[1,1] {1} Aduersus Desiderium Erasmum Orationes duae, eloquentiae romanae uindices. [1,2] {3} Iulius Caesar Scaliger optimis adolescentibus S- D-. [1,3] Quid in promptu magis futurum sit uobis nescio, admirarine audaciam meam, qua cum et nominis obscuritate, et eruditionis inopia premerer, ausus sim tamen oratoris nomen profiteri, an irridere stultitiam qua aduersus receptam de Erasmo opinionem ad scribendum animum appulerim, an ignauiam stomachari, qui tanto post tempore hanc ediderim orationem. [1,4] Caeterum si quis ueterum consilia explorata habeat, nequaquam, opinor, is mihi uitio uertet, qui in luce uestra nomen meum illustare tentarim. [1,5] Fecerunt id complures olim ueterum adolescentes C- Cotta et C- Caesar is qui postea dictator fuit, aliquotque foeminis caussas actitasse, nequaquam turpitudini ascriptum fuit. [1,6] Erasmus uero maledicendo male audire meritus est, ut sibi non dictum sed responsum putet. [1,7] Ea merces est lacessentium, ut par eis gratia referatur, praesertim cum ille non errorum odio ad maledicendum, sed maledicendi studio ad errandum descenderit. [1,8] Quod uero ad tertiam instituti mei partem spectat, quo consilio hactenus orationem illam edendam distulerim, nemini admirationi esse debet, qui, quibus in locis, quibusque temporibus, quasue inter gentes agam, compertum habuerit. [1,9] Agennum oppidum est Aquitaniae, ut incolae iactant, princeps. [1,10] Caeterum neque historiarum, neque ullius memoriae fide, ea fama illustris est. [1,11] Nominis umbra modo Ptolomeo et Plinio, si tamen Agesinates iidem sunt, nota. [1,12] Ager ubertate soli incertum est prositne magis incolis, an officiat ; ita annonae spe suspensi omnia munia, non ciuilia solum, sed rustica quoque negligunt. [1,13] Propterea animi cultui minus student. [1,14] Si quis tamen ad literarum studia sese applicat, lucro illectus, agitur eam in partem cuius ope fortunarum suarum promoueat gradum. [1,15] Id unum hic {4} intuemur, ut acceptum patrimonium ampliore censu faciamus. [1,16] Proinde ita cum animis uestris reputate, quo in statu res meae sint : namque ne unus quidem liber uaenalis habetur, praeter Iustitiani prouentum et grammatices rudimenta ; per octingenta amplius miliaria ab extremo usque orbe mihi petenda fuit interdum bibliotheca, Basilea, Florentia, Venetiis atque Roma. [1,17] Quibus libris fac me opulentissimum, quicum tamen conferam caput miser ? aut unde quicquam petam praesidii ? tanta literarum hic uastitas, tanta est solitudo, ut hac in infelicissima orbitate, uix mihi sex ab hinc mensibus dialogus ille nefarius allatus sit, tanto serius quod Erasmi opera impietatis damnata publicis uestris suffragiis, etiam addito impuritatis elogio, sciebamus. [1,18] Quamobrem mercatores, qui huc commeant, uel ad nomen Erasmi exhorrescebant. [1,19] Quo factum est, ut ad eius opera comportanda nequaquam exorabiles fieri possent. [1,20] Quo uero tempore in manus meas inciderunt, incredibile dictu est, quam pestilentiae fluctibus iactati frequenter alias super alias sedes mutare coacti simus. [1,21] Ubi uero per caeli temperiem primo, mox autem per Saturnaliorum otium mihi licuit, credidi me ipsum huic tempestati. [1,22] Cuius impetum minus mihi pertimescendum duxi, qui uestrum praesidio munitum me sentirem, quos semper omnium bonarum artium studiosissimos intellexeram, omnique barbariae infestos aeque judicarem. [1,23] Quod iudicium meum si re ipsa comprobabitis, optimi adolescentes, multa nobilia atque praeclara opera quae in manibus sunt in praesentia, uestrae in rempublicam literariam pietati dicata consecrataque dabo. [1,24] Valete. [1,25] Ex Agenno- Idib- Martiis. [1,26] M-D-XXXI-. [1,27] {5} ORATIO I-. [1,28] Si quantum ueteri foro, priscisque iudiciis cuiusquam boni uiri defendendis alienis fortunis, capitisque discrimine depellendo, ualuit eloquentia, tantum apud uos, optimi adolescentes, hodierna die posset illius uiri gratia atque memoria, qui eadem opera, summa ui atque industria multos defendit, neminem unquam laesit, iam mihi ipse hac in caussa silentium indixissem. [1,29] Ea enim uitae praestantia, ea dignitate fuit, ut uel recordatione ipsa aduersus calumniatorum improbitatem apud uos tutus esse debuerit. [1,30] Caeterum cum nullius meriti uestigium tam firmum tamque inconcussum sit, quin temporis longinquitate atque uetustate aboleri possit, uerendum fuit, ne recentis calumniae acerbitate praestantissimi uiri uetera merita opprimerentur. [1,31] Cum enim non de fortunae bonis, quae amissa recuperari possunt, sed de M- Tullii Ciceronis nomine atque dignitate agatur, quoniam ipsi propter fati, cui concessit, necessitatem pro se caussam dicere minime licet : quanquam et huic, et cuiuis prouinciae imparem me atque indignum, cuius uiribus res haec committeretur, agnoscebam : ita me comparaui tamen, ut quod eloquentia non poteram, officii saltem nomine adumbrarem. [1,32] Atque {6} hoc quidem nouum iudicii genus ex aduersariorum acerbitate natum est. [1,33] Nam cuiuspiam fortunas, dignitatem, salutem, accusationibus oppugnare : etsi est inhumani uiri, nequaquam tamen ab usu ciuili penitus abhorrere uisum est. [1,34] At extincti iam uiri Manes, quibus etiam tumulorum marmora ueniam quietemque precantur, excitare, in easque nominis reliquias, a quibus temporis iniuria abstinuerat, quibus fortunae petulantia parserat, quas gratissima posteritatis memoria consecrarat, ita inuadere, ut neminem responsurum sperarent, id uero extremae fuit crudelitatis. [1,35] Ac tametsi neminem minus decet aliquam suscipere caussam, quam eum, cui propter ingenii praestantiam, accuratam industriam, dicendi usum atque exercitationem, aut id delatum non sit, aut ipse sibi non sumpserit : tamen optima in caussa, quae aliquo fato destituta sit ab iis, in quibus praesidium esse decebat, nemini debet fraudi esse, qui sese accingat ad ea, quae uel mediocriter praestare possit. [1,36] Licet enim propter ingenii imbecillitatem, animi lenitatem, rudem orationem, prodi potius caussa, atque labefactari magis uideatur, tamen quod quisque potuit, officiorum suorum debitum persoluisse, satis erit. [1,37] Non enim naturae uitiis cedendum usquequaque est, sed uel conatibus ipsis superanda. [1,38] Nec si fortuna mihi aut diuersa studia uim illam dicendi inuidere, continuo ab omni oratione, si bene sentiam, absistendum est. [1,39] Non enim apud aequos iudices, quales uos estis, plus ualere debent orationis fuci compositique uerborum apparatus, quam res ipsa, quae uel leuissime enarrata uestram fidem praesidiumque uidetur implorare. [1,40] Quamobrem cum omnibus seculis receptam Ciceronis eloquentiam maledicentissimo dialogo Erasmus lacerauit, neque in tantis doctissimorum uirorum Academiis, quemquam ad ostendendum illius audaciam, tanto post tempore, surgere uideam, quam prouinciam ad certos homines uotis atque animo tacite destinaueram, ultro suscepi, uti si quid, a me aut leuius, aut languidius inter dicendum excidisset, excitarem saltem stomachum eruditiorum, quos haud multo longius quam Erasmum a culpa abesse semper iudicaui. [1,41] Nam cum eorum, quos nouimus aliquot illi exercitatione pares sint, multi eum eloquentiae superent, cum plurimis autem pleniore ipsa rerum {7} notitia ne sit quidem conferendus, ea naturae munera quorum magnam partem apud eloquentiae patronum exercuissent, ad eiusdem patrocinium sane conferre decebat ; eamque arcem Reip literariae, quae pro ipsis contra barbariem steterat turpissimo consilio nequaquam prodere debuerunt. [1,42] Quare hanc eorum ignauiam dicam, an delitias identidem mihi memoria repetenti ueniebat in mentem, alteram duarum rerum fuisse in caussa, aut pudorem ingenuum, dum alter alteri tam nobile munus deferret, aut quod iam impiam insaniam suo impetu ruituram sperarent. [1,43] Caeterum cum pudor is, non iam pudor, sed cessatio quaedam potius dici mereatur, subii libens id oneris, quod quanto humeris meis grauius existit, tanto uos uestra humanitate atque benignitate leuius, et potestis facere, et debetis. [1,44] Duo enim hac in caussa sunt, quae aduersarii nostri sibi habent potiora, calumniatoris celebre nomen et in dicendo facundiam : quorum alterum in inuidiam statim me trahere facile potest, si ipsum uel sola attingerim suspitione, altera autem non mediocriter me perturbat : qua tamen in caussa, neutrum mihi apud uos officere debet. [1,45] Neque enim ipsi M- Tullii nomen obfuit, quin reciperetur. [1,46] Neque illius eloquentiam exhorruit, quominus ipsam insectaretur ; sed contra tanto attentius fauere nobis debetis, quanto pro maiore uiro dicimus, proque ea eloquentia cuius autorem extinctum esse post hominum memoriam huic uni calumniatori, bono fuit, quem, si uiueret, ne tantillum quidem tentare ausus esset. [1,47] Ac quanquam ad me ipsum ne mediocriter quidem eruditum, minimeque omnium Ciceronianum, quam minimum haec caussa pertinet, uestri tamen gratia, Parisiorum optima collegia adolescentum, quos doctissimos humanissimosque scio uestrum similibus fauere ingeniis, neque illius linguae amarulentiam formidaui, neque calumniatorum obtrectationem pertimesco. [1,48] Praesertim cum et tam optima tamque amplissima mihi materia uideatur, ut modus sane potius sit adhibendus. [1,49] Et illius optimi parentis eloquentiae tanta sit apud optimum quemque gratia atque autoritas, ut uel illo silentio, quod eius morte inuolutum est, orationem meam per se languentem ac rudem, expoliri atque animari sperem. [1,50] Et iste uester consessus inconcusso iudicio, rectaque {8} censura, sua praesentia actionem meam tacite recreare atque reficere debeat. [1,51] Non enim metuendum uobis est uirus illius maleuolentissimi hominis, cuius amaritudine perfusas sacras literas in pristinam sanitatem uindicastis. [1,52] Neque uerendus animus doctissimorum uirorum, qui absunt, quorsum euadat. [1,53] Non enim illorum praesidio destituti, sed cincti, non illorum silentio damnati, sed subleuati sumus. [1,54] Sentiunt enim nobiscum, ipsi quoque sentiunt, sed alii deterriti calumniatoris inquietissimo rapidissimoque ad maledicendum ingenio destitere ; alios summo loco natos, rerum praesentium turbulentissimus status ac moles obrutos habuit ; quosdam mutua expectatio dum disiuncti locorum interuallis alius alium effecturum sperat, fefellit. [1,55] Quid igitur ? egone audacissimus ? minime. [1,56] At tanto officiosior, qui nominis mei umbram cum Ciceronis salute communi fortunae obiecerim, ut quod alii effugerant, aut neglexerant, hanc tibi gratam uocem testem relinquerem tuorum in Romanam eloquentiam meritorum, M- Tulli Cicero, cui cum alii patriam suam debeant, ut omittam libertatem tuo spiritu paratam, tuo sanguine emptam, tantum debet Romana eloquentia, ut tecum extincta obmutuerit. [1,57] Tuae sanctissimae uitae atque illius gloriae idem finis fuerit. [1,58] Non enim si tu uiueres, praeclarissima atque ornatissima lingua, in te impiae acies destringerentur, quasque nunc diuinae orationis reuerentia in officio non continet, terror tui fulminis castigaret. [1,59] Tu, Erasme, contra intueri M- Tullium auderes, quo orante cecidit irae impetus Caesari contra Deiotarum ? cuius toga a ciuilibus gladiis, contra quos steterat, religiose recepta est ? cuius sanctissima lingua Legem Agrariam sustulit, ut plebs sibi ipsi commoda detrahi pateretur, quod illi uni uiro semel uisum esset ? cuius impetum C- Verres, quanquam Hortensii diuino praesidio fultus profugit ? cuius obtutum modo Catilina imperterriti animi uir non sustinuit ? [1,60] Quem tu, si tibi scisses responsurum, modestiae tuae rectius consuluisses. [1,61] Sed arrogantiam prae te nimiam tulisti, quando neminem tibi parem sperares, qui aduersum te animi sui ostenderet libertatem. [1,62] Sed ut propositum aggrediar precor quaesoque uos, STUDIOSISSIMI ADOLESCENTES, uti dum res ipsa, quemadmodum peracta est, quam paucissimis explicatur, {9} operam mihi benignam atque attentam detis. [1,63] Et si quid maledicti proficisci uidebitur, non mihi sed illi, qui lacessiuit, ascribatis, ut non maledictum, sed responsum sibi intelligat. [1,64] Nam qui aeque atque ille loquitur, aeque atque loquitur audire decet. [1,65] Et quanto sese inferiorem M- Tullio fatetur, in quem maledicta iactat, tanto ipse tolerabilius in se dicta patiatur. [1,66] Quae de uitae eius auspiciis, deque instituto huc afferre possem, neque magnopere ad caussam pertinent, OPTIMI ADOLESCENTES, neque tam clara sunt, ut in literatorum luce, aut publicum nomen, aut curam nostram atque diligentiam cognoscendi merita sint. [1,67] Sed egressum taedio religionis, quod nunc dissimulat, haec aut illa oppida peragrando, satis illiberaliter quaestum fecisse constat, cum aut parasitum agere cogeretur, aut corrigendis librariis typis diurnam operam collocaret. [1,68] Ibi in Aldi Academia, ubi bona pars doctorum uirorum in primis uersabatur, et uersutissimum illud ingenium, mordaci eloquentia, linguarumque cognitione, et multa eruditione animum excultum necesse fuit. [1,69] Ab iis exordiis cum Prouerbiorum librum concinnasset, quae sparsim diuersis ex autoribus legebantur, ut in illis rudimentis renascentis reipublicae literariae, et laboriosi hominis, et non negligentis autoris nomen est consecutus. [1,70] Quem librum postea doctorum uirorum assiduis animaduersionibus castigatum, semel atque iterum interpolauit. [1,71] Et tamen audet ipse uitio uertere Ciceroni, quod Rhetoricorum libros, quos incorruptos quidem puer ediderat, non tanquam uitiosos emendasset, sed quasi Graecorum modulis addictos, atque ob id non satis utiles, senex postea animaduerterit, quorum argumentum alio modo retractaret. [1,72] Quis ediderat libros tuos Erasme, quos tu postea emendares ? [1,73] Quis tibi uim attulerat renuenti ? [1,74] Quis uiolentas manus iniecerat homini libero, cuius tu propterea fidem implorasti ? [1,75] Quare aut tunc te decebat aliquando quae editurus esses, apte atque composite illustrare, aut quod tu olim feceras, aliis non obiicere, aut (quod euenire necesse fuit) leuis hominis atque inconstantis animi notam subire. [1,76] Cum igitur eum librum absoluisset atque animum illum suum inquietum satyricis iam flatibus fluctuantem compescere nequiret, tenuit cursum quendam tam acerbae orationis ut non solum non Ciceroni malediceret, {10} sed et religioni nostrae obstreperet, in caput ipsum arcemque Salutis nostrae IESVM CHRISTVM inuadere nequaquam uereretur. [1,77] Ubi eas mouit tempestates cum perditissimis latrunculis, temulentis, eos turbulentissimos fluctus concitauit, qui non in autorem, ut par fuit, sed in Christianam libertatem inter caeteras miserias redundarunt. [1,78] Tu istam immanem eloquentiam, cuius ope uictitabas, praeter quam nihil sapis nisi seditiones, agnoscenti Ciceroni, atque iure suo repetenti abiurasti. [1,79] Tu religionem, per quam solam a bellua te uindicare potuisses, uerbo insectatus es. [1,80] Tui ipsius exemplo profligasti. [1,81] Tu de principe omnium rerum Deo nostro, per quem sempiternae lucis haustus compos factus es, inter morionum tenebras collusisti. [1,82] Hic studiorum illorum ingressus, hic exitus fuit, OPT. [1,83] ADOLESCENTES ; hanc illae uitae suae tragoediam dedit, per eam immanitatem ad Ciceronis inuidiam gradum sibi fecit. [1,84] De qua, ut amplius atque commodius cognoscatis, ita partiar orationem meam, ut primum de ipsius consilio dicam, deinde quam non exequatur quae proponat, tum autem obiecta refellam. [1,85] Ubi nisi ostendero tanta eum ferri caeca animi sui libidine, ut multa inter se contraria, multa falsa, omnia ex inuidia effundat, non ex recto iudicio agnoscat, nisi quouis delatore, quouis quadruplatore, quolibet sectore peiorem eum esse mea constiterit oratione, iam uero neque tantis rumoribus, ac ne uestris quidem ipsis Academiis, quae eum impietatis damnarunt amplius posthac credatis. [1,86] Cum igitur id inisset consilii, ut Ciceronis memoriam quantum in ipso erat, tollere niteretur homo uaferrimus obliquis ac distortis argutiis, non extortis confessionibus, subscriptorem subornauit, qui dicta applausu reciperet ; ut quod ipse fecerat parasitus, in hoc uno effingeret. [1,87] Dialogo, inquit, retractaui ut facilius illaberetur in affectus iuuenum. [1,88] Videte hominis uersutiam, qui quoniam argumento imbecillis est, orationis ductu fidit. [1,89] Atque ibi habet saltatorem eorum affectuum ab se confictorum, quorum notas in candidissimum uirum sempiternas inustum iri sperauit. [1,90] At idem alios uiros claros fecisse dicet, ut dialogo scriberent, inter quos et Ciceronem ipsum et eius praeceptorem Platonem, quorum institutum damnare nolim. [1,91] Caeterum non