisquis incisus est; quidquid aliud est, quod tanquam ciui, non tanquam bono datur, ex aequo boni ac mali ferunt. Deus quoque quaedam munera in uniuersum humano generi dedit, a quibus excluditur nemo; nec enim poterat fieri ut uentus bonis uiris secundus esset, contrarius malis : commune autem bonum erat, patere commercium maris, et regnum humani generis relaxari. Nec poterat lex casuris imbribus dici, ne in malorum improborumque rura defluerent. Quaedam in medio ponuntur. Tam bonis quam malis conduntur urbes: monumenta ingeniorum et ad indignos peruentura publicauit editio : medicina etiam sceleratis opem monstrat. Compositiones remediorum salutarium nemo suppressit, ne sanarentur indigni. In his exige censuram, et personarum aestimationem, quae separatim tanquam digno dantur : non in his quae promiscue turbam admittunt. Multum enim refert, utrum aliquem non excludas, an eligas. Ius et furi dicitur : pace etiam homicidae fruuntur : sua repetunt, etiam qui aliena rapuerunt. Percussores et domi ferrum exercentes murus ab hoste defendit : legum praesidio, qui plurimum in illis peccauerunt, proteguntur. Quaedam non poterant ceteris contingere, nisi uniuersis darentur. Non est itaque quod de istis disputes, ad quae publice inuitati sumus : illud quod iudicio meo ad aliquem peruenire debet, ei quem ingratum sciam, non dabo. [4,29] XXIX. "Ergo, inquit, nec consilium deliberanti dabis ingrato, nec aquam haurire permittes, nec uiam erranti monstrabis? an, haec quidem facies, sed nihil donabis"? Distinguam istud : certe tentabo distinguere. Beneficium est opera utilis; sed non omnis opera utilis beneficium est. Quaedam enim tam exigua sunt, ut beneficii nomen non occupent. Duae res coïre debent, quae beneficium efficiant. Primum, rei magnitudo : quaedam enim sunt infra huius nominis mensuram. Quis beneficium dixit quadram panis, aut stipem aeris abiecti, uni ignis accendendi factam potestatem? et interdum ista plus prosunt, quam maxima : sed tamen uilitas sua illis, etiam ubi tempore facta sunt necessaria, detrahit pretium. Deinde quod potissimum est, oportet accedat, ut eius causa faciam, ad quem uolam peruenire beneficium, dignumque eum iudicem, et libens id tribuam, percipiensque ex munere meo gaudium. Quorum nihil est in istis, de quibus loquebamur. Non enim tanquam dignis illa tribuimus, sed negligenter tanquam parua : et non homini damus, sed humanitati. [4,30] XXX. Aliquando daturum me etiam indignis quaedam non negauerim, in honorem aliorum : sicut in petendis honoribus quondam turpissimos nobilitas industriis, sed nouis, praetulit. Non sine ratione sacra est magnarum uirtutum memoria, et esse plures bonos iuuat, si gratia bonorum non cum ipsis cadat. Ciceronem filium quae res consulem fecit, nisi pater? Cinnam nuper quae res ad consulatum recepit ex hostium castris? Quae Sextum Pompeium, aliosque Pompeios, nisi unius uiri magnitudo? tanta quondam, ut satis alte omnes suos etiam ruina eius attolleret. Quid nuper Fabium Persicum, cuius osculum etiam impediret uiri uota boni, sacerdotem non in uno collegio fecit, nisi Verrucosi, et Allobrogici, et illi trecenti qui hostium incursioni pro republica unam domum obiecerant ! Hoc debemus uirtutibus, ut non praesentes solum illas, sed etiam ablatas e conspectu colamus. Quo modo illi id egerunt, ut non in unam aetatem prodessent, sed beneficia sua etiam post ipsos relinquerent : ita et nos non una aetate grati simus. Hic magnos uiros genuit, dignus est beneficiis, qualiscumque est : dignos dedit. Hic egregiis maioribus ortus est : qualiscumque est, sub umbra suorum lateat. Ut loca sordida repercussu solis illustrantur, ita inertes maiorum suorum luce resplendeant. [4,31] XXXI. Excusare hoc loco, mi Liberalis, deos uolo. Interdum enim solemus dicere : Quid sibi uoluit prouidentia, quae Aridaeum regno imposuit? Illi putas hoc datum ? patri eius datum est, et fratri. Quare Caium Caesarem orbi terrarum praefecit, hominem humani sanguinis auidissimum, quem non aliter fluere in conspectu suo iubebat, quam si ore excepturus esset? Quid? ergo tu illi hoc datum existimas? patri eius Germanico datum, datum auo, proauoque, et ante hos aliis non minus claris uiris, etiam si priuati paresque aliis uitam exegerunt, Quid? Tu, quum Mamercum Scaurum cos- faceres, ignorabas ancillarum suarum menstruum ore illum hiante exceptare ? Numquid enim ipse dissimulabat? numquid purus uideri uolebat ? Referam dictum tibi eius in se, quod circumferri memini, et ipso praesente laudari. Pollioni Asinio iacenti, obsceno, uerbo usus, dixerat se facturum id quod pati malebat; et quum Pollionis attractiorem uidisset frontem : "Quidquid, inquit, mali dixi, mihi et capiti meo". Hoc dictum suum ipse narrabat. Hominem tam palam obscenum, ad fasces, et ad tribunal admisisti? nempe dum ueterem illum Scaurum, senatus principem cogitas, indigne fers sobolem eius iacere. [4,32] XXXII. Deos uerisimile est, ut alios indulgentius tractent propter parentes auosque, alios propter futuram nepotum pronepotumque, ac longe sequentium posterorum indolem. Nota est enim illis operis sui series : omniumque illis rerum per manus suas iturarum scientia in aperto semper est : nobis ex abdito subit; et quae repentina putamus, illis prouisa ueniunt ac familiaria. Sint hi reges, quia maiores eorum non fuerunt, quia pro summo imperio habuerunt iustitiam, abstinentiam, quia non rempublicam sibi, sed se reipublicae dicauerunt. Regnent hi, quia uir bonus quidam proauus eorum fuit, qui animum supra fortunam gessit, qui in dissensione ciuili, quoniam ita expediebat reipublicae, uinci quam uincere maluit. Referri illi gratia tam longo spatio non potuit; in illius respectum iste populo praesideat : non quia scit aut potest, sed quia alius pro eo meruit. Hic corpore deformis est, adspectu foedus, et ornamenta sua traducturus; iam me homines accusabunt, caecum et temerarium dicent, nescientem quo loco, quae summis ac excellentissimis debentur, ponam : at ego scio, alii me istud dare, alii olim debitum soluere. Unde isti norunt illum quemdam, gloriae sequentis fugacissimum, eo uultu ad pericula euntem, quo alii ex periculo redeunt; nunquam bonum suum a publico distinguentem? Ubi, inquis, iste, aut quis est ? Unde? nescitis; apud me istae expensorum acceptorumque rationes dispunguntur. Ego quid cui debeam, scio; aliis post longam diem repono; aliis in antecessum, ac prout occasio, et reipublicae meae facultas tulit. [4,33] XXXIII. Ingrato ergo aliquando quaedam, sed non propter ipsum dabo. Quid si, inquit, nescis, utrum gratus sit, an ingratus? exspectabis donec scias, an dandi beneficii tempus non amittes? exspectare longum est; nam, ut Plato ait, difficilis humani animi coniectura est : non exspectare, temerarium est. Huic respondebimus, nunquam exspectare nos certissimam rerum comprehensionem : quoniam in arduo est ueri exploratio; sed ea ire, qua ducit ueri similitudo. Omne hac uia procedit officium; sic serimus, sic nauigamus, sic militamus, sic uxores ducimus, sic liberos tollimus : quum omnium horum incertus sit euentus. Ad ea accedimus, de quibus bene sperandum esse credimus. Quis enim pollicetur serenti prouentum, nauiganti portum, militanti uictoriam, marito pudicam uxorem, patri pios liberos? Sequimur qua ratio, non qua ueritas trahit. Exspecta ut nisi bene cessura non facias, et, nisi comperta ueritate, nihil moueris : relicto omni actu uita consistit. Dum uerisimilia me in hoc aut in illud impellant, non uera : ei beneficium dabo, quem uerisimile erit gratum esse. [4,34] XXXIV. "Multa, inquit, interuenient, per quae et malus pro bono surrepat, et bonus pro malo displiceat ; fallaces enim sunt rerum species, quibus credimus". Quis negat? sed nihil aliud inuenio, per quod cogitationem regam. His ueritas mihi uestigiis sequenda est : certiora non habeo. Haec ut quam diligentissime aestimem, operam dabo, nec cito illis assentiar. Sic enim in praelio potest accidere ut telum meum in commilitonem manus dirigat, aliquo errore decepta; et hosti, tanquam meo, parcam. Sed hoc et raro accidet, et non uitio meo : cui propositum est hostem ferire, ciuem defendere. Si sciam ingratum esse, non dabo beneficium. - At obrepsit, at imposuit. Nulla hic culpa tribuentis est, quia tanquam grato dedi. "Si promiseris, inquit, te daturum beneficium, et postea ingratum esse scieris, dabis, an non? Si facis, sciens peccas: das enim cui non debes; si negas, et hoc modo peccas; quia non das ei, cui promisisti. Constantia uestra hoc loco titubat, et illud superbum promissum, nunquam sapientem facti sui poenitere, nec unquam emendare quod fecerit, nec mutare consilium". Non mutat sapiens consilium, omnibus his manentibus quae erant, quum sumeret. Ideo nunquam illum poenitentia subit : quia nihil melius illo tempore fieri potuit, quam quod factum est : nihil melius constitui, quam quod constitutum est. Ceterum ad omnia cum exceptione ueniet: Si nihil inciderit, quod impediat. Ideo omnia illi succedere dicimus, et nihil contra opinionem accidere, quia praesumit animo, posse aliquid interuenire, quod destinata prohibeat. Imprudentium ista fiducia est, fortunam sibi spondere: sapiens utramque partem eius cogitat ; scit quantum liceat errori, quam incerta sint humana, quam multa consiliis obstent; ancipitem rerum ac lubricam sortem suspensus sequitur, et consiliis certis incertos euentus. Exceptio autem, sine qua nihil destinat, nihil ingreditur, et hic illum tuetur. [4,35] XXXV. Promisi beneficium, nisi si quid incidisset, quare non deberem dare. Quid enim, si quod illi pollicitus sum, patria sibi me dare iusserit? Si lex lata erit, ne id quisquam faciat, quod ego me amico meo facturum promiseram ? Promisi tibi filiam in matrimonium; postea peregrinus apparuisti : non est mihi cum externo connubium. Eadem res me defendit, quae uetat. Tunc fidem fallam, tunc inconstantiae crimen audiam, si quum omnia eadem sint, quae erant promittente me, non praestitero promissum : alioquin quidquid mutatur, libertatem facit de integro consulendi, et me fide liberat. Promisi aduocationen: postea apparuit, per illam causam praeiudicium in patrem meum quaeri. Promisi me peregre una exiturum : sed iter infestari latrociniis nuntiatur; in rem praesentem uenturus fui : sed aeger filius, sed puerpera uxor tenet. Omnia esse debent eadem, quae fuerunt quum promitterem, ut promittentis fidem teneas. Quae autem maior fieri mutatio potest, quam si te malum uirum et ingratum comperi? quod tanquam digne dabam, indigno negabo, et irascendi quoque causam habebo deceptus. [4,36] XXXVI. Inspiciam tamen et quantum sit de quo agitur : dabit mihi consilium promissae rei modus. Si exiguum est, dabo: non quia dignus est, sed quia promisi; nec tanquam munus dabo, sed uerba mea redimam, et aurem mihi peruellam; damno castigabo promittentis temeritatem: ecce ut doleat, ut postea consideratius loquaris: quod dicere solemus, linguarium dabo. Si maius erit, non committam, quemadmodum Maecenas ait, ut sestertio centies obiurgandus sim. Inter sese enim utrumque comparabo. Est aliquid, in eo quod promiseris, perseuerare : est rursus multum in eo, ne indigno beneficium des. Hoc tamen quantum sit, attendendum : si leue, conniueamus; si uero magno mihi aut detrimento, aut rubori futurum, malo semel excusare, quare negauerim, quam semper, quare dederim. Totum, inquam, in eo est, quanti promissi mei uerba taxentur. Non tantum quod temere promisi, retinebo; sed quod non recte dedi, repetam. Demens est, qui fidem praestat errori. [4,37] XXXVII. Philippus Macedonum rex habebat militem manu fortem, cuius in multis expeditionibus utilem expertus operam, subinde ex praeda aliquid illi uirtutis causa donauerat, et hominem uenalis animae crebris auctoramentis accendebat. Hic naufragus in possessiones cuiusdam Macedonis expulsus est; qui, ut nuntiatum est, accucurrit, spiritum eius recollegit, in uillam illum suam transtulit, lectulo suo cessit, affectum semianimemque recreauit, diebus triginta impensa sua curauit, refecit, uiatico instruxit, subinde dicentem : Gratiam tibi referam: uidere tantum mihi imperatorem meum contingat ! Narrauit Philippo naufragium suum, auxilium tacuit, et protinus petiit, ut sibi praedia cuiusdam donaret. Ille quidam erat hospes eius, is ipse, a quo receptus erat, a quo sanatus. Multa interim reges, in bello praesertim, opertis oculis donant ; non sufficit homo iustus unus tot armatis cupiditatibus; non potest quisquam eodem tempore et bonum uirum, et bonum ducem agere. Quomodo tot millia hominum insatiabilia satiabuntur? quid habebunt, si suum quisque habuerit? hoc Philippus sibi dixit, quum illum induci in bona, quae petebat iussit. Expulsus bonis suis ille, non ut rusticus iniuriam tacitus tulit, contentus quod non et ipse donatus esset ; sed Philippo epistolam strictam ac liberam scripsit: qua accepta ita exarsit, ut statim Pausaniae mandaret, bona priori domino restitueret : ceterum improbissimo militi, ingratissimo hospiti, auidissimo naufrago, stigmata inscriberet, ingratum hospitem testantia. Dignus quidam fuit, cui non inscriberentur illae litterae, sed insculperentur, qui hospitem suum, nudo et naufrago similem, in id in quo iacuerat ipse littus expulerat. Sed uidebimus, quis modus poenae seruandus fuerit : auferendum utique fuit, quod summo scelere inuaserat. Quis autem poena eius moueretur, qui id commiserat, propter quod nemo miserari miseros posset? [4,38] XXXVIII. Dabit tibi Philippus quia promisit, etiamsi non debet, etiamsi iniuriant, etiamsi scelus facturus est, etiamsi uno facto praeclusurus est naufragis littora? Non est leuitas, a cognito et damnato errore discedere; et ingenue fatendum est : "Aliud putaui : deceptus sum". Haec uero superbae stultitiae perseuerantia est : "Quod semel dixi, qualecumque est, fixum ratumque sit". Non est turpe, cum re mutare consilium. Age, si Philippus possessorem illum eorum littorum reliquisset, quae naufragio ceperat, nonne omnibus miseris aqua et igni interdixerat? Potius est, inquit, intra fines regni mei, te litteras istas oculis inscribendas durissima fronte circumferre ; ostende quam sacra res sit mensa hospitalis : praebe in facie tua legendum istud decretum, quo cauetur ne miseros tecto iuuare capitale sit. Magis ista constitutio sic erit rata, quant si illam in aes incidissem. [4,39] XXXIX. "Quare ergo, inquit, Zeno uester, quum quingentos denarios mutuos cuidam promisisset, et illum parum idoneum comperisset, amicis suadentibus ne daret, perseuerauit credere, quia promiserat"? Primum alia conditio est in credito, alia in beneficio. Pecuniae etiam male creditae exactio est; appellare debitorem ad diem possum : et si foro cesserit, portionem feram : beneficium et totum perit, et statim. Praeterea hoc mali uiri est, illud mali patris familiae. Deinde ne Zeno quidem, si maior fuisset summa, credere perseuerasset. Quingenti denarii sunt : illud, quod dici solet, in morbo consumat : fuit tanti, non reuocare promissum suum. Ad coenam quia promisi, ibo, etiamsi frigus erit : non quidem, si niues cadent. Surgam ad sponsalia quia promisi, quamuis non concoxerim : sed non, si febricitauero. Sponsum descendam, quia promisi : sed non si spondere in incertum iubebis, si fisco obligabis. Subest, inquam, tacita exceptio, si potero, si debebo, si haec ita erunt. Effice, ut idem status sit, quum exigitur, qui fuit quum promitterem. Destituere leuitas non erit, si aliquid interuenit noui ; quid miraris, quum conditio promittentis mutata sit, mutatum esse consilium? eadem mihi omnia praesta: et idem sum. Vadimonium promittimus; tamen deseris : non in omnes datur actio deserentes; uis maior excusat. [4,40] XL. Idem etiam illa in quaestione responsum existima, an omnimodo refèrenda sit gratia, et an beneficium utique reddendum sit. Animum praestare gratum debeo : ceterum aliquando me referre gratiam non patitur mea infelicitas, aliquando felicitas eius, cui debeo. Quid enim regi, quid pauper diuiti reddam? utique quum quidam recipere beneficium, iniuriam iudicent, et beneficia subinde aliis beneficiis onerent. Quid amplius in horum personam possum, quam uelle ? nec enim ideo beneficium nouum reiicere debeo, quia nondum prius reddidi. Accipiam tam libenter, quam dabitur : et praebebo me amico meo exercendae bonitatis suae capacem materiam. Qui noua accipere non uult, acceptis offenditur. Non refero gratiam : quid ad rem? non est per me mora, si aut occasio mihi deest, aut facultas. Ille praestitit mihi, nempe quum occasionem haberet, quum facultatem. Utrum bonus uir est, an malus ? apud bonum uirum bonam causam habeo : apud malum non ago. Ne illud quidem existimo faciendum, ut referre gratiam, etiam inuitis his quibus refertur, properemus, et instemus recedentibus. Non est referre gratiam, quod uolens acceperis, nolenti reddere. Quidam, quum aliquod illis missum est munusculum, subinde aliud intempestiue remittunt, et nihil se debere testantur. Reiiciendi genus est, protinus aliud inuicem mittere, et munus munere expungere. Aliquando et non reddam beneficium, quum possum ; quando? si plus mihi detracturus ero, quam illi collaturus; si ille non erit sensurus ullam accessionem recepto eo, quo reddito, mihi multum abscessurum erit. Qui festinat utique reddere, non habet animum grati hominis, sed debitoris. Et ut breuiter, qui nimis cito cupit soluere, inuitus debet : qui inuitus debet, ingratus est. [5,0] Liber V. [5,1] 1. In prioribus libris uidebar consummasse propositum, quum tractassem, quemadmodum dandum esset beneficium, et quemadmodum accipiendum; hi enim sunt huius officii fines. Quidquid ultra moror, non seruio materiae, sed indulgeo : quae quo ducit, sequendum est, non quo inuitat. Subinde enim nascetur, quod lacessat aliqua dulcedine animum, magis non superuacuum, quam necessarium. Verum quia ita uis, perseueremus, peractis quae rem continebant, scrutari etiam ea, quae, si uis uerum, connexa sunt, non cohaerentia : quae quisquis diligenter inspicit, nec facit operae pretium, nec tamen perdit operam. Tibi autem homini natura optimo, et ad beneficia propenso, Liberalis Aebuti, nulla eorum laudatio satisfacit. Neminem unquam uidi tam benignum etiam leuissimorum officiorum aestimatorem. Iam bonitas tua eo usque prolapsa est, ut tibi dari putes beneficium, quod ulli datur; paratus es, ne quem beneficii poeniteat, pro ingratis dependere. Ipse usque eo abes ab omni iactatione, usque eo statim uis exonerare quos obligas, ut quidquid in aliquem confers, uelis uideri non praestare, sed reddere. Ideoque plenius ad te sic data reuertuntur; nam fere sequuntur beneficia non reposcentem : et ut gloria fugientes magis sequitur, ita fructus beneficiorum gratius respondet illis, per quos etiam esse ingratis licet. Per te uero non est mora, quo minus beneficia qui acceperunt, ultro repetant: nec recusabis conferre alia, et suppressis dissimulatisque plura ac maiora adiicere. Propositum optimi uiri, et ingentis animi est, tam diu ferre ingratum, donec feceris gratum. Nec te ista ratio decipiet; succumbunt uitia uirtutibus, si illa non cito odisse properaueris. [5,2] II. Illud utique unice tibi placet, uelut magnifice dictum : "Turpe est beneficiis uinci". Quod an sit uerum, non immerito quaeri solet, longeque aliud est quam mente concipis. Nunquam enim in rerum honestarum certamine superari turpe est, dummodo arma non proiicias, et uictus quoque uelis uincere. Non omnes ad bonum propositum easdem afferunt uires, easdem facultates, eamdem fortunam, quae optimorum quoque consiliorum duntaxat exitus temperat. Voluntas ipsa rectum petens laudanda est, etiamsi illam alius gradu uelociori antecessit : non, ut in certaminibus ad spectaculum editis, meliorem palma declarat : quanquam in illis quoque saepe deteriorem praetulit casus. Ubi de officio agitur, quod uterque a sua parte esse quam plenissimum cupit, si alter plus potuit, et ad manum habuit materiam sufficientem animo suo, si illi, quantum conatus est, fortuna permisit; alter autem uoluntate par est, etiamsi minora quam accepit reddidit, aut omnino non reddidit, sed uult reddere, et toto in hoc intentus est animo : hic non magis uictus est, quam qui in armis moritur; quem occidere facilius hostis potuit, quam auertere. Quod turpe existimas, id accidere uiro bono non potest, ut uincatur : nunquam enim succumbet, nunquam renuntiabit : ad ultimum usque diem uitae stabit paratus, et in hac statione morietur; magna se accepisse prae se ferens, paria uoluisse. [5,3] III. Lacedaemonii uetant suos pancratio, aut cestu decernere, ubi inferiorem ostendit uicti confessio. Cursor cretam prior contingit : uelocitate alium, non animo, antecessit. Luctator ter abiectus perdidit palmam, non tradidit. Quum inuictos esse Lacedaemonii ciues suos magno aestimarent, ab his certaminibus remouerunt, in quibus uictorem facit non iudex, non per se ipso exitus, sed uox cedentis, et tradere iubentis. Hoc quod illi in ciuibus suis custodiunt, uirtus ac bona uoluntas, omnibus praestat, ne unquam uincantur, quoniam quidem etiam inter superantia animus inuictus est. Ideo nemo trecentos Fabios uictos dicit, sed occisos. Et Regulus captus est a Poenis, non uictus; et quisquis alius saeuientis fortunae ui ac pondere oppressus, non submittit animum. In beneficiis idem est : plura aliquis accepit, maiora, frequentiora; non tamen uictus est. Beneficia fortasse beneficiis uicta sunt, si inter se data et accepta computes: si dantem et accipientem comparaueris, quorum animi et per se aestimandi sunt, penes neutrum erit palma. Solet enim fieri ut, etiam quum alter multis uulneribus confossus est, alter leuiter quidem saucius, pares exisse dicantur, quamuis alter uideatur inferior. [5,4] IV. Ergo nemo uinci potest beneficiis, si scit debere, si uult referre, si quod rebus non potest, animo aequat. Hic, quam diu in hoc permanet, quam diu tenet uoluntatem, gratum animum signis approbat : quid interest, ab utra parte munuscula plura numerentur ? Tu multa dare potes ; at ego tantum accipere possum: tecum stat fortuna, mecum bona uoluntas; tamen tam par tibi sum, quam multis armatissimis nudi, aut leuiter armati. Nemo itaque beneficiis uincitur : quia tam gratus est quisque, quam uoluit. Nam si turpe est beneficiis uinci, non oportet a praepotentibus uiris accipere beneficium, quibus gratiam referre non possis : a principibus dico, a regibus, quos eo loco fortuna posuit, ex quo largiri multa possent, pauca admodum et imparia datis recepturi. Reges et principes dixi, quibus tamen potest opera seruari, et quorum illa excellens potentia per minorum consensum ministeriumque constat. Sunt quidam extra omnem subducti cupiditatem, qui uix ullis humanis desideriis continguntur : quibus nihil potest praestare ipsa fortuna. Necesse est a Socrate beneficio uincar ; necesse est a Diogene, qui per medias Macedonum gazas nudus incessit, calcatis regiis opibus. 