intelliget, {11} qui id obiiciet, in Academia nihil definite statui, sed ad utramque partem semper disputari. [1,92] At tu qui Ciceronem damnare uolebas, accusatorem fortem eumdemque iudicem, testes de composito rem gerentes, defensorem imbecillum composuisti, ut nulla unquam in caussa maior collusio fuisse uideatur. [1,93] Habetis impii consilium hominis, OPT- ADOLESCENTES, ut eius uiri nomen obscuraret, obtegeret, euerteret, quem si ipse diceretur imitatus fuisse, illo minor uideretur. [1,95] Cuius nomine sublato se nouae eloquentiae autorem, nouae Romae parentem alterum Romulum, in quem omnes intuerentur, quem omnes susciperent, futurum arrogantissime sibi persuasit ; ut non primus inter primos uirtute certaret, sed sublato eloquentiae principe, id nomen maxime uano rumore atque persuasione consequeretur, stante Cicerone : in quem unum animorum suorum uim, omne oratorum seculum intendisset, sese contemni uidebat ; eo uirtute sua deiecto totam fortunae molem in se unum conuersum iri qui uicisset. [1,96] At uero illum quamobrem tam parui facis, tam contemnis, tam laceras, cuius spoliis ornatus principem locum obtinere contendis ? [1,97] Si tua gloria nullus eras, si sub illius umbra conquiescebas, si eius ruina tuae magnitudinis incrementum animo concipiebas, quo tandem modo eo pugnae euentu creuisse uideri uis, in qua aduersarius tuus tua praedicatione negligeretur ? [1,98] Aut igitur et ille magnus uir est, et tu uanus ac mendax, quem tam acerbe insectaris : aut tu sis uerax et ille nihili, tu quoque haud magnae uir laudis et nihili, qui tam abiectum hominem superaris, de tam nihili homine tam gloriosum triumphum post mille quingentos annos neglectum, unus quaerere institueris. [1,99] Venio ad alteram orationis meae partem, in qua recepi me uobis ostensurum, quemadmodum ea uafricie ingressus sit, ut cum Ciceronis eloquentiam haudquaquam principem praecipuamque declaratus esset, alio diuersus abierit. [1,100] Nunc eius carpens carmina, nunc in mores inuadens, nunc reiectorum pridem calumniatorum sequens damnata uestigia, quorum tamen similis esse maluerit. [1,101] Inani, inquit, gloria uexatus adeo fuit Cicero, ut usque ad fastidium de se praedicarit. [1,102] Ecce uobis quam uanus homo sit, qui nos a Ciceronianae dictionis genere deterrere conatur, cum tamen {12} nequaquam (id quod pollicitus est) illius infacundiam demonstret, sed de eius moribus tanquam impolitis accusationem suam faciat acriorem. [1,103] Quid si tibi febris incommoda laudantem hominem, quid si alterum iam Busiridis immanitatem praeconiis extollentem commonstraro ? [1,104] Eos tu infacundos dices, quod argumento sint foedo ? [1,105] Quae tu clarissime rhetor asystata uocas ? [1,106] At uero cum tu stultitiam laudas, qui tam bonus es, tam perfectus orator, tam exactus Ciceronianorum uitiorum aestimator, cuius tu laudes praedicas, aliorumne, an tuas ? [1,107] Quam tu Romam ea uirtute a Catilinae furore uindicasti ? quo tu consulatu ex immanibus belluarum faucibus patriam tuam eripuisti ? [1,108] Immoderatum illum appellas, non igitur uanum atque mendacem arbitraris. [1,109] Displicet tibi, eadem apud alios atque alios iudices loco atque tempore suo quaeque referens. [1,110] At non iudicibus apud quos id agebat, quibus moderatione sua consul pro exemplo fuerat, non plebi, quam seruauerat, non senatui, cuius ordinis dignitatem scelere atque furore parricidarum labefactatam constituerat displicebat : quorum Patrum cum alii essent dignitate pares, nobilitate priores, aequo tamen animo illius ferebant libertatem, quoniam neque alii de illo pro meritis, ac ne ipse quidem fere pro dignitate de se ipso praedicare posset. [1,111] Sed angunt uos alienae laudes, cum illis ipsis impares uos esse sentitis. [1,112] At ille Cato (cuius in eloquendo suspicis facultatem, quae tamen omnium iudicio nequaquam illi prima fuit, at omnium iudicio constans animus, integri mores) ille fati uictor Cato, ille Cato qui seruitutem morte praeuertit, parentem patriae Ciceronem appellauit. [1,113] Quod nomen apud imperatores, tanta gratia, tanta religione postea fuit, ut non pontificiis infulis satis tecti, non tribunitia muniti potestate satis apparerent, nisi patris patriae quoque nominis splendore sancti esse uiderentur. [1,114] Sed non nimis mirum est tibi urbem Romam nullius rem momenti uideri, quam Cicero nullo negotio seruare potuerit, cuius urbis linguae nobilitatem tantopere euertere contendis. [1,115] Cui inter caeteras tui dialogi nugas atque ineptias etiam, si Diis placet, Basileam anteponis. [1,116] Credo quia tu Pont- Max- ibi desideas, cum tu Romani Pontificis dignitatem, potestatem, imperium, maiestatem, quantum in te fuit, adeo detriueris, ut ea una ansa {13} fuerit Lutherianae perfidiae ad eas intemperias atque insanias, ut sui furoris non te participem, sed autorem passim praedicarent. [1,119] Quam rem cum non eo gradu promouere uideres, quo impetu eam coeperas, nihil tibi cum illis posthac futurum editis mendacissimis literis simulasti, et nunc nihil mirum si Ciceronem, de se ipso uera praedicantem, ferre non potes. [1,120] Atque hoc ridicule nimis inter recte eloquendi calumnias comparas, quod aequi bonique Prouinciae consulebant, quod aequissimo animo ferebant innocentissimi iudices, quod Roma libens audiebat, cui Romae caput senatus auidissime inhiabat, quod senatus princeps Cato uel illo silente praedicabat. [1,121] An tu si Ciceronem de se ipso nihil super ea re locuturum fuisse existimares, non Exquilias illas clamaturas putasti ? [1,122] Num tu iam, non dico Romam ipsam, non Albanos tumulos lucosque, quorum Deos defenderat ab iniuria, sed Alpes ipsas locuturas dubitasti ? [1,123] At illo tam de se uera tanta totiesque praedicante, non satis id esse putarunt historiarum autores, quorum alii super alios, tum Graeci, tum Latini certatim diuinas laudes inculcarunt. [1,124] Quid tibi superfluo uidet ab ipso dictum, quod ne satis quidem dictum iudicarint ii, penes quos summum ius de rebus gestis conscribendi fuit ? [1,125] Et cum illum a boni uiri nomine propterea submoues, tu bono uiro maledicendo ab eo nomine non submoueberis ? [1,126] An quod Catilinam eiecerit, liberos, aras, fana, Deos Penates, tanquam alter Aeneas ab incendio, direptione, uastitate, liberarit, a sanctissimo Catone, ab omnibus historiis uir bonus praedicatur, cum id se fecisse dicet, uir bonus non erit ? [1,127] At tu cum de te ipso uana iactas, cum ex tempore multo probiora effutire, quam Ciceronem edidisse scribis, cum tua illa nequaquam elimata uendibiliora deblateras, quae omissis Ciceronianis uulgo in manibus haberi gloriaris, cum omnes bibliothecae tibi in numerato sint, a quibus optima quaeque delibantem te superasse omnium non expectationem modo, sed iudicium quoque profiteris, cui omnium linguarum lumina praesto sunt, qui omnium patronum patremque Ciceronem non in cubiculo potans, non in foro deambulans, non in comitiis ambiens accusas, sed edito quamplurimis exemplis infando Dialogo, conuellis, uexas, laceras, qui tibi ad eam rem satis uisus es, qui ad eam prouinciam {14} capessendam te ipsum delegasti, tu tibi potestas, tu tribuum suffragia, tu Patruum autoritas fuisti ? [1,128] Nonne tibi uis ille uideri atque constare, qui iam de statu Ciceronem deiicere possis, quem iam a totis subselliis submouere, a toto eloquentiae commercio exulare compellas ? [1,129] Addit autem, optimi adolescentes, ad eamdem augendam inuidiam, quod in aliquot facinorosos homines libere nimis inuectus sit ; quoniam aduersus Pisonis et Vatinii insignem improbitatem pro ueritate steterit, quoniam Catilinae audaciam fregerit, quoniam a M- Antonii ebrietate, impudentia, crudelitate Romam defenderit, quoniam Octauii tyrannidem cum reipublicae hostibus communicatam luculentissimo suae erga patriam fidei testimonio detestatus sit, uehementem nimis uirum insectando appellas. [1,130] At uero si in nefarios homines impune iudex animaduertit, si propterea laudatur, si propterea iudex est, si sororem Horatius, si Spurium Melium nescio quis interemit, si in immoderatam laudis cupidi adolescentis, felicis imperatoris, carissimi filii uirtutem medio in exercitu quem ille uictorem fecisset, uirgas expediri, secures stringi Manlius iussit, neque id ipsum ei fraudi fuit, quonam tandem pacto, uerbis qui castigat malus reputatur ? aut quo pacto non malus, a quo is reprehenditur, quem omnes uno ore laudarunt ? [1,131] Arbitror pro infinita sapientia tua, qui totum orbem noua libidine moderari uis, id tibi notum esse, duas iniustitiae dici partes, unam cum quempiam iniuria afficimus, alteram cum ne quis patiatur, modo id nostra sit potestate, non prohibemus. [1,132] Cum itaque nefandos homines, iuuentutis corruptores, legum euersores, Deorum contemptores non compescimus, num nam boni ciuis nomen tibi uidebimur obtenturi ? [1,133] An non si id tergiuersemur mali omnino atque eorum audaciae populares reputabimur ? [1,134] Quo tempore censores de moribus disputabant, nonne eorum oratio in eos dirigebatur, quos aerarios postea faciebant ? utrum tandem grauius est, uerbis modo quempiam perstringere, quod fecit M- Tullius, an a tota republica, quod censores faciebant, submouere ? [1,135] Cum L- Flaminium M- Cato ex Patrum numero sustulit, cum Fabricius L- Cornelium Ruffinum iam consulem designatum tanquam hominem furacem acerrimo scommate taxauit, quale tibi uiri ii {15} uidentur facinus admisisse ? [1,138] At si profana, ut continuo gloriae uento iactas, penitus aspernaris, qui tamen noua Moriae numina, tamquam alteras Aristophanis Nubes inuehere conaris, cum in legis peritos redemptor noster inuehitur, cum eos Graeco hypocritarum uocabulo, tanquam personatos simulatosque probitatis actores uocat, cum Herodem uulpem appellat, cum populum uiperarum catulos nominat, quem in eum esse censes ? [1,139] Ciceronianae calumniae participem facias necesse est, cuius impetus Ciceronianam uehementiam similem fuisse demonstramus. [1,140] O impurum hominem qui ea damnat, quae legibus prodita, quae censuris sunt constituta, quae cum ipsa natura ab exordiis crescentis mundi coaluisse uidemus. [1,141] O nefandum qui quod Dominus Deusque noster egit infando improbitatis titulo circumfert. [1,142] O uanum qui quod ipse agit alii uitio uertit. [1,143] Quis te usquam amarulentior ? quas tu religiones insectatus non es ? quorum hominum ordines non lacerasti ? quibus tu Manibus bellum non indixisti ? quibus cum laruis temulente luctatus non es ? [1,144] Et sunt haec quae cum de eloquentia referre instituisses, in mores detorquebas. [1,145] At uideatis, obsecro uos, OPTIMI ADOLESCENTES, quam frigide simul atque illiberaliter caetera addiderit. [1,146] Mentum, inquit, laeua Cicero demulcebat. [1,147] Malum, Hercule hominem Ciceronem, qui manu mentum mulceat. [1,148] Mirum ni in Germania mentum pedibus demulceant homines. [1,149] Collum praeterea exile atque praelongum addit, tum tu si ita natus esses, praecidi tibi iuberes ? [1,150] Vocis obiicit contentionem. [1,151] At laterum uirtutis id fuit, inter strepitum concionum, tumultuantes Quirites, uociferantes milites uerba facturi ; ut quoniam natura non solum optimum oratorem effinxisset, uerum etiam bonum consulem comparasset, ea uoce instruxit, quae ex usu futura uideretur. [1,152] Initio praeterea dicendi trepidationem notat, quam et minus liberalem uocare non dubitat. [1,153] Quid tu, malum, anxius es, quoniam illum non tam impudentem nactus es atque te ipsum ? [1,154] Accedentem ad Caesarem, ad populum, ad iudices, pro amici capite, pro suis fortunis, pro salute sua, dubio euentu, quotus quisque est, qui uel non simulet trepidationem, id quod ipse, quae in eo fuit humanitas, in L- Crasso pudorem atque animi moderationem uocat, quod tanto maiore artificio, {16} in orationis initio quam pro Deiotaro habuit, palam professus est ? [1,156] Mirum enim quanto cariores sumus iis, quos uel ex uultu uereri uidemur. [1,157] Habetis hic Ciceronis improbitatem, de quo tamen mendax sui immemor (id enim proprium uani hominis est) in epilogo sui dialogi, Ciceronem inter Ethnicos, inquit, uirum bonum, et si Christianam philosophiam didicisset, in eorum numero censendum, qui pro diuis honorantur. [1,158] Immo uero, ut iam uobis constat, illius ipsius improbitatem, quam ut aptius cognoscatis, iam ad tertiam orationis meae partem ueniam, in qua multa ab illo inscite dicta, multa inter se repugnantia coaceruata, multa ineptissime obiecta, omnia a liuore, non a iudicio profecta, ante oculos uestros constituam ; quod ut quam facillime cognoscatis singulis obiectionibus particulatim quam breuissime potero respondebo, orsus ab initio epistolae unde infelicissimis auibus tam funestum carmen auspicatus est, usque ad eius orationis calcem, in qua de Ciceronis innocentia pessime meritus ostentatur. [1,159] Atque ut inde proficiscatur oratio mea, nemini unquam homini uerbum aptius cecidit imprudenti quod ad omen faciendum accommodatius conueniret. [1,160] Nam cum ad amicum suum per epistolam mitteret libellum illum, ita demum suis ipsum commodis recte consulturum testatus est, si Horatiano praecepto consiliis stultitiam intermisceret ; quamobrem, inquit, inter seria negotia tua, libellum hunc meum receptum uelis. [1,161] Quibus uerbis fere solis toto illius orationis curriculo, licet imprudenter editis, ueritas ipsa fulta est. [1,162] Caetera ficta, falsa omnia, uana, par atque aequale ingenium prodidere. [1,163] Quis expressit tibi confessionem illam ? quis, inquam, Deus, quod fatum, quae fors fortuna ex orationis tuae fronte, totam infelicem tragoediam illam, qualis futura esset indicauit ? [1,164] Atque utinam iisdem ueritatis uestigiis institisses, cum paulo post Ciceronis imitatione bonarum literarum interitum nimis ridicule deplorabas, cuius lectione pro Christianis profani fimus, cum tamen Ciceronianis monumentis ab interitu literae uindicatae sint, et multi Christianorum Ciceronis imitatione multo eloquentius optima quaeque persuaserint. [1,165] Nam cum omnis oratio duobus constet, argumento et uerbis quemadmodum idem pannus in diuersa distractus togam, sagum, paludamentum, Senatori Militiue, aut {17} Imperatori optime conuenire potest, ita uerba eadem diuerso contextu alii atque alii rei aeque competere. [1,166] Nonne idem Cicero diuersas philosophiae partes grauesque ex ea locos tractauit ? [1,167] Idem in foro, idem in comitiis, in senatu, belli domique, in epistolis, in disceptationibus, diuersa oratione, pro rei cuiusque decoro unus idemque Cicero fuit. [1,168] Si enim religio nostra ut tu uis infantia constat, ac non eximia ipsius praeter caetera argumenta, summam eloquentiam iure suo poscunt, quorsum tot tantique nostratium celeberrimi uiri, qui nulla re magis uidentur extitisse ? [1,169] An non ipse Paulus, ut caeteros omittam, quos tu infantes uocas, cuiusdam uerae ac uiuidae eloquentiae pater atque autor fuisse creditus est ? [1,170] Quem quoniam tu Ciceroni dissimillimum dicis, non meminisse uideris cuiusmodi genere dicendi Cicero in Paradoxis usus fuerit, quibus in locis unus ipsi ille spiritus qui in Paulo ardescebat, defuisse uidetur. [1,171] Qui quoniam non cuiuis nostrum obtingere potest, humana opinor ope, eaque exquisitissima, qualis a Cicerone peti potest, nitendum nobis fuit. [1,172] Nam quod ais aliquot Italorum eo sese fumo uenditare, id tibi responsum uolunt, praestare quempiam luce atque candore Ciceronis illustrari, quam fumo tuo aduersus illam luce atrum esse. [1,173] Quod uero de Italico nomine male sentis iam tecum placide agam, ne me tibi ea ratione succensere credas. [1,174] Cum tu apud Aldum praefractis claustris religionis tanquam fugitiuus ursus delitesceres, cum te uino sopitum Itali homines, qui tecum in eadem opera, emendandis typis pernoctabant, indignarentur, cum te mensa socium, in acie desertorem detestarentur, cum uix manibus temperarent, credo te nunc pro Ciceronianis insectari, quos tunc ulcisci non poteras. [1,175] Scis tibi uera haec cani tanquam ex adytis Apollinis. [1,176] Nam aliquot doctis hominibus, qui Aldi gratia illo conueniebant, pro praeceptoribus usus sum, qui cum tibi homini humillimo nobiles, facundiam detestandi eloquentissimi, temulento sobrii non inuiderent, id ita mihi narrabant. [1,177] Quemadmodum audio Graecorum quandam rempublicam, quae fortasse Spartanorum sit, liberos instituisse, quibus ebriorum seruorum spectacula ederent, quorum illiberalibus rixis cognitis ab eodem uitio temperarent. [1,178] Itaque si nequissimis illis seruis subiratus {18} es, qui tibi crapulam quominus edormisceres non permittebant, at eam contumeliam Aldi liberalitate pensares, qui te illis suauissimis comessationibus accipiebat. [1,179] Quod si Italorum literas, inuentiones, iudicia despicis, non princeps huius stomachi inter tuos populares es, sed cum Ciceronem imitari non uis barbariem quorumdam aemularis, quibus praeter gentiles suos, aut ciues, aut municipes, caeterae omnes sordent nationes. [1,180] Quod uitium tam est uestrae gentis peculiare, ut mutuis insectationibus aliae atque aliae regiones, turpiter insolescant. [1,181] Et quoniam inter tuam gentem tyro diu uersatus sum, quoniam uestri mores mihi optime sunt explorati, scimus quam Sueui caeteris, quam Vindelici illis non placeant, quam Colonienses reliquam Germaniam barbaram uocent, quam uos omnes Belgae uestratis linguae delitiis auersos incessatis. [1,182] At non idem sapientes uiri fecerunt, quod tu facis, qui ita commonefecerunt nos, nihil in nationes integras inuehendum, quod inde calumniam pati possimus, quoniam nulla prouincia tantum monstrorum alere dicatur, quae non optimarum quoque rerum mater inueniri possit. [1,183] Germania tota super ebrietate male audit : at ego Augustae cum agerem, etiam cauponum filias aliquot uino abstinuisse, neque a nobis oblatum recepisse scio. [1,184] Proinde si uirtute, si morum integritate, si facundia uales, absistes a regionum calumnia, aut alioqui toto tibi cum orbe pugnandum esse persuadeas. [1,185] Italia uero quid uobis mali dedit ? [1,186] Nimirum quot seruos, tot hostes esse uerum est ; quod uobis imperauit ferre non potes ; quod pares lingua, munditiis, elegantia, moderatione non estis, aegre id fers. [1,187] Nemo enim humiliori inuidet, aut obloquitur in eum quem despectum habet. [1,188] Tu igitur laudes illius detrectando, magnitudinem illam, cui impares estis, uel inuitus cogeris confiteri. [1,189] Id quod tibi de alumno quoque illius Cicerone inique sentienti aeque contigit, cuius magnitudine tamen interdum conterritus, (non enim pudore id euenire certo scio : nullus enim pudor inter sese pugnantia scribentis) tanquam aestu quodam raperis rursus in confessas illius laudes. [1,190] Non enim ut eloquentiae, inquis, candidatos a Ciceronis imitatione deterrerem. [1,191] Quid enim insanius ? [1,192] Quos cum in calce Dialogi deterreas, nonne in epistola te iam manifesto {19} profiteris insanisse ? [1,193] Haec in epistola. [1,194] In ipso uero dialogo, OPTIMI ADOLESCENTES, quanto non inuidiae tantum morbo, sed inscitiae quoque labe laborarit, iam hinc constare potest. [1,195] Interroganti namque phthisisne esset an icteris, negauit utrumque, propterea quod malum interius esset iecore, quasi uero phthisis in iecore sit, ac non totius corporis tabes iudicetur, aut icteris iecori tantum attribuatur, cum tamen a splene quoque proficisci possit. [1,196] Sed fuit hoc illi peculiare, quoniam eloquentiae persuasione quadam inflatus ineptiret, in animum induceret Gorgiae aemulatione de quacumque re proposita luculente uerba facere posse. [1,197] Quare ubi ad uerum rei succum deuentum est, statim praeter corticem, et illum satis infelicem, nihil subesse deprehendas. [1,198] Quod quanquam non est animus uagari per totam colluuionem scriptorum ipsius : una enim litura sana fieri possunt, pari inscitia offendas in dialogo ficto simul atque impio, quod Funus inscripsit ; ubi dubitantes medicos fingit, qui aegroto cuidam operam darent, hydrops ne esset, an tympanites. [1,199] Quod si uel definitiones Galeni primoribus tantum labiis degustasset, profecto intellexisset, quantum inter audaculum rabulamque aliquem et doctum uirum interesset. [1,200] Tria namque hydropis genera cum faciant, ascitem, tympanitem, & leucophlegmatiam, quae in anasaream atque hyposaream diuiditur, eodem modo stultitiam suam prodidit, atque si ita locutus esset Caesar, cum Ciceronem procul conspexisset, homo esset an animal dubitauit. [1,201] Huic item non dissimile et illud deliramentum, ubi hominis partes enumeraret, ubi cerebrum, inquit, ubi caro, ubi uenae, ubi nerui et ossa, ubi intestina, ubi sanguis, spiritus et phlegma. [1,202] Quo loco subeat me maior risus an admiratio, haud facile explicare possim : rideamne tantas hominis ineptias, qui eas artes callere uideri uult, quas se nescire suo ipse indicio prodit, an admirer intemperantiam, qui summos uiros inhumana atque illiberali rabie lacerare agressus sit, cui ne prima quidem artium elementa constant. [1,203] Quamobrem summe atque clarissime philosophorum, inter eas partes enumerandum phlegma addidisti, cuiusmodi ratione arrisit tam illud uerbum, ut optimo oratori, atque ibidem praua castiganti, efficeret, in quod oratio tua decresceret. [1,204] Cerebro namque numerato per carnem, {20} uenasque, ad sanguinem cursum flectens, quonam uento raptus, in phlegmatis scopulum impegisti ? [1,205] An eam tu partem hominis legeras, sine qua consistere non posset, utramque autem bilem, quoniam ipsis agitatus in Ciceronem euomeras, cum non haberes, reticuisti ? [1,206] Multo uero absurdius et quod sequitur, Terra, inquit, numquam uertitur in ignem : cum tamen id quod philosophi symbolum appellant utique communis siccitas sit, quare altera qualitas alteram facile praeuertet. [1,207] Neque haec ego animaduerto, tam ut ostendam te omnis solidae philosophiae ignarum : id enim doctissimo cuique iam persuasum est, quam ut intelligant optimi adolescentes, nihil esse te uno insolentius, qui intra tam angustos, tam inopes inscitiae tuae fines, tam claras, tam opulentas opes Ciceronis atterere tentaris. [1,208] Sed ut ne te extra limites tuos, hoc est, uulgarium studiorum deprehensum nimis inhumane uexari calumnieris, ueniamus ad ea capita in quibus humiliori opera, iudicii pari prauitate peccasti. [1,209] Ut enim Ciceronem nequaquam oratorum principem ostendere uidereris, mali poetae nomen ipsi imponere molitus es, idque argumento illius carminis : O fortunatam natam me consule Romam, quoniam altero uerbo eaedem syllabae repetitae excipiantur. [1,210] Qua calumnia nihil absurdius esse potest. [1,211] An tibi propterea Virgilius malus poeta uidetur, quoniam soluta oratione minus ualuisse dictus est ? [1,212] An tu Homero poetae nomen adimis, quoniam caussas non actitauit ? [1,213] At idem est malum oratorem Ciceronem dicere, propterea quod inuenustum unum uersum effinxerit. [1,214] Age uero si oscitanti tibi, mea diligentia constiterit, optimos poetarum id factitasse, uideo quo in luto haereas, cum cogeris aut damnare quod probas, aut probare quod damnasti. [1,215] Qualis tibi uidetur Horatius poeta ? scio enim quid respondeas : id, opinor, quod tuo dialogo professus es, tibi unum illum praecipuumque semper habuisse. [1,216] At is in primo libro Sermonum eodem aut errore, aut uirtute, aut licentia, usus deprehendetur. [1,217] Ita enim scriptum reliquit : cum dicas esse pares res. [1,218] Vides, Erasme, quo dementiae progressus sis, ut tui ipsius poeniteat. [1,219] Nam quo autore tibi ipsi ignosces, tam amatum hominem improbanti ? [1,220] Si enim Ciceronem accusas, Horatium quoque accuses oportet. [1,221] Et si Horatium damnas, {21} teipsum quoque damnes necesse est, quo te uno meritissime damnato, Ciceronis innocentiam omnium suffragiis absolutam uidebimus. [1,222] Quanto minus Ciceroni oratori nomen adimere tibi liceat, qui Cicero idem peccauit in poesi, quod in Homero nemo reprehendit. [1,223] Praelegisti aliquando, opinor, iuuenculis adolescentibus Homeri Odysseam in cuius libro decimo quarto ita scriptum esse te oportuit meminisse g-enthen g-helohn g-du' g-eneike g-kai g-amphoterous g-hiereusen g-euse g-te g-mistulen g-te. [1,224] Sed et tantum abest, ut id absurdum sit, ut operose quoque ab antiquis quaesitum uideatur. [1,225] Quid enim est mortem mori, quid seruire seruitutem, insaniam insanire, nisi idem uerbum repetere ? quid est meme, sese, quantum quantum, qualis qualis, ubi ubi ? [1,226] At id non solum uitiosum non est, sed ornamentum quoque affert orationi. [1,227] Terentius uero autor ille politissimus in Eunuchi prologo non iterauit modo, sed usque ad tertiam quoque uocem repetiuit : nescisse sese. [1,228] Quamobrem quod et tui autores fecerunt, et decorem affert orationi, et Terentius minime omnium improbandus autor non refugit, cum quasi uitium in Cicerone reprehendis, et tibi ipsi onus imponis, quod in alios reiectum uolebas, et cum tota lingua Latina, quae id affectarit, uni tibi omnium confligendum. [1,229] Non erit igitur fraudi ita loquenti Ciceroni, quomodo caeteros quoque locutos uidemus ita, ut inter artis praecepta, id quoque retulerint. [1,230] Paronomasiam enim appellat cum omnibus antiquis Plutarchus, ex Homeri uersu g-tohn g-ehtoi g-Prothoos g-thoos g-hehgemoneue. [1,231] Quanquam non tam fuit lancinandus uersus ille, quoniam prauus uideretur, quam quod te in ultiores ineptias coniecerit. [1,232] Nam cum ad Brutum scriberet ita Cicero : res mihi inuisae uisae sunt, Brute : ex illo uersu, ad hoc quoque irridendum prouectus es miser : quo tamen lepidius, argutius, salsius, quantum fert stylus orationis, nihil profecto potest excogitari. [1,233] Veteri namque primoque significatu dictum fuit inuisum, quod minime uideretur, propterea quod aut absens:oculis non subiiceretur, aut eorum potestati nequaquam obnoxium esset, cuiusmodi res sunt corpore carentes, corporaque ipsa sed translucida : omnino uero quaecumque nullo colore illustrarentur. [1,234] In eam significationem ita locutus est Cicero, in oratione, quam super Aruspicum responsis habuit. [1,235] Non inuisa, inquit, {22} solum sed etiam inaudita sacra. [1,236] Promoti deinde molliori loquendi consuetudine, fines huiusce significationis, ut quoniam ea quae uidere nollemus nos, de rerum natura ut tollerentur expeteremus, animi eiusmodi motum atque affectum secutus est nouus usus significandi. [1,237] Scribenti itaque ad Brutum Ciceroni, oblatae erant oculis res, quas propterea ab se uisas esse dicebat, quae tamen, cum non sine stomacho uideri possent, iocatus est in ambiguo, easque quasi contrario sensu simul uisas inuisasque uocauit, quoniam odiosae atque non uidendae uiderentur. [1,238] Iamne uides, Bataue, quantum inter tua uenena et M- Tullii suauissimum leporem intersit ? quam non eo penetraueris, quo caeteros prodire prohibebas ? quam tibi eae res uerae utroque modo inuisae sint ? [1,239] Atque hic uero uix continere me queo, OPTIMI ADOLESCENTES, te tantum calumniatorem tam nobilem rem ignorasse. [1,240] Duos, inquit, molossos ea clausula non recte continuatos offendimus. [1,241] Quem tu hic reprehendis ? [1,242] Ciceronemne ? an alios omnes ? an te ipsum ? [1,243] Nam si ullum scriptorum genus, ulla lingua, ulla aetas omnino reperiatur, apud quos duo molossi aliquando non continuentur, iam abdicem me ab omni lectione : sin tibi quaternos quinosque probatissimis ex autoribus eruam, tum tui animi impotentiam, tuam inscitiam uel ab ipsis Manibus detestandam sciamus. [1,244] Quo in loco ne uidear uanam in ipsum calumniam detorquere, dum aliquot loca recenseo, quaeso ob eas nugas ne quid mihi uitio uertatis, OPTIMI ADOLESCENTES, sed hominem illum totis suffragiis a uera prudentia et moderatione excludatis. [1,245] Quid est, Erasme, in Terentii Adelphis, Cyathos sorbillans paulatim ? [1,246] Nonne hinc duos molossos aduersus tuam temeritatem excitare possim ? [1,247] Nonne Caelius quem Ciceroni parem statuis, aut anteponis, ad Ciceronem scribens iratum se tibi dicet, quem calumnieris : ostenderunt plane esse, inquit, quod fieri posset. [1,248] Agnoscitur apud tuum Caelium, quod tuum non est ; at Bruti tamen est, ad Ciceronem scribentis ita : Consulibus sublatis sperent se conualescere posse. [1,249] At Caesaris est initio sexti Commentarii cum dicit, multis de caussis Caesar maiorem Galliae motum expectans. [1,250] At est Quintiliani, qui nusquam incomposita oratione fluere abs te dicitur, ita enim in sexti prooemio scribit : Acerbissimis rapta fatis felix decessit. [1,251] Quam mihi gratiam {23} referes uetule psittace, haec te docenti citra plagas ? [1,252] Vides enim quanta autorum urgearis mole, quantum tibi doctorum uirorum obiectem. [1,253] Quod si tibi etiam multo maiorem molossorum numerum edam, quem tibi pallorem incutiam ? [1,254] Quantum tibi perfricanda facies ista tua est, ut impudens esse desiisse uidearis ? [1,255] Initio enim statim operis praesto cuiuis est etiam una syllaba amplior, quam quot Ciceronem damnas, cum inquit tandiu paupertati, ac parsimoniae honos habitus. [1,256] Quis tibi uidetur orator Plato ? [1,257] Non opinor malus : at in Timaeo ita scribit : g-eschatas g-oikehseis g-eilehchotohn. [1,258] Ad Dionem autem etiam usque ad tres inculcauit : g-prosehkei, inquit, g-pleion g-eh g-paidohn g-tohn g-allohn g-anthrohpohn g-diapherein. [1,259] At Demosthenes in oratione aduersus Timocratem ei numero etiam unam syllabam addidit : g-Akuron g-oun, inquit, g-tou g-dehsai g-tehn g-boulehn g-poohn g-touto g-ho g-Solohn. [1,260] Virgilius autem etiam quatuor simul congessit eo uersu : Aut leuis ocreas lento ducunt argento. [1,261] Quem autorem, etiam si solum haberem, etiam si unus id fecisset, tantum abest ut abs te damnari possit, ut non tibi soli, sed omnibus seculis scribendi rectas leges sanare potuerit ; cui tu uni homini Italo neminem ullum habeas quem compares ; et tamen tam uitiosus est, ac multo magis quam tu uis Ciceronem uideri. [1,262] Quod si Isocrates, omnium oratorum elaboratissimus, ea oratione cui decennii laborem, operam, iudicium, cultum, acceptum ferebat, iustam commatis magnitudinem continuatis longis syllabis compleuit, non uideo quid in caussa sit, quominus te esse extremae atque profligatissimae impudentiae hominem fatearis. [1,263] In Panegyrico enim ille ita scriptum reliquit : g-xenias g-ananeohsasthai g-kai g-kainas g-heteras g-poiehsasthai g-kai g-mehte g-tois g-idiohtais. [1,264] Sed quoniam aduersus omnium autorum ordines petulantissima procacitate debacchatus es, quoniam omnes nihili facere consueuisti, omissis iis omnibus, quos contemnis, unum tibi adducam, cuius tu censuram, praeter caeteras unam atque adeo unicam admiratus es semper. [1,265] Nosti excellentissimum omnium uirum quemdam Erasmum nomine cuius fascibus uniuersa autorum legio genua summittunt ? cuius nutum horrent religiones, cuius censura sacrae institutiones expauescunt ? [1,266] Is aliquot edidit Dialogos mirificos quos, opinor, te non legisse, atque inter caeteros unum, quem Funus inscripsit, in quo ita {24} scriptum fuit : Liberi datis dextris aegroto iurant se seruaturos quod recepissent. [1,267] Quem uerborum contextum cum legerem, tanti uiri iudicio impudentissimam sententiam tuam statim iugulatam sensimus. [1,268] Videtis animi uestri oculis os illius, OPTIMI ADOLESCENTES ? uidetis supercilium ? [1,269] Iam hinc colligite bacchantis temeritatem, unde orsus est struere insidias in uestram eloquentiam : quos cum uereretur ne se anteiretis, conatus est retinere inter inopias quasdam febriculosarum literarum, quo defraudatae spei uestrae atque posteritati semper admirabilior uideretur. [1,270] Atque his quidem paucis contentus fortasse satis esse potes, Erasme. [1,271] At si iam docuerim te, tua illa ferula dignum, magister, quantum stomachi doctissimorum adolescentum aduersus te commoueris. [1,272] Duos enim committis errores : unum te uiro qualem profiteris indignum, alterum uel puerorum rudimentis notum. [1,273] Nam uerbum hoc inuideo, primam syllabam correptam habet natura, secuta pristinum ingenium praepositione, quae abs se compositae dictionis initium constituit, positione autem subeuntis Aeolici elementi longa fit, ut carminibus seruiat. [1,274] Caeterum soluto sermone ita loquebantur, ut non minus omnium syllabarum quantitatem cognoscerent, siue dictionem inchoarent, siue clauderent, quam nunc nos medias mensuramus accentibus. [1,275] Atque quo pacto in uoce tenebras, media correpta intelligitur ipsa pronunciatione, quanquam est positione longa, ita in hac dictione inuise primam breuem pronunciando sentiebant, quominus molossi quantitas expleretur. [1,276] Id quod tu cum nequaquam dignoscere possis, tanto te infeliciorem agnoscas necesse est. [1,277] At id dignoscebat Cicero quem abs te consultum oportuit, ut dignitati tuae consultum esset : infelicem enim et insontem primam natura producere scripsit, atque super ea re aurium iudicium adhibendum. [1,278] Sono igitur et pronunciatione id deprehendebatur. [1,279] Eamdem autem quantitatem ei praepositioni attributam, quoties eiusmodi nominibus componeretur, quae ab eisdem inciperent elementis, in caeteris autem corripit. [1,280] At te hoc nescientem ferre quidem