0 nae ille tunc merito et sibi et ceteris, quibus ad dispiciendam ueritatem non erat offusa caligo, supra eum eminere uisus est infra quem omnia iacebant. Multo potentior, multo locupletior fuit omnia tunc possidente Alexandro; plus enim erat, quod hic nollet accipere, quam quod, ille posset dare. [5,5] V. Non est turpe ab his uinci; neque enim minus fortis sum, si eum inuulnerabili me hoste committis : nec ideo ignis minus urere potest, si in materiam incidit inuiolabilem flammis; nec ideo ferrum secandi uiam perdidit, si non recipiens ictum lapis solidus, inuictaeque aduersus dura naturae, diuidendus est. Idem tibi de homine grato respondeo. Non turpiter uincitur beneficiis, si ab his obligatus est, ad quos aut fortunae magnitudo, aut eximia uirtus aditum redituris ad se beneficiis clausit. A parentibus fere uincimur; nam tam diu illos habemus, quam diu graues iudicamus, et quam diu beneficia illorum non intelligimus. Quum iam aetas aliquid prudentiae collegit, et apparere coepit propter illa ipsa eos amari a nobis debere propter quae non amabantur, admonitiones, seueritatem, et inconsultae adolescentiae diligentem custodiam, rapiuntur nobis. Paucos usque ad uerum fructum a liberis percipiendum perduxit agitas : ceteri liberos onere senserunt. Non est tamen turpe, uinci beneficiis a parente ; quidni non sit turpe, quum a nullo turpe sit? Quibusdam enim et pares, et impares sumus: pares animo quem solum illi exigunt, quem nos solum promittimus ; impures fortuna, quae si cui obstitit quo minus referret gratiam, non ideo illi tanquam uicto erubescendum est. Non est turpe non consequi, dummodo sequaris. Saepe necesse est, ante alia beneficia.petamus, quam priora reddidimus. Nec ideo non petimus, aut turpiter petimus, quia non reddituri debebimus : quia non per nos erit mora, quo minus gratissimi simus. Sed interueniet aliquid extrinsecus, quod prohibeat; nos tamen nec uincemur animo, nec turpiter his rebus superabimur, qum non sunt in nostra potestate. [5,6] VI. Alexander Macedonum rex gloriari solebat, a nullo se beneficiis uictum. Non est quod nimius animi Macedonas, et Graecos, et Caras, et Persas, et nationes districtas sine exercitu suspiciat ! ne hoc sibi praestitisse regnum, a Thraciae angulo porrectum usque ad littus incogniti maris, iudicet ! Eadem re gloriari Socrates potuit, eadem Diogenes, a quo utique uictus est. Quidni uictus sit illo die, quo homo supra mensuram humanae superbiae tumens, uidit aliquem, cui nec dare quidquam posset, nec eripere ? Archelaus rex Socratem rogauit, ut ad se ueniret ; dixisse Socrates traditur : Nolle se ad eum uenire, a quo acciperet beneficia, quum reddere illi paria non posset. Primum, in ipsius potestate erat, non accipere : deinde ipse dare beneficium prior incipiebat. Veniebat enim rogatus, et id dabat, quod utique ille non erat Socrati redditurus. Etiamnunc Archelaus daturus erat aurum et argentum, recepturus contemptum auri et argenti. Non poterat ergo Archelao referre Socrates gratiam? et quid tantum erat accepturus quantum dabat, si ostendisset hominem uitae ac mortis peritum, utriusque fines tenentem? si regem, in luce media errantem, ad rerum naturam admisisset, usque eo eius ignarum, ut quo die solis defectio fuit, regiam cluderet, et filium quod in luctu ac rebus aduersis maris est, tonderet? Quantum fuisset beneficium, si timentem e latebris suis extraxisset, et bonum animum habere iussisset, dicens : "Non est ista solis defectio, sed duorum siderum coitus, quum luna humiliore currens uia, infra ipsum solem, orbem suum posuit, et illum obiecta sui abscondit: quae modo partes eius exiguas, si in transcursu strinxit, obducit ; modo plus tegit, si maiorem partem sui obiecit; modo excludit totius aspectum, si recto libramento inter solem terrasque media successit? Sed iam ista sidera huc et illo diducet uelocitas sua; iam recipient diem terrae, et hic ibit ordo per saecula: quae dispositos ac praedictos dies habent, quibus sol intercursu lunae uetetur omnes radios effundere. Paulum exspecta; iam emerget, iam istam uelut nubem relinquet, iam exsolutus impedimentis, lucem suam libere mittet". Socrates parem gratiam Archelao referre non posset, si illum docuisset regnare? parum scilicet magnum beneficium a Socrate accipiebat, si ullum dare potuisset Socrati? Quare ergo hoc Socrates dixit ? Vir facetus, et cuius per figuras sermo procedere solitus erat, derisor omnium, maxime potentium, maluit illi nasute negare, quam contumaciter ac superbe. Dixit, se nolle beneficia ab eo accipere, qui non posset paria reddere. Timuit fortasse, ne cogeretur accipere quae nollet : timuit, ne quid indignum Socrate acciperet. Dicet aliquis : Negasset, si nollet. Sed instigasset in se regem insolentem, et omnia sua magno aestimari uolentem. Nihil ad rem pertinet, utrum dare aliquid regi nolis, an accipere a rege: in aequo utramque ponit repulsam: et superbo fastidiri acerbius est, quam non timeri. Vis scire quid uere noluerit? Noluit ire ad uoluntariam seruitutem is, cuius libertatem ciuitas libera ferre non potuit. [5,7] VII. Satis, ut existimo, hanc partem tractauimus, an turpe esset beneficiis uinci : quod qui quaerit, scit non solere homines sibi ipsos beneficium dare ; manifestum enim fuisset, non esse turpe a se ipso uinci. Atqui apud stoicos quosdam et de hoc ambigitur, an possit aliquis sibi beneficium dare ? an debeat referre sibi gratiam? Quod ut uideretur quaerendum, illa fecerunt : solemus dicere, Gratias mihi ago, et, de nullo queri possum alio, quam de me : Ego mihi irascor, et, Ego a me poenas exigam, et, Odi me; multa praeterea huiusmodi, per quae unusquisque de se, tanquam de altero loquitur. "Si nocere, inquit, mihi possum: quare non et beneficia mihi dare possum? Praeterea quae, si in alium contulissem, beneficia uocarentur : quare si in me contuli, non sint ? Quod, si ab altero accepissem, deberem: quare si mihi ipse dedi, non debeam ? Quare sim aduersus me ingratus: quod non minus turpe est, quam in se sordidum esse et in se durum ac saeuum, et sui negligentem ? Tam alieni corporis leno male audit, quam sui. Nempe reprehenditur assentator, et aliena subsequens uerba, paratus ad falsa laudator : non minus placens sibi, et se suspiciens, et, ut ita dicam, assentator suus. Vitia non tantum quum foris peccant, inuisa sunt, sed quum in se retorquentur. Quem magis admiraberis, quam qui imperat sibi, quam qui se habet in potestate ? Gentes facilius est barbaras, impatientesque alieni arbitrii, regere, quam animum suum continere, et tradere sibi. Plato, inquit, agit Socrati gratias, quod ab illo didicit : quare Socrates sibi non agat, quod ipse se docuit? M. Cato ait : Quod tibi deest, a te ipso mutuare ; quare donare mihi non possum, si commodare possum? Innumerabilia sunt, in quibus consuetudo nos diuidit. Dicere solemus : Sine loquar mecum : et, Ego mihi aurem peruellam. Quae si uera sunt, quemadmodum aliquis sibi irasci debet, sic et gratias agere : quo modo obiurgare se, sic et laudare : quo modo damno sibi esse, sic et lucro potest. Iniuria et beneficium contraria sunt; si de aliquo dicimus, Iniuriam sibi fecit: poterimus dicere, Beneficium sibi dedit. [5,8] VIII. Natura sibi debet? Natura prius est, ut quis debeat, deinde ut gratiam referat ; debitor non est sine creditore, non magis quam maritus sine uxore, aut sine filio pater. Aliquis dare debet, ut aliquis accipiat : non est dare, nec recipere, in dexteram manum de sinistra transferre. Quo modo nemo se portat, quamuis corpus suum moueat et transferat : quo modo nemo, quamuis pro se dixerit, affuisse sibi dicitur, nec statuam sibi tanquam patrono punit; quo modo, si aeger cum cura sua conualuit, mercedem a se non exigit : sic in omni negotio, etiam quum aliquid prodesse sibi fecerit, non tamen debebit referre gratiam sibi, quia non habebit, cui referat. Ut concedam aliquem dare sibi beneficium : dum dat, et recipit ; ut concedam aliquem a se accipere beneficium, dum accipit reddit. Domi, quod aiunt, uersura fit, et uelut lusorium nomen statim transit. Neque enim alius dat quam qui accipit, sed unus atque idem. Hoc uerbum Debere, non habet nisi inter duos locum ; quomodo ergo in uno consistit, qui se obligando liberat? Ut in orbe ac pila nihil est imum, nihil summum, nihil extremum, nihil primum, quia motu ordo mutatur, et quae sequebantur praecedunt, et quae occidebant oriuntur, omnia quomodocumque ierint, in idem reuertuntur; ita in homine existima feri: quum illum in multa mutaueris, unus est. Caecidit se : iniuriarum cum quo agat non habet: alligauit et clausit, de ui non tenetur; beneficium sibi dedit: protinus danti reddidit. Rerum natura nihil dicitur perdere, quia quidquid illi auellitur, ad illam redit : nec perire quidquam potest, quod quo excidat non habet, sed eodem reuoluitur unde discedit. Quid simile, inquit, habet hoc exemplum propositae quaestioni? Dicam. Puta te ingratum esse : non peribit beneficium : habet illud qui dedit ; puta te recipere nolle ; apud te est, antequam redditur. Non potes quidquam amittere : quia quod detrahitur, nihilominus tibi acquiritur. Intra te ipsum orbis agitur ; accipiendo das : dando accipis. [5,9] IX. "Beneficium, inquit, sibi dare oportet : ergo et referre gratiam oportet". Primum illud falsum est, ex quo pendent sequentia. Nemo enim sibi beneficium dat, sed naturae suae paret, a qua ad caritatem sui compositus est : unde illi summa cura est nocitura uitandi, profutura appetendi. Itaque nec liberalis est, qui sibi donat, nec clemens, qui sibi ignoscit, nec misericors, qui malis suis tangitur. Quod aliis praestare liberalitas est, clementia, misericordia : sibi praestare, natura est. Beneficium res uoluntaria est : ut prodesse sibi, necessarium est. Quo quis plura beneficia dedit, beneficentior est. Quis unquam laudatus est, quod sibi ipse fuisset auxilio? quod se eripuisset latronibus? nemo sibi beneficium dat, non magis quam hospitium ; nemo sibi donat, non magis quam credit. Si dat sibi quisque beneficium, semper dat, sine intermissione dat : inire beneficiorum suorum non potest numerum. Quando ergo gratiam referet, quum per hoc ipsum quo gratiam refert, beneficium det? Quomodo enim discernere poterit, utrum det sibi beneficium, an reddat, quum intra eumdem hominem res geratur? Liberaui me periculo: beneficium mihi dedi; iterum me periculo libero : utrum do beneficium, an reddo ? Deinde ut primum illud concedam, dare nos beneficium nobis : quod sequitur, non concedam ; nam etiamsi damus, non debemus ; quare ? quia statim recipimus. Accipere beneficium nos oportet, deinde debere, deinde referre. Debendi locus non est, quia sine ulla mora recipimus. Dat nemo, nisi alteri : debet nemo, nisi alteri : reddit nemo, nisi alteri. Id intra unum non potest fieri, quod toties duos exigit. [5,10] X. Beneficium est, praestitisse aliquid utiliter : uerbum autem praestitisse, ad alios spectat. Numquid non demens uidebitur, qui aliquid uendidisse sibi se dicet? quia uenditio alienatio est, et rei suae, iurisque in ea sui, in alium translatio. Atqui quemadmodum uendere, sic dare aliquid, a se dimittere est, et id quod tenueris, habendum alteri tradere. Quod si est, beneficium nemo sibi dedit: quia nemo dat sibi. Alioqui duo contraria in uno coeunt, ut idem sit dare, et accipere. Etiamnunc multum interest inter dare et accipere : quidni? quum ex diuerso ista uerba posita sint. Atqui si quis sibi beneficium dat, nihil interest inter dare et accipere. Paulo ante dicebam, quaedam ad alios pertinere, et sic esse formata, ut tota significatio illorum discedat a nobis. Frater sum, sed alterius; nemo est enim suus frater. Par sum, sed alicui; quis est enim par sibi? Quod comparatur, sine altero non intelligitur : quod iungitur, sine altero non est. Sic et quod datur, sine altero non est : et beneficium sine altero non est. Id ex ipso uocabulo apparet, in quo hoc continetur, benefecisse. Nemo autem sibi benefacit, non magis quam sibi fauet, quam suarum partium est. Diutius hoc et pluribus exemplis licet prosequi ; quidni ? quum inter ea sit habendum beneficium, qui secundam personam desiderant. Quaedam quum sint honesta, pulcherrima, summae uirtutis, nisi cum altero non habent locum. Laudatur, et inter maxima humani generis bona, fides colitur; num quis ergo dicitur sibi fidem praestitisse ? [5,11] XI. Venio nunc ad ultimam partem. Qui gratiam refert, aliquid debet impendere, sicut qui soluit pecuniam : nihil autem impendit, qui gratiam sibi refert, non magis quam consequitur, qui beneficium a se accepit. Beneficium et gratiae relatio, altro citroque ire debent: intra unum hominem non est uicissitudo. Qui ergo gratiam refert, inuicem prodest ei, a quo consecutus est aliquid: qui sibi gratiam refert, cui prodest? sibi. Et quis non alio loco relationem gratiae, alio beneficium cogitat ? Qui gratiam sibi refert, sibi prodest ; et quis unquam ingratus hoc noluit facere ? immo quis non ingratus fuit, ut hoc faceret? "Si gratias, inquit nobis agere debemus, et gratiam referre debemus. Dicimus autem: Ago gratias mihi, quod illam uxorem nolui ducere, et cum illo non contraxi societatem". Quum hoc dicimus, laudamus nos: et ut factum nostrum comprobemus, gratias agentium uerbis abutimur. Beneficium est quod potest, et quum datum est, non reddi : qui sibi beneficium dat, non potest non recipere, quod dedit : ergo non est beneficium. Alio tempore beneficium accipitur, alio redditur. In beneficio hoc est probabile et suspiciendum, quod alteri ut aliquis prodesset, utilitatis interim suae oblitus est ; quod alteri dedit, ablaturus sibi ; hoc non facit, qui beneficium sibi dat. Beneficium dare, socialis res est, aliquem conciliat, aliquem obligat : sibi dare, non est socialis res, neminem conciliat, neminem obligat, neminem in spem inducit, ut dicat : Hic homo colendus est: illi beneficium dedit: dabit et mihi. Beneficium est, quod quis non sua causa dat, sed eius, cui dat. Is qui sibi beneficium dat, sua causa dat : non est ergo beneficium. [5,12] XII. Videor tibi iam illud, quod in principio dixeram, mentitus? Dicis me abesse ab eo qui operae pretium facit, immo totam operam bona fide perdere ? Exspecta : etiam hoc uerius dices, simul ac te ad has latebras perduxero : a quibus quum euaseris, nihit amplius assecutus eris, quam ut eas difficultates effugeris, in quas licuit non descendere. Quid enim boni est, nodos operose soluere, quos ipse ut solueres, feceris? Sed quemadmodum quaedam in oblectamentum ac iocum sib illigantur, ut eorum solutio imperito difficilis sit, quae ille qui implicuit, sine ullo negotio separat, quia commissuras eorum et moras nouit; et nihilominus illa habent aliquam uoluptatem, tentant enim acumen animorum et intentionem excitant : ita haec quae uidentur callida et insidiosa, securitatem ac segnitiem ingenii auferunt : quibus modo campus in quo uagentur, sternendus est, modo creperi aliquid et confragosi obiiciendum, per quod crepant, et sollicite uestigium faciant. Dicitur nemo ingratus esse : id sic colligitur. Beneficium est quod prodest ; prodesse autem nemo homini malo potest, ut dicitis stoici : ergo beneficium non accipit malus : itaque nec ingratus est. Etiamnunc beneficium honesta et probabilis res est. Apud malum nulli honestae rei aut probabili locus est; ergo nec beneficio: quod si accipere non potest, nec reddere quidem debet; et ideo non fit ingratus. Etiamnunc, ut dicitis : Bonus uir omnia recte facit ; si omnia recte facit, ingratus esse non potest. Bonus beneficium reddit : malus non accipit ; quod si est, nec bonus quisquam ingratus est, nec malus : ita ingratus in rerum natura est nemo. At hoc inane. Unum est apud nos bonum, honestum : id peruenire ad malum non potest ; desinet enim malus esse, si ad illum uirtus intrauerit. Quamdiu autem malus est, nemo illi dare beneficium potest : quia bona malaque dissentiunt, nec in unum eunt. Ideo nemo illi prodest, quia quidquid ad illum peruenit, id prauo usu corrumpit. Quemadmodum stomachus morbo uitiatus, et colligens bilem, quoscumque accepit cibos, mutat, et omne alimentum in causam doloris trahit : ita animus caecus, quidquid illi commiseris, id onus suum, et perniciem et occasionem miseriae facit. Felicissimis itaque opulentissimisque plurimum aestus subest, minusque se inueniunt, quo in maiorem materiam inciderunt, qua fluctuarentur. Ergo nihil potest ad malos peruenire, quod prosit: immo nihil quod non noceat. Quaecumque enim illis contigerunt, in naturam suam uertunt, et extra speciosa, profuturaque si meliori darentur, illis pestifera sunt. Ideo nec beneficium dare possunt : quoniam nemo potest quod non habet, dare : hic benefaciendi uoluntate caret. [5,13] XIII. Sed quamuis haec ita sint, accipere tamen malus potest, quae beneficiis similia sint : quibus non redditis, ingratus erit. Sunt animi bona, sunt corporis, sunt fortunae. Illa animi bona, a stulto ac malo submouentur, ad haec admittitur quae et accipere potest, et debet reddere : et si non reddit, ingratus est. Nec hoc ex nostra constitutione tantum. Peripatetici quoque, qui felicitatis