possumus. [1,281] Quae uero nescis tractantem non possumus. [1,282] Quod autem multo inscitius iudicasti, id ne pueros nostrates latet, cum arbitratus es uerbum hoc sunt, producta esse quantitate, quod {25} tamen non alterius natura est, quam compar eius sumus. [1,283] Non enim quomodo felix spondaeus est, salix erat iambus, sed illud natura tale est, hoc autem positione. [1,284] Natura autem pyrrichius, quemadmodum et dux unico tanto tempore efferetur, lux autem duobus. [1,285] Quae si nescis iam comperies apud omnes grammaticos, tum ueteres, tum etiam uetustissimos. [1,286] At si tu aut incuria, aut aetate, aut animi uitio, aut uino occupatus minime meministi, aut non didicisti, qualis esse debueris, facilius ostendis, quam quantus debuisti. [1,287] Atque haec quidem quot quantisque erroribus inuoluto exciderint satis clarum arbitror : quae uero per inuidiam quoque insectatus est, quae uanissime finxit, quae inter se pugnantia dixit, iam hinc sigillatim breuissime recensebo. [1,288] Atque ut inde exordiamur per initia Dialogi, Dauum se acturum pollicetur. [1,289] Quo quidem ingressu falleris Erasme, si te seruili ingenio utentem propterea impune laturum arbitraris. [1,290] Quamobrem cum fabulam fingas, nihil mirum est si in turpissima persona ita scripseris. [1,291] Quis non malit apud posteros Ciceronianus quam sanctus celebrari ? [1,292] Idque per interrogationem scelus tractat, ut uehementior uideatur, aut quasi pro confesso habeatur, cum frigidissimus tamen futurus sit, si quis ita respondeat, nemo. [1,293] Quamobrem eodem tenore caetera quoque fingentem alienas rationes sine arbitris putantem, pro animi sui libidine mentientem facile animaduertetis. [1,294] Fingit enim Ciceronis imitatores, septem annos totos ab omnium libris praeterquam a Ciceronis lectione abstinere : cum tamen in Bruto inter caetera Ciceronis praecepta, id quoque obseruent, quo uel Catonem legendum probent, qui iam ob antiquitatem sordescere uidebatur. [1,295] Pari mendacio, et illud eum Ciceronis imaginem nostratum sanctorum hominum imaginibus potiorem haberi, quoniam aliquot uiri docti bibliothecae parietibus affixerint, Lucianum suum imitatus, qui et ueterum poetarum abacos uenales ineptis fuisse dicit, super quibus illi scriptitarint. [1,296] Sed si tua imago circumfertur, si complicis tui Lutheri os illud impudens frequentes tabellas foedauit, si uos Furiae habetis umbrarum uestrarum amatores, qua tandem ratione eamdem gloriam praestantioribus inuidetis ? [1,297] Annon propterea a maioribus nostris statuae quasi uirtutum praemia quaedam institutae sunt, {26} quarum recordatione posterorum animi parem ad uirtutem inflammarentur ? [1,298] Annon Themistoclis animum ad praeclara facinora, quibus totam Graeciam seruauit, edenda Milciadis trophaeum excitauit ? [1,299] Cuius memoria impetum suum identidem uellicari morderique ipse palam conquerebatur. [1,300] Quid sibi uolunt funerea pompa, auorum praelatae imagines ? quid sibi uolunt aliud, quam renouari praeclaram eorum memoriam, quae temporis iniuria obnoxia intercidere ? [1,301] Cuius rei cum Ciceronis imagine admoneamur, et illius uirtutem imitabimur, et pari exemplo fluxam nostri memoriam luculentis stabilitam monumentis insigniter propagabimus. [1,302] Eadem quoque uanitate multo maiora ludibria effutit, noctem intempestam a Ciceronianis eligi ad scribendum. [1,303] Atque ibi homo facetus maluit scurriliter mentiri, quam uera dicere liberaliter. [1,304] Quare toto deinceps sermone ludos facit, cubiculum eligi procul a uento strepituque ciuili, intus picatum gypsoue circumlitum unde etiam muscas ipsas tanquam alter Domitianus eiicit. [1,305] At tu sperasti tui similes cubicula nos habitare, lignea rimis hiantia, quae pice aut gypso sint obstruenda ? [1,306] Nos eam iniuriam si timeremus, si tam delicati essemus, ut rusticitati tuae displiceremus, iam istud parietum firmitate consequeremur. [1,307] Et tu nequaquam tam rudis es Italicarum urbium, quarum structuram non ignoras quam mendax effictor quarumdam fabularum, quibus omnes de tua fortuna metiris ? [1,308] Ex astrologia quoque ibidem sumi tempora mentitur, quasi uero non quaedam tempora feliciora sint si uacet, et si non uacet inducias petamus. [1,309] Haec tu cum frigus a Ciceronianorum cubiculis acapnorum beneficio sine fumo amoueres, a tua fumosa oratione non amouisti. [1,310] Quid enim frigidius quam tam bardum, tam plumbeum humanum genus putare, in quo quis adeo auerso genio fuerit ut codicem repetiturus hodie, per epistolam triennio aut septennio elaboratam id agat ? [1,311] At quam fingebas fabulam, eius argumentum uerisimile faceres, saltem nos oblectares, ista tua inimica scurrilitate. [1,312] At monstra afferre, quibus doctorum hominum aures detineres, id uero est totum auditorum consessum irridere, nihili facere, dignum ducere, qui horas suas nihilo melius quam tuis frigidissimis nugis collocare possit. [1,313] En quales putet uos, OPTIMI {27} ADOLESCENTES, cuiusmodi uestra otia arbitretur. [1,314] His ornatus ineptiis, ad eloquentiae arcem oppugnandam uenis ? ut facile intelligamus ex argumento tuo, qualis sis, cum te Dauum facis, cum te in Hypologo tuo tanquam Ennius alter in Seruilii socio exprimis. [1,315] Is enim subscriptor tuus cerebro destitui sese ait, cum ieiunat. [1,316] At id tu probe cauebas cum omnium ieiuniorum ritum abolendum existimares. [1,317] Ad quae praecepta optimus artifex cum te accinxisses, quod uerbo profitebaris re ipsa praestabas. [1,318] Et nunc quidem quid agas, pro comperto habere nobis non uacat, quod si institutum illud amisisti, tanto minore uenia dignus es, quanto magis sobrius debaccharis. [1,319] Non enim ita deprecabere : uinum, Venus, amor, sed canina impudentia, rusticitas, odium huc me impulerunt. [1,320] Tu cum semihominis operam in Aldi officina legendo praestares, potando autem tergeminus Geryon esses, eumque ex Platone tibi stimulum ad scribendum comparare diceres, qui ingenium mero accendi scribit, Ennii carmina tanquam helluonis cuiuspiam, uinum olere dicis ? quae ipse Scipio tantus imperator, tam grandis orator, tam moderatus ciuis, tam frugi uir, admiratus est. [1,321] Unde carminis sui maiestatem singularis atque diuinus uir Maro auspicatus est. [1,322] Ennium reiicis, Horatium ebrium dicis, Ciceronem de hominum memoria tollis, obsecro te optime Romule, aut si mauis, Camille, quale regnum remuepublicam literariam nobis instituis ? aut quam collapsam restituis ? [1,323] En qui signa uestra, Quirites, unus tollat, qui solus aduersus barbariem ferat, immo uero in barbariem, non ut eam destruat, sed ut ea uobis contaminatis multo minus turpior sit cum tot excellentia ingenia eadem labe maculata, similia sibi habeat, immo uero praesidiis uestris deiectis, exautoratis ueteranis, suppositis aliis aquilis, nouas barbarorum mercenariorum conscribat legiones, quarum ora uobis aut ignota sint, aut non sine ualida pernicie innotescant. [1,324] O monstrum ? [1,325] Quo enim te alio appellem nomine, qui rerum naturam confundis ? [1,326] Si tu recte loqueris, atque id Ciceroni in primis debes, quid alios deterrebas ? [1,327] Si eo te fortuna impulit, uoluntas exercuit, liuor confirmauit, ut purissimos fontes haustos pro tua libidine lutosissimo ueneno contaminares, corrumperes, quare uis in eodem haerere coeno studiosos ? [1,328] Vix possumus quantum {28} quantum ualemus Romani esse in dicendo, cum in illum omnium oratoriorum luminum fontem intuemur. [1,329] Quam inique nobiscum agetur, si ad inferiorum, humiliorum, nequiorum exemplum nosmet ipsos comparemus ? [1,330] Si namque, quod insimulas, imitatores semper deteriores esse necesse est, utrum praestat optimo cuique secundum esse, an tui simili deteriorem ? [1,331] Quamobrem, humanissimi doctissimique adolescentes, quam odiose, quamque inique agat, satis perspicuum esse arbitror, qui omnem limam tollat, omnem industriam in scribendo irrideat, omnibus illudat, insultet, abortus potius laudet, quam foetus ueros, exponi malit, quam tolli alique : negligi, quam erudiri, exercitari, ad honestissima quaeque prouehi. [1,332] Hi sunt uestri foetus, Erasme, in quibus parentum facies legitur, si inuerecundi, si impudici, si petulantes, si manci, mutili, inepti, luxuriantes, immodici, uani, futiles, illiberales. [1,333] Id quod si tu animaduertere instituisses neque id tu faceres, qui antea edis quam exaraueris, neque alios, qui idem non faciunt, irrideres. [1,334] Quo fit ut et scripta tua imprudentiae impudentiaeque plena sint, et publicis doctorum uirorum sanctissimis doctissimisque collegiis aliquoties damnata. [1,335] Nocte una eaque praelonga a Ciceronianis uix unam periodum absolui mentitus est : quod quam falsum sit, satis patere arbitror, tum ex ipsius moribus, qui tam uana texere orsus est, tum ex aliorum mendaciorum quae deprehendimus lineamentis. [1,336] Quanquam, optimi adolescentes, quid damnat hic, quod Euripidi, maximo poetae, laudi datum est ? qui quarto demum die uersum unum absoluerit. [1,337] Cum enim uniuersam posteritatem de nobis iudicium daturam pro theatro habituri simus ; in hoc intendit animi uim nobilissimus poeta, qui tot annis pauca admodum carmina absoluta dedit, qui Aeneidos diuinum opus, quod ipsi uni adhuc indignum uestris auribus uidebatur, comburendum suprema uoluntate iussit. [1,338] Iam clamat Horatius, nonum usque in annum premi debere : iam ea laude Smyrnam unam onerat Catullus tam politus autor, tam acer iudex, quam ille futilis impostor. [1,339] Quid ego innumera, nota nimis conculcem ? [1,340] Sallustiine elaboratissimam orationem ? an Isocratis Panegyricum ? an Demosthenis conciones aliaque scripta, quibus praeter lucernae odorem eius inimici nihil obiicere {29} potuerunt ? [1,341] Atque ea calumnia tanquam uictor exultans cum tripudio concrepat : Bataui, inquit, oratoris colloquia uulgo in manibus habentur, elaborata haec Ciceronis non habentur. [1,342] O Bataue nempe ex Germanorum nutu nunc totius Galliae lumina literatorum pendent. [1,343] Annon quatuor febriculosi paedagogi suae imbecillitatis conscientia ducti, Terentium omisere, colloquia tua, etiam publicis damnata suffragiis, simiolis suis legunt ? [1,344] An tu quod uulgi manibus sordescis, ascribis pretio ? [1,345] At non tuo exemplo autor Aesopicarum fabularum superbit, quasi Virgilio non cessurus, et is tamen pueris praelegitur, non Horatius, non Sallustius. [1,346] Nam solidiores autores, e quorum penu cibi qui promuntur infirmo concoqui stomacho non possunt. [1,347] Quare crustulis tuis blandiculis quotidiana ieiunia soluunt, dum tenera atque lactea adhuc membra sunt. [1,348] At simul atque ex imbelli prodibunt aetate, inanem illam garrulitatem, simul cum puerili exutam mente despectui habebunt. [1,349] Atque ea quidem sunt, quae uane nimis finxit : ea uero quae per inuidiam euomuit, deinceps enarremus. [1,350] Irridet obseruationum formulas ex Cicerone ; qua in re quantum ineptiat, uel inde luce clarius intueri possumus. [1,351] Namque ubi loqueris, aliquo loquaris pacto necesse est. [1,352] Si igitur Latine loquendum proposueris, aut diuinitus ea ratio, is loquendi modus tibi obrepat oportet, aut ex aliquo uno omnium oratorum delibes, aut ex omnibus eligas quo pacto dicas. [1,353] Nam ex teipso certam linguam separatim efficturum, quantumuis temerarius nequaquam dicere auderes. [1,354] Quid igitur tibi uidentur aliud facere ii, quorum memoria infirmior paulo est, cum aliquem thesaurum sibi parant, quam quod tu cum ex unica illa atque beatissima tua memoria omnia propere producis ? [1,355] Non ut inspecto prius indice, mox componant, sed ut si quid parum Latine dictum uisum sit, consulant optimos autores, quorum omnia uerba et singula in memoria tu solus habes. [1,356] Nos quando humilitatis nostrae conscii sumus, at non sedulitatis, ut opinor, pigebit. [1,357] Annon euenire potest si nobis ipsis fidamus, quod tibi uulgo praedicant contigisse : ut nomine nostro inflati, aut aetate affecti in barbariem aliquam impingamur ? [1,358] Posteritatis enim tam uarium, tam uacuum, tam otiosum iudicium perhorrescimus, ut ex labore nominis splendorem {30} pariamus, non ex falsa opinione ignominiam. [1,359] Nonne Aristophanes Aeschili phrasin examinat ? nonne Cicero filii ? nonne Caecilii, quem tanquam malum autorem Latinitatis damnat ? nonne Marcii Antonii, cuius tu uim atque dictionem imitatus ? [1,360] Quoniam ad gladios satus non es, quem uiuum non poteras, mortuum conatus es iugulare. [1,361] Compositorum quoque ac deflexorum aeque ridet obseruationem. [1,362] O Bataue, conciuem igitur dices, ut quidam ex tuis faciunt ? dices oppidanum tuum ut popularem ? [1,363] Et tuo impulsu belli homines aliquot errantibus sibi uisi sunt, si cuiates essent tam oratione quam titulo proderent, cum uerborum monstra effutirent. [1,364] Neque, quod tu ais, Ciceronianis unquam persuasum fuit ut quod ille non scripsisset statim damnatum uellent : sed quod ille expunxit, Romanus apud Romanos, apud doctos doctus, Romanae linguae censorem agens, ab eo tanquam a Barbariae scopulo cursum flectere nos debere commonent. [1,365] Quoniam et ipse quae ad philosophiam spectant et quae ad forum pertinent, aliter atque aliter pertractauit, multa noua nomina, Aristotelico exemplo felicissime meditatus, proloquium & qualitatem atque eiusmodi, proposuit nobis rationem, qua nos quoque felicius auderemus. [1,366] Quorum lineamentis aliquot a nobis quoque conformata, ne ipse quidem, si reuiuisceret, aspernaretur. [1,367] Non igitur quoniam Cicero non posuit damnabimus, sed quoniam damnanda essent, ipsum non posuisse iudicamus. [1,368] Quod autem ait Ciceronianos nullis aliis uocibus quam quae in illius extant libris, uti consueuisse, quantum id falsum sit uel ex ipso Cicerone uidemus, qui Terentii atque Ennii atque aliquot aliorum poetarum uel obsoletis uocabulis usus est. [1,369] Qua in re quantus adhibendus sit modus, haud facile dici potest. [1,370] Tu Laberii mendicimonium imitaberis ? [1,371] Tu eiusdem Moechimonium approbabis ? [1,372] Tu cum Apuleio Asinum ages ? [1,373] Tu cum Afranio insaniter dices ? [1,374] Tu Varroni in Menippeis, Lucilii in Satyris comes eris ? [1,375] Tu Auruncorum, Carmentis, Saliorum monstra nobis alenda propones ? [1,376] Atqui nec tu filcum cum Liuio dices, quem Liuium cum Ciceronianis aeque cum Cicerone pariter admiramur pariterque imitamur. [1,377] Neque uero Sallustium politissimum autorem reiiciunt, sed anxium illud atque {31} insititium dicendi genus, sed multa superstitiosa uerba non ipsi primum notauerunt. [1,378] At quem magis amplectuntur, quam Terentium ? [1,379] Suum tamen eloquendi genus habet, numeris interdum astrictius, interdum solutius, tanquam de medio sumptum. [1,380] Sed ita Ciceroniani censent, certa genera autorum tota penitus imitanda, certasque aetates effingendas ; alia tota reiicianda, in quibusdam iudicium adhibendum. [1,381] Quod quoniam difficile est, et recti specie facile decipimur mortales, ii sunt in primis nobis proponendi, quorum oratio castigata, nobilis, illustris, generosa refulserit. [1,382] Quis tibi Ciceronianus unquam Caesarem reiecit ? quis Brutum quem tanti fecit Cicero ? quis Catonem ? [1,383] Caelium ? [1,384] Luceium, a quo ipse Cicero incredibili cupiditate ardet sua gesta memorari ? [1,385] At tu si tantum tibi sumis ut neminem unquam imitatus sis, aut non tuo argumento imiteris, non es ferendus. [1,386] Illud enim arrogantis est, hoc autem inepti. [1,387] Quare utroque assequere ut nemo te imitetur, nisi is qui imbecillium conscientia uirium sperarit, se tui potius quam illius simillimum euadere posse. [1,388] Atque haec quidem de Ciceronianis. [1,389] De Cicerone autem ipso ita sentit, ut, quoniam nebulo sua nihil autoritate ualet, multos contra eum excitet, M- Brutum, M- Catonem suae calumniae socios asciscat. [1,390] Nos aduersus hos ambos C- Caesarem statuamus, quem cum praeter caeteros extollere uellet M- Fabius Quintilianus non alium contra Ciceronem staturum fuisse, si uoluisset, testatum reliquit. [1,391] Pomponii unguinculos ac ceras miniatulas pertimuisse Ciceronem scribit. [1,392] At Hortensium, multo quam Pomponius fuit, doctiorem Ciceronis fulmina exhorruisse omnes historiae praedicant. [1,393] M- Cato, inquit, Ciceronem cum ipse sibi festiuus uideretur, ridiculum appellauit. [1,394] At is Cato multis grauissimis senatoribus nimis durus fuisse uisus est : elegantiores autem etiam subrusticum uocitabant. [1,395] Brutus, inquit, pro Milone eamdem caussam aliter tractauit quam Cicero. [1,396] Esto, non igitur melius ? [1,397] Videatis, OPTIMI ADOLESCENTES, quid is hominis est, quo argumento nititur. [1,398] Aeschines eamdem caussam contra Demosthenem tractat, atque hoc plus est quam aliter tractare, tanquam parem eum aut potiorem sese contra statuit. [1,399] Igitur Demosthenes inferior est. [1,400] Iam hoc igitur recte habet, si uera {32} argumentaris, ego aliter Ciceronis caussam tracto quam tu, igitur et melius. [1,401] Caeteram uero colluuiem obtrectatorum non solum Auli Gellii, doctissimi uiri iudicio, sed totius posteritatis silentio atque obliuione damnatam non admittimus. [1,402] Tu tibi habe tuos Gallos, Licinios, Caluos, Asinios, Curiones, quorum iudicium uereor ne te mendacem prodat aut impostorem, qui nequaquam illorum scriptis recitatis, uanum modo nominum strepitum afferas. [1,403] At in iis quae Gellius recitat, uidemus eos apertius impudentes, aut ignaros fuisse literarum. [1,404] Senecam uero quem obiicis, ad mores nostros fortassis admittimus componendos. [1,405] Quid autem de ipsius eloquentia sit statuendum, Quintiliano magis credam quam tibi. [1,406] Haec igitur quam insana sint uidetis, OPTIMI ADOLESCENTES. [1,407] In his uero quae deinceps dicit, tanta inscitia liuorisque caligine caecus fit, ut uix hominis partes agere uideatur. [1,408] Nam quis literarum primis modo sacris initiatus, aridum Ciceronem appellabit ? quem tam felici fuisse copia constat, ut iudicum, senatus, populi expectationem, opinionem, animum, uim, uoluntatem denique ipsam obruere consueuerit. [1,409] Quis eum, inquam, aridum appellauerit alius quam is qui eumdem eodem dialogo pari inconstantia, luxuriantem, redundantem, Asiaticum uocat ? [1,410] Tanta uanitas, tanta futilis impostoris leuitas, ut aliud ieiunus, aliud madidus pro instituti sui modo super eadem re sensisse uideatur. [1,411] Elumbem praeterea dicit, cuius oratione nullus unquam iudex permotus non fuit. [1,412] Nimirum dicacem accusat. [1,413] Equidem hic apertissimum liuorem uideo. [1,414] Nam qui orator est, non tamen semper orat ; si igitur inter loquendum salsior fuit, continuone orationi tolles integritatem ? sin cum oraret, uitium id obtulit orationibus suis, ubi id extat ? ubi legimus ? [1,415] Quidnam profers ? [1,416] Quos tu illius libros habes, qui nobis non sint ? [1,417] Quid quod hic quoque, uti semper alibi, pugnantia dicis ? [1,418] Nonne ibidem tu e comoedia iocos peti debere potius conscripsisti ? [1,419] Igitur in comoedia multo plures sunt ? [1,420] O insane, quomodo nimius in iocis Cicero ? sine eo quidem contentus es. [1,421] Sed comoediae amplitudine contineri atque praescribi uis ? [1,422] Moderandum igitur tibi erit legenti Ciceronem, non autem qui plura, quiue mordaciora dicat quaerendus. [1,423] At tibi ii ioci comoediarum placent, qui Dauum agis, in quibus {33} praeter seruilem scurrilemque petulantiam, nihil fere animaduertas : statimque suum parasitum rogat, an censeat cum C- Caesaris atque Cn. [1,424] Octauii iocis conferenda, ibique pro libidine sua respondentem facit. [1,425] Qui si Plutarchum interroget, si Pomponium Atticum, si uos ipsos, non negaueritis. [1,426] Post haec homo seuerus Ciceronis sententias, quod rarae sint, multis in locis desiderari dicit. [1,427] Quoniam non argutatur, non ineptit, iccirco ea in parte mancus tibi uisus est. [1,428] An cum artem dissimulandam dicis, cum iudicem semper nec opinantem, incautum, improuidum occupare debeamus, inani ostentatione illius aures impleam ? [1,429] Nonne me praemeditatum domo afferre quae cauere debeat, suspicetur ? [1,430] Publianos mimos affert ineptus, quare non Theognidem protulisti ? [1,431] Cur non Phocyllidem ? [1,432] Quamobrem non autorem illum, cuius librum Catonis titulo pueris praelegere consueueras ? [1,433] Aliud est profecto oratorem esse qui e re natis argumentis muniat orationem, aliud inanem ostentatorem qui iactabundus arcessitis ineptiis odiosus sit. [1,434] Sed cum his animaduerteret Ciceronis nomen grauari non posse, conuersus est ad obiiciendam breuitatem, quam nescio quo fato ab ipso Cicerone fere omnes autores sustulerunt. [1,435] Sed si quis illius consilii rationem animaduertat, cum tantae copiae deditus fuerit, facile meminerit eorum, quae ipse contra Atticorum quorumdam inane nomen eloquentissime conscripsit. [1,436] Iudicis animum, quem oratione obsideas, cui insidias struas, quem iam accusatoris uenenis imbutum sanare studeas, non uno aut altero medicamento tentandum esse, sed non prius ab incoepto absistendum quam rem peregeris. [1,437] Igitur ii Attici oratores cum perattice sibi dixisse persuaderent, ne satis quidem pro caussa uerborum fecisse iudicibus ipsis uisi sunt. [1,438] Itaque caussa cadere saepenumero cogebantur. [1,439] Si igitur eam breuitatem nobis intentat, non poenitet eius nos elocutionis, quae diuite atque ubere copia nitore splendescit. [1,440] Si strigosam quamdam atque umbratilem meticulosamque certorum uerborum trepidationem probat, libenter ea uirtute carere uolumus. [1,441] At uero si breuitatis est uirtus nihil omittere, nihilque addere quod officiat caussae, eam ipsam Cicero omnium oratorum optime uidetur esse consecutus. [1,442] Quamquam ubi tu breuitatem deesse Ciceroni, {34} dicere possis non uidemus, qui eum etiam ieiunum appellasti. [1,443] Sed ut haec calumnia constet apertius, cuiusmodi breuitas haec sit, et an ab ea Cicero penitus abhorreat, uideamus. [1,444] Breuitatem aiunt esse oratores cum totum argumentum quam paucissimis et iis pernecessariis uerbis absoluitur. [1,445] Cuiusmodi est apud poetam, Fuimus Troes, & campus ubi Troia fuit. [1,446] Eam igitur breuitatem a Bruto commodius peti mentitur, cuius, praeter aliquot epistolas, nulla extant monumenta. [1,447] At si epistolas inspicias, illius dictionem argumentis inuenies accomodatam. [1,448] Res enim cum modicae essent, cum paucae, pro rei magnitudine uerba fecit. [1,449] Sed animaduerto quid uelis, Brutiarum literarum uersus opinor numeras. [1,450] Quod si tibi multo omnium breuissimam ex Tullianis proferam, profecto manus dabis. [1,451] Meministine igitur ad Basilium scribentem Ciceronem ita loqui ? [1,452] Tibi gratulor, mihi gaudeo, te amo, tua tueor, a te amari, quidque agatur certior fieri uolo. [1,453] Vides quam arcto gyro currat, quo flexu orationis, ei studuerit breuitati, sine qua Romanam eloquentiam constare non posse mentiebaris ? [1,454] A Sallustio autem breuitatem illam peti debere, cum scribis, neque quid uelis intelligo, neque tam uulgi animo conceptam, adeo persuasam, adeo decantatam in illo uiro breuitatem unquam comprehendi. [1,455] Nam si quoniam frequentibus asyndetis utitur, aut quod non longis periodis ambit argumenta rerum, properare tibi uidetur, isto tibi quoque pacto breuibus atque interceptis saltibus centum milliariorum iter minus longum uidebitur, quam unius modo stadii interuallum, quod uno spiritu confeceris. [1,456] At contra uidemus Sallustium ipsum, cum quid semel dicendum assumpsit, adeo perstare ut saepenumero egredi uideatur. [1,457] Iam tota Adherbalis oratio nihil aliud est quam fratris caedes. [1,458] In tota Marii concione hoc unum continetur, uirtute nobilitatem constitui. [1,459] In enarrando uero Catilinae conflictu etiam militum statum, etiam interitum, etiam post interitum affectus ipsos exequitur. [1,460] Nunc ad Urbis primordia, nunc ad uitiorum insectationem, nunc ad Maurorum gentem diuertit, nunc ad fratrum aras. [1,461] Historiae quaerit amoenitatem, ut mihi uideatur, rudi licet homini apud te atque imperito, tribus uersibus utrumque {35} bellum comprehendi potuisse. [1,462] Et multo breuiorem Titum Liuium uideri, qui unius libri contextu centum circiter annos complexus sit. [1,463] Quem igitur breuem dicebat, prolixum esse demonstraui. [1,464] Si autem Ciceronem cuius copiam carpit, breuem ostendam, nulla caussa est, OPTIMI ADOLESCENTES, quin de illius uiri eloquentia, calumniatorem ea scripsisse dicatis, quae ipsi fuerint incomperta. [1,465] Breuitatem illam in confutando, confirmando, atque ipsis epilogis, nequaquam ex oratoris usu esse aiunt. [1,466] Nam cum crimen diluas, identidem labefactanda sunt, quae in iudicum animis iam penitus insederunt. [1,467] Huius rei imaginem confirmatione quoque fouere necesse est. [1,468] In perorando autem, siue respicias affectus, ut ad misericordiam iudicem moueas aut in odium impellas, siue epilogi ambitum contempleris, quo messem quandam facimus eorum, quae prius a nobis dispersa sunt, non opinor hic tuam illam occines breuitatem. [1,469] Restat igitur in narratione, aut in partitione, aut in prooemio ut sit. [1,470] At in partitionibus nemo breuior ; ut in oratione pro Lege Manilia. [1,471] Primum mihi uidetur de genere belli, deinde de magnitudine, tum de imperatore esse dicendum. [1,472] In prooemiis autem ea breuitate non semper opus esse aiunt praesertim defensori. [1,473] Ubi tamen ita actum oportuit, nemo usquam illo breuior : quemadmodum in Antonianis saepenumero. [1,474] In quibusdam uero, etiam sine prooemio totum negotium peregit, ut in Catilinam, in Pisonem atque alibi frequenter. [1,475] At de narratione inquis. [1,476] Tibi uero, si per me palam fiat, aliquot narrationum ita breues esse, ut nihil breuius, non potes effugere, quin aut illum te non legisse suspicemur, aut desipias, qui extantibus aduersus te scriptis illius, tam nos tardos arbitreris, tam plumbeos putes, ut impositurum te nobis tam facile persuaseris. [1,477] Sic enim scriptum est in Verrem tertia. [1,478] Ignem ex lignis uiridibus atque humidis in loco angusto fieri iussit, ibi hominem ingenuum domi nobilem, Populi Romani socium atque amicum fumo excruciatum semiuiuum reliquit. [1,479] Quid hac potest dici breuius ? [1,480] Ex qua ne uerbum quidem detrahere possis, non toto penitus sensu lacerato ? [1,481] Quid quod magnus iudex Gellius, breuem alioqui narrationem Gracchi summi uiri cum Tulliana negat comparandam ? [1,482] Quam tu potiorem comparabis {36} narrationem, quam eam, quae in eadem oratione de patre et filio in Laodiceae foro constitutis, efferuescit ? [1,483] Quamobrem qui cuiusmodi ea esset breuitas non intellexit, ne seueritatem quidem, quam a Cicerone sublatam Bruto atque Pollioni ascribit, comprehendit. [1,484] Quid enim Bruti uidit ? quid Pollionis ? quam appellat seueram orationem ? [1,485] Seriam, opinor. [1,486] At non seria Ciceronis oratio, qua Pompeium ornat ? [1,487] Quid enim ibi ridiculum ? quos risus pro Milone excitauit ? quae ioca pro Marcello effudit ? [1,488] Contra Legem Agrariam cum tonat, num tibi a Catonibus maximo uidetur interuallo distare ? [1,489] At pro Aulo Cluentio ; at pro Domo sua cum dicit ? [1,490] Cum de Responsis Aruspicum uir grauis atque augurum collegio adoptatus subtilissime disputat, risus amoenitatem quaesisse, ac non seriam sententiarum constantiam statuisse uisus est ? [1,491] Omnes in Verrem actiones, in Catilinam, in Antonium, nunc in odium, nunc in inuidiam auditorum animos detrudentes, qualem tibi risum ciere uidentur ? [1,492] Quibus in omnibus cum uim desiderari dicas, credo illi ipsi quos reos fecerat Cicero, tibi succenseant. [1,493] Si de nihilo ac non de capite ipsorum actum est ; si uano uerborum metu perterriti profugerunt : si ex Urbe gratis eiecti sunt. [1,494] Eos autem quos defendit, etiam indignaturos puto, qui tracti sint in iudicium super his criminibus, quae nullo negotio imbelli oratione, languida actione diluerentur. [1,495] Plebs uero equitesque atque senatus ipse, aduersus hoc tuum peruersum iudicium quid animi habituri sint, nescio. [1,496] Quos tam supinos fingis, ut puerili Ciceronis oratione transuersos actos dicas. [1,497] Ipse uero Caius Caesar, qui regem Deiotarum obstinato animo damnaturus animi caussa, Ciceronem audire uoluit ; postquam perorata caussa indignabundus Ciceronem uicisse exclamauit. [1,498] Si nunc reuiuiscat qualem te fatuum appellet, qui eneruem elumbemque eum uoces oratorem, cuius orationi perpetuos fasces, quos animo iam in regias ceruices distrinxerat submisit. [1,499] Partitionem a Cicerone tollit, Hortensio attribuit. [1,500] Heu hominem nugacem, quis melius partietur quam qui de partitionibus ita scripsit, ut totam uiam atque rationem Aristotelicam unico libro, eoque modico hausisse uideatur ? [1,501] Qualem tu librum Topicorum non meministi, aut si meministi persancte deierare pergam, te non intelligere. [1,502] Non enim {37} tam aperte mentiri ausus esses. [1,503] Nam ut uno absoluam uerbo, nemo Latinorum tam clare partitus est, ut uel ad umbram illius libri aspirarit. [1,504] Praeter quem si nihil unquam quicquam amplius conscripsisset, id nomen meritus est, ut omnibus oratoribus partiendi autor esse crederetur. [1,505] At cum de Officiis scribit, cum Panaetii placitis addit tertiam diuisionem, eas tractat partitiones, quas nunquam Hortensius uel attingere ausus esset. [1,506] Cum de auaritia, de crudelitate, de ignauia Verris excandescit, quid tibi tunc agere uidetur ? [1,507] Quid quod Hortensii argutulas atque superstitiosas irridebant ueteres partitiones ? [1,508] Quid quod isti tui rhetores tanquam in primis periculosas multis in caussis damnant ? [1,509] Artem, inquit, celatam oportet : at Cicero consulatum iactat. [1,510] Obsecro uos per Deum immortalem, OPTIMI ADOLESCENTES, ineptiorem unquam uidistis hominem ? [1,511] An statim qui se recte dicet consulatum gessisse, optimum idem sese oratorem dicet ? [1,512] At inter quingentos circiter consulatus, uix unum aut alterum oratorem bonum agnoscit Cicero, opinor postquam consulatus interiit, propterea oratores esse desiere, qui Erasmi calumniae responderent. [1,513] Artem uero, qua ratione celaret uir tanta opinione ad quem omnes fere caussae deferebantur ? [1,514] An tu putas tam neglectum apud populum Romanum fuisse Ciceronem, tam ignotum, tam infacundum quam tu eum uis agnosci ? [1,515] Tibi quidem celare artem potest, quem tam misera eloquentia praedicas, ut pene omnium infimum statuas. [1,516] Immo uero quonam pacto apud examen hoc tuum extare uidetur tibi ars illa, quam tamen in tanto uiro nullam profiteris ? [1,517] Esto, alii una uirtute quapiam excellant, negas tu in uno omnia Cicerone cumulata ? [1,518] At non negat M- Fabius Quintilianus. [1,519] Tum igitur singulis legendis corrogata facilius in unum statues locum, quam ex cumulatissimo lecta thesauro ? [1,520] At uero cum ne aetatem quidem Ciceroni imitando satis esse dicis, eam tu aetatem etiam in aliis dispertis ? [1,521] Atque id curiose quidem. [1,522] Nam si alii quoque cum Cicerone non solum legendi, uerum etiam imitandi nobis sunt, si ea cura adhibenda ut certa quaedam accuratius elaborata condiscamus, iam quos tibi Nestoras dari uis, qui tertiam militent aetatem ? [1,523] Atqui ne sic quidem est ut haec in Cicerone sint mediocria quae in aliis praecellunt. [1,524] Sed quoniam singularia in aliis sint, iccirco magis extant, {38} in hoc autem omnia simul summa, ut quid primum sit, quid praecipuum, quid extet, quid subsidat, nequaquam malignus intueri queat. [1,525] Sed non nobis solis eorum argumentorum leuitas nota est. [1,526] Immo uero ipse quoque cum sese iisdem nihil profecisse uideret, confugit ad multo ineptiora. [1,527] Quoniam aliquot Ciceronis opera temporum iniuria interciderint, iam non posse quempiam Ciceronianum appellari. [1,528] Quod argumentum si sanum est, iam tu quoque, quoniam non omnia Christi opera perscripta sint, Christianus esse non potes. [1,529] Neque multo post ita, inquit, stilo expolito, sed a Cicerone discrepante. [1,530] Atque etiam expolitum stilum a Cicerone disiungit. [1,531] At si uerba Latina, si illustria, si perspicua, si apte connexa, si pro rei dignitate, si numerosa sunt, is est plane stilus expolitus, sed a Cicerone non abhorrens. [1,532] Expolitum enim, nitidum, urbanum ac ciuilem apud nos nunc significat ; apud ueteres autem perfectum consummatumque indicabat. [1,533] Vide igitur ne tuus ille stilus, quem pro expolito inuectum nobis uis, abrosus potius esse iudicetur. [1,534] Soloecismos in Ciceronis scriptis deprehensos tradit, etiam ne id nebulo ? [1,535] Quis tibi dixit ita scriptum esse ? [1,536] Nihil enim est, quod a maledicentissimo eodemque mendace non imponi possit. [1,537] Quasi uero non aeque inuidi atque inepti sit, ita scriptum suspicari reliquisse, et candidi ingenii in librariorum culpam reiicere. [1,538] Quanto facilius mihi fidem habebunt omnes, temporum iniuria accusanti, cuius tractibus atque anfractibus, multa latent, multa inuertuntur, plurima deprauantur, alia intereunt. [1,539] Nolo enim hic tractare hunc locum, quasi communem, deplorareque saeculorum acerbitatem ; neque si uelim, sciam. [1,540] Sed