humanae longe lateque terminos ponunt, aiunt, minuta beneficia peruentura ad malos ; haec qui non reddit, ingratus est. Nobis itaque beneficia esse non placet, quae non sunt animum factura meliorem : commoda tamen illa esse, et expetenda, non negamus. Haec et uiro bono dare malus potest, et accipere a bono : ut pecuniam, uestem, honores, et uitam; quae si non reddet, in ingrati nomen incidet. "At quomodo ingratum uocas, eo non reddito, quod negas esse beneficium"? Quaedam etiamsi uera non sint, propter similitudinem eodem uocabulo comprehensa sunt. Sic pyxidem et argenteam et auream dicimus : sic illitteratum, non ex toto rudem, sed ad litteras altiores non perductum : sic qui male uestitum et pannosum uidit, nudum se uidisse dicit. Beneficia ista non sunt : habent tamen beneficii speciem. "Quomodo ista sunt tanquam beneficia ; sic et ille tanquam ingratus est, non ingratus". Falsum est ; quia illa beneficia, et qui dat, appellat, et qui accipit. Ita et qui ueri beneficii specie fefellit, tam ingratus est, quam ueneficus, qui soporem, quum uenenum crederet, miscuit. [5,14] XIV. Cleanthes uehementius agit : "Licet, inquit, beneficium non sit quod accipit, ipse tamen ingratus est : quia non fuit redditurus, etiam si accepisset. Sic latro est, etiam antequam manus inquinet : quia ad occidendum iam armatus est, et habet spoliandi atque interficiendi uoluntatem. Exercetur et aperitur opere nequitia, non incipit. Ipsum quod accepit, beneficium non erat, sed uocabatur. Sacrilegi dant poenas, quamuis nemo usque ad deos manus porrigat". Quomodo, inquit, aduersus malum ingratus est quisquam, quum a malo dari beneficium non possit ? Ea scilicet ratione, quia accepit ab illo aliquid ex his, quae apud imperitos bona sunt : quorum si malis copia est, ipse quoque in simili materia gratus esse debebit, et illa qualiacumque sunt, quum pro bonis acceperit, pro bonis reddere. Aes alienum habere dicitur, et qui aureos debet, et qui corium forma publica percussum, quale apud Lacedaemonios fuit, quod usum numeratae pecuniae praestat. Quo genere obligatus es, hoc fidem exsolue. [5,15] XV. Quid sint beneficia, an et in hanc sordidam humilemque materiam deduci magnitudo nominis clari debeat, ad uos non pertinet : in alios quaeritur uerum. Vos ad speciem ueri componite animum: et dum honestum dicitis, quidquid est id, quod nomine honesti iactatur, id colite. "Quomodo, inquit, nemo per uos ingratus est, sic rursus omnes ingrati sunt. Nam, ut dicitis, omnes stulti mali sont: qui autem habet uitium unum, habet omnia: omnes autem stulti et mali sunt ; omnes ergo ingrati sunt". Quid ergo? non sont? non undique humano generi conuicium fit ? non publica querela est, beneficia perisse, et paucissimos esse, qui de bene merentibus non inuicem pessime mereantur ? Nec est quod hanc tantum nostram murmurationem putes pro pessimo prauoque numerantium, quidquid citra recti formulam cecidit. Ecce nescio qui non ex philosophorum domo clamat : ex medio conuentu populos gentesque damnatura uox mittitur, --- Non hospes ab hospite tutus, Non socer a genero; fratrum quoque gratia rara est : Imminet exitio uir coniugis, illa mariti. Hoc iam amplius est; beneficia in scelus uersa sunt: et sanguini eorum non parcitur, pro quibus sanguis fundendus est. Gladio ac uenenis beneficia sequimur: ipsi patriae manus afferre, et fascibus suis illam premere, polentia ac dignitas est. Humili se ac depresso loco putat stare, quisquis non supra rempublicam stetit. Accepti ab illa exercitus in ipsam conuertuntur, et imperatoria concio est : Pugnate contra coniuges, pugnate contra liberos : aras, focos, penates, armis incessite. Qui ne triumphaturi quidem intrare Urbem iniussu senatus deberetis, quibusque exercitum uictorem reducentibus curia extra muros praeberetur : nunc ciuibus caesis, perfusi cruore cognato, Urbem subrectis intrate uexillis. Obmutescat inter militaria signa libertas, et ille uictor pacatorque gentium populus, remotis procul bellis, omni terrore compresso, intra muros obsessus, aquilas suas horreat. [5,16] XVI. Ingratus est Coriolanus : sero et post sceleris poenitentiam pius ; posuit arma, sed in medio parricidio posuit. Ingratus Catilina : parum est illi capere patriam, nisi uerterit, nisi Allobrogum in illam cohortes immiserit, et trans Alpes accitus hostis uetera et ingenita odia satiauerit, ac diu debitas inferias gallicis bustis duces romani persoluerint. Ingratus C. Marius, ad consulatum a caliga perductus: qui nisi cimbricis caedibus romana funera aequauerit, nisi ciuilis exitii et trucidationis non tantum dederit signum, sed ipse signum fuerit, parum mulctatam ac repositam in priorem locum fortunam suam sentiet. Ingratus L. Sulla; qui patriam durioribus remediis, quam pericula erant, sanauit : qui quum a praenestiua arce, usque ad Collinam portam, per sanguinem humanum incessisset, alia edidit in urbe proelia, alias caedes : legiones duas, quod crudele est, post uictoriam ; quod nefas, post fidem, in angulo congestas contrucidauit, et proscriptionem commentas est : dii magni ! ut qui ciuem romanum occidisset, impunitatem, et pecuniam, tantum non ciuicam acciperet. Ingratus Cn- Pompeius: qui pro tribus consulatibus, pro triumphis tribus, pro tot honoribus, quos ex maxima parte immaturus inuaserat, hanc gratiam reipublicae reddidit, ut in possessionem eius alios quoque induceret, quasi potentiae suae detracturus inuidiam, si quod nulli licere debebat, pluribus licuisset : dum extraordinaria concupiscit imperia; dum prouincias, ut eligat, distribuit : dum ita cum tertio rempublicam diuidit, ut tamen in sua domo duae partes essent; eo redegit populum romanum, ut saluus esse non posset, nisi beneficio seruitutis. Ingratus ipse Pompeii hostis ac uictor: a Gallia Germaniaque bellum in Urbem circumegit, et ille plebicola, ille popularis, castra in circo Flaminio posuit, propius quam Porsenae fuerant. Temperauit quidem ius crudelitatemque uictoriae : quod dicere solebat, praestitit : neminem occidit nisi armatum. Quid ergo est ? Ceteri arma cruentius exercuerunt, satiati tamen aliquando abiecerunt: hic gladium cito condidit, nunquam posuit. Ingratus Antonius in dictatorem suum, quem iure caesum pronuntiauit, interfectores eius in prouincias et imperia dimisit, patriam uero proscriptionibus, incursionibus, bellis laceratam, post tot mala destinauit ne romanis quidem regibus, ut quae Achaeis, Rhodiis, et plerisque urbibus claris ius integrum, libertatemque cum immunitate reddiderat, ipsa tributum spadonibus penderet. [5,17] XVII. Deficiet dies enumerantem ingratos osque in ultima patriae exitia. Aeque immensum erit, si percurrere coepero, ipsa respublica quam ingrata in optimos ac deuotissimos sibi fuerit, quamque non minus saepe peccauerit, quam in ipsam peccatum est. Camillum in exsilium misit, Scipionem dimisit ; exsulauit post Catilinam Cicero, diruti eius penates, bona direpta, factum quidquid uictor Catilina fecisset. Rutilius imnocentiae pretium tulit, in Asia latere : Catoni populus romanus praeturam negauit, consulatum pernegauit. Ingrati publice sumus. Se quisque interroget : nemo non aliquem queritur ingratum. Atqui non potest fieri, ut omnes querantur, nisi querendum est de omnibus : omnes ergo ingrati sunt. Tantum? et cupidi omnes, et maligni omnes, et timidi omnes, illi in primis qui uidentur audaces. Adiice, et ambitiosi omnes sunt, et impii omnes. Sed non est quod irascaris. Ignosce illis : omnes insaniunt. Nolo te ad incerta reuocare, ut dicam, uide quam ingrata sit iuuentus. Quis non patri suo supremum diem, ut innocens sit, optat? ut moderatus, exspectat? ut pius, cogitat? Quotus quisque uxoris optimae mortem timet, ut non et computet ? Cui, rogo, cui litigatori defenso, tam magni beneficii ultra res proximas memoria durauit? lllud in confesso est; quis sine querela moritur? quis extremo die dicere audet: Vixi, et quem dederat cursum fortuna, peregi ? quis non recusans, quis non gemens exit? Atqui hoc ingrati est, non esse contentum praeterito tempore. Semper pauci dies erunt, si illos numeraueris. Cogita, non esse summum bonum in tempore : quantumcumque est, boni console. Ut prorogetur tibi dies mortis, nihil proficit ad felicitatem : quoniam mora non fit beatior uita, sed longior. Quanto satius est, gratum aduersus perceptas uoluptates, non aliorum annos computare, sed suos benigne aestimare, et in lucro ponere ? Hoc me dignum iudicauit Deus ! hoc satis est. Potuit plus ! sed hoc quoque beneficium est. Grati simus aduersus deos, grati aduersus homines, grati aduersus eos, qui nobis aliquid praestiterunt; grati etiam aduersus eos, qui nostris praestiterunt. [5,18] XVIII. "In infinitum, heus, inquit, me obligas, quum dicis, et nostris; itaque pone aliquem finem. Qui filio beneficium dat, ut dicis, et patri eius dat. Primum unde, quo, quaero. Deinde illud utique mihi determinari uolo, si et patri beneficium datur, numquid et fratri? numquid et patruo? numquid auo? numquid uxori, et socero? Dic mihi, ubi debeam desinere, quousque personarum seriem sequar". - Si agrum tuum coluero, tibi beneficium dedero : si domum tuam ardentem restinxero, aut ne concidat excepero, tibi beneficium non dabo ? Si seruum tuum seruauero, tibi imputabo : si filium tuum seruauero, non habebis beneficium meum? [5,19] XIX. -"Dissimilia pouis exempla : quia qui agrum meum colit, agro beneficium non dat, sed mihi ; et qui domum meam, quo minus ruat, fulcit, praestat mihi : ipsa enim domus sine sensu est. Debitorem me habet, quia nullum habet. Et qui agrum meum colit, non illum, sed me demereri uult. Idem de seruo dicam; mei mancipii res est, mihi seruatur : ideo ego pro illo debeo. Filius ipse benefïcii capax est : itaque ille accipit ; ego beneficio laetor; contingor, non obligor". - Velim tamen, tu qui debere non putas, respondeas mihi: Filii bona ualetudo, felicitas, patrimonium, pertinet ad patrem ? felicior futurus est, si saluum habuerit filium; infelicior, si amiserit? Quid ergo? qui et felicior fit a me, et infelicitatis maximae periculo liberatur, non accipit beneficium? - "Non, inquit; quaedam enim in alios conferuntur; sed ad nos usque permanant; ab eo autem exigi quidque debet, in quem confertur: sicut pecunia ab eo petitur, cui credita est, quamuis ad me illa aliquo modo uenerit. Nullum beneficium est, cuius commodum non et proximos tangat, nonnunquam etiam longius positos. Non quaeritur, quo beneficium ab eo cui datum est, transferatur, sed ubi primo collocetur ; a reo tibi ipso et a capite repetitio est". - Quid ergo ? oro te, non dicis, Filium mihi donasti, et si hic perisset, uicturus non fui? pro eius uita beneficium non debes, cuius uitam tuae praefers? Etiamnunc quum filium tuum seruaui, ad genua procumbis, diis uota soluis, tanquam ipse seruatus. Illae uoces exeunt tibi : Nihil interest, mea an me seruaueris, duos seruasti : immo me magis. Quare ista dicis, si non accipis beneficium ? - "Quia et si filius meus pecuniam mutuam sumpserit, creditori numerabo, non tamen ideo ego debuero: quia et si filius meus in adulterio deprehensus erit, erubescam, non ideo ego ero adulter. Dico me tibi obligatum pro filio, non quia sum, sed quia uolo me offerre tibi debitorem uoluntarium. At peruenit ad me summa ex incolumitate eius uoluptas, summa utilitas, et orbitatis grauissimum uulnus effugi. Non quaeritur nunc, an profueris mihi, sed an beneficium dederis ; prodest enim et animal, et lapis, et herba : nec tamen beneficium dant, quod nunquam datur, nisi a uolente. Tu autem non uis patri, sed filio dare : et interim ne nosti quidetn patrem. Itaque quum dixeris, Patri ergo beneficium non dedi, filium eius seruando? contra oppone, Patri ergo beneficium dedi, quem non noui, quem non cogitaui ? Et quid quod aliquando euenit, ut patrem oderis, filium serues: beneficium ei uideberis dedisse, cui tunc inimicissimus eras, quum dares"? Sed ut, dialogorum altercatione seposita, tanquam iurisconsultus respondeam, mens spectanda est dantis. Beneficium ei dedit, cui datum uoluit. Sicut si in patris honorem fecit, pater accepit heneficium : sed pater beneficio in filium collato non obligatur, etiam si fruitur. Si tamen occasionem habuerit, uolet et ipse praestare aliquid ; non tanquam soluendi necessitatem habent, sed tanquam incipiendi causam. Repeti a patre beneficium non debet ; si quid pro hoc benigne facit, iustus, non gratus est. Nam illud finiri non potest: si patri do beneficium, et matri, et auo, et auunculo, et liberis, et affinibus et amicis, et seruis, et patriae. Ubi ergo beneficium incipit stare? Sorites enim ille inexplicabilis subit: cui difficile est modum imponere, quia paulatim surrepit, et non desinit serpere. Illud solet quaeri: Fratres duo dissident ; si alterum seruo, an dem beneficium ei, qui fratrem inuisum non periisse moleste laturus est? Non est dubium, quin beneficium sit etiam inuito prodesse ; sicut non dedit beneficium, qui inuitus profuit. [5,20] XX. "Beneficium, inquit, uocas, quo ille offenditur, quo torquetur"? Multa beneficia tristem frontem et asperam habent, quemadmodum secare et urere ut sanes, et uinculis coercere. Non est spectandum, an doleat quis beneficio accepto, sed an gaudere debeat. Non est malus denarius, quem barbarus et ignarus formae publicae reiecit. Beneficium et odit, et accepit, si modo id prodest, si is qui dabat, ut prodesset dedit ; nihil refert ad bonam rem malo animo quis accipiat. Agedum, hoc in contrarium uerte. Odit fratrem suum, quem illi expedit habere : hunc ego occidi; non est beneficium, quamuis ille dicat esse, et gaudeat. Insidiosissime nocet, cui gratiae aguntur pro iniuria. Video. Prodest aliqua res, et ideo beneficium est : nocet, et ideo non est beneficium. Ecce, quod nec prosit, nec noceat, dabo : et tamen beneficium est. Patrem alicuius in solitudine exanimem inueni, corpus eius sepeliui : nec ipsi profui ; quid enim illius intererat quo genere dilaberetur ? nec filio ; quid enim per hoc commodi accessit illi? Dicam quid consecutus sit : officio solemni et necessario per me functus est. Praestiti patri eius, quod ipse praestare uoluisset, nec non et debuisset. Hoc tamen ita beneficium est, si non misericordiae et humanitati dedi, ut quodlibet cadauer absconderem, sed si corpus agnoui, si filio tunc hoc praestare me cogitaui. At si terram ignoto mortuo inieci, nullum habeo huius officii debitorem, in publicum humanus. Dicet aliquis : Quid tantopere quaeris, cui dederis beneficium, tanquam repetiturus aliquando? Sunt qui nunquam iudicant esse repetendum, et has causas afferunt. Indignus etiam repetenti non reddet : dignus ipse per se referet. Praeterea si bono uiro dedisti, exspecta, ne iniuriam illi facias appellando, tanquam non fuisset sua sponte redditurus; si malo uiro dedisti, plectere. Beneficium uerbo ne corruperis, creditum faciendo. Praeterea, lex quod non iussit repeti, uetuit. Vera sunt ista; quamdiu me nihil urget, quamdiu fortuna nihil cogit, petam potius beneficium quam repetam : sed si de salute liberorum agitur, si in periculum uxor deducitur, si patriae salus ac libertas mittit me etiam quo ire nollem, imperabo pudori meo, et testabor omnia me fecisse, ne opus esset mihi auxilio hominis ingrati ; nouissime recipiendi beneficii necessitas repetendi uerecundiam uincet. Deinde, quum bono uiro beneficium do, sic do, tanquam nunquam repetiturus, nisi necesse fuerit. [5,21] XXI. "Sed lex, inquit, non permittendo exigere, uetuit". Multa legem non habent, nec actionem, ad quae consuetudo uitae humanae, lege omni ualentior, dat aditum. Nulla lex iubet amicorum secreta non eloqui; nulla lex, fidem etiam inimico praestare. Quae lex ad id praestandum nos quod alicui promisimus, alligat ? Querar tamen cum eo qui arcanum sermonem non continuerit ; et fidem datam, nec seruatam, indignabor. "Sed ex beneficio, inquit, creditum facis". Minime : non enim exigo, sed repeto ; et ne repeto quidem, sed admoneo. Ne ultima quidem necessitas in hoc aget, ut ad eum ueniam, cum quo diu mihi luctandum sit. Qui tam ingratus est, ut illi non sit satis admoneri, eum transibo, nec dignum iudicabo, qui gratus esse cogatur. Quomodo foenerator quosdam debitores non appellat, quos scit decoxisse, et in quorum pudorem nihil superest quod pereat : sic ego quosdam ingratos palam ac pertinaciter praeteribo, nec ab ullo beneficium repetam, nisi a quo non ablaturus ero, sed recepturus. [5,22] XXII. Multi sunt, qui nec negare sciunt quod acceperunt, nec referre, qui nec tam boni sunt quam grati, nec tam mali quam ingrati, segnes et tardi, lenta nomina, non mala. Hos ego non appellabo, sed commonefaciam, et ad officium aliud agentes educam, qui statim mihi sic respondebunt : "Ignosce, non mehercule sciui hoc te desiderare, alioquin ultro obtulissem. Rogo ne me ingratum existimes : memini quid mihi praestiteris". Hos ego quare dubitem et sibi meliores et mihi facere? Quemcumque potuero, peccare probibebo, multo magis amicum, et ne peccet, et ne in me potissimum peccet. Alterum illi beneficium do, si illum ingratum esse non patior : nec dure illi exprobrabo quae praestiti, sed quam potero mollissime, ut potestatem referendae, gratiae faciam, renouabo memoriam eius, et petam beneficium : ipse me repetere intelliget. Aliquando utar uerbis durioribus, si emendari illum sperauero posse ; nam deploratum propter hoc quoque non exagitabo, ne ex ingrato inimicum faciam. Quod si admonitionis quoque suggillationem ingratis remittimus, segniores ad reddenda beneficia faciemus. Quosdam uero sanabiles et qui fieri boni possunt, si quid illos momorderit, perire patiemur admonitione sublata, qua et pater filium aliquando correxit, et uxor maritum aberrantem ad se reduxit, et amicus languentem amici fidem erexit. [5,23] XXIII. Quidam ut expergiscantur, non feriendi, sed commouendi sunt; eodem modo quorumdam ad referendam gratiam fides non cessat, sed languet ; hanc peruellamus. Noli munus tuum in iniuriam uertere. Iniuria est enim, si in hoc non repetis, ut ingratus sim. "Quid si ignoro, quid desideres? quid si occupationibus districtus, et in alia uocatus, occasionem non obseruaui ? ostende mihi quid possim, quid uelis. Quare desperas, antequam tentas? Quare properas et beneficium, et amicum perdere? Unde scis, nolim, an ignorem; animus, an facultas desit mihi ? experire". Admonebo ergo, non amare, non palam, sine conuicio : sic, ut se redisse in memoriam, non reduci putet. [5,24] XXIV. Causam dicebat apud diuum Iulium ex ueteranis quidam paulo uiolentior aduersus uicinos suos, et causa premebatur. "Meministi, inquit, imperator in Hispania talum te torsisse circa Sucronem?" Quum Caesar meminisse se dixisset: "Meministi quidem, inquit; sub quadam arbore minimum umbrae spargente, quum uelles residere feruentissimo sole, et esset asperrimus locus, in quo ex rupibus acutis unica illa arbor eruperat, quemdam ex commilitonibus paenulam suam substrauisse". Quum dixisset Caesar : "Quidni meminerim? et quidem siti confectus, quia impeditus ire ad fontem proximum non poteram, repere manibus uolebam, nisi commilito, homo fortis ac strenuus, aquam mihi in galea sua attulisset. - Potes ergo, inquit, imperator, agnoscere illum hominem, aut illam galeam"? Caesar ait se non posse galeam agnoscere, hominem pulchre posse ; et adiecit, puto ob hoc iratus, quod se a cognitione media ad ueterem fabulam adduceret : "Tu utique ille non es. - Merito, inquit, Caesar, me non agnoscis ; nam quum hoc factum est, integer eram ; postea ad Mundam in acie oculus mihi effossus est, et in capite lecta ossa. Nec galeam illam si uideres, agnosceres ; machaera enim Hispana diuisa est". Vetuit illi exhiberi negotium Cmsar, et agellos, in quibus uicinalis uia, causa rixae ac litium fuerat, militi suo donauit. [5,25] XXV. Quid ergo ? non repeteret beneficium ab imperatore, cuius memoriam multitudo rerum confuderat? quem fortuna ingens, exercitus disponentem, non patiebatur singulis militibus occurrere? Non est hoc repetere beneficium, sed