tu ipse qui easce tragoedias mouere soles, qui nequaquam integro nobis Cicerone per tempestatum iniurias frui licere clamitas, qui supposititios atque adulterinos libros sub eius nomine falso circumferri indignaris, quid hoc est negotii, ut calumniam istam de uno uerbo, immo uero de unius uerbi syllaba mutueris ? [1,541] Quid inquies, si contendam aliter a Cicerone scriptum fuisse, quam ii unde ea desumpsisti ? [1,542] Quid si iam dormitantis manum Tyronis accusem? [1,543] Sed ut haec omnia omittam, quaero de te num tu Ciceronem etiam prima grammaticae rudimenta {39} nescisse dicas ? [1,544] Id uero est, quod a ueteribus dici solet, nihil esse periculosius arrogante homine, cum ei semel ansa praebita est ad calumniam. [1,545] Age ita sit, in libris Ciceronis uel illius ipsius manu scriptis soloecismus deprehensus est. [1,546] Hic uero scire peruelim ubi gentium tam impurus ueterator uitam uiuat, qui illi id ascribere audeat. [1,547] Sed non mirum est te id improbare quod tibi incompertum est, cum multo maiore impudentia recepta quoque retractare studeas. [1,548] In potestatem esse a Cicerone dictum inquis, atque id minus Latinum quibusdam uisum esse. [1,549] At scin quibus ? [1,550] Barbaris aliquot, aure rudi atque agresti, iudicio corrupto, quorum ineptiae neque abs te primo referuntur, neque a me primo refelluntur, sed sunt nobis autores multo quam Cicero antiquiores, quibus a Graecis fontibus ea ita deducere placuit. [1,551] Quam rem, quoniam a politissimo autore Gellio luculenter tractatur, diffusius non occupabo. [1,552] Sed quemadmodum Q- Claudius in medium relinquere dixit, quemadmodum in rem esse Latine dicimus, in re esse, pro eo quod est utile esse, non dicimus sed e re esse ; atque alia eumdem in modum apud alios infinita, ita esse in potestatem. [1,554] Aliud enim est semiliteratorem esse, qualis tu, cuius in angustias sordesque nos detrudere uis ; aliud populi consuetudini, doctorum autoritati, numeris orationis, purgatis auribus inseruire. [1,555] Quamobrem ab eodem Gellio, qui hoc te docuit ex calumniatoribus, si tam candidus esses tu, quam ille uir bonus fuit ac doctus, defensionem quoque mutuari debuisses. [1,556] Quod uero idem Gellius in libro de Gloria, apud Ciceronem uersus aliquot sub Aiacis persona, ex Homerica rhapsodia falso citari tradit, qui Hectoris sint, etiam tu huc affers, ut ostendas illius uiri eloquentiam propter Aiacis modo nomen comminutam. [1,557] Nouum crimen Ciceronis ab inuidis potius quam ab aemulis iactatum, abs te pari furoris spiritu retractatum. [1,558] Quasi uero referat uter heroum dixerit id, cum unius Homeri testimonio utri utri ascripseris, uti in animo fuerit. [1,559] Non est, o disertissime calumniator, Aiax ibi aut Hector rudis uterque miles, cuius uerbis in philosophia exercitati permoueantur, sed Homerus ille, qui omnium artum fons atque origo scientiarum a Graecis creditus est. [1,560] An uero ipse si Aiacem eadem loquentem, quae tu Hectoris esse {40} dicis, introducere uoluisset, abs te uapularet ? [1,561] Quid erat uitii, quidue fuerit negotii, si Phoenicis moderationem in Ulyssem, Ulyssis eloquentiam in Phoenicem transtulisset ? [1,562] Num tu te obiecisses tanquam pro Laribus proque focis, utriusque affectus uindicatorem ? [1,563] At quam non crimen id sit, uel ex ipso Platone animaduertere licet, qui cum animo maiora agitaret, in Theeteto Sophocli uersum attribuit, cuius Euripides autor fuisset ; Gracchus quoque in Oratione, qua Legem Aufeiam suasit, a Demade, non a Demosthene simulatam synanchem scripsit, qui a Milesiorum legatis pecuniam uti taceret, recepisset. [1,564] Vides quam plerumque non sit uitium, modo res constet integra, nominibus haud magnam curam impendere ? [1,565] Quid si tibi ipsis in historiis aliud pro alio nomine subiectum ostendam ? [1,566] Si gesta ipsa uariis nominibus circumlata ? [1,567] Annon is, qui Niciae nomine apud Pyrrhum a Valerio ueneficii insimulatur, a Quinto Claudio Tymochares fuisse dicitur ? [1,568] Quod autem Q- Ceditio facinus Cato ascribit, id Laberio attribuit idem Claudius ? [1,570] Hoc idem disce etiam ex Homero, qui Pandareum Procnes patrem prodidit, quem alii Pandionem uoluerunt. [1,571] At nonne caeteri Euridicem Orphei uxorem, Hermisianax Agriopem putat ? [1,572] Carmenta uero Euandri mater, nonne et Themis et Nicostrata aliis autoribus fuit ? [1,573] Alexandri uero parentem alii Polyxenam, alii Myrtalem uocitarunt. [1,574] Non defuere autem, qui et Olympiadem scriberent, atque etiam Stratonicam. [1,575] Archytae autem illius nobilissimi philosophi Tarentini patrem, Hestiaeum quidam tradiderunt, apud alios audis Mnesarelium, apud nonnullos Mnasagoram. [1,576] Quid tibi Pindari patrem nominem ? [1,577] Nonne Scopelinum aliqui, alius autem Daiphantum agnouit ? [1,578] Nicoclis uero pater, qui Euagoras ab Isocrate dictus est, aliis Timarchus appellatur. [1,579] Aesopi item dominum non Xanthum, ut uulgus credidit, sed Iadmonem nonnulli tradidere. [1,580] dipodis matrem Sophocles Iocasta, Homerus Epicastam mauult. [1,581] Medeae sororem Chalciopem uocat Apollonius, Pherecydes autem Eueniem. [1,582] Est ubi Hecubae pater Cisseus dicitur, est ubi Dymas nominatur. [1,583] Aliqui Tisiam et Coracem usos esse celebri illo reciproco argumento : alii Protagoram eiusque discipulum memoriae prodidere. [1,584] Quid tibi enarrem uetera atque obsoleta quae {41} peregrina sunt ? [1,585] Romuli ipsius parens, non una comperta est. [1,586] Nam et inuenies qui Rheam uocet, nonnunquam Iliam dictam, alibi uero etiam Syluiam nominatam legimus. [1,587] Vides anus cornicula, uides, qui autorum oculos effodere conaris, quos tu in obiices offendisti ? [1,588] Non enim nomina, quae tam numerosae autorum libidini obnoxia sunt, nos angent, sed res ipsa gesta permouebit. [1,589] Sententia enim multo aptius autoris nomen exornat, quam sententiam autor. [1,590] At, inquies, error est aliud pro alio citantis nomen. [1,591] Sed tamen, quam nullius momenti uel inde constare arbitror, cum nequaquam uter dixisset animum aduertere uoluerit. [1,592] Quod si Aiax operam tibi dat ut ex oratorum numero Cicero eximatur, si Hector ipsum ferre non potest, ut aliquot uerbis sese defraudarit, credo propter hoc crimen euersam postea rempublicam fuisse. [1,593] Marcus Tullius uocem piissimus, inquit, tanquam barbaram proscindit, qua multi probati autores usi sunt. [1,594] At Cicero id inter eos uiros uitio uertebat, qui neque tunc reclamarunt. [1,595] Et quorum consensu semel assertum, quod dixisset, postea pro bono probatoque agnouit. [1,596] Nec si ea uoce usi sunt ii, qui tibi probi uidentur, continuo tanquam barbara a toto senatu reiici non debet. [1,597] Sed tu illis, qui tuo permissu ea uoce usi sunt, quoniam similem tui uocem amplecteris, assentiris ; Ciceroni qui totius senatus consensu, totius ope posteritatis eamdem ignominia notauit, dissimili tui autori non assentiris. [1,598] Facere contumeliam, inquit, Latine dicitur : at id Ciceroni quasi non probe dictum taxatur. [1,599] In Eunucho namque Terentiana Thais ita loquitur : Nam si ego digna hac contumelia sum maxime, at tu indignus qui faceres tamen. [1,600] Opinor, inquit, tacite repeti contumeliam. [1,601] Mirificum sibi facinus fecisse uideor, si eamdem uocem alteri uerbo reddiderit. [1,602] At id etiam pueri sciunt. [1,603] Quod si tam praestantis esses memoriae, quam acerbi animi es, si obseruationes non irrisisses, non tantopere nunc laborares. [1,604] Quare non agam tecum inimice, sed humaniter : eo labore te leuatum mea opera uolo. [1,605] Audistin’ unquam ex oratione Catonis, quam pro se contra C- Cassium habuit, ea uerba ? [1,606] Atque euenit ita, Quirites, ut in hac contumelia, quae mihi per huiusce petulantiam factum itur. [1,607] Ex Plauti item Asinaria poteras hunc seruum excitare, cuius testimonium futile atque ineptum hoc in {42} iudicio putare non debuisti, qui ista tua tragoedia Dauum agis. [1,608] Is igitur seruus ita loquitur : Tu alteri contumeliam facias, tibi non dicatur ? [1,609] En quanto beneficio meo uteris, qui te tam multa doceo, quae aut nullo modo noueris, aut perperam didiceris, aut turpiter oblitus fueris, te tanta in calumnia deficientem excito, collapsum subleuo, tantum abest ut tua ista uenena pertimescam. [1,610] Quamobrem tot tantaque edoctus, id quoque a me doceri debes ; Ciceronem non id reiecisse tanquam nemo unquam sic locutus fuerit, sed quod tunc ita nemo loqueretur. [1,611] Non enim dicit : quis sic unquam locutus est ? sed quis sic loquitur ? [1,612] Idem porro uitium est et inaudita et obsoleta loqui. [1,613] At ita euenit ut quod tanta aetatis illius autoritate desitum erat, tu pari arrogantia instaurare coneris. [1,614] Non enim quaecumque ueteres impolitius dixissent, statim ab ea elegantissima aetate recepta sunt. [1,615] Et cum idem Cato, idem Plautus multis dicendi formis usi essent, id castiores linguae haudquaquam sibi licere uoluerunt. [1,616] Quod ut apertius cognoscas, uel ex Terentianis elocutionibus amplius intelligere est, quarum quasdam quamlibet puri autoris, ne probamus quidem. [1,617] Non enim post illum quispiam oratorum dixit, tibi aut mihi decere, quod quidem extet : qua dicendi tamen forma ille usus est. [1,618] Neque multa alia quae ne fastidium pariamus, apponere supersedebo. [1,619] A uoce nouissime et nouissimus, inquit, abstinuit Cicero, quibus uocibus Sallustium optimum autorem et M- Catonem usos ferunt. [1,620] Etiam ne id uitium, ac non prudentiam Ciceronis dicis ? [1,621] Eum hominem qui Latinam linguam tanta cura illustrare studeret, nouissimam uocem formidare prudentiae fuit, prolata autem sententia non damnare, qua caeteri uterentur modestiae. [1,622] At quare non sequutus est Cicero tantorum uirorum iudicium ? [1,623] Quare ? quia maluit solus culpa carere, quam cum caeteris ueniam poscere. [1,624] Quia maluit Laelium sequi, cuius iudicio ea uox damnata esset, cuius iudicio qui loquebantur recte loqui putabantur, cuius iudicium maluit sequi Cicero, quam contra illud mereri, ut se sequereris. [1,625] Aliud enim sonat auribus tuis improbo nunc uerbo assuetis, Erasme, aliud Romano uiro, qui tamen Asinianae calumniae Patauinitatem Liuio obiectare ausus es. [1,626] Quam tu quo loco, quo tempore cognoscere, quo modulo Batauus metiri potes ? [1,627] Qua ratione Teutonicus uitium {43} illud constari, quo iudicio dignosci dices ? [1,628] Si omnes uoces Romanae sunt, si uniuersa structura ex ueterum cementis, lapidibus rediuiuis, incorrupta materia constat, si candor ille illam felicissimam aetatem etiam superat, si omni inuidia, omni calumnia maior est, quam in lacteo illo flumine labem labes deprehendas, cum tamen illius sententiae ne is quidem qui obiecerat, caeteros Romanos habuerit assertores ? [1,629] Sibili elementum inter duas longas uocales a Cicerone geminari uitio putat. [1,630] At id Quintilianus unde haec didicisti, non Ciceroni, sed toti illi atque mox subeunti aetati attribuit. [1,631] Quamobrem si tantum tibi impudentiae est, ut quod omnium fuit uni ascribas, si tantum confidentiae, ut aduersus centum annorum totius urbis Romae usum, peregrinus atque semidoctus impetum facias, iam istius tuae temeritatis uel hoc unum iudicium esse potest. [1,632] Quid quod tam audax impostor non agnouit, haud temere in uoce hac caussa mediam geminare consonantem ? [1,633] Non enim ex illorum usu, sed certa ratione factum est. [1,634] Si quidem ea uox concisa nunc est, quae olim cauissa fuit, eadem proportione qua fouissas integrum dixerunt aliquando, nunc autem fossas diminutum. [1,635] Exit deinde ab eo quod orationis initio pollicitus fuerat. [1,636] Cum enim de Ciceronis eloquentia quaestio sit, quae prosa oratione contineretur, ad poeticam illius uim, tanquam aptiorem ad reprehendendum, sese confert. [1,637] At quale tibi uidetur id carmen, quod totum illius aetatis fuit ? [1,638] Quod si damnas non Ennium solum, quem tu contemptui habes, sed totum Romanum aeuum ad Catullum usque damnes necesse est. [1,639] Is enim cum aliquot paucis, Caluo et Cinna, primus mira dicendi suauitate duritiam illam ueterem atque horridam emolliuit. [1,640] De Lucretio uero quid dicemus ? [1,641] An is tibi uisus est quem tua petulantia dignum duceres ? [1,642] Atqui neque illius doctrinam, cuius tu fundamenta complicibus tuis Lutheranis iaciebas, contemnere debueras, neque numeros minus fluxos salua iudicii tui constantia carpere poteras. [1,643] Si quidem Horatius, cui tu te uni addictum iactas, eodem uersus genere haudquaquam felicius fluit, qua tamen tempestate tam grandis poeta Virgilius florebat, Varus uero et Gallus atque iis maiores natu Cinna et Catullus, tanta suauitate, tam lepido numerorum fluxu usi fuerant, ut omnia deinceps saecula ad {44} modulos allecta sui exemplo habuerint. [1,644] Neque uero Horatio detrahimus in inuentione ingenium, in sermone puritatem, in sententiis occultos sales, figuras, numeros. [1,645] Totius orationis succum sapidum ac frugi ita admiror, ut ne tibi quidem cedam ; sed numerorum iuncturas, lubricos lapsus, non indecoram Venerem, sublato autorum titulo, in utroque ita desiderari, ut Ciceroni aetas illa, Horatio argumentum obfuisse uideatur. [1,646] Cum uero uersus mihi narras, quos operibus suis ex Graecis tragoediis parum feliciter uersos inseruit, in quorum numeris idem sibi licere cum ueteribus putarit, quam tu limam huc ob quatuor tantum uersus affers, quanto maiore operae precio totam in Latinitatem uertere debuisti. [1,647] Quis enim usque ad Senecam senarios iambos aliter scripsit ? [1,648] Nam quod Horatius tuus Parios iambos a se primum confectos gloriatus est, praeripuit iactatione gloriam Catullo, quam ille prior uero labore sibi pepererat, qui neque compositis numeris, neque felici oratione, neque puritate, neque elegantia cedit, acerbitate autem multo etiam anteit. [1,649] Sed Ciceronem iis abusum mensuris calumniaris. [1,650] At uero qui aliter locutus esset Graeca Latinus, quam cuiusmodi Latina apud alios comperta recitabat ? [1,651] Id quod aeque irridere tam impudenter ueritus non es. [1,652] Horridos, inquis, uersus atque incultos inseruit. [1,653] Quos insereret igitur, qui non extabant ? an Virgilianos, quos nondum uiderat ? an tuos ? [1,654] At te tam praeclaras tuas gemmas inter eas sordes suae orationis, quam proscindis, indignaturum diuinabat. [1,655] At nunc quod id non fecerit indignaris. [1,656] Ignosce tamen illi, Erasme : non potuit ante nouisse te quam nasceris. [1,657] Et nunc illa tibi uetera sordescunt. [1,658] At non aedilibus immani precio eas fabulas comparantibus, non applaudenti populo, non approbantibus theatris sordescebant. [1,659] Porro autem sapientum sententias satis habet Cicero referre non fucos. [1,660] Quanquam in illa horrida ueterum poesi tam non anxie astricta, non contortas sententias, non inuitorum uerborum occupatas sedes inuenies, sed liberam sententiarum maiestatem, saluum elocutionis sudorem, sanam structurae aequabilitatem, uerborum splendorem, numerorum concinnitatem. [1,661] Ubi nihil poenitendum deprehendas, nisi quod ea tempestate condita essent, ubi dissimiles tuis mores {45} aequalem sibi poscerent orationem, quam tu irrisurus esses. [1,662] Sed quo autore inseri uersus prohibes ? [1,663] Annon fecit idem Plato ? non praecipit id Quintilianus? [1,664] Non hoc agit Lucianus ille tuus ? cuius uenena tanto tibi studio appetita sunt. [1,665] Nam quicquam de Aristotele nolim contra tuam istam petulantiam afferre, quem tu adeo despexisti, ut scholae tantum nomine per contumeliam dignatus sis, omnesque illius studiosos in contemptum scholasticos appellaris. [1,666] Quam ob caussam quoties istis disputatoribus, ut iracundiores sunt, stomachum mouetis, contra uos tabernarios appellare solent. [1,667] Hiulcam Ciceronis orationem subeuntium uocalium frequentia dicit esse. [1,668] Etiam ne id ineptis, ut quod ille ita fieri necessario declarauit, tibi id retractandum reliquisse arbitreris ? [1,669] At ob id Theopompum errasse uolunt, quod eiusmodi uocalium concursum effugerit. [1,670] Id quod tamen ne Thucydidi quidem elaboratissimo dicendi artifici curae fuit. [1,671] Ac ne Platoni quidem ipsi non in Dialogis modo, sed in Funebri quoque oratione ; cuius excellentia id merita fuit ut quotannis anniuersaria recitatione publicis omnium Atheniensium suffragiis dignita sit. [1,672] Cum igitur tot florentissimorum aetates oratorum subsecutae sint, tot tantasque cuiuscumque generis ingenia pullularint, nemo unquam uocalium concursum illum effugiendo id meritus est, ut eius oratio pro illa hiulca Platonica