resumere bono loco positum, et paratum : ad quod tamen ut sumatur, manus porrigenda est. Repetam itaque, quia hoc aut necessitate facturus ero, aut illius causa, a quo repetam. Tiberius Caesar inter initia dicenti cuidam, "Meministi", antequam.plures notas familiaritatis ueteris proferret : "Non memini, inquit, quid fuerim". Ab hoc quidni non esset repetendum beneficium ? optanda erat obliuio. Auersabatur omnium amicorum et aequalium notitiam, et illam solam praesentem fortunam suam adspici, illam solam cogitari ac narrari uolebat; inquisitorem habebat ueterem amicum. Magis tempestiue repetendum est beneficium, quam petendum. Adhibenda uerborum moderatio, ut nec ingratus possit dissimulare. Tacendum et exspectandum, si inter sapientes uiueremus : et tamen sapientibus quoque indicare melius fuisset, quid rerum nostrarum status posceret. Deus, quorum notitiam nulla res effugit, rogamus : et illos uota non exorant, sed admonent. Diis quoque, inquam, Homericus ille sacerdos allegat officia, et aras religiose cultas. Moneri uelle ac posse, secunda uirtus est, et quo obsequentes facias, parere. Huc illuc frenis leuiter motis flectendus est paucis animus, sui rector optimus. Proximi sunt qui admoniti in uiam redeunt. His non est dux detrahendus. Opertis oculis inest acies, sed sine usu, quam lumen a diis immissum ad ministeria sua euocat. Instrumenta cessant, nisi illa in opus suum artifex mouerit. Inest interim animis uoluntas bona : sed torpet, modo deliciis ac situ, modo officii inscitia. Hanc utilem facere debemus, nec irati relinquere in uitio, sed ut magistri puerorum discentium, patienter ferre offensationes memorise labentis. Quae, quemadmodum saepe subiecto uno aut altero uerbo, ad contextum reddenda; orationis adducta est, sic ad referendam gratiam admonitione reuocanda est. [6,0] Liber VI. [6,1] 1. Quaedam, Liberalis, uirorum optime, exercendi tantum ingenii causa quaeruntur, et semper extra uitam iacent : quaedam et dum quaeruntur, oblectamento sunt, et quaesita usui. Omnium tibi copiam faciam; tu illa, utcumque tibi uisum erit, aut peragi iubeto, aut ad explicandum ludorum ordinem induci. His quoque, si abire protinus iusseris, nonnihil actum erit : non etiam quod discere superuacuum est, prodest cognoscere. Ex uultu igitur tuo pendebo, prout ille suaserit mihi : alia detinebo diutius, alia expellam, et ea perire agam. [6,2] II. An beneficium eripi possit, quaesitum est. Quidam negant posse ; non enim res est, sed actio : quo modo aliud est munus, aliud ipsa donatio; aliud qui nauigat, aliud nauigatio : et quamuis aeger non sit sine morbo, non tamen idem est aeger et morbus. Ita aliud est beneficium ipsum, aliud, quod ad unumquemque nostrum beneficio peruenit. Illud incorporale est, irritum non fit : materia uero eius huc et illuc iactatur, et dominum mutat. Itaque quum eripis, ipsa rerum natura reuocare quod dedit non potest. Beneficia sua interrumpit, non rescindit. Qui moritur, tamen uixit : qui amisit oculos, tamen uidit. Quae ad nos peruenerunt, ne sint, effici potest : ne fuerint, non potest ; pars autem beneficii et quidem certissima est, quae fuit. Nonnunquam usu beneficii longiore prohibemur, beneficium quidem ipsum non eraditur. Licet omnes in hoc uires suas natura aduocet, retro illi agere se non licet. Potest eripi domus, et pecunia, et mancipium, et quidquid est, in quo haesit beneficii nomen : ipsum uero stabile et immotum est. Nulla uis efficiet, ne hic dederit, ne ille acceperit. [6,3] III. Egregie mihi uidetur M- Antonius apud Rabirium poetam, quum fortunam suam transeuntem alio uideat, et sibi nihil relictum, praeter ius mortis, id quoque si cito occupauerit, exclamare : "Hoc habeo, quodcumque dedi"! 0 quantum habere potuit, si uoluisset ! Hae sunt diuitiae certae, in quacumque sortis humanae leuitate uno loco permansurae : quae quo maiores fuerint, hoc minorem habebunt inuidiam. Quid tanquam tuo parcis? Procurator es. Omnia ista quae uos tumidos, et supra humana elatos obliuisci cogunt uestrae fragilitatis, quae ferreis claustris custoditis armati, quae ex alieno sanguine rapta uestro defenditis ; propter quae classes cruentaturas maria deducitis, propter quae quassatis urbes, ignari quantum telorum in aduersos fortuna comparet; propter quae, ruptis toties affinitatis, amicitiae, collegii foederibus, inter contendentes duos terrarum orbis elisus est ; non sunt uestra : in depositi causa sunt, iam iamque ad alium dominum spectantia ; aut hostis ista, aut hostilis animi successor inuadet. Quaeris quomodo illa tua facias ? dono dando. Consule ergo rebus tuis, et certam tibi earum atque inexpugnabilem possessionem para, honestiores illas non solum, sed tutiores facturus; illud quod suspicis, quo te diuitem ac potentem putas, quamdiu possides, sub nomine sordido iacet ; domus est, seruus est, nummi sunt : quum donasti, beneficium est. [6,4] IV. "Fateris, inquit, nos aliquando beneficium non debere ei a quo accepimus: ergo ereptum est". Multa sunt, propter quae beneficium debere desinimus : non quia ablatum, sed quia corruptum est. Aliquis reum me defendit : sed uxorem meam per uim stupro uiolauit. Non abstulit beneficium, sed opponendo illi parem iniuriam soluit me debito : et si plus laesit, quam ante profuerat, non tantum gratia exstinguitur, sed ulciscendi querendique libertas fit, ubi in comparatione beneficii praeponderauit iniuria: ita non aufertur beneficium, sed uincitur. Quid? non tam duri quidam, et scelerati patres sunt, ut illos auersari et tam eiurare ius fasque sit ? Numquid ergo illi abstulerunt, quae dederant? minime : sed impietas sequentium temporum, commendationem omnis prioris officii sustulit. Non beneficium tollitur, sed beneficii gratia : et efficitur, non ne habeam, sed ne debeam ; tanquam pecuniam aliquis mihi credidit, sed domum meam incendit : pensatum est creditum damno : nec reddidi illi, nec tamen debeo. Eodem modo et hic, qui aliquid benigne aduersus me fecit, aliquid liberaliter, sed postea multa superbe, contumeliose, crudeliter : eo loco me posuit, ut perinde liber aduersus eum essem, quasi non accepissem ; uim beneficiis suis attutit. Colonum suum non tenet, quamuis tabellis manentibus, qui segetem eius proculcauit, qui succidit arbusta : non quia recepit quod pepigerat, sed quia ne reciperet, effecit. Sic debitori suo creditor saepe damnatur, ubi plus ex alia causa abstulit, quam ex crediti petit. Non tantum inter creditorem et debitorem iudex sedet qui dicat : Pecuniam credidisti ; quid ergo ? pecus abegisti, seruum eius occidisti, agellum, quem non emeras, possides: aestimatione facta, debitor discede, qui creditor ueneras. Inter beneficia quoque et iniurias ratio confertur. Saepe, inquam, beneficium manet, nec debetur, si secuta est dantem poenitentia, si miserum se dixit, quod dedisset, si quum daret, suspirauit, uultum adduxit, perdere se credidit, non donare : si sua causa, aut certe non mea dedit : si non desiit insultare, gloriari, et ubique iactare, et acerbum munus suum facere. Manet itaque beneficium, quamuis non debeatur : sicuti quaedam pecuniae, de quibus ius creditori non dicitur; debentur, sed non exiguntur. [6,5] V. Dedisti beneficium : iniuriam postea fecisti : et benefcio gratia debetur, et iniuriae ultio. Nec ego illi gratiam debeo, nec ille mihi poenam : alter ab altero absoluitur. Quum dicimus : Beneficium illi reddidi, non hoc dicimus, illud nos quod acceperamus reddidisse : sed aliud pro illo. Reddere enim est, rem pro re dare. Quidni ? quum omnis solutio non idem reddat, sed tantumdem. Nam et pecuniam dicimur reddidisse, quamuis numerauimus pro argenteis aureos, quamuis non interuenerint nummi, sed delegatione et uerbis perfecta solutio sit. Videris mihi dicere : Perdis operam. Quorsum enim pertinet scire me, an maneat quod non debetur? Iurisconsultorum istae acutae ineptiae sunt, qui hereditatem negant usucapi posse, sed ea quae in hereditate sunt: tanquam quidquam aliud sit hereditas, quam ea quae in hereditate sunt. lllud mihi potius distingue, quod potest ad rem pertinere, quum idem homo beneficium mihi dedit, et postea fecit iniuriam, utrum et beneficium illi reddere debeam, et me ab illo nihilominus uindicare, ac ueluti duobus nominibus separatim respondere : an alterum alteri contribuere et nihil negotii habere, ut beneficium iniuria tollatur, beneficio iniuria. Illud enim uideo in hoc foro fieri; quid in uestra schola iuris sit, uos sciatis. Separantur actiones, et de eo quod agimus, de eodem nobiscum agitur. Non confunditur formula, si qui apud me pecuniam deposuerit, idem mihi postea furtum fecerit, et ego cum illo furti agam, et ille mecum depositi. [6,6] VI. Quae proposuisti, mi Liberalis, exempla, certis legibus continentur, quas necesse est sequi : lex legi non miscetur. Utraque sua uia it : depositum habet actionem propriam, tam mehercule quam furtum. Beneficium nulli legi subiectum est : me arbitro utitur ; licet me comparare inter se quantum profuerit mihi quisque, aut quantum nocuerit : tum pronuntiare, utrum plus debeatur mihi, an debeam. In illis nihil est nostrae potestatis : eundum est, qua ducimur. In beneficio tota potestas mea est : ego itaque iudico illa; non separo, nec diduco, sed iniurias ac beneficia ad eumdem iudicem mitto. Alioquin iubes me eodem tempore amare et odisse, queri et gratias agere : quod natura non recipit. Potius comparatione facta inter se beneficii et iniuriae, uidebo an etiam ultro mihi debeatur. Quo modo si quis scriptis nostris, alios superne imprimit uersus, priores litteras non tollit, sed abscondit : sic beneficium superueniens iniuria apparere non patitur. [6,7] VII. Vultus tuus, cui regendum me tradidi, colligit rugas, et trahit frontem quasi longius exeam. Videris mihi dicere: Quo tantum mihi dexter abis? huc dirige cursum. Littus ama. Non possum magis. Itaque si huic satisfactum existimas, illo transeamus, an ei debeatur aliquid, qui nobis inuitus profuit. Hoc apertius potui dicere, nisi propositio deberet esse confusior, ut distinctio statim subsecuta ostenderet utrumque quaeri, an ei deberemus, qui nobis, dum non uult, profuit ; et an ei, qui dum nescit. Nam si quis coactus aliquid boni fecit, quin nos non obliget manifestius est, quam ut ulla in hoc uerba impendenda sint. Et haec quaestio facile expedietur, et si qua similis huic moueri potest, si toties illo cogitationem nostram conuerterimus : beneficium nullum est, nisi quod ad nos primum aliqua cogitatio defert, deinde amica et benigna. Itaque nec fluminibus gratias agimus, quamuis aut magna nauigia patiantur, et ad subuehendas copias largo ac perenni alueo currant, aut piscosa et amoena pinguibus aruis interfluant : nec quisquam Nilo beneficium debere se iudicat, non magis quam odium, si immodicus superfluxit, tardeque recessit : nec uentus beneficium dat, licet lenis et secundus aspiret ; nec utilis et salubris cibus. Nam qui beneficium mihi daturus est, debet non tantum prodesse, sed uelle. Ideo nec mutis animalibus quidquam debetur : et quam multos e periculo uelocitas equi rapuit! nec arboribus : et quam multos aestu laborantes ramorum opacitas texit! Quid autem interest, utrum mihi qui nescit, profuerit, an qui scire non potuit? quum utrique uelle defuerit. Quid autem interest, utrum me iubeas naui, aut uehiculo, aut lanceae debere beneficium : an ei qui aeque quam ista propositum benefaciendi nullum habuit, sedprofuit casu ? [6,8] VIII. Beneficium aliquis nesciens accipit, nemo a nesciente. Quo modo multos fortuita sanant, nec ideo remedia sunt, et in flumen alicui cecidisse frigore magno causa sanitatis fuit : quo modo quorumdam flagellis quartana discussa est, et metus repentinus animum in aliam curam auertendo suspectas horas fefellit : nec ideo quidquam horum, etiamsi saluti fuit, salutare est : sic quidam nobis prosunt, dum nolunt, immo quia nolunt ; non tamen ideo illis beneficium debemus, quod perniciosa illorum consilia fortuna deflexit in melius. An existimas me debere ei quidquam, cuius manus, quum me peteret, percussit hostem meum ; qui nocuisset, nisi errasset ? Saepe hostis dum aperte peierat, etiam ueris testibus abrogauit fidem, et reum uelut factione circumuentum miserabilem reddidit. Quosdam ipsa quae premebat, potentia eripuit : et iudices quem damnaturi erant causa, damnare gratia noluerunt. Non tamen hi reo beneficium dederunt, quamuis profuerint : quia telum quo missum sit, non quo peruenerit, quaeritur, et beneficium ab iniuria distinguit non euentus, sed animus. Aduersarius meus dum contraria dicit, et iudicem superbia offendit, et in unum testem de me rem demittit, causam meam erexit. Non quaero an pro me errauerit, contra me uoluit. [6,9] IX. Nempe ut gratus sim, uelle debeo idem facere, quod ille, ut beneficium daret, debuit. Num quid est iniquius homine, qui eum odit, a quo in turba calcatus, aut respersus, aut quo nollet, impulsus est? Atqui quid est aliud, quod.illum querelae eximat, quum in re sit iniuria, quam nescisse, quid faceret ? Eadem res efficit, ne hic beneficium dederit, ne ille iniuriam fecerit ; et amicum et inimicum uoluntas facit. Quam multos militiae morbus eripuit ! quosdam, ne ad ruinam domus suae occurrerent, inimicus uadimonio tenuit : ne in piratarum manus peruenirent, quidam naufragio consecuti sunt. Nec his tamen beneficium debemus : quoniam extra sensum officii casus est : nec inimico cuius nos lis seruauit, dum uexat ac detinet. Non est beneficium, nisi quod a bona uoluntate proficiscitur, nisi illud agnoscit, qui dedit. Profuit aliquis mihi, dum nescit ; nihil illi debeo : profuit quum uellet nocere; imitabor ipsum. [6,10] X. Ad primum illum reuertamur. Ut gratiam referam, aliquid facere me uis; ipse ut beneficium mihi daret, nihil fecit. Ut ad alterum transeamus, uis me huic gratiam referre, ut quod a nolente accepi, uolens reddam. Nam quid de tertio loquar, qui ab iniuria in beneficium delapsus est? Ut beneficium tibi debeam, parum est uoluisse te dare : ut non debeam, satis est noluisse. Beneficium enim uoluntas nuda non efficit : sed quod beneficium non esset, si optimae ac plenissimae uoluntati fortuna deesset, id aeque beneficium non est, nisi fortunam uoluntas antecessit Non enim profuisse te mihi oportet, ut ob hoc tibi obliger, sed ex destinato profuisse. [6,11] XI. Cleanthes exemplo eiusmodi utitur : "Ad quaerendum, inquit, et arcessendum ex Academia Platonem, duos pueros misi; alter totam porticum perscrutatus est, alia quoque loca in quibus illum inueniri posse sperabat, percucurrit, et domum non minus lassus quam irritus rediit : alter apud proximum circutatorem resedit, et dum uagus atque erro uernaculis congregatur et ludit, transeuntem Platonem, quem non quaesierat, inuenit. Illum, inquit, laudabimus puerum, qui, quantum in se erat, quod iussus est fecit : hunc feliciter inertem castigabimus". Voluntas est, quae apud nos ponit officium , cuius uide quae conditio sit, ut me debito obstringat. Parum est illi uelle, nisi profuit : parum est profuisse, nisi uoluit. Puta enim aliquem donare uoluisse, nec donasse ; animum quidem eius habeo, sed beneficium non habeo : quod consummat et res, et animus. Quemadmodum ei qui uoluit mihi quidem pecuniam credere, sed non dedit, nihil debeo : ita ei qui uoluit mihi beneficium dare, sed non potuit, amicus quidem ero, sed non obligatus. Et uolam illi aliquid praestare : nam et ille uoluit mihi ; ceterum si benigniore fortuna usus praestitero, beneficium dedero, non gratiam retulero. Ille mihi gratiam debebit referre : hinc initium fiet : a me numeratur. [6,12] XII. Intelligo iam quid uelis quaerere : non opus est te dicere : uultus tuus loquitur. "Si quis sua causa nobis profuit, eine, inquis, debetur aliquid ? hoc enim saepe te conquerere audio, quod quaedam homines sibi praestant, aliis imputant". Dicam, mi Liberalis : sed prius hanc quaestiunculam diuidam, et rem aequam ab iniqua separabo. Multum enim interest, utrum aliquis beneficium nobis det sua causa, an nostra, an sua et nostra. Ille qui totus ad se spectat, et nobis prodest, quia aliter sibi prodesse non potest, eo loco mihi est, quo qui pecori suo hibernum et aestiuum pabulum prospicit ; eo loco, quo qui captiuos suos, ut commodius uaeneant, pascit, et opimos boues saginat ac defricat; quo lanista, qui familiam suam summa cura exercet atque ornat. Multum, ut ait Cleanthes, a beneficio distat negotiatio. [6,13] XIII. Rursus non sum tam iniquus, ut nihil ei debeam, qui quum mihi utilis esset, fuit et sibi. Non enim exigo, ut sine respectu sui mihi consulat : immo etiam opto, ut beneficium mihi datum, uel magis danti profuerit : dummodo id qui dabat, duos intuens dederit, et inter me seque diuiserit. Licet id ipse ex maiore parte possideat, si modo me in consortium admisit, si duos cogitauit, ingratus sum, non solum iniustus, nisi gaudeo hoc illi profuisse, quod proderat mihi. Summae malignitatis est, non uocare beneficium, nisi quod dantem aliquo incommodo affecit. Aliter illi, qui beneficium dat sua causa, respondebo. Usus me, quare potius te mihi profuisse dices, quam me tibi? "Puta, inquit, aliter fieri non posse me magistratum, quam si decem captos ciues ex magno captiuorum numero redemero : nihil debebis mihi, quum te seruitute se uinculis liberauero? atqui mea id causa faciam". Aduersus hoc respondeo: Aliquid istic tua causa facis, aliquid mea. Tua, quod redimis; tibi enim ad utilitatem tuam satis est quoslibet redemisse; itaque debeo, non quod redimis me, sed quod eligis : poteras enim et alterius redemptione idem consequi, quod mea. Utilitatem rei partiris mecum, et me in beneficium recipis, duobus profuturum. Praefers me aliis : hoc totum mea causa facis. Itaque si praetorem te factura esset decem captiuorum redemptio, decem autem soli captiui essemus, nemo quidquam tibi deberet ex nobis : quia nihil haberes, quod cuiquam imputares, a tua utilitate seductum. Non sum inuidus beneficii interpres, nec desidero illud mihi tantum dari, sed et tibi. [6,14] XIV. "Quid ergo, inquit, si in sortem nomina uestra coniici iussissem, et tuum nomen inter redimendos exisset, nihil deberes mihi"? Immo deberem, sed exiguum. Quid sit hoc, dicam. Aliquid istic mea causa facis, quod me ad fortunam redemptionis admittis; quod nomen meum exiit, sorti debeo : quod exire potuit, tibi. Aditum mihi ad beneficium tuum dedisti, cuius maiorem partem fortunae debeo : sed hoc ipsum tibi, quod fortunae debere potui. Illos ex toto praeteribo, quorum mercenarium beneficium est : quod qui dat, non computat cui, sed quanti daturus sit, quod undique in se conuersum est. Vendit mihi aliquis frumentum : uiuere non possum, nisi emero ; sed non debeo uitam, quia emi. Nec quam necessarium fuerit, aestimo, sine quo uicturus non fui : sed quam ingratum, quod non habuissem, nisi emissem; in quo inuehendo mercator non cogitauit quantum auxilii allaturus esset mihi, sed quantum lucri sibi. Quod emi, non debeo. [6,15] XV. "Isto modo, inquit, ne medico quidquam debere te, nisi mercedulam, dices: nec praeceptori, quia aliquid numeraueris : atqui omnium horum apud nos magna caritas, magna reuerentia est". Aduersus hoc respondetur, quaedam pluris esse, quam emuntur. Emis a medico rem inaestimabilem, uitam ac ualetudinem bonam : a bonarum artium praeceptore studia liberalia, et animi cultum. Itaque his non rei pretium, sed operae soluitur, quod deseruiunt, quod a rebus suis auocati nobis uacant, mercedem non meriti, sed occupationis suae ferunt. Aliud tamen dici potest uerius, quod statim ponam, si prius quomodo istud refelli possit, ostendero. "Quaedam, inquit, pluris sunt quam uaenierunt, et ob hoc aliquid mihi extra pro illis, quamuis empta sint, debes". Primum, quid interest quanti sint, quum de pretio inter ementem et uendentem conuenerit ? Deinde non emi illud suo pretio, sed tuo. "Pluris est, inquit, quam uaeniit. Sed pluris uaenire non potuit ; pretium autem cuiusque rei pro tempore est". Quum bene ista laudaueris, tanti sunt, quanto pluris uaenire non possunt ; praeterea nihil uenditori debet, qui bene emit. Deinde etiam si pluris ista sont, non tamen ullum istic tuum munus est, ut non ex usa effectuue, sed ex consuetudine et annona aestimetur. Quod tu pretium ponis traiicienti maria, et per medios fluctus, quum e terrae conspectu recessit certam secanti uiam, et prospicienti futuras tempestates, et, securis omnibus, iubenti subito uela stringi, armamenta demitti, paratos ad incursum procellae et repentinum impetum stare ? huic tamen tantae rei praemium uectura persoluit. Quanti aestimas in solitudine hospitium, in imbre tectum, in frigore balneum, aut ignem? Scio tamen quanti ista consecuturus diuersorium subeam. Quantum nobis praestat, qui labentem domum suscipit ! et agentem ex imo rimas insulam incredibili arte suspendit ! certo tamen et leui pretio fultura conducitur. Murus nos ab hostibus tutos, et a subitis latronum incursionibus praestat : notum est tamen, illas turres, pro securitate publica propugnacula habituras, excitaturus faber quid in diem mereat. [6,16] XVI. Infinitum erit, si latius exempla conquiram, quibus appareat, paruo magna constare. Quid ergo? quare et medico et praeceptori plus quiddam debeo, nec aduersus illos mercede defungor? Quia ex medico ne praeceptore in amicum transeunt, et nos non arte quam uendunt, obligant, sed benigna et familiari uoluntate. Itaque medico, si nihil amplius quam manum tangit, et me inter eos, quos perambulat, ponit, sine ullo affectu facienda uitandaue praecipiens, nihil amplius debeo : quia me non tanquam amicum uidit, sed tanquam imperatorem. Ne praeceptorem quidem habeo cur uenerer, si me in grege discipulorum habuit; si non putauit dignum propria et peculiari cura, si nunquam in me direxit animum : et quum in medium effunderet quae sciebat, non didici, sed excepi. Quid ergo est, quare istis debeamus multum? non quia pluris est quod uendiderunt quam emimus, sed quia nobis ipsis aliquid praestiterunt. Ille magis pependit quam medico necesse est : pro me, non pro fama artis, extimuit :non fuit contentus remedia monstrare, sed admouit. Inter sollicitos assedit, ad suspecta tempora occurrit : nullum ministerium oneri illi, nullum fastidio fuit. Gemitus meos non securus audiuit : in turba multorum inuocantium ego illi potissima curatio fui ; tantum aliis uacauit, quantum mea ualetudo permiserat. Huic ego non tanquam medico, sed tanquam amico, obligatus sum. Alter rursus docendo et laborem et taedium tulit ; praeter illa quae a praecipientibus in commune discuntur, aliqua instillauit ac tradidit; hortando bonam indolem erexit ; et modo laudibus fecit animum, modo admonitionibus discussit desidiam. Tum ingenium latens et pigrum, iniecta, ut ita dicam, manu, extraxit : nec quae sciebat, maligne dispensauit, quo diutius esset necessarius, sed cupiit, si posset, uniuersa transfundere. Ingratus sum, nisi illum inter gratissimas necessitudines diligo. [6,17] XVII. Sordidissimorum quoque artificiorum institoribus supra constitutum aliquid adiecimus, si nobis opera illorum enixior uisa est : et gubernatori, et opifici uilissimae mercis, et in diem se locanti corollarium adspersimus. In optimis uero artibus quae uitam aut conseruant, aut excolunt, qui nihil se plus existimat debere quam pepigit, ingratus est. Adiice, quod talium studiorum traditio miscet amicos ; hoc quam factum est, tam medico quam praeceptori pretium operae soluitur, animi debetur. [6,18] XVIII. Plato, quum flumen naue transisset, nec ab illo quidquam portitor exegisset, honori hoc suo datum credens, dixit positum illi esse apud Platonem officium. Deinde paulo post, quum alium atque alium gratis eadem transueheret sedulitate, negauit illi iam apud Platonem positum officium. Nam ut tibi debeam aliquid, pro eo quod praestas, debes non tantum mihi praestare, sed tanquam, mihi ; non potes ob id quemquam appellare quod spargis in populum. Quid ergo? nihil tibi debebitur pro hoc ? tanquam ab uno, nihil ? cum omnibus soluam, quod tibi cum omnibus debeo. [6,19] XIX. "Negas, inquit, ullum dare beneficium eum, qui me gratuita naue per flumen Padum tulit"? Nego. Aliquid boni facit, beneficium non dat; facit enim sua causa, aut utique non mea. Ad summam, ne ipse quidem se mihi beneficium iudicat dare : sed aut reipublicae, aut uiciniae, aut ambitioni suae praestat, et pro hoc aliud quoddam commodum exspectat, quam quod a singulis recepturus est. "Quid ergo, inquit, si princeps ciuitatem dederit omnibus Gallis, si immunitatem Hispanis, nihil hoc nomine singuli debebunt"? Quidni debeant ? debebunt autem non tanquam proprium beneficium, sed tanquam publici partem. "Nullam, inquit, habuit cogitationem mei. Illo tempore, quo uniuersis proderat, noluit mihi proprie ciuitatem dare, nec in me direxit animum. Ita quare ei debeam qui me sibi non substituit, quum facturus esset quod fecit"? Primum, quum cogitauit Gallis omnibus prodesse, et mihi cogitauit prodesse ; eram enim Gallus : et me, etiam si non mea, publica tamen nota comprebendit. Deinde ego quoque illi non tanquam proprium debebo, sed commune : unus e populo, non tanquam pro me soluam, sed tanquam pro patria conferam. [6,20] XX. Si quis patriae meae pecuniam credat, non dicam me illius debitorem, nec hoc aes alienum profitebor aut candidatus, aut reus : ad exsoluendum tamen hoc portionem meam dabo. Sic istius muneris quod uniuersis datur, debitorem me nego : quia mihi dedit quidem, sed non propter me : et mihi quidem, sed nesciens an mihi daret : nihilomiuus aliquid mihi dependendum sciam, quia ad me quoque circuitu longo peruenit. Propter me factum debet esse, quod me obliget. "Isto, inquit, modo, nec lunae nec soli quidquam debes : non enim propter te mouentur". Sed quum in hoc moueantur, ut uniuersa conseruent, et pro me mouentur : uniuersorum enim pars sum. Adiice nunc, quod nostra et horum conditio dissimilis est. Nam qui mihi prodest, ut per me prosit et sibi, non dedit beneficium, quia me instrumentum utilitatis suae fecit. Sol autem et luna etiam si nobis prosunt sua causa, non in hoc tamen prosunt, ut per nos prosint sibi ; quid enim nos illis conferre possumus ? [6,21] XXI. "Sciam, inquit, solem ac lunam nobis uelle prodesse, si nolle potuerint : illis autem non licet non moueri ; ad summam, consistant, et opus suum intermittant ! Hoc uide quot modis refellatur. Non ideo minus uult, qui non potest nolle : immo maximum argumentum est firmae uoluntatis, ne mutari quidem posse. Vir bonus non potest non facere, quod facit : non enim erit bonus, nisi fecerit; ergo nec bonus uir beneficium dat, quia facit quod debet : non potest autem non facere quod debet. Praeterea multum interest, utrum dicas, non potest hoc non facere, quia cogitur : an, Non potest molle. Nam si necesse est illi facere, non debeo ipsi beneficium, sed cogenti. Si necesse est illi uelle ob hoc, quia nihil habet melius quod uelit, ipse se cogit. Ita quod tanquam coacto non deberem, tanquam cogenti debeo. "Desinant, inquit, uelle"! Hoc loco tibi illud occurrat. Quis tam demens est, ut eam neget uoluntatem esse, cui non est periculum desinendi uertendique se in contrarium : quum ex diuerso nemo aeque uideri debeat uelle, quam cuius uoluntas usque eo certa est, ut aeterna sit? An si is quoque uult, qui potest statim nolle, is non uidebitur uelle, in cuius naturam non cadit nolle ? [6,22] XXII. "Agedum, inquit, si possunt, resistant"! Hoc dicis : Omnia ista ingentibus interuallis diducta, et in custodiam uniuersi disposita, stationes suas deserant, subita confusione rerum sidera sideribus incurrant, et rupta rerum concordia in ruinam diuina labantur, contextusque uelocitatis citatissimae, in tot saecula promissas uices, in medio itinere destituat, et quae nunc eunt alternis redeuntque opportunis libramentis, mundum ex aequo temperantia, repentino concrementur incendio, et ex tanta uarietate soluantur, atque eant in unum omnia ! Ignis cuncta possideat, quem deinde pigra nox occupet, et profunda uorago tot deos sorbeat ! Est tanti, ut tu coarguaris, ista concidere? Prosunt tibi etiam inuito, euntque ista tua causa : etiamsi maior illis alia, ac prior causa est. [6,23] XXIII. Adiice nunc, quod non externa cogunt deos, sed sua illis in legem aeterna uoluntas est : statuerunt, quae non mutarent. Itaque non possunt uideri facturi aliquid, quamuis nolint : quia quidquid desinere non possunt, perseuerare uoluerunt : nec unquam primi consilii deos paenitet. Sine dubio stare illis et desciscere in contrarium non licet : sed non ob aliud, quam quia uis sua illos in proposito tenet ; nec imbecillitate permanent, sed quia non libet ab optimis aberrare, et sic ire decretum est. In prima autem illa constitutione, quum uniuersa disponerent, etiam nostra uiderunt, rationemque hominis habuerunt. Itaque non possunt uideri sua tantum causa decurrere, et explicare opus suum, quia pars operis sumus et nos. Debemus ergo et soli, et lunae, et ceteris coelestibus beneficium, quia etiamsi potiora illis sunt, in quae oriuntur, nos tamen in maiora ituri iuuant. Adiice, quod ex destinato iuuant ; ideoque obligati sumus, qui non in beneficium ignorantium incidimus, sed haec quae accipimus, accepturos scierunt : et quanquam maius illis propositum sit, maiorque actus sui fructus, quam seruare mortalia ; tamen in nostras quoque utilitates a principio rerum praemissa mens est, et is ordo mundo datus, ut appareat curam nostri non inter ultima habitam. Debemus parentibus nostris pietatem ; et multi non ut gignerent, coierunt. Dii non possunt uideri nescisse quid effecturi essent, quum omnibus alimenta protinus, et auxilia prouiderunt : nec eos per negligentiam genuere, quibus tam multa generabant. Cogitauit enim nos ante natura, quam fecit: nec tam leue opus sumus, ut illi potuerimus excidere. Vide quantum nobis permiserit, quam non intra homines humani imperii conditio sit! uide in quantum corporibus uagari liceat, quae non coercuit fine terrarum, sed omnem in partem sui misit ! uide animi quantum audeant, quemadmodum soli aut nouerint deos, aut quaerant, et mente in altum data diuina comitentur ! Scias, non esse hominem tumultuarium et incogitatum opus. Inter maxima rerum suarum, natura nihil habet quo magis glorietur, aut certe cui glorietur. Quantus iste furor est, controuersiam diis muneris sui facere ! Quomodo aduersus eos hic erit gratus, quibus gratia referri sine impendio non potest, qui negat ab his accepisse se a quibus quum maxime accipit : qui et semper daturi sunt, et nunquam recepturi ? Quanta autem peruersitas, ob hoc alicui non debere, quia etiam infitianti benignus est, et continuationem ipsam, seriemque beneficiorum, argumentum uocare necessario dantis ! Nolo ! sibi habeat ! quis illum rogat ? et omnes alias impudentis animi uoces his adstrue : non ideo de te minus meretur is, cuius liberalitas ad te, etiam dum, negas, peruenit; cuiusque beneficiorum uel hoc maximum, quod etiam querenti daturus est. [6,24] XXIV. Non uides, quemadmodum teneram liberorum infantiam parentes ad salubrium rerum patientiam cogant ? Flentium corpora, ac repugnantium, diligenti cura fouent : et ne membra libertas immatura detorqueat, in rectum exitura constringunt : et mox liberalia studia inculcant, adhibito timore nolentibus. Ad ultimum, audacem iuuentam frugalitati, pudori, moribus bonis, si parum sequitur, coactam applicant. Adolescentibus quoque, ac iam potentibus sui, si remedia metu aut intemperantia reiiciunt, uis adhibetur ac seruitus. Itaque beneficiorum maxima sunt, quae a parentibus.accipimus, dum aut nescimus, aut nolumus. XXV. His ingratis, et repudiantibus beneficia non quia nolunt, sed ne debeant, similes sunt ex diuerso nimis grati; qui aliquid incommodi precari solent his quibus obligati sunt ; aliquid aduersi, in quo affectum memorem accepti beneficii approbent. An hoc recte faciant, et pia uoluntate, quaeritur : quorum animus simillimus est prauo amore flagrantibus, qui amicae suae optant exsilium, ut desertam fugientemque comitentur : optant inopiam, ut magis desideranti donent : optant morbum, ut assideant: et quiquid inimicus optaret, amantes uouent. Fere idem itaque exitus est odii, et amoris insani. Tate quiddam et his accidit, qui amicis incommoda optant, quae detrahant, et ad beneficium iniuria ueniunt : quum satius sit uel cessare, quam per scelus officio locum quaerere. Quid si gubernator a diis tempestates infestissimas et procellas petat, ut gratior ars sua periculo fiat? quid si imperator deos oret, ut magna uis hostium, circumfusa castris, fossas subito impetu compleat, et uallum trepidante exercitu conuellat, et in ipsis portis infesta signa constituat, quo maiore cum gloria rebus lapsis profligatisque succurrat? Omnes isti beneficia sua detestabili uia ducunt, qui deos contra eum aduocant, cui ipsi affuturi sunt, et ante illos sterni, quam erigi uolunt. Inhumana ista peruerse grati animi natura est, contra eum optare, cui honeste deesse non possis. [6,26] XXVI. "Non nocet illi uotum meum, inquit, quia simul opto et periculum, et remedium". Hoc dicis, nonnihil te peccare, sed minus quam si sine remedio periculum optares. Nequitia est, ut extrahas, mergere ; euertere, ut suscites ; ut emittas, includere. Non est beneficium, iniuriae finis : nec unquam id detraxisse meritum est, quod ipse, qui detraxit, intulerat. Non uulneres me malo, quam sanes ; potes inire gratiam, si quia uulneratus sum, sanas : non, si uulneras, ut sanandus sim. Nunquam cicatrix, nisi collata uulneri, placuit : quod ita coisse gaudemus, ut non fuisse mallemus. Si hoc ei optares, cuius nullum beneficium haberes, inhumanum erat uotum ; quanto inhumanius ei optas, cui beneficium debes? [6,27] XXVII. "Simul, inquit, ut possim ferre illi opem, precor". Primum, ut te in media parte uoti tui occupem, iam ingratus es ; nondum audio quid illi uelis praestare ; scio, quid illum uelis pati. Solticitudinem illi et metum, et maius aliquod imprecaris malum : optas, ut ope indigeat ; hoc contra illum est : optas ut tua indigeat ope ; hoc pro te est : non succurrere uis illi, sed soluere. Qui sic properat, ipso solui uult, non soluere. Ita quod unum in uoto tuo honestum uideri poterat, ipsum turpe et ingratum est, nolle debere ; optas enim, non ut tu facultatem habeas referendae gratiae, sed ut ille necessitatem implorandae. Superiorem te facis, et, quod nefas est, bene meritum ad pedes tuos mittis ; quanto satius est, honesta uoluntate debere, quam per malam rationem soluere ? Si infitiareris quod acceperas, minus peccares : nihil enim nisi quod dederat, amitteret; nunc uis illum subiici tibi iactura rerum suarum, et status mutatione in id deuocari, ut infra beneficia sua iaceat : gratum te putabo ? coram eo, cui prodesse uis, opta. Votum tu istud uotas, quod inter gratum et inimicum potest diuidi? quod non dubites aduersarium et hostem fecisse, si extrema taceantur? Hostes quoque optauerunt capere quasdam urbes, ut seruarent : et uincere quosdam, ut ignoscerent ; nec ideo non hostilia uota : in quibus, quod mitissimum est, post crudelitatem uenit. Denique qualia esse iudicas uota, quae nemo tibi minus uolet, quam is pro quo fiunt, succedere ? pessime cum eo agis, cui uis a diis noceri, a te succurri : inique cum ipsis diis. Illis enim durissimas partes imponis, tibi humanas ; ut tu prosis, dii nocebunt? Si accusatorem submitteres, quem deinde remoueres, si aliqua illum lite implicares, quam subinde discuteres, nemo de tuo scelere dubitaret; quid interest, utrum istud fraude tentetur, an uoto? nisi quod potentiores illi aduersarios quaeris. Non est quod dicas : "Quam enim illi iniuriam facio"? Votum tuum aut superuacuum est, aut iniuriosum : immo iniuriosum, etiamsi irritum. Quidquid non efficis, dei munus est : iniuria uero, quidquid optas. Sat est : tibi non aliter debemus irasci, quam si feceris. [6,28] XXVIII. "Si uota, inquit, ualuissent, et in hoc ualuissent, ut tutus esses". Primum, certum mihi optas periculum sub incerto auxilio; deinde utrumque certum puta: quod nocet, prius est. Praeterea, tu conditionem uoti tui nosti : me tempestas occupauit, portus ac praesidii dubium. Quantum existimas tormentum, etiamsi accepero, eguisse ? etiamsi seruatus fuero, trepidasse ? etiamsi absolutus fuero, causam dixisse? Nullius metus tam gratus est finis, ut non gratior sit solida et inconcussa securitas. Opta, ut reddere mihi beneficium possis, quum opus erit, non ut opus sit. Si esset in tua potestate quod optas, ipse fecisses. [6,29] XXIX. Quanto hoc honestius uotum est : Opto in eo statu sit, quo semper beneficia distribuat, nunquam desideret! Sequatur illum materia, qua tam benigne utatur largiendo iuuandoque, ut nunquam illi sit dandorum beneficiorum mopia, datorum paenitentia. Naturam per se pronam ad humanitatem, ad misericordiam, et clementiam, irritet ac prouocet turba gratorum : quos illi et habere contingat, nec experiri necesse sit. Ipse nulli implacabilis sit, ipsi nemo placandus; tam aequali in eum fortuna indulgentia perseueret, ut nemo in illum possit esse, nisi conscientia gratus. Quanto haec iustiora uota sunt, quae te in nullam occasionem differunt, sed gratum statim faciunt ! Quid enim prohibet referre gratiam prosperis rebus? quam multa sunt, per quae quidquid debemus, reddere etiam felicibus possumus? fidele consilium, assidua conuersatio, sermo comis, et sine adulatione iucundus; aures, si deliberare uelit, diligentes; tutae, si credere; conuictus familiaritas. Neminem tam alte secunda posuerunt, ut non illi eo magis amicus desit, quia nihil absit. [6,30] XXX. Ista tristis, et omni uoto submouenda occasio, ac procul repellenda; ut gratus esse possis, iratis diis opus est? Nec ex hoc quidem peccare te intelligis, quod melius cum eo agitur, cui ingratus es? Propone animo tuo carcerem, uincula, sordes, seruitutem, bellum, egestatem : haec sunt occasiones tui uoti; si quis tecum contraxit, per ista dimittitur. Quin potius eum potentem esse uelis, cui plurimum debes, et beatum? Quid enim, ut dixi, uetat, te referre etiam summa felicitate praeditis gratiam, cuius plena tibi occurret et uaria materia? Quid? tu nescis debitum etiam locupletibus solui? Nec te inuitum distringam. Omnia sane excluserit opulenta felicitas, monstrabo tibi cuius rei inopia laborent magna fastigia, quid omnia possidentibus desit. Scilicet ille, qui uerum dicat, et hominem inter mentientes stupentem, ipsaque consuetudine pro rectis blanda audiendi, ad ignorantiam ueri perductum, uindicet a consensu concentuque falsorum. Non uides, quemadmodum illos in praeceps agat exstincta libertas, et fides in obsequium seruile submissa, dum nemo ex animi sui sententia suadet dissuadetque, sed adulandi certamen est, et unum amicorum omnium officium, una contentio, quis blandissime fallat? Ignorauere uires suas, et dum se tam magnos, quam audiunt, credunt, attraxere superuacua, et in discrimen rerum omnium peruentura beÎla: utilem et necessariam rupere concordiam; secuti iram, quam nemo reuocabat, multorum sanguinem hauserunt, fusuri nouissime suum, dum uindicant inexplorata pro certis, flectique non minus existimant turpe quam uinci, et perpetua credunt, quae in summum perducta maxime nutant. Ingentia super se ac suos regna fregerunt, nec intellexerunt, in illa scena, et uanis et cito diffluentibus bonis refulgente, ex eo tempore ipsos nihil non aduersi exspectare debuisse, ex quo nihil ueri audire potuerunt. [6,31] XXXI. Quum bellum Graeciae indiceret Xerxes, animum tumentem oblitumque quam caducis confideret, nemo non impulit. Alius aiebat, non laturos nuntium belli, et ad primam aduentus famam terga uersuros: alius, nihil esse dubii, quin illa mole non uinci solum Graecia, sed obrui posset : magis uerendum, ne uacuas desertasque urbes inuenirent, et profugis hostibus uastae solitudines relinquerentur, non habituris ubi tantas uires exercere possent. Alius, illi uix rerum naturam sufficere, angusta esse classibus maria, militi castra, explicandis equestribus copiis campestria, uix