recitaretur. [1,673] Praesertim cum rei nouitas toties iteratae orationi officere debuisset. [1,674] Quamobrem id ipse Cicero ab sese dedita opera factitatum praedicat ; tantaque esse statuit suauitate ut quaesitam illam negligentiam ipsi orationi lumen atque gratiam afferre indicarit. [1,675] Et Gellius id ultro a quibusdam ad orationis concinnitatem etiam affectatum scribit, inter quos Catullus quoque commemoratur. [1,676] Cuius in manu multo fuit facilius corrigere quod prauum esset, quam tibi quod esset rectum dignoscere. [1,677] Quod cum non despexerint sed probarint, non reiecerint sed affectarint, non sustulerint sed statuerint, multo aptius consuluere auribus eruditiorum, quae non laederentur. [1,678] Id quod et Sallustius omnium scriptorum numerosissimus nusquam aspernatus est. [1,679] Ubi uero ita, inquit. [1,680] Deinde, ubi ea impetrata semper boni fidelesque mansere et cuncta a Bestia, Albino. [1,681] Et caetera, etiam quaesisse uidetur. [1,682] Ne tibi omnium iuncturarum {46} exactissimam trutinam obiiciam Virgilium poetam. [1,683] Omitto enim sub Ilio alto, & insulae Ionio in magno, et sexcentis aliis in locis qui id non admiserit solum ubi sese offerret, sed etiam arcessiuerit in quarto diuini operis, cum dicere potuisset, aut quae spes inimica in gente moratur, maluit ita hiare, aut qua spe inimica in gente moratur. [1,684] Et in quarto Georgicorum ubi erat in promptu dicere, Flerunt Rhodopeia saxa. [1,685] Maluit Rhodopeiae arces ; qua ex obseruatione tantam in oratione uirtutem Demosthenes indicauit, ut etiam conquisitis uocalibus id affectasse uideatur. [1,686] Nam si orationem quam pro Phormione habuit legas, non solum eamdem uocalem seipsam excipientem inuenies, ut g-ha g-an g-eh g-dikaia quod g-haper g-an tuo iudicio adblandiri debuisset, uerum etiam additam uocalem cuius usu tum carere potuisset. [1,687] Dicit enim g-adikounth' g-heauton g-houtosi, g-apallageh g-tis. [1,688] Cum tamen g-houtos dicere potuisset, si ea quae tu improbas, non probasset. [1,689] Sed et hoc mihi nihil prosit, si non eadem in oratione multo maiorem hiatum comperiaris. [1,690] g-Apollodohrou, inquit, g-toutou g-oute g-dikehn. [1,691] Et enim cum hiaret multum, ne eadem diphtongus concurreret, quae omnium obscurissima est, addito uastiore hiatu rem composuit. [1,692] Ecce tibi, Bataue, quemadmodum hiatus non solum non turpis est, immo uero necessarius, non solum non laedit orationem, immo uero eius uitia sanat. [1,693] Atque equidem miror qua ratione id artis damnes, quod natura quadam etiam in singulas easdemque simplices irrepserit dictiones. [1,694] Nam in odio, oratione, copia, taedio id suopte ingenio natum est, quod a Cicerone factum stulte insectaris. [1,695] Iam uero et eadem sibi ipsi subeunte non solum absona oratio non fit, sed contra additur decus id quod Virgilius atque Sallustius ad grandiorem orationis sonum suis scriptis partum uoluere, id quod in uerbis cooriri, cooptare, coopertum manifesto compertum est. [1,696] Officiorum exordii periodum nono demum uersu absolui criminatur. [1,697] Quid id ad te uel decimo, quod ille uno tamen spiritu protulisset ? [1,698] Hem, Erasme, ut intelligas quanto uel ea uirtute quae non maxima est in oratore illo iam sis inferior. [1,699] Quamquam ii nostrates scholastici, qui tibi inuisi sunt, uel minimo tuorum poculorum tam grandem illam periodum contineri posse praedicant. [1,700] Sed ut memineris id aliorum quoque exemplo illi licuisse quod ista tua tam importuna procacitate nefas ducis, legas censeo {47} Olynthiacam primam orationem, legas eam quae pro Ctesiphonte tantopere laudatur. [1,701] Non calumniabor, uersutissime quod tu facis, nonum uersum, quos tu minutissime secas, sed ad sexagena uerba tibi unica periodo cum Demosthene pronuncianda erunt. [1,702] Sed nequaquam tibi tam delicato homini scripsit illum librum Cicero, qui diuinabat te suos libros atque eum adeo, in quo decori praecepta continerentur, neglecturum. [1,703] Pergit deinde orationum operumque aliorum Ciceronis exordia tanquam tribus ad comitia, citare : in quibus, dum imitatorum praetexit castigationem, tres aut quatuor formulas explicat, quibus Ciceronem addictum fuisse uidetur intelligere. [1,704] Cum tamen inter tot epistolarum, tot uoluminum milia, sex, aut ad summum octo initia ab eadem syllaba incipiant. [1,705] Atque ibi tam acer iudex, tam accuratus obseruator orationem ad Equites habitam pro Ciceroniana recensuit. [1,706] Quam, si tantum polleret animi ui, tanto esset iudicio, quanti uideri uult, nihilo magis esse Ciceronis quam in Catilinam declamationem, plane deprehendisset. [1,707] Iam tibi non succenseo, Erasme. [1,708] Quid enim de Ciceronis operibus iudicare uelis, quae tibi sunt ignota, nescio ; arbitrorque te bonum uirum illius opera percurrisse, non perpendisse, ut facilius ad illa tua singularia studia, quibus religionem nostram lacerares, teipsum conferres. [1,709] Atque ipse cum imitatores eludere uelles, tuo consilio atque suasu circumlata iactas aliqua Ciceronis pariter et recentiorum quorumdam fragmenta, quae ita placerent aut displicerent, prout illius aut horum nomine tituli transferentur, atque ut ad ipsum Ciceronem referebantur perinde probata esse. [1,710] Iamiam iudicem illum deprehensum arbitror, Erasme, cuius tu nomen, quae in te est humanitas, more tuo, qui neminem uexas, suppressisti. [1,711] Quem tu alium censes fuisse quam te ipsum ? [1,712] At rursus nobis data uerba credidisti, cum declamationem, pro Ciceroniana oratione, ad Equites, supponebas. [1,713] Vides quantum inter te Italumque hominem, quam nationem tu sciolam uocas, intersit ? [1,714] Cuius tu aures uel rudis scholastici fallere non potuisti. [1,715] O nequam, si tibi notus es. [1,716] Et si non notus, infelicem. [1,717] Nam si illa falsa pro ueris subiicis, falsi crimen subis, si ita prorsus iudicas, inscitiae nota affectus es. [1,718] Utro autem te uerteris, non boni {48} uiri nomen effugere non potes. [1,719] Legentur haec apud posteros, Erasme, atque ita legentur, ut si quid pudoris reliquiarum in tanta animi peruersitate esse potest, antequam id scriberes, malles uitam cum morte commutasse. [1,720] Dic, amabo te, si ea in quibus Ciceronis soloecismos iactas, esse negauero, quid tu mihi respondebis ? quibus argumentis ? titulo ? [1,721] At etiam Gallionis libri ad Herennium cuius essent, abs te ignorabantur ; eadem ratione illius erunt. [1,722] Si de stilo atque dictione cuncta perpendis, quid agebas, cum eam legeres orationem, quam nos expunximus ? [1,723] Iam uidetis, OPTIMI ADOLESCENTES, quicum bellua nobis res sit, cui neque sua neque aliena nota sunt. [1,724] Et tamen se ipsum iudicem constituit pro uniuersa republica literaria, quam, exciso capite, tantopere funditus euersam cupit, tanta inconstantia, ut peculiari sua se leuitate superasse uideatur. [1,725] Cum enim Ciceronis memoriam sublatam uelit, se tamen audet dicere ueram germanamque Ciceronis esse prolem. [1,726] O carnifex, tu te illius esse prolem dicis, quem necasti ? [1,727] O parricida, quemadmodum audes aut mentiri te satum eo parente quem iugulas, aut iugulare quem mentiris ? [1,728] Quos tibi eculeos, quas catenas imprecabor ? [1,729] O furia, quibus te haec scripturum sperasti ? [1,730] Aniles fabellas tuas e Graeculis uanitatibus ad fallenda adolescentium studia, tractare te putasti ? [1,731] Quanquam haec supplicia ut deprecarere, ingentes mox eiusdem laudes exageras. [1,732] Et quem aridum atque elumbem atque subinanem notabas, eumdem diuinum repetis praedicare, quasi cuius scripta sint eius modi, ut in ipsis illius etiamnum mens spiret, atque is genius qui arcanam quandam afferat energiam. [1,733] At ne tibi propter hoc ignoscere nos putes. [1,734] Haec tibi non credimus, sed doctis idem dicentibus. [1,735] Haec tibi non debemus, non accepta ferimus, sed omnibus saeculis de illo haec eadem praedicantibus : cum praesertim te non laudandi Ciceronem consilio, sed deterrendi nos ab imitatione, petulantia fecisse constet ex uerbis, quae maxima cum illius laude et leuitate tua subiecisti. [1,736] Cicero, inquis, nasci fortasse potest aliquis, fieri autem nemo. [1,737] Ubi quid tibi uelles, nesciebas quidem. [1,738] Nam quemadmodum ille non statim natus est tantus, quantus postea fuit, sed factus est. [1,739] Ita autem factus est, ut a natura ingenii semina adeptus sit : eodem quoque pacto quis, postquam {49} ita natus sit, talis quoque fieri potest. [1,740] Sed nihil mirum circulatorem mercenariaeque garrulitatis uenditorem a philosophiae studiis abhorrentem tam absona locutum esse. [1,741] Et si ita nasci debet is, qui Ciceroni similis futurus est, satis nobis sit, si modo nasci potest. [1,742] Nam tu mirificam abstrusamque rem in primis enucleasti, qui neminem fieri posse oratorem antequam nascatur, multis nugis contendis. [1,743] At ne ad Ciceronem quisquam, ab eius genio auersus, sese accingat, num tu igitur totum orbem ab eius genio exclusisti ? [1,744] Atqui non solum ad Ciceronis imaginem inuita Minerua componendi non sumus, sed Quintiliani quoque praecepto ne ad oratoriam quidem uel spe tantum percipiendam. [1,745] Nam quamobrem ad rusticum opus faciendum aliquos etiam destinauit ? [1,746] Quanquam quid in his ego diutius immoror ? [1,747] Cum uel infinitos Cicerones nasci posse, infinitosque illius prodire genios concedere cogaris, qui tam uili ipsum aestimasti ? [1,748] Immo uero tua sententia facile quis etiam multo excellentior ortus iam sit Cicerone, quem tu quidem omnibus autoribus literarum aliqua ex parte etiam iis quos nunquam legeras postponebas. [1,749] Quare cum nihil eximium haberet, cum uirtutes uitiis proximae sint, cum imitatio plenam rem non exprimat, sed defluat, non erit Cicero imitandus. [1,750] Quoniam in eius summas uirtutes si uires intendamus, in uitia uirtutibus proxima delabi necesse est. [1,751] Ubi (ut tanta inter se pugnantia omittam) uenit mihi in mentem quam otiose talis philosophus irrideri possit. [1,752] Quasi uero intra summas uirtutes quas Stoici finiebant, quispiam consistere non possit, multo citius quam in uitia delabi. [1,753] Nam cum per uirtutes quasi cum ab auaritia per liberalitatis gradus ingrediaris, antequam in summo sis, antequam prodigalitatis periculum subeas, nonne certis limitibus praescribere te ipsum potes ? [1,754] Sic et intra diuinam illam eloquentiam multi, magna cum laude uersati sunt, cuius illos haudquaquam debuit poenituisse. [1,755] Nam et si uirtus medium inter uitia, quasi centrum in circulo describitur, non tamen puncti uicem obtinet, sed multam partem diametri sibi uindicat, quanto a circumferentia magis abscedens tanto propior cumulum illum laudatiorem. [1,756] Ita propterea ex actionum {50} frequentia effici id quod habitum appellant philosophi, dicimus. [1,757] Ante igitur quam habitus ille, qui uirtus perfecta dicitur, perficiatur, is qui iteratis actionibus studet, uitiosus, opinor, non putabitur. [1,758] Igitur summum hoc bonum inter et summum illud uitium ea interualla, naturae iussu relicta sunt, ut quoniam repente optimi esse non possumus, uia saltem ad eum cumulum haudquaquam interciperetur. [1,759] Atque haec quidem tibi tam grandi natu nequaquam canimus auerso per aetatem ab ea ueritatis disciplina, a qua te aut peruersa natura, aut nimia genii indulgentia retraxit, sed ut OPT- ADOLESCENTIBUS, quorum eloquentiae uim integram atque incorruptam indignabaris, quanta ipsis uenena parares ostendamus : praesertim cum et summam ualetudinem ne optandam quidem statuas, quam labefactari aliquam necesse sit, quoniam ibi consistere nequeat atque iccirco in aegritudinem necessario collabatur. [1,761] Atque huius quidem umbram sententiae, a cuiusmodi luce sublegeris satis compertum habere uideor, ex Hippocratis Aphorismis, opinor, sed quam male intellectis iam hinc perspicuum faciam. [1,762] Agedum bone Aesculapi, nosti quam lata sanitatis interstitia ab ipso Galeno constituantur ? [1,763] Nostin’ aliquos ita sanos apud ipsum esse, ut in praesens tantum, quales sint iudicentur, alios ut magna ex parte uitae ita sint, quosdam ut semper tales habeantur ; paucos autem esse quos omnino sanos uocet ? [1,764] Te igitur quem in ordinem cooptari uelis ? [1,765] An eorum qui omnino sani sunt optimum statum negabis, cum tibi non eligas, aut saltem sanum esse ? [1,766] At iam pertimescebas tibi esse quempiam in morbum incidendum, cum tamen id generis homines, haud ullo unquam morbo tentari eidem Galeno persuasum sit. [1,767] Quod uero ex Hyppocratis sententia pro te astruis, ita intelligas oportet, summam ualetudinem, quae in eiusmodi corporibus est, quae a Galeno in praesens tantum sana esse dicuntur, agnoscamus. [1,768] Eam igitur ualetudinem cum summa est, ne in peius dilabitur aut praebita potione, aut soluta uena, aut cibi abstinentia praecipit cohibendam. [1,769] Hem, Erasme, quanto pudore tuo, quanto gloriae tuae periculo ab iuuene homine, a rudi oratore, a non oratore, a milite, ab Italo, ab eo qui peruelit se, et dici et esse Ciceronianum, docearis. [1,770] Videnturne tibi {51} eaedem disciplinae in moribus, in dialectica, in scientia naturali, in medicina, in mathematicis, inter Colloquia tua comprehendi posse ? [1,771] Quae ego quidem, haudquaquam perdidici, sed ab aliis luculentissime dictata rudius tibi narro ; non ut melior fias, ea enim fabula surdo canitur, sed ut ne nos ipsi tui exemplo deteriores euadamus. [1,772] Quare succensere nobis non debes, si et pro publica omnium caussa, et pro mea ipsa, et pro tua, si uoles, laboramus. [1,773] Acerbius haec in te dicta putas ? [1,774] Quid si illorum Italorum in quos rabie tincta missilia eminus iacularis, aciem comminus intuereris, quorum congressum toties exhorruisti ? [1,775] Tune me iubes a uirtutibus abstinere, quoniam uitiis uicinae sunt ? [1,776] O Epicure, summo loco natis uiris liberalitatem, quoniam profusi esse possint, interuertere conaris ? [1,777] Tu magnanimitatem pessundas, quod furtim temeritas obrepere solita sit ? [1,778] Tu me a recuperanda auitarum sedium dignitate deterrere uis, propterea quod maiores mei cum eas obtinerent, a tyrannide haud penitus abesse fortasse uisi sint ? [1,779] Omittamus omnes summas uirtutes, sanctos uiros ne imitemur, simulationi enim erimus propiores. [1,780] Inopes ne subleuemus, ostentationi enim haec proxima sunt. [1,781] Omnia diuina iura contemnamus, quoniam ii calles angusti praeruptis praecipitibusque discluduntur. [1,782] Videtis, optimi adolescentes, cuiusmodi iudicium, qualia praecepta, quas turbas cieat uobis in luce ciuili ? [1,783] Omnia iura humana, diuina miscens, confundens, tollens, ut nihil aliud quam immanis belluae impetum illius oratio habere uideatur. [1,784] Quamobrem minime mirum est, in calce dialogi suasisse, ut ne optimis semper uteremur. [1,785] Quoniam uarietas tum in literis, tum cibis oblectare soleat. [1,786] Cum tamen in uarietate, suo quaeque genere, etiam optima esse possint. [1,787] Quod si non iam uarietati modo studes, sed et deteriora quaedam a nobis appeti interdum dicis, id ipsum debilis stomachi, aut languentis, aut corrupti esse scito. [1,788] Quocirca non ita erit, uti tu insimulas, a nostris bibliothecis omnes literas praeter Ciceronianas excludi. [1,789] Quanto enim uniuersae eruditionis cumulo, eiusque integrae, atque ex innumeris pene petitae libris te anteeant, iam uel ex his manifestum est. [1,790] {52} Id quod uel de ipso Cicerone tibi ipse semper contradicens assentiris. [1,791] Eum enim cum in ciuilibus actionibus primae laudis uirum dixisses, in aliis autem interdum illa gloria inferiorem, eiusdem orationem nunquam satis laudatam, excellentibus eius uirtutibus connumeratis in caelum tollis. [1,792] Quas tamen uirtutes sub iniquo iudice pro uitiis haberi posse profiteris. [1,793] O Erasme, ab illo iudice ad te appello, quem iudicem opinor non nosse te atque illi male uelle, quem tu calumniatorem atque impudentem mox appellas, qui conetur quicquam illius reprehendere orationis : nusquam enim illam tu tuo isto dialogo reprehendisti. [1,794] Post haec sibi applaudens, Socraticis, ut ipse scribit, argumentis ita statuit, non debere nos, quomodo Cicero dixit, dicere, propterea quod nunc alia sint imperia, magistratus, curia, forum. [1,795] Quidni ? [1,796] Num Cicero cum ad Quirites uerba faceret, Sabinos pastores appellabat ? cum in curia diceret nominabat Areopagitas ? cum apud Caesarem Q. [1,797] Ligarii caussam ageret, Alexandrum Macedonum uocabat ? [1,798] Annon apud omnes idem Cicero ? [1,799] Annon reipublicae statu mutato, eadem fuit Ciceronis eloquentia, nominibus tantum