patere caelum satis ad emittenda omni manu tela. Quum in hunc modum multa undique iactarentur, quae hominem nimia aestimatione sui furentem concitarent, Demaratus Lacedaemonius solus dixit : "ipsam illam qua sibi placeret multitudinem, indigestam et grauem, metuendam esse ducenti : non enim uires, sed pondus habere : immodica nunquam regi posse ; nec diu durare, quidquid regi non potest. In primo, inquit, statim monte Lacones obiecti, dabunt tibi sui experimentum. Tot ista gentium millia trecenti morabuntur, haerebunt in uestigio fixi, et commissas sibi angustias tuebuntur, et corporibus obstruent; tota illos Asia non mouebit loco ; tantas minas belli, et paene totius generis humani ruentis impetum, paucissimi sistent. Quum te mutatis legibus suis natura transmiserit, in semita haerebis, et aestimabis futura damna, quum putaueris quanti Thermopylarum angusta constiterint. Scies te fugari posse, quum scieris posse retineri. Cedent quidem tibi pluribus locis, uelut torrentis modo ablati, cuius cum magno terrore prima uis defluit: deinde hinc atque ilinc coorientur, et tuis te uiribus prement. Verum est quod dicitur, maiorem belli apparatum esse, quam qui recipi ab his regionibus possit, quas oppugnare constitues. Sed haec res contra nos est : ob hoc ipsum te Graecia uincet, quia non capit; uti toto te non potes. Praeterea, quae una rebus salus est, occurrere ad primos rerum impetus, et inclinatis opera ferre non poteris, nec fulcire ac firmare labantia. Multo ante uinceris, quam uictum esse te sentias. Ceterum non est, quod exercitum tuum ob hoc sustineri putes non posse, quia numerus eius duci quoque ignotus est. Nihil tam magnum est, quod perire non possit : cui nascitur in.perniciem, ut alia quiescant, ex ipsa magnitudine sua, causa". Acciderunt quae Demaratus praedixerat. Diuina atque humana impellentem, et mutantem quidquid obstiterat, trecenti stare iusserunt; stratusque per totam passim Graeciam Xerxes intellexit, quantum ab exercitu turba distaret. Itaque Xerxes, pudore quam damno miserior, Demarato gratias egit, quod solus sibi uerum dixisset, et permisit petere quod uellet; petiit ille, ut Sardes, maximam Asiae ciuitatem, curru uectus intraret, rectam capite tiaram gerens ; id solis datum regibus. Dignus fuerat praemio, antequam peteret : sed quam miserabilis gens, in qua nemo fuit, qui uerum diceret regi, nisi qui non dicebat sibi! [6,32] XXXII. Diuus Augustus fliam ultra impudicitiae maledictum impudicam relegauit, et flagitia principalis domus in publicum emisit : admissos gregatim adulteros, pererratam nocturnis comessationibus ciuitatem, forum ipsum ac rostra, ex quibus pater legem de adulteriis tulerat, filiae in stupra placuisse, quotidianum . ad Marsyam concursum, quum ex adultera in quaestuariam uersa, ius omnis licentiae sub ignoto adultero peteret. Haec tam uindicanda principe quam tacenda, quia quarumdam rerum turpitudo etiam ad uindicantem redit, parum potens irae publicauerat. Deinde quum, interposito tempore, in locum irae subisset uerecundia, gemens, quod non illa silentio pressisset, quae tamdiu nescierat, donec loqui turpe esset, saepe exclamauit : "Horum mihi nihil accidisset, si aut Agrippa, aut Maecenas uixisset". Adeo tot habenti millia hominum, duos reparare difficile est ! Caesae sont legiones, et protinus scriptae; fracta classis, et infra paucos dies natauit noua; saeuitum est in opera publica ignibus, surrexerunt meliora consumptis tota uita, Agrippae et Maecenatis uacauit locus. Quid putem? defuisse similes qui assumerentur, an ipsius uitium fuisse, qui maluit queri, quam quaerere? Non est quod existimemus, Agrippam et Maecenatem solitos illi uera dicere : qui si uixissent, inter dissimulantes fuissent. Regalis ingenii nos est, in praesentium contumeliam amissa laudare, et his uirtutem dare uera dicendi, a quibus iam audiendi periculum non est. [6,33] XXXIII. Sed ut me ad propositum reducam, uides quam facile sit gratiam referre felicibus, et in summo humanarum opum positis. Dic illis non quod uolunt audire, sed quod audisse semper uolent : plenas aures adulationibus aliquando uera uox intret : da consilium utile. Quaeris, quid felici praestare possis ? effice, ne felicitati suae credat, ut sciat illam multis et fidis manibus continendam. Parum in illam contuleris, si illi semel stultam fiduciam permansurae semper potentiae excusseris, docuerisque mobilia esse quae dedit casus, et maiore cursu fugere quam ueniunt ; nec his portionibus, quibus ad summa peruentum est, retro iri, sed saepe inter fortunam maximam et ultimam nihil interesse? Nescis quantum sit pretium amicitiae, si non intelligis multum te ei daturum, cui dederis amicum, rem non domibus tantum, sed saeculis raram; quae non aliubi magis deest, quam ubi creditur abundare. Quid? istos tu libros, quos uix nomenclatorum complectitur aut memoria, aut manus, amicorum existimas esse? Non sunt isti amici, qui agmine magno ianuam pulsant, qui in primas et secundas admissiones digeruntur. Consuetudo ista uetus est regibus, regesque simulantibus, populum amicorum describere. Est proprium superbiae, magno aestimare introitum ac tactum sui liminis, et pro honore dare, ut ostio suo propius assideas, ut gradum prior intra domum ponas, in qua deinceps multa sont ostia, quae receptos quoque excludunt. [6,34] XXXIV. Apud nos primi omnium C- Gracchus, et moi Liuius Drusus instituerunt segregare turbam suam, et alios in secretum recipere, alios cum pluribus, alios uniuersos. Habuerunt itaque isti amicos primos, habuerunt secundos, nunquam ueros. Amicum uocas, cuius disponitur salutatio? aut potest huius tibi patere fides, qui per fores maligne apertas non intrat, sed illabitur? Huic peruenire usque ad distringendam libertatem licet, cuius uulgare et publicum uerbum et promiscuum ignotis, Aue, non nisi suo ordine emittitur? Ad quemcumque itaque istorum ueneris, quorum salutatio urbem concutit, scito, etiam si animaduerteris obsessos ingenti frequentia uicos, et commeantium in utramque partem cateruis itinera compressa, tamen uenire te in locum hominibus plenum, amicis uacuum. In pectore amicus, non in atrio quaeritur; illo recipiendus est, illic retinendus, et in sensus recondendus. Hoc doce, gratus es. Male de te existimas, si inutilis es, nisi afflicto; si rebus bonis superuacuus. Quemadmodum te et in dubiis, et in aduersis, et in laetis sapienter geris, ut dubia prudenter tractes, aduersa fortiter, laeta moderate : ita in omnia utilem te amico exhibere potes. Aduersa eius si nec deserueris, nec optaueris, multa nihilominus, ut non optes, in tanta uarietate, quae tibi materiam exercendae fidei praebeant, incident. Quemadmodum qui optat diuitias alicui in hoc, ut illarum partem ipse ferat, quamuis pro illo uideatur optare, sibi prospicit : sic qui optat amico aliquam necessitatem, quam adiutorio suo fideque discutiat, quod est ingrati, se illi praefert, et tanti aestimat illum miserum esse, ut ipse gratus sit, ob hoc ipsum ingratus. Exonerare enim se uult, et ut graui sarcina liberare. Multum interest, utrum properes referre gratiam ut reddas beneficium, an ne debeas. Qui reddere uult, illius se commodo aptabit, et idoneum illi uenire tempos uolet: qui nihil aliud quam ipse liberari uult, quomodocumque ad hoc cupiet peruenire : quod est pessimae uoluntatis. [6,35] XXXV. Ista, inquam, nimia festinatio ingrati est; id apertius exprimere non possum, quam si repetiuero quod dixi. Non uis reddere acceptum beneficium, sed effugere. Hoc dicere uideris, "Quando isto carebo? quocumque modo mihi laborandum est, ne isti obligatus sim". Si optares ut illi solueres de suo, multum abesse uidereris a grato: hoc quod optas, iniquius est. Exsecraris enim illum, et caput sanctum tibi dira imprecatione defigis. Nemo, ut existimo, de immanitate animi tui dubitaret, si aperte illi paupertatem, si captiuitatem, si famem ac metum imprecareris. Aliquid interest, utrum uox ista uoti sit tui? Sanius aliquid enim horum optas! I nunc, et hoc esse grati puta, quod ne ingratus quidem faceret, qui modo non usque in odium, sed tantum ad inficiationem beneficii perueniret. [6,36] XXXVI. Quis pium dicet Aeneam, si patriam capi uoluerit, ut captiuitate patrem eripiat? Quis Siculos iuuenes, ut bona liberis exempla monstrarent, si optauerunt ut Aetna immensa ignium ui supra solitum ardens et incensa praecipitet, datura ipsis occasionem exhibendae pietatis, ex medio parentibus incendio raptis? Nihil debet Scipioni Roma, si punicum bellum ut finiret, aluit: nihil Deciis, quod morte patriam seruauerunt, si prius optauerunt, ut deuotioni fortissimae locum ultima rerum necessitas faceret. Grauissima infamia est medici, opus quaerere. Multi quos auxerant morbos, et incitauerant, ut maiore gloria sanarent, non potuerunt discutere, aut cum magna miserorum uexatione uicerunt. [6,37] XXXVII. Callistratum aiunt, ita certe Hecaton auctor est, quum in exsilium iret, in quod multos simul cum illo seditiosa ciuitas et intemperanter libera expulerat, optante quodam, ut Atheniensibus necessitas restituendi exsules esset, abominatum talem reditum. Rutilius noster animosius ; quum quidam illum consolaretur, et diceret instare arma ciuilia, breui futurum, ut omnes exsules reuerterentur : "Quid tibi, inquit, mali feci, ut mihi peiorem reditum, quam exitum optares? Malo, ut patria exsilio meo erubescat, quam reditu moereat". Non est istud exsilium, cuius neminem non magis, quam damnatum pudet. Quemadmodum illi seruauerunt bonorum ciuium officium, qui reddi sibi penates suos noluerunt clade communi, quia satius erat duos iniquo malo affici, quam omnes publico : ita non seruat grati hominis affectum, qui bene de se merentem difficultatibus uult opprimi, quas ipse submoueat; qui etiamsi bene cogitat, male precatur. Ne in patrocinium quidem, nedum in gloriam est, incendium exstinxisse, quod feceris. [6,38] XXXVIII. In quibusdam ciuitatibus impium uotum sceleris uicem tenuit. Demades certe Athenis, eum qui necessaria funeribus uenditabat, damnauit, quum probasset magnum lucrum optasse : quod contingere illi sine multorum morte non poterat. Quaeri tamen solet, an merito damnatus sit. Fortasse optauit, non ut multis uenderet, sed ut care : ut paruo sibi constarent, quae uenditurus esset. Quum constet negotiatio ex empto et uendito, quare uotum eius in unam partem trahis, quum lucrum ex utraque sit? Praeterea omnes licet, qui in ista negotiatione sunt, damnes : omnes enim idem uolunt, id est, intra se optant. Magnam hominum partem damnabis; cui enim non ex alieno incommodo lucrum? Miles bellum optat, si gloriam; agricolam annonae caritas erigit; eloquentiae exceptat pretium lilium numerus; medicis grauis annus in quaestu est; institores delicatarum mercium iuuentus corrupta locupletat; nulla tempestate, nullo igne laedantur tecta, iacebit opera fabrilis. Unius uotum deprehensum est, omnium simile est: An tu Arruntium et Aterium, et ceteros qui captandorum testamentorum artem professi sunt, non putas eadem habere, quae designatores et libitinarios, uota? illi tamen quorum mortes optent, nesciunt : hi familiarissimum quemque, ex quo propter amicitiam rei plurimum est, mori cupiunt. Illorum damno nemo uiuit: hos quisquis differt, exhaurit. Optant ergo, non tantum ut accipiant, quod turpi seruitute meruerunt, sed etiam ut tributo graui liberentur. Non est itaque dubium, quin hi magis quod damnatum est in uno, optent : quibus quisquis morte profuturus est, uita nocet. Omnium tamen istorum tam nota sunt uota, quam impunita. Denique se quisque consulat, et in secretum pectoris sui redeat, et inspiciat quid tacitus optauerit ; quam multa sont uota, quae etiam sibi fateri pudet! quam pauca, quae facere coram teste possimus! [6,39] XXXIX. Sed non, quidquid reprehendendum, etiam damnandum est : sicut hoc uotum amici, quod in manibus est, male utentis bona uoluntate, et in id uitium incidentis, quod euitat; nam dum gratum animum festinat ostendere, ingratus est. Hic, ait, in potestatem meam recidat, gratiam meam desideret, sine me saluus, honestus, tutus esse non possit; tam miser sit, ut illi beneficii loco sit, quidquid redditur. Haec diis audientibus ! Circumueniant illum domesticae insidiae, quas ego possim solus opprimere; instet potens inimicus et grauis, infesta turba nec inermis, et creditor urgeat et accusator. [6,40] XL. Vide quam sis aequus ! horùm optares nihil, si tibi beneficium non dedisset. Ut alia taceam, quae grauiora committis, pessima pro optimis referendo, hoc certe delinquis, quod non exspectas suum cuiusque rei tempus : quod aeque peccat, qui non sequitur, quam qui antecedit. Quomodo non semper beneficium recipiendum est, sic non utique reddendum. Si mihi non desideranti redderes, ingratus esses : quanto ingratior es, qui desiderare me cogis? Exspecta; quare subsidere apud te munus meum non uis? quare obligatum moleste fers? quare, quasi cum acerbo foeneratore, signare parem properas? Quid mihi negotium quaeris? quid in me deos immittis? quomodo exigeres, qui sic reddis? [6,41] XLI. Ante omnia ergo, Liberalis, hoc discamus, beneficia secure debere, et occasiones reddendorum obseruare, non manu facere : hanc ipsam cupiditatem primo quoque tempore liberandi se, meminerimus ingrati esse. Nemo enim libenter reddit, quod inuitus debet : et quod apud se non uult esse, onus iudicat esse, non munus. Quanto melius ac iustius, in promptu habere merita amicorum et offerre, non ingerere, nec obaeratum se iudicare? quoniam beneficium commune uinculum est, et inter se duos alligat. Dic, Nihil moror, quo minus tuum reuertatur ad te : opto hilaris accipias; si necessitas alterutri nostrum imminet, fatoque quodam datum est, ut aut tu cogaris beneficium recipere, aut ego accipere, det potius qui solet. Ego paratus sum. Nulla mora in Turno! ostendam hunc animum, quum primum tempus aduenerit : interim dii testes sunt. [6,42] XLII. Soleo, mi Liberalis, notare hunc in te affectum, et quasi manu prendere, uerentis et aestuantis, ne in ullo officio sis tardior. Non decet gratum animum sollicitudo, contra summa fiducia sui, et ex conscientia ueri amoris dimissa omnis anxietas. Tanquam conuicium est : Recipe, quod debeo : hoc primum beneficii dati sit ius, ut recipiendi tempus eligat, qui dedit. - At uereor, ne homines de me sequius loquantur. - Male agit, qui famae, non conscientiae gratus est. Duos istius rei iudices habes : te, quem non potes fallere; et illum, quem potes. - Quid ergo, si nulla interuenerit occasio? semper debebo? - Debebis : sed palam debebis, sed libenter debebis, sed cum magna uoluptate apud te depositum intueberis. Paenitet accepti beneficii, quem nondum redditi piget ; quare qui tibi dignus uisus est a quo acciperes, indignas uideatur, cui debeas? [6,43] XLIII. In magnas erroribus sunt, qui ingentis animi credunt; proferre, donare, plurium sinum ac domum replere, quum ista interdum non magnus animus faciat, sed magna fortuna. Nesciunt, quanto interim maius ac difficilius sit capere, quam fundere. Nam ut nihil alteri detraham, quoniam utrumque ubi ex uirtute fit, par est : non minoris est animi beneficium debere, quam dare; eo quidem operosius hoc quam illud, quo maiore diligentia custodiuntur accepta, quam dantur. Itaque non est trepidandum, quam cito reponamus, nec procurrendum intempestiue, quia aeque delinquit, qui ad referendam gratiam suo tempore cessat, quam qui alieno properat. Positum est illi apud me : nec illius nomine, nec meo timeo. Bene illi cautum est : non potest hoc beneficium perdere, nisi mecum immo ne mecum quidem. Egi illi gratias, id est, retuli. Qui nimis de beneficio reddendo cogitat, nimis cogitare alterum de recipiendo putat: praestet se in utrumque facilem; si uult recipere beneficium, referamus, reddamusque laeti. Illud apud nos custodiri mauult: quid thesaurum eius eruimus ? quid custodiam recusamus? dignus est, cui ultrum uolet, liceat. Opinionem quidem et famam eo loco habeamus, tanquam non ducere, sed sequi debeat. [7,0] Liber septimus. [7,0] I. Bonum, mi Liberalis, habeas animum uolo : In manibus terrae. Non hic te carmine longo, Atque per ambages et longa exorsa tenebo. Reliqua hic liber cogit, et, exhausta materia, circumspicio, non quid dicam, sed quid non dixerim. Boni tamen consules quidquid superest, quum tibi superfuerit. Si uoluissem lenocinari mihi, debuit paulatim opus crescere, et ea pars in finem reseruari, quam quilibet etiam satiatus appeteret. Sed quidquid maxime necessarium erat, in primum congessi : nunc si quid effugit, recolligo. Nec mehercule, si me interrogas, nimis ad rem existimo pertinere, ubi dicta sint quae regunt mores, persequi cetera, non in remedium animi, sed in exercitationem ingenii inuenta. Egregie enim hoc dicere Demetrius Cynicus, uir meo iudicio magnus, etiamsi maximis comparetur, solet : "Plus prodesse, si pauca praecepta sapientiae teneas, sed illa in promptu tibi et in usu sint, quam si multa quidem didiceris, sed illa non habeas ad manum. Quemadmodum, inquit, magnus luctator est, non qui omnes numeros nexusque perdidicit, quorum usus sub aduersario rarus est, sed qui in uno se aut altero bene et diligenter exercuit, et eorum occasiones intentus exspectat : nec enim refert, quam multa sciat, si scit quantum uictorias satis est : sic in hoc studio multa delectant, pauca uincunt. Licet nescias, quae, ratio Oceanum effundat ac reuocet : quare septimus quisque annus aetati signum imprimat : quare latitudo porticus ex remoto spectantibus, non seruet proportionem suam, sed ultima in angustias coeant, et columnarum nouissime interualla iungantur : quid sit, quod geminorum conceptum separet, partum iungat; utrum unus concubitus spargatur in duos, an toties concepti sint : cur pariter natis fata diuersa sint, maximisque rerum spatiis distent, quorum inter ortus minimum interest. Non multum tibi nocebit transisse, quae nec licet scire, nec prodest. Inuoluta ueritas in alto latet. Nec de malignitate naturae queri possumus : quia nullius rei difficilis inuentio est, nisi cuius hic unus inuentae fructus est, inuenisse. Quidquid nos meliores beatosque facturum est, aut in aperto, aut in proximo posuit. Si animus fortuita contempsit, si se supra metum sustulit, nec auida spe infinita complectitur, sed didicit a se petere diuitias : si deorum hominumque formidinem eiecit, et scit non multum esse ab homine timendum, a Deo nihil : si contemptor omnium, quibus torquetur uita, dum ornatur, eo perductus est, ut illi liqueat, mortem nullius mali esse materiam, multorum finem : si animum uirtuti consecrauit, et, quacumque uocat illa, planum putat : si, sociale animal et in commune genitus, mundum ut unam omnium domum spectat, et conscientiam suam diis aperit, semperque tanquam in publico uiuit, se magis ueritus quam alios : subductus ille tempestatibus, in solido ac sereno stetit, consummauitque scientiam utilem, atque necessariam; reliqua oblectamenta otii sunt. Licet enim iam in tutum retracto animo, ad haec quoque excurrere, cultum, non robur, iugeniis afferentia". [7,2] II. Haec Demetrius noster utraque manu tenere proficientem iubet; haec nusquam dimittere, immo affigere et partum sui facere, eoque quotidiana meditatione perduci, ut sua sponte occurrant salutaria, et ubique ac statim desiderata praesto sint, et sine mora ulla ueniat illa turpis honestique distinctio, sciatque nec malum esse ullum nisi turpe, nec bonum nisi honestum. Hac regula uitae opera distribuat : ad hanc legem et agat cuncta, et exigat : miserrimosque mortalium iudicet, in quantiscumque opibus refulgebunt, uentri ac libidini deditos, quorum animus inerti otio torpet. Dicat ipse sibi : Voluptas fragilis est, breuis, fastidio obiecta : quo auidius hausta est, citius in contrarium recidens, cuius subinde necesse est aut poeniteat, aut pudeat. In qua nihil est magnificum, aut quod naturam hominis, diis proximi, deceat : res humilis, membrorum turpium ac uilium ministerio ueniens, exitu foeda. Ista est uoluptas et homine et uiro digna, non implere corpus, nec saginare, nec cupiditates irritare, quarum tutissima est quies : sed perturbatione carere, et ea quam hominum inter se rixantium ambitus concutit, et ea, quae intolerabilis ex alto uenit, ubi de diis famae creditum est, uitiisque illos nostris aestimauimus. Hanc uoluptatem aequalem, intrepidam, nunquam sensuram sui taedium, percipit hic quem deformamus quummaxime : qui, ut ita dicam, diuini iuris atque humani peritus, praesentibus gaudet, ex futuro non pendet; nihil enim firmi habet, qui in incerta propensus est. Magnis itaque curis exemptus, et distorquentibus mentem, nihil sperat, aut cupit, nec se mittit in dubium, suo contentus. Nec illum existimes paruo esse contentum; omnia illius sunt, non sic, quemadmodum Alexandri fuerunt: cui, quamquam in littore maris Rubri steterat, plus deerat quam qua uenerat; illius ne ea, quidem erant, quae tenebat, aut uicerat, quum in Oceano Onesicritus praemissus explorator erraret, et bella in ignoto mari quaereret. Non satis apparebat inopem esse, qui extra naturae terminus arma proferret? qui se in profundum, inexploratum et immensum, auiditate caeca prorsus immitteret? Quid interest, quot eripuerit regna, quot dederit, quantum terrarum tributo premat? tantum illi deest, quantum cupit. [7,3] III. Nec hoc Alexandri tantum uitium fuit, quem per Liberi Herculisque uestigia felix temeritas egit, sed omnium quos fortuna irritauit implendo. Cyrum et Cambysen, et totum regni persici stemma percense; quem inueuies, cui modum imperii satietas fecerit ? qui non uitam in aliqua ulterius procedendi cogitatione finierit? Nec id mirum est; quidquid cupiditati contingit, penitus hauritur et conditur; nec interest, quantum eo quod inexplebile est, congeras. Unus est sapiens, cuius omnia sunt, nec ex difficili tuenda. Non habet mittendos trans maria legatos, nec metanda in ripis hostilibus castra, non opportunis castellis disponenda praesidia : non opus est legione, nec equestribus turmis. Quemadmodum dii immortales regnum inermes regunt, et illis rerum suarum ex edito tranquilloque tutela est : ita hic officia sua, quamuis latissime pateant, sine tumultu obit ; et omne humanum genus, potentissimus eius optimusque, infra se uidet. Derideas licet : ingentis spiritus res est, quum Orientem Occidentemque lustraueris animo, quo etiam remota et solitudinibus interclusa penetrantur, quum tot animalia, tantam copiam rerum, quas natura beatissime fundit, aspexeris, emittere hanc Dei uocem : "Haec omnia mea sunt". Sic fit, ut nihil cupiat : quia nihil est extra omnia. [7,4] IV. "Hoc ipsum, inquis, uolui; teneo te: uolo uidere, quomodo ex his laqueis, in quos tua sponte decidisti, expliceris. Dic mihi, quemadmodum potest aliquis donare sapienti, si omnia sapientis sunt ? nam id quoque quod illi donat, ipsius est. Itaque non potest dari beneficium sapienti : cui quidquid datur, de suo datur; atqui dicitis, sapienti posse donari. Idem autem me scito et de amicis interrogare. Omnia dicitis illis esse communia : ergo nemo quidquam amico donare potest : donat enim illi communia". Nihil prohibet aliquid et sapientis esse, et eius qui possidet, cul datum et assignatum est. Iure ciuili omnia regis sunt : et tamen illa quorum ad regem pertinet uniuersa possessio, in singulos dominos descripta sunt, et unaquaeque res habet possessorem suum. Itaque dare regi et domum, et mancipium; et pecuniam possumus : nec donare illi de suo dicimur. Ad reges enim potestas omnium pertinet, ad singulos proprietas. Fines Atheniensium aut Campanorum uocamus, quos deinde inter se uicini priuata terminatione distinguunt; et totus ager huius aut illius reipublicae est : pars deinde suo domino quoque censetur; ideoque donare agros nostros reipublicae possumus, quamuis illius esse dicantur : quia aliter illius sunt, aliter mei. Numquid dubium est, quin seruus cum peculio domini sit ? dat tamen domino son munus. Non enim ideo nihil habet seruus, quia non est habiturus, si dominus illum habere noluerit : nec ideo non est munus, quum uolens dedit, quia potuit eripi, etiamsi noluisset. Quemadmodum probemus omnia (nunc enim omnia sapientis esse, inter nos conuenit), illud quod quaeritur colligendum est, quomodo liberalitatis materia aduersus eum supersit, cuius uniuersa esse concessimus. Omnia patris sunt, quae in liberorum manu sunt : quis tamen nescit, donare aliquid et filium patri ? Omnia deorum sunt : tamen et diis posuimus donum, et stipem iecimus. Non ideo quod habeo, meum non est, si tuum est : potest enim idem esse meum et tuum. "Is, inquit, cuius prostitutae sunt, leno est : omnia autem sapientis sunt; inter omnia autem et prostitutae sunt; ergo et prostitutae sapientis sunt; leno autem est, cuius prostitutae sunt : erôo sapiens est leno". Sic illum uetant emere; dicunt enim : "Nemo rem suam emit : omnia autem sapientis sunt : ergo sapiens nihil emit". Sic uetant et mutuum sumere, quia nemo usuram pro pecunia sua pendat. Innumerabilia sunt, per quae cauillantur, quum pulcherrime, quid a nobis dicatur, intelligant. [7,5] V. Etenim sic omnia sapientis esse dico, ut nihilominus proprium quisque in rebus suis dominium habeat : quemadmodum sub optimo rege omnia rex imperio possidet, singuli dominio. Tempus istius probandae rei ueniet ; interim hoc huic quaestioni sat est, id quod aliter sapientis, aliter meum est, me posse donare sapienti. Nec mirum est aliquid ei, cuius est totum, posse donari. Conduxi domum a te : in hac aliquid tuum, aliquid meum ; res tua est : usus rei tuae meus est. Itaque nec fructus tanges, colono tuo prohibente, quamuis tua in possessione nascantur : et si annona carior fuerit, aut fames, Heu frustra magnum alterius spectabis aceruum in tuo natum, in tuo positum, in horrea iturum tua. Nec conductum meum, quanquam sis dominus, intrabis : nec seruum tuum, mercenarium meum abduces : et quum abs te rhedam conduxero, beneficium accipies, si tibi in uehiculo tuo sedere permisero. Vides ergo posse fieri, ut aliquis, accipiendo quod suum est, munus accipiat. [7,6] VI. In omnibus istis quae modo retuli, uterque eiusdem rei dominus est; quomodo ? quia alter rei dominus est, alter usus. Libros dicimus esse Ciceronis: eosdem Dorus librarius suos uocat : et utrumque uerum est; alter illos tanquam auctor sibi, alter tanquam emptor asserit : ac recte utriusque dicuntur esse. Utriusque enim sunt: sed non eodem modo; sic potest T- Liuius a Doro accipere, aut emere libros sues. Possum donare sapienti, quod uiritim meum est, licet illius sint omnia. Nam quum regio more cuncta conscientia possideat; singularum autem rerum in unumquemque proprietas sit sparsa ; et accipere munus, et debere, et emere, et conducere potest. Caesar omnia habet, fiscus eius priuata tantum, ac sua : et uniuersa in imperio eius sunt, in patrimonio propria. Quid eius sit, quid non sit, sine diminutione imperii quaeritur; nam id quoque quod tanquam alienum abiudicatur, aliter illius est. Sic sapiens uuiuersa animo possidet, iure ac dominio sua. [7,7] VII. Bion modo omnes sacrilegos argumentis esse colligit, modo neminem. Quum omnes de saxo deiecturus est, dicit : Quisquis id quod deorum est, sustulit et consumpsit, atque in usum suum uertit, sacrilegus est : omnia autem deorum sunt: quod quisque ergo tollit, deorum tollit, quorum omnia sunt : ergo quisquis tollit aliquid, sacrilegus est. Deinde quum effringi templa, et expilari impune Capitolium iubet, dicit : Nullum sacrilegium esse ; quia quidquid sublatum est ex eo loco qui deorum erat, in eum transfertur locum, qui deorum est. Hic respondetur : Omnia quidem deorum esse, sed non omnia diis dicata. In his obseruari sacrilegium, quae religio numini adscripsit. Sic et totum mundum deorum esse immortalium templum, solum quidem amplitudine illorum ac magnificentia dignum : et tamen a sacris profana discerni, et non omnia licere in angulo, cui nomen fani impositum est, quae sub caelo et conspectu siderum licent. Iniuriant sacrilegus Deo quidem non potest facere : quem extra ictum sua diuinitas posuit: sed punitur, quia tanquam Deo fecit. Opinio illum nostra ac sua obligat poenae. Quomodo ergo sacrilegus uidetur, qui aliquid aufert sacri, etiamsi quocumque transtulit quod surripuerat, intra terminos est mundi : sic et sapienti furtum potest fieri. Aufertur enim illi non ex his quae uniuersa habet, sed ex his quibus dominos inscriptus est, quae uiritim ei seruiunt. lllam alteram possessionem agnoscet, hanc nolet habere, etsi poterit : emittetque illam uocem, quam romanus imperator emisit, quum illi ob uirtutem et bene gestam rempublicam tantum agri decerneretur, quantum arando uno die circuire potuisset : Non est, inquit, uobis eo opus ciue, cui plus opus sit, quam uni ciui. Quanto maioris uiri putas, respuisse hoc munus, quam meruisse ? multi enim fines aliis abstulerunt, sibi nemo constituit. [7,8] VIII. Ergo quum animum sapientis intuemur potentem omnium, et per uniuersa dimissum, omnia illius esse dicimus, quum ad hoc ius quotidianum, si ita res tulerit, capite censebitur. Multum interest, possessio eius animi magnitudine aestimetur, an censu : haec uniuersa habere, de quibus loqueris, abominabitur. Non referam tibi Socratem, Chrysippum, Zenonem, et ceteros magnos quidem uiros, maiores quidem quia in laudem uetustorum inuidia non obstat. Paulo ante Demetrium retuli : quem mihi uidetur rerum natura nostris tulisse temporihus, ut ostenderet, nec illum a nobis corrumpi, nec nos ab illo corripi posse : uirum exactae, licet neget ipse, sapientiae, firmaeque in his, quae proposuit, constantiae; eloquentiae uero eius quae res fortissimas deceat, non concinnatae, nec in uerba sollicitae, sed ingenti animo, prout impetus tulit, res suas prosequentis. Huic non dubito, quin prouidentia et talem uitam, et talem dicendi facultatem dederit, ne aut exemplum saeculo nostro, aut conuicium deesset. [7,9] IX. Demetrio si res nostras aliquis deorum possidendas uelit tradere sub lege certa, ne liceat donare, affirmauerim repudiaturum, dicturumue : "Ego uero me ad istud inextricabile pondus non alligo, nec in altam faecem rerum hune expeditum hominem demitto. Quid ad me defers populorum omnium mala ? quae nec daturus quidem acciperem : quoniam multa uideo, quae me donare non deceat. Volo sub conspectu meo ponere, quae gentium oculos regumque praestringunt ? uolo intueri pretia sanguinis, animarumque uestrarum? Prima mihi luxuriae spolia propone : siue illa uis per ordinem expandere, siue, ut est melius, in unum aceruum dare. Video elaboratam scrupulosa distinctione testudinem, et foedissimorum pigerrimorumque animalium testas, ingentibus pretiis emptas, in quibus ipsa illa quae placet uarietas, subditis medicamentis, in similitudinem ueri coloratur. Video istic mensas, et aestimatum lignum senatoris censu, eo pretiosius, quo illud in plures nodos arboris infelicitas torsit. Video istic crystallina, quorum accendit fragilitas pretium; omnium enim rerum uoluptas apud imperitos, ipso quo fugare debet periculo, crescit. Video murrhina pocula : parum scilicet luxuria magno fuerit, nisi quod uomant capacibus gemmis, inter se pronunciauerint. Video uniones, non singulos singulis auribus comparatos : iam enim exercitatae aures oneri ferendo sunt; iunguntur inter se, et insuper alii binis superponuntur : non satis muliebris insania uiros subiecerat, nisi bina ac terna patrimonia auribus singulis pependisseut. Video sericas uestes, si uestes uocandae sunt, in quibus nihil est quo defendi aut corpus, aut denique pudor possit : quibus sumptis, mulier parum liquido nudam se non esse iurabit. Haec ingenti summa ab ignotis etiam ad commercium gentibus arcessuntur, ut matronae nostrae, ne adulteris quidem, plus sui in cubiculo, quam in publico ostendant. [7,10] X. "Quid agis, auaritia ? quot rerum caritate aurum tuum uictum est! omnia ista quae retuli in maiore honore pretioque sunt. Nunc uolo tuas opes recognoscere, laminas utriusque materiae, ad quas cupiditas nostra caligat. At mehercule terra, quae quidquid utile futurum nobis erat protulit, ista defodit et mersit, et ut noxiosis rebus ac malo gentium in medium prodituris, toto pondere incubuit. Video ferrum ex iisdem tenebris esse prolatum, quibus aurum et argentum : ne aut instrumentum in caedes mutuas deesset, aut pretium. Et adhuc ista aliquam materiam habent : est in quo errorem oculorum animus subsequi possit; uideo istic diplomata, et syngraphas, et cautiones, uacua habendi simulacra, umbras quasdam auaritiae laborantis, per quas decipiant animum, inanium opinione gaudentem. Quid enim ista sunt? quid foenus, et katendarium, et usura; nisi humanae cupiditatis extra naturam quaesita nomina? Possum de rerum natura queri, quod aurum argentumque non interius absconderit, quod non illis maius, quam quod detrahi posset, pondus iniecerit. Quid sunt istae tabulae, quid computationes, et uenale tempus, et sanguinolentae centesimae? Voluntaria mala ex constitutione nostra pendentia, in quibus nihil est, quod subiici oculis, quod teneri manu possit, inanis auaritiae somnia. O miserum, si quem delectat sui patrimonii liber magnus, et uasta spatia terrarum colenda per uinctos, et immensi greges pecorum per prouincias ac regna pascendi, et familia bellicosis nationibus maior, et aedificia priuata laxitatem urbium magnarum uincentia ! Quum bene ista, per quae diuitias suas disposuit ac fudit, circumspexerit, superbumque se fecerit, si quidquid habet ei quod cupit comparet, pauper est. Dimitte me, et illis diuitiis meis redde. Ego regnum sapientiae noui, magnum, securum ; ego sic omnia habeo ut omnium sint". [7,11] XI. Itaque quum C- Caesar illi ducenta donaret, ridens reiecit, ne dignam quidem summam iudicans, qua non accepta gloriaretur. Dii deaeque, quam pusillo illum animum aut honorare uoluit, aut corrumpere ! Reddendum egregio uiro testimonium est. Ingentem rem ab illo dici audiui ; quum miraretur Caii dementiam, quod se putasset tanti posse mutari. Si tentare, inquit, me constituerat, toto illi fui experiendus imperio. [7,12] XII. Sapienti ergo donari aliquid potest, etiam si sapientis omnia sunt. Aeque nihil prohibet, quum omnia amicis dicamus esse communia, aliquid amico donari. Non enim mihi sic cum amico communia sont, quomodo cum socio, ut pars mea sit, pars illius ; sed quomodo patri matrique communes liberi sunt : quibus quum duo sunt, non singuli singulos habent, sed singuli binos. Primum omnium iam efficiam, ut quisquis est iste, qui me in societatem uocat, sciat se nihil mecum habere commune. Quare? quia hoc consortium solum inter sapientes est, inter quos amicitia est; ceteri non magis amici sunt, quam socii. Deinde pluribus modis communia sunt. Equestria omnium equitum romanorum sunt : in illis tamen locus meus fit proprius, quem occupaui; hoc si cui cessi, quamuis illi communi re cesserim, tamen aliquid dedisse uideor. Quaedam quorumdam sub certa conditione sunt; habeo in equestribus locum, non ut uendam, non ut locem, non ut habitem : in hoc tantum, ut spectem. Propterea, non mentiar, si dicam me habere in equestribus locum : sed quum in theatrum ueni, si plena sunt equestria, et iure habeo locum illic, quia sedere mihi licet; et non habeo, quia ab his, cum quibus ius mihi loci commune est, occupatus est. Idem inter amicos puta fieri. Quidquid habet amicus, commune est nobis : sed illius proprium est, qui tenet; uti his, illo nolente, non possum. Derides me, inquis. Si quod amici est, meum est, liceat mihi uendere. Non licet; nam nec equestria, et tamen communia tibi cum ceteris equitibus sunt. Non est argumentum, ideo aliquid tuum non esse, quia uendere non potes, quia cousumere, quia mutare in deterius aut melius non potes. Tuum enim est, etiam quod sub lege certa tuum est. Accepi, sed cuncti non minus. [7,13] XIII. Ne te traham longius, beneficium maius esse non potest : ea per quae beneficium datur, possunt esse maiora : et plura, in quae se undique beneuolentia effundat, et sic sibi indulgeat, quemadmodum amantes solent : quorum plura oscula, et complexas arctiores, non augent amorem, sed exercent. Haec quoque, quae uenit quaestio, profligata est in prioribus : itaque breuiter perstringetur. Possunt enim in hanc, quae data sunt aliis, argumenta transferri. Quaeritur, an qui omnia fecit, ut beneficium redderet, reddiderit. Ut scias, inquit, illum non reddidisse, omnia fecit, ut redderet. Apparet ergo, non esse id factum, cuius faciendi occasionem non habuit : ut creditori suo pecuniam non soluit is, qui ut solueret, ubique quaesiuit, nec inuenit. Quaedam eius conditionis sunt, ut effectum praestare debeant : quibusdam pro effectu est, omnia attentasse, ut efficerent. Si omnia fecit ut sanaret, peregit medicus partes suas; etiam damnato reo, oratori constat eloquentiae officium, si omni iure usus est. Laus imperatoria etiam uicto duci redditur, si et prudentia, et industria, et fortitudo muneribus suis functa est. Omnia fecit, ut beneficium redderet : obstitit illi felicitas tua. Nihil incidit durius, quod ueram amicitiam experiretur. Locupleti donare non potuit, sano assidere, felici succurrere : gratiam retulit, etiam si tu beneficium non recepisti. Praeterea, huic intentus semper, et huius rei tempus opperiens, qui in hoc multum curae, multum sedulitatis impendit, plus laborauit, quam cui cito referre gratiam contigit. [7,14] XIV. Debitoris exemplum dissimile est : cui parum est pecuniam quaesisse, nisi soluit. Illic enim stat acerbus super caput creditor, qui nullum diem gratis occidere patiatur: hic benignissimus, qui quum te uiderit cursantem et sollicitum atque anxium, dicat : Mitte hanc de pectore curam. Desine tibi mollestus instare onmia a te habeo. Iniuriant mihi facis, si me quidquam amplius desiderare iudicas. Plenissime ad me peruenit animus tuus. - "Dic, inquit, mihi : reddidisse beneficium diceres illum, qui sic gratiam retulit? Eodem ergo loco est, qui reddidit, et qui non reddidit". Contra nunc illud pone : si oblitus esset accepti beneficii, si ne tentasset quidem gratus esse, negares illum gratiam retulisse. At hic diebus noctibusque se lassauit, et omnibus aliis renuntiauit officiis, huic uni imminens, et operatus, ne qua se fugeret occasio. Eodem ergo loco erunt, ille qui curam referendae gratiae abiecit, et hic qui nunquam ab illa recessit? iniquus es, si rem a me exigis, quum uideas animum non defuisse. Ad summam, puta, quum captus esses, me pecuniam mutuatum, rebus meis in securitatem creditoris oppositis, nauigasse hieme iam saeua, per infesta latrociniis littora, emensum quidquid periculi afferre potest etiam pacatum mare : peragratis omnibus solitudinibus, quum quos nemo non fugiebat ego quaererem, tandem ad piratas perueni : et iam te alius redemerat; negabis me gratiam retulisse? etiamne si in illa nauigatione pecuniam, quam saluti tuae contraxeram, naufragus perdidi ? etiamne si in uincula quae detrahere tibi uolui, ipse incidi? Negabis me retulisse gratiam? At mehercle Athenienses Harmodium et Aristogitonem tyrannicidas uocant : et Mucii manus in hostili ara relicta, instar occisi Porsennae fuit, et semper contra fortunam luctata uirtus, etiam citra effectum propositi operis, enituit. Plus praestitit, qui fugientes occasiones secutus est, et alia atque alia captauit, per quae referre gratiam posset, quam quem sine ullo sudore gratum prima fecit occasio. [7,15] XV. "Duas, inquit, res ille tibi praestitit, uoluntatem, et rem: tu quoque illi duas debes". Merito istud diceres ei qui tibi reddidit uoluntatem otiosam : huic uero, qui et uult, et conatur, et nihil intentatum relinquit, non potes dicere; utrumque enim praestat, quantum in se est. Deinde, non semper numero numerus aequandus est; aliquando una res pro duabus ualet. Itaque in locum rei succedit tam propensa uoluntas, et cupida reddendi. Quod si animus sine re, ad referendam gratiam non ualet : nemo aduersus deos gratus est, in quos uoluntas sola confertur. "Diis, inquit, nihil aliud praestare possumus". Sed si