atque aliquot affectibus immutatis ? [1,800] Si pro Milone uerba facit, si Marcellum laudat, aut Pompeium exornat, aut Archiam defendit, aut Sulpitii memoriam consecrat, ita eodem modo nos pro rerum natura, pro materia, pro tempore, pro personis, dignitatis atque orationis nostrae habebimus rationem. [1,801] Quamobrem de religione nostra mutatis tantum nominibus iudicumque honorificis appellationibus, quis referri uetabit Ciceroniana eloquentia quae alibi barbare effusa sunt ? [1,802] Quod si ita est ut haec ipsa religio omnino respuat ornamenta, quorsum nugae tuarum Paraphrasium ? [1,803] Quibus te non solum interpretes, uerum etiam Marcum ipsum diuinae afflatum eloquentiae spiritu dicendi genere superaturum sperasti. [1,804] Quae si tua loquacitate adumbrantur, quid caussae erit quominus diuina illa eloquentia illustrius exprimantur ? [1,805] Quam rem tu quoque, leuissime transfuga, alibi confiteris : Ciceronem, quae olim dixit, praestantissime dixisse. [1,806] Et quae nostratia non dixit, eadem facultate fuisse dicturum, quo nemo felicius dicenda tradiderit, nemo tradita {53} dixerit absolutius. [1,807] Si igitur ille haec ita dicturus fuit, quo modo illa dixit, quam ob caussam eorum imitatione haec ita dici non queunt ? [1,808] Nam quod attinet ad quaedam uerba quorum insolentia fretus praesentium rerum statum Ciceronianae dictioni reclamare clamitas, id ad iuncturas nihil attinet, nihil ad figuras, periodos, uim, perspicuitatem, aptam, compositam, concinnam. [1,809] Quemadmodum Stoicorum uerborum monstra quaedam nequaquam obfuere, quominus inter illustrem illius orationem mitiora placidioraque tractarentur. [1,810] Neque si quis, quem non commemoras, Romae minus apte egit, non multi alii quoque mali oratores extiterunt. [1,811] At Ciceronis culpa euenisse cum dicis, id qui ferri potest ? [1,812] Annon ii, qui Ciceroniani non sunt, aliquando eiusdem notae iudicati sunt ? immouero uel frequentissime. [1,813] Quamobrem non quod ille male egit, nobis illius exemplo silendum est, sed ne alius male agat, non est silendum, praesertim cum non a Cicerone id illi uitium oblatum sit, sed propter ipsum Ciceroni tua obuenerit obtrectatio. [1,814] Atque Phaedrum quemdam cum nominasset statimque calumniam hanc introduxisset, nomen, inquit, uiri supprimam, ne uiuentium quempiam arrodere uidear. [1,815] O uirum astutum, qui inter sepulchra uita functos mauult arrodere, quoniam ii sese tueri non possunt. [1,816] O uirum moderatum, qui Phaedro parcit quanquam pinguissimo, Ciceronem autem, quem exili tamen collo fuisse scribit, arrodere minime dubitauit, qui omnium recentiorum etiam uiuentium nomen, dignitatem, ordines odiosissime obturbat. [1,817] Tanto magis a Quintiliani modestia alienus, cui uiuorum nomen attingere fuerat religio. [1,818] Interrogat deinde an pro Optimo maximo Iesu Deo nostro, Iouis uocabulum subdemus, pro Virginum regina Maria, Diana. [1,819] Id uero stultissimi hominis est interrogare. [1,820] Numnam pro Erasmo appellabo te Lucianum ? [1,821] Atqui commodius poteram. [1,822] In hoc enim ipso ex commentario, quem de tractandae historiae ratione conscripsit, imitatus es, cuius illiberalem taxandi morem secutus es, cuius ad exemplum irridendis religionum nostrarum luminibus, te ipsum comparasti. [1,823] Num tibi Timonis nomen supponam ? [1,824] Atqui decuit. [1,825] Humani enim generis odio flagrare uideris, qui praeter te unum probes {54} nihil. [1,826] Num Porphyrium ? at noti sunt sanctissimis collegiis tui commentarii, quorum impietatem omnibus suffragiis damnarunt, quorum labes ut expurgaretur mediis Lutetiae foris, suggerente etiam populo, ignem publice concremarunt. [1,827] Subdendae erant illae animo tuo faces, Erasme, quibus fieres purior, non immerentibus chartis, quae tuis oblitae monstris, eo ipso satis poenarum dederant, ut intelligas longe dissimiles tui nos esse, quibus tantum erroris obiiciebas, ut inter orationes nostras Redemptoris suauissimum ac dulcissimum Iesu nomen exhorrescemus. [1,828] Utinam tibi, Erasme, ille ipse eam mentem dedisset ut ab suo nomine abstineres, cum tu tanquam popinonis, aut institoris cuiuspiam compotorem inter moriones colludentem statueris. [1,829] At tui dissimillimus Salomon eam sapientiam non inter stultos, ut tu uis, sed in aeterni Patris sinu perpetuo lusu oblectatam prodiderat. [1,830] Quare frustra tu quidem sperasti, Ciceronianos huic calumniae non responsuros, quoniam nomen illud scriptis his esset identidem inserendum. [1,831] Iam igitur desines calumniari profanarum rerum usum, Ciceronis praetextu animis obtineri, uerum nostrum IESVM CHRISTVM simulari. [1,832] Ecce tibi quam aperte mentitus es. [1,833] In me omnes ad te loquuntur Ciceroniani, quorum eloquentiam in inuidiam per haec mendacia trahere conaris. [1,834] Cum tamen in calce dialogi nullum magis autorem pueris in sinu habendum censueris, qui in eloquentiae luce educarentur. [1,835] At tu Ciceroni aliquos pares faciebas, alios praeponebas, alibi tanquam uitiosum effugiendum dicebas, quem neque posse imitari uideremur, neque uelle deberemus. [1,836] Quare igitur puerorum aetatem improuidam atque simplicem ludificaris ? fallaci obiicis labori ? perdita spe irritas ? turpi prouincia implicas ? [1,837] Quare opinione tua nostraque frustraris ? [1,838] Quem in sinu foueant, tanquam anguem labori atque spei atque indoli suae insidiantem ? [1,839] Sed ut aemulentur, inquies fortasse, non ut imitentur : quoniam qui aemuluntur etiam melius dicturos sese sperant. [1,840] At ad cuius apicem aspirare tua sententia non possumus, quomodo superabimus ? [1,841] Cum Ciceronianis uirtutibus uitia proxima sint, quonam pacto pueri foueas illas euitabunt ? [1,842] Quantos limites sibi praescribent ? qua ratione superabunt aemulando, quem imitando {55} aequari posse negas ? [1,843] Ad argumentorum iam hinc fallacias ruit, atque aliquem Ciceroni parem esse posse dicit, qui tamen illi sit dissimilis. [1,844] Smaragdum igitur et pyropum simul comparat, aequatque dissimiles tamen. [1,845] Sed et grammatistas istos obliquarum sinu rapi fallaciarum, ac caeteris idem uelle persuadere, eiusdem prorsus dementiae est. [1,846] Eiusdem propinqui generis comparationem te facere oportebat, magister, inter pyropum et pyropum, diuersas species subditas conferendo ; atque ita oratores inter sese committere, ut quotus quisque extaret, uideremus. [1,847] At cum summum genus lapillorum mutuatus diuersa genera coniungis, falleris iam. [1,848] Hoc enim erit Ciceronem cum Liuio, cum Virgilio comparare, quos inter se suo quemque genere aequales maxime confitemur. [1,849] Quid si hic aliquis eorum scholasticorum e Sorbona, quos honoris caussa nomino, quos tu ineptus irritas, nunc surgat, qualem tibi gratiam referat ? [1,850] Quid enim respondeas, si ita loquatur ? [1,851] Pyropus smaragdusque nequaquam aequali precio sunt. [1,852] Dummodo caetera, ut aiunt, paria sint. [1,853] Nam si species impares non sint, statim easdem esse necesse est. [1,854] Licet enim genus aequaliter in omnes partitum sit, differentiae tamen aliae aliis praestant, quibus constitutae species eadem ratione inter se praestare coguntur. [1,855] Nam quod in qualitatibus similitudo dicitur, in quantitate id aequalitas est : in ea uero quam substantiam uocant identitatem esse statuerunt. [1,856] Audis, grammatice, quae tibi dicat pallidus ille atque horridulus scholasticus, a Colloquiorum tuorum hilaritate quidem longe summotus, sed uero animi pabulo, puro sapientiae succo nitidus ac florens, qui et uocis sono minus recepto statim te uerberauit, cuius tu studia si uel tantillum imitatus esses, nequaquam pares ad fallacias diuertisses. [1,857] Cum de rerum similitudine argutaris, simia, inquis, homini omnium animalium simillima est et turpissima omnium tamen. [1,858] At aliud est unaquaque in re figura, quae lineamentis continetur, aliud forma, quae ut res ipsae sint, efficit. [1,859] Dico tibi igitur in simia si hominis forma uiget, si diuina animi nostri latet uis, si a recto, id quod {56} hominis uere est, non abscedit, satius multo fuisse tibi simia ut esses praeoptare, quam homo is, qui praeter hominis figuram haberes nihil. [1,860] At simius tuus Hypologus mauult se pauonem esse, mauult camelum, quam simiorum formosissimum, credo etiam porcum diceret atque asinum. [1,861] Porro non est imitatio, ubi error est. [1,862] Homo igitur homini similis, simia uero non, in qua multi errores deprehenduntur. [1,863] Eadem ineptia tempus conterit circa Asini uocem atque Cuculi, quem tamen, odio credo Ciceronis, ne Latino quidem nomine dignatus est. [1,864] Maluit enim ubique coccycem dicere. [1,865] Ad humanam uocem eos propius accedere, quam lusciniae. [1,866] Et tamen lusciniam praeferri. [1,867] Aliud est, o bone musice, sonus uocis, aliud ipsi, ut ita dicam, articuli. [1,868] Quamobrem ii quoniam in cuculo et asino desiderantur, in luscinia adsunt : utra tandem eligeretur in promptu est dicere. [1,869] Ac propterea eadem luscinia non iam cuculo comparata, sed homini quoque cantu ita praefertur, ut cum cantoris cuiuspiam guttur accentiunculasque laudare uolumus, lusciniae ipsas comparemus. [1,870] Quod si inutilem ignotumque eius cantum flexum atque anfractum cum hominis oratione uel horridae atque rusticae uocis conferemus, pro nihilo despicietur. [1,871] Nego tibi in hominem summum robur, nego acutissimum uisum, nego perfectam celeritatem, nego suauissimam uocem. [1,872] Non enim propter haec homo factus est, propter animi uim, quam cum Deo optimo maximo communem habet. [1,873] Caetera omnia mediocria et sana, non ad impetum capiendum, ut in belluis pecoribusue, sed ad illius eiusdem animi usum constituta. [1,874] Quare cum falsa hypothesi usus sis, ne non semper falleres, fingeres, mentireris, haud mirum si Hypologum tuum modo camelum, modo asinum effecisti, modo aliorum pecorum corium corque induisti. [1,875] Iam uero cum Catonem Uticensem saepius persuasisse, quam Ciceronem dicit, non imitatores iam comparat, sed ipsum principem minus eloquentem dicit. [1,876] Quam impudentiam ex historiis quas nullas super ea re haberet, nequaquam testimonio comprobauit. [1,877] At uero quot a caussis cecidit Cicero ? cui tantum uacauit, ut tam anxie omnia iudicia, omnes in senatu sententias, conciones, disceptationes numerarit ? [1,878] {57} Etiamne huius rei numerus literarum monumentis scriptus est ? [1,879] Etiamne tu qui nostram uitam breuem ad unius tantum uiri imitationem deploras, tu, inquam, id otii nactus es, ut numerares ? [1,880] Tu qui a sacris libris ne latum quidem unguem discedendum iubes, ad tuorum digitorum numerum, Ciceronis omnes Catonisque actiones in foro, in comitiis, in curia, in bello, omnes inter amicos disceptationes, quibus per triginta uamplius annos insudauerant, collegisti ? [1,881] Quod si reum quempiam Ciceronis opera a Catonis ereptum accusationibus ostendam, uter tandem maior eloquentiae autor uidebitur ? [1,882] Annon L- Murenam, quem manifesti prope criminis Hortensius accusabat, Cato uero etiam premebat infensius, orante Cicerone iudices absoluerunt ? [1,884] His tot tantisque ineptiis cum frustra decus eloquentiae maculare tentasset, quoniam satis esse desperabat, propositis laboribus, ab imitando deterrere conatus est. [1,885] Si praesto, inquit, esset ea eloquentia,haudquaquam reiiciendam arbitrer. [1,886] Qua laude, mea quidem sententia, nullam cumulatiorem attribuere potuit. [1,887] Quanto enim quaeque leuiora sunt, tanto et parabiliora. [1,888] Caetera magna, ingentia, aeterna, operosa omnia, laborem diuturnitate sua compensant, repente orta cito intereunt atque euanescunt, ortus sui finisque parem fortunam fatumque sortiuntur. [1,889] At uersus dialogi sui calcem humanam uicem deplorat. [1,890] Nollem, inquit, ualetudinis uitaeque dispendio eam eloquentiam parari. [1,891] Itane, Erasme, agis ut ignobilem abiectamque uitam, nobili atque illustri anteponas ? [1,892] Toto igitur literarum orbe atque ambitu abstinendum fateare, necesse est. [1,893] Sublato namque corporis exercitio, iis horis quas literarum studiis impendimus, intentis animi instrumentis in eam corporis partem, quae rationis, iudicii, inuentionis moderatrix est, auertitur necessario naturae opus, ab alendis membris. [1,894] Frustra enim uis illa, quam Galenus attrahantem uocat laborare uisa est. [1,895] Frustra est ea, quae retinet, nihil immutatrix, quod immutet, expultrix quod exigendum est, ne caeterae quasi in uacuo destituantur, non expellit. [1,896] Quamobrem neque corpus nutrietur, et corrupti humores ex arteriis nequaquam euaporabunt. [1,897] {58} Ex illo igitur imbecillitas insidebit, ex hoc morbi subrepent, ex utroque interitus subsequetur. [1,898] Hinc illi pallores, facies exanguis, oculi caui, frons contracta, infirmus ingressus ac uacillans. [1,899] Quae omnia eadem ratione ut euites, literarum studium totum, quod earum rerum caussa sit, euitare item debes. [1,900] At non sic Prodicius Hercules, non sic, Erasme, ille uoluptatum illecebras, quae omnem aetatem solicitare solet, iuuenis adhuc cum uirtutis salebris commutare minime dubitauit. [1,901] Ille reiectis commodorum fucis laboriosam uitae semitam ingredi praeoptauit. [1,902] Ille uirtutem uita, quod haec sine illa nihil esset, potiorem duxit. [1,903] At non sic Achilles rationes suas subduxit : qui longaeuae aetati breuem gloriam, eamque perpeti aerumna partam praetulit. [1,904] Proinde iis exemplis desine territare magnanimos adolescentes, tuumque illum metum umbratilem natis parce tuis. [1,905] Vel nimio, inquit, constaturam illam eloquentiam uereor, etiam si assequamur. [1,906] At, o rustice, quid egregii nimio constare potest ? [1,907] Annon liberum caput propterea nullam recipit aestimationem, quoniam libertas nimio constare non potest ? [1,908] Pro qua non nobis ipsis modo paranda, moriendum est, sed ut eam posteris quoque relinquamus. [1,909] At, inquies, nemo tantum potest ut et philosophiam et theologiam et eloquentiam assequatur. [1,910] Quid tu Platonem infantem putas ? at iam tandem desine totum orbem tuo metiri modulo : quodque tu non potes, caeteros quoque ne possint, nimis inuide deterrere. [1,911] Sed ex alieno genio tuam pensare incipe infirmitatem. [1,912] Atque id ego nequaquam ita dico, ut contra, me parem tantae prouinciae profitear : immo uero nihil minus. [1,913] Sed tanto modestius quam tu id ago, ut quam plurimos esse arbitrer, qui id possint. [1,914] Diuertit hinc ad nomismata, quorum possessores putidius atque rusticius insectatur. [1,915] Ego uero iis ita usus sum, ut pro lectione haberem ; fateorque aliquot in rebus me minus rudem effectum, siue literarum notas legerem, siue imagines contemplarer. [1,916] Qua tempestate, quod ex historiarum tacitus hauseram monumentis, cum iis, quae sub oculis subiecta erant, conferebam. [1,917] Atque adeo imperatores ipsos inter sese comparando, eorum quoque facinora, quae ad uitae cultum attinerent, in memoriam redigebam, cum ex illis {59} lineamentis animum meum componerem ad eos cognoscendum, quos mihi, aut fugiendos, aut imitandos proposuissem. [1,918] Hanc si tu ciuilem prudentiam reiicis, tollis, damnas, ac ne quicquam quidem librorum legendum censebis, in quibus ea quae in nomismatis exculpta sunt, contineantur. [1,919] At tibi eruditio haec displicet, eam tu contemnis, quid hoc ? [1,920] Saltem nobis permitte : dum tu calicum scyphorumque magnitudinem contemplaris, dum nitorem miraris, nos haurire florem historiarum, ex iis innoxiis notulis, quae neminem insectantur. [1,921] At sacrosanctae crucis tibi signum placet, atque semper Virginis imaginem apud te mauis. [1,922] Quid, tu canicula, nos ab eo signo reiicis, pro quo, aliquot patruorum meorum ad Methonem et Euboeam mortui sunt, aliquot cum Pio Picolomineo superiore Pontifice Maximo in ipsius expeditionis auspiciis, inter diurnos nocturnosque labores sibi creditos, inter impositam sibi operam expirarunt ? [1,923] Monumentorum praeterea inspectiones obiicis nobis. [1,924] At quid hoc imperii est ? immo uero quid fatuitatis ? [1,925] Si obuias habeo ueteris marmoris notas auertere oculos meos tanquam a prostitutis obscoenatibus, aut occludere, ut in foueam impingam. [1,926] Oblatum mihi lapidem aeui iniuriae superstitem, iam sexcentos annos totos cum uiatoribus colloquentem, hospitem literariae sedulitatis, humanae sortis testem despiciam atque abeam ? [1,927] At ille tuus Socrates interroganti Phaedro, quare minus libenter rusticaretur, respondit : Quoniam semper, inquit, uellet discere ; arua autem atque arbores nolle se docere. [1,928] Monumenta igitur quae