huic quoque, cui referre gratiam debeo, nihil aliud praestare possum : quid est, quare non eo aduersus hominem gratus sim, quo nihil amplius in deos confero? [7,16] XVI. Si tamen quid sentiam quaeris, et uis signare responsum : hic beneficium recepisse se iudicet; ille se sciat non reddidisse. Hic illum dimittat : ille se teneat; hic dicat : Habeo ; ille respondeat : Debeo. In omni quaestione propositum sit nobis bonum publicum. Praecludendae sont excusationes ingratis, ad quas refugere possint, et sub quibus infïtiationem suam tegere. Omnia feci ! fac etiam nunc. Quid? tu tam imprudentes iudicas maiores nostros fuisse, ut non intelligerent iniquissimum esse, eodem loco haberi eum qui pecuniam, quam a creditore acceperat, libidine aut alea absumpsit, et eum qui incendio, aut latrocinio, aut aliquo casu tristiore, aliena cum suis perdidit? nullam excusationem receperunt, ut homines scirent fidem utique praestandam. Satius enim erat a paucis etiam iustam excusationem non accipi, quam ab omnibus aliquam tentari. Omnia fecisti ut redderes. Hoc illi satis sit : tibi parum. Nam quemadmodum ille, si enixam et sedulam operam transire pro irrita patitur, cui gratia referatur indignus est : ita tu ingratus es, nisi ei, qui uoluntatem bonam in solutum accepit, eo libentius debes, quia dimitteris. Non rapias hoc, nec testeris : occasiones reddendi nihilominus quaeras. Redde illi, quia repetit; huic, quia remittit: illi, quia malus; huic, quia non malus. Ideoque non est, quod ad te hanc quaestionem iudices pertinere : an, quod beneficium quis a sapiente acceperit, reddere debeat, si ille desiit esse sapiens, et in malum uersus est. Redderes enim et depositum, quod a sapiente accepisses : et etiam malo redderes creditum : quid est, cur non et beneficium? Quia mutatus est ille, te mutat? Quid? si quid a sano accepisses, aegro non redderes : quum plus semper imbecillo amico debeamus? et hic aeger est animo : adiuuetur, feratur : stultitia morbus est animi. Distinguendum hoc, quo magis intelligatur, existimo. [7,17] XVII. Duo sint beneficia : unum, quod dare nisi sapiens sapienti non potest : hoc est absolutum et uerum beneficium; alterum, uulgare, plebeium, cuius inter nos imperitos commercium est. De hoc non est dubium, quin illi qualiscumque est debeam reddere, siue homicida, siue fur, siue adulter euasit. Habent scelera leges suas: melius istos iudex quam ingratus emendat; nemo te malum, quia est, faciat. Malo beneficium proiiciam, bono reddam ; huic, quia debeo; illi, ne debeam. [7,18] XVIII. De altero beneficii genere dubitatur, quod si accipere non potui nisi sapiens, ne reddere quidem nisi sapienti possum. Puta enim me reddere ; ille non potest recipere : non est iam huius rei capax; scientiam utendi perdidit. Quid si me remittere manco pilam iubeas? stultum est dare alicui, quod accipere non possit. Ut respondere ab ultimo incipiam : Non dabo illi, quod accipere non poterit : reddam, etiam si recipere non poterit. Obligare enim non possum, nisi accipientem : liberari tantum, si reddo, possum. Ille uti illo non poterit? uiderit: penes illum erit culpa, non penes me. [7,19] XIX. "Reddere est, inquit, accepturo tradidisse. Quid enim si cui uinum debeas, et hoc ille infundere reticulo iubeat, aut cribro : reddidisse te dices, aut reddere uoles, quod dum redditur, inter duos pereat"? Reddere, est id quod debeas, ei cuius est, uolenti dare: hoc unum mihi praestandum est. Ut quidem habeat, quod a me accepit, iam ulterioris est curae. Non tutelam illi, sed fidem debeo : multoque satius est, illum non habere, quam me non reddere. Et creditori statim in macellum laturo, quod acceperit, reddam ; etiam si mihi adulteram, cui numerem, delegauerit, soluant : et si nummos quos accipiet, in sinum suum discinctus fundet, dabo. Reddendum enim mihi est, non seruandum, quum reddidero, aut tuendum. Beneficii accepti, non redditi custodiam debeo. Dum apud me est, saluum sit; ceterum licet accipientis manibus effluat, dandum est reposcenti. Reddam bono, quum expediet; malo, quum petet. "Tale, inquit, beneficium, quale accepisti, non illi potes reddere. Accepisti enim a sapiente : stulto reddis". Non ; reddo illi, quale nunc potest accipere : nec per me fit quod deterius, sed per illum; id quod accepi, reddam. Cui, si ad sapientiam redierit, reddam quale accepi : dum in malis est, reddam quale ab illo potest accepi. "Quid, inquit, si non tantum malus factus est, sed ferus, sed immanis, qualis Apollodorus, aut Phalaris : et huic beneficium, quod acceperas, reddes"? Mutationem sapientis tantum natura non patitur; nam in pessima ab optimis lapsus, necesse est etiam in malo uestigia boni teneat. Nunquam tantum uirtus exstinguitur, ut non certiores animo notas imprimat, quam ut illas eradat ulla mutatio. Ferae inter nos educatae, quum in siluas eruperunt, aliquid mansuetudinis pristinae retinent : tantumque a placidissimis absunt, quantum a ueris feris et nunquam humanam manum passis. Nemo in summam nequitiam incidit, qui unquam haesit sapientiae; altius infectus est, quam ut ex toto elui, et transire in colorem alium possit. Deinde interrogo, utrum iste ferus sit animo tantum, an et in perniciem publicam excurrat? Proposuisti enim mihi Apollodorum et Phalarin tyrannum, quorum si naturam habet intra se malus, quidni ego isti beneficium suum reddam, ne quid mihi cum eo sit iuris amplius? Si uero sanguine humano non tantum gaudet et pascitur, sed et suppliciis omnium aetatum crudelitatem insatiabilem exercet, nec ira, sed auiditate quadam saeuiendi furit; si in ore parentum filios iugulat, si non contentas simplici morte, distorquet, nec urit solum perituros, sed excoquit; si arx eius cruore semper recenti madet : parum est huic beneficium non reddere. Quidquid erat, quo mihi cohaereret, intercisa iuris humani societas abscidit. Si praestitisset quidam mihi aliquid, sed arma patriae meae inferret : quidquid meruerat, perdidisset, et referre illi gratiam scelus haberetur. Si non patriam meam impugnat, sed suae grauis est, et sepositus a mea gente, suam exagitat: abscidit nihilominus illum tanta prauitas animi; etiam si non inimicum, inuisum mihi efficit : priorque mihi ac potior eius officii ratio est, quod humano generi, quam quod uni homini debeo. [7,20] XX. Sed quamuis hoc ita sit, et ex eo tempore omnia mihi in illum sint libera, ex quo, corrumpendo fas omne, ut nihil in eum nefas esset, effecerit : illum mihi seruandum modum credam, ut si beneficium illi meum neque uires maiores daturum est in exitium commune, nec confirmaturum quas habet; id autem erit, quod illi reddi sine pernicie publica possit, reddam. Seruabo filium eius infantem; quid hoc beneficium obest cuiquam eorum, quos crudelitas eius lacerat ? pecuniam quae satellitem stipendio teneat, non subministrabo. Si marmora et uestes desiderauerit, nihil oberit cuiquam id quo luxuria eius instruitur : militem et arma non suggeram. Si pro magno petet munere artifices scenae, et scorta, et quae feritatem eius emolliant, libens offeram. Cui triremes et aeratas non mitterem, lusorias et cubiculatas, et alia ludibria regum in mari lasciuientium mittam. Et si ex toto eius sanitas desperata fuerit, eadem manu beneficium omnibus dabo, illi reddam : quando ingeniis talibus uitae exitus remedium est : optimumque est obire ei, qui ad se nunquam rediturus est. Sed haec rara nequitia est, et semper portenti loto habita, sicut hiatus terrae, et de cauernis maris ignium eruptio. Itaque ab illa recedamus : de his loquamur uitiis, quae detestamur sine horrore. Huic homini malo, quem inuenire in quolibet foro possum, quem singuli timent, reddam beneficium, quod accepi. Non oportet mihi nequitiam eius prodesse : quod meum non est, redeat ad dominum, bonus sit an malus. Quam diligenter istud excuterem, si non redderem, sed darem : Hic locus fabulam poscit. [7,21] XXI. Pythagoricus quidam emerat a sutore phaecasia, rem magnam, non praesentibus immmis. Post aliquot dies uenit ad tabernam redditurus, et quum clausam diu pulsaret, fuit qui diceret : "Quid perdis operam? sutor ille quem quaeris, elatus, combustus est. Quod nobis fortasse molestum est, qui in aeternum nostros amittimus; tibi minime, qui scis futurum ut renascatur : iocatus in pythagoricum. At philosophus noster tres aut quatuor denarios non inuita manu, domum retulit, subinde concutiens. Deinde quum reprehendisset hanc suam non reddendi tacitam uoluptatem, intelligens arrisisse sibi illud lucellum, redit ad eamdem tabernam, et ait : ille tibi uiuit : redde, quod debes. Deinde per clostrum, qua se commissura laxauerat, quatuor denarios in tabernam inseruit, ac misit, poenas a se exigens improbae cupiditatis, ne alieno assuesceret. [7,22] XXII. Quod debes, quaere cui reddas : et si nemo posset, ipse te appella. Malus an bonus sit, ad te non pertinet. Redde, et accusa, non oblitus, quemadmodum inter uos officia diuisa sunt: illi obliuio imperata est, tibi meminisse mandauimus. Errat tamen, si quis existimat, quum dicimus eum qui beneficium dedit, obliuisci oportere, excutere nos illi memoriam rei praesertim honestissimae; quaedam praecipimus ultra modum, ut ad uerum et suum redeant. Quum dicimus, "Meminisse non debet:" hoc uolumus intelligi, praedicare non debet, nec iactare, nec grauis esse. Quidam enim beneficium quod dederunt, omnibus circulis narrant; hoc sobrii loquuntur, hoc ebrii non continent : hoc ignotis ingerunt, hoc amicis committunt. Ut haec nimia et exprobratrix memoria subsideret, obliuisci eum qui dedit, iussimus : et plus imperando quam praestari poterat, silentium suasimus. [7,23] XXIII. Quoties parum fiduciae est in his quibus imperas, amplius est exigendum quam satis est, ut praestetur quantum satis est. In hoc omnis hyperbole extenditur, ut ad uerum mendacio ueniat. Itaque qui dixit, Qui candore niues, anteirent cursibus auras, quod non poterat fieri, dixit : ut crederetur quantum plurimum posset. Et qui dixit, Illis immobilior scopulis, uiolentior amne. nemini hoc quidem se persuasurum putauit, aliquem tam immobilem esse, quam scopulum. Nunquam tantum sperat hyperbola, quantum audet : sed incredibilis aftirmat, ut ad credibilia perueniat. Quum dicimus: "Qui beneficium dedit, obliuiscatur :" hoc dicimus, similis sit oblito : memoria eius non appareat, nec incurrat. Quum dicimus, beneficium repeti non oportere, non ex toto repetitionem tollimus : saepe enim opus est malis exactore, etiam bonis admonitione. Quid ergo? occasionem ignoranti non ostendam? necessitates illi meas non detegam? quare nescisse se aut mentiatur, aut doleat? Interueniat aliquando admonitio, sed uerecunda, quae non poscat, nec in ius uocet. [7,24] XXIV. Socrates amicis audientibus : "Emissem, inquit, pallium, si nummos haberem". Neminem poposcit, onmes admonuit; a quo acciperet, ambitus fuit. Quidni esset? Quantulum enim erat, quod Socrates accipiebat? at multum erat, eum fuisse, a quo Socrates acciperet. Num illos castigare mollius potuit? Emissem, inquit, pallium, si nummos haberem. Post hoc quisquis properauit, sero dat; iam Socrati defuit. Propter acerbos exactores repetere prohibemus : non ut nunquam fiat, sed ut parce. [7,25] XXV. Aristippus aliquando delectatus unguento : "Male, inquit, istis effeminatis eueniat, qui rem tam bellam infamauerunt!" Idem dicendum est : Male istis improbis et importunis beneficiorum suorum quadruplatoribus eueniat, qui tam bellam rem, admouitionem inter amicos, sustulerunt! Ego tamen utar hoc iure amicitiae, et beneficium ab eo repetam, a quo petissem : qui alterius beneficii loco accepturus est, potuisse reddere. Nunquam, ne querens quidem, dicam : --- Eiectum littore, egentem Excepi, et regni demens in parte locaui. Non est ista admonitio : conuicium est. Hoc est in odium beneficia perducere : hoc est efficere, ut ingratum esse, aut liceat, aut iuuet. Satis, abundeque est; submissis et familiaribus uerbis, memoriam reuocare : Si bene quid de te merui, fuit aut tibi quidquam Dulce meum. Ille inuicem dicat : "Quidni merueris? eiectum littore egentem excepisti". [7,26] XXVI. "Sed nihil, inquit, proficimus : dissimulat, oblitus est; quid facere debeam?" Quaeris rem maxime necessariam, et in qua hanc materiam consummari decet, quemadmodum ingrati ferendi sint? Placido animo, mansueto, magno. Nunquam te tam inhumanus, et immemor, et ingratus offendat, ut non tamen dedisse delectet. Nunquam in has uoces iniuria impellat : "Vellem non fecisse!" Beneficii tui tibi etiam infelicitas placeat. Semper illum poenitebit, si te ne nunc quidem poenitet. Non est, quod indigneris tanquam aliquid noui acciderit: magis mirari deberes, si non accidisset. Alium labor, alium impensa deterret : alium periculum, alium turpis uerecundia, ne, dum reddit, fateatur accepisse : alium ignorantia offïcii, alium pigritia, alium occupatio. Adspice, quemadmodum immensae hominum cupiditates hient semper, et poscant : non miraberis ibi neminem reddere, ubi nemo satis accipit. Quis est istorum tam firmae mentis ac solidae, ut tuto apud eum beneficia deponas? Alius libidine insanit, alius abdomini seruit, alius lucri totus est, cuius summam, non uias spectat : alius inuidia laborat, alius caeca ambitione, et in gladios irruente. Adiice torporem mentis ac senium, et huic contrariam inquieti pectoris agitationem, tumultusque perpetuos; adiice aestimationem sui nimiam et tumorem, ob quae contemnendus est insolentem. Quid contumaciam in peruersa nitentium, quid leuitatem semper alio transilientem loquar? Huc accedat temeritas praeceps, et nunquam fidele consilium daturus timor, et mille errores, quibus uoluimur; audacia timidissimorum, discordia familiarissimorum, et publicum malum, incertissimis fidere, fastidire possessa, optare quae consequi posse spes non fuit. [9,27] XXVII. Inter affectus inquietissimos, rem quietissimam, fidem, quaeris? Si tibi uitae nostrae uera imago succurret, uideberis tibi uidere captae quum maxime ciuitatis faciem, in qua omisso pudoris rectique respectu, uires in consilio sunt, uelut signo ad permiscenda omnia dato. Non igni, non ferro abstinetur : soluta legibus scelera sunt : nec religio quidem, quae inter arma hostilia supplices texit, ullum impedimentum est ruentium in praedam. Hic ex priuato, hic ex publico, hic ex profano, hic sacra rapit: hic effringit, hic transilit, hic non contentus angusto itinere, ipsa quibus arcetur, euertit, et in lucrum ruina uenit. Hic sine caede populatur, hic spolia cruenta manu gestat: nemo non fert aliquid ex altero. In hoc auiditate generis humani, nae tu nimis fortunae communis oblitus es, qui quaeris inter rapientes referentem. Si indignaris ingratos esse : indignare luxuriosos, indignare auaros, indignare impudicos, indignare aegros deformes, senes pallidos. Est istud graue uitium, est intolerabile, et quod dissociet homines, quod concordiam, qua imbecillitas nostra fulcitur, scindat ac dissipet : sed usque eo uulgare est, ut illud nec qui queritur quidem effugerit. [9,28] XXVIII. Cogita tecum, an quibuscumque debuisti, gratiam retuleris, an nullum unquam apud te perierit officium, an omnium te beneficiorum memoria comitetur. Videbis quae puero data sunt, ante adolescentiam elapsa : quae in iuuenem collata sunt, non perdurasse in senectutem. Quaedam perdidimus, quaedam proiecimus, quaedam a conspectu nostro paulatim exierunt : a quibusdam oculos auertimus. Ut excusem tibi imbecillitatem tuam, inprimis fragilis est memoria, et rerum turbae non sufficit : necesse est quantum recipit, emittat, et antiquissima recentissimis obruat. Sic factum est, ut minima apud te nutricis esset auctoritas : quia beneficium eius longius aetas sequens posuit; sic factum est, ut praeceptoris tibi non esset ulla ueneratio ; sic euenit, ut circa consularia occupato comitia, aut sacerdotiorum candidato quaesturae suffragator excideret. Fortasse uitium, de quo quereris, si te diligenter excusseris, in sinu inuenies. Inique publico irasceris crimini, stulte, tuo; ut absoluaris, ignosce. Meliorem illum facies ferendo, utique peiorem exprobrando ; non est quod frontem eius indures : sine, si quid est pudoris residui, seruet. Saepe dubiam uerecundiam uox conuiciantis clarior rupit : nemo id esse, quod iam uidetur, timet : deprehensus pudor amittitur. [7,29] XXIX. Perdidi beneficium : numquid quae consecrauimus, perdidisse nos dicimus? Inter consecrata beneficium est, etiam si male respondit, bene collatum. Non est ille, qualem sperauimus: simus quales fuimus nos, ei dissimiles; damnum tunc factum, nunc apparuit. Ingratus non sine nostro pudore protrahitur : quoniam quidem querela amissi beneficii non bene dati signum est. Quantum possumus, causam eius apud nos agamus : fortasse non potuit, fortasse ignorauit; fortasse facturus est. Quaedam nomina bona lentus ac sapiens creditor fecit, qui sustinuit, ne mora fouit. Idem nobis faciendum : nutriamus fidem languidam. [7,30] XXX. Perdidi beneficium! Stulte, non nosti detrimenti tui tempora; perdidisti, sed quum dares : nunc palam factum est. Etiam in his quae uidentur in perdito, moderatio plurimum profuit. Ut corporum, ita animorum molliter uitia tractanda sunt; saepe quod explicauit mora, pertinacia trahentis abruptum est. Quid opus est maledictis? quid querelis? quid insectatione? quare illum liberas? quare dimittis? Si ingratus est, iam nihil debet. Quae ratio est, exacerbare eum, in quem magna contuleris, ut ex amico dubio fiat non dubius inimicus, et patrocinium sibi nostra infamia quaerat? nec desit: "Nescio quid est, quod eum, cui tantum debuit, ferre non potuit; subest aliquid". Nemo non superioris dignitatem quaerendo, etiam si non inquinauit, aspersit : nec quisquam fingere contentus est leuia, quum magnitudine mendacii fidem quaerat. [7,31] XXXI. Quanto illa melior uia, qua seruatur illi species amicitiae, et, si reuerti ad sanitatem uelit, etiam amicitia! Vincit malos pertinax bonitas : nec quisquam tam duri infestique aduersus diligenda animi est, ut etiam ui tractus bonos non amet: quibus hoc quoque coepit debere, quod impune non soluit. Ad illa itaque cogitationes tuas flecte. Non est mihi relata gratia : quid faciam? quod dii omnium rerum optimi auctores, qui beneficia ignorantibus dare incipiunt, ingratis perseuerant. Alius illis obiicit negligentiam nostri, alius iniquitatem ; alius illos extra mundum suuum proiicit, et ignauos, hebetesque sine luce, sine ullo opera destituit. Alius solem, cui debemus, quod inter laborem quietemque tempus diuisimus, quod non tenebris immersi confusionem aeternae noctis effugimus, quod annum cursu suo temperat, et corpora alit, sata euocat, percoquit fructus, saxum aliquod aut fortuitorum ignium globum, et quiduis potius quam deum appellat. Nihilominus tamen more optimorum parentum, qui maledictis suorum infantium arrident, non cessant dii beneficia congerere, de beneficiorum auctore dubitantibus : sed aequali tenore bona sua per gentes populosque distribuunt, unam potentiam sortiti, prodesse. Spargunt opportunis imbribus terras, maria flatu mouent, siderum cursu notant tempora, hiemes aestatesque interuentu lenioris spiritus molliunt ; errorem labentium animorum placidi ac propitii ferunt. Imitemur illos : demus, etiam si multa in irritum data sint; demus nihilominus aliis, demus ipsis apud quos iactura facta est. Neminem ab excitanda domo ruina deterruit : et quum penates ignis absumpsit, fundamenta tepente adhuc area ponimus, et urbes haustas saepius eodem solo condimus. Adeo ad bonas spes pertinax animus est! Terra marique humana opera cessarent, nisi male cadentia iterum tentare libuisset. [7,32] XXXII. Ingratus est : non mihi fecit iniuriam, sed sibi; ego beneficio mea, quum dauem, usus sum; nec ideo pigrius dabo, sed diligentius; quod in hoc perdidi, ab aliis recipiam. Sed huic ipsi beneficium dabo iterum, et tanquam bonus agricola, cura cultuque sterilitatem soli uincam. Periit mihi beneficium : iste omnibus. Non est magni animi, dare et perdere: hoc est magni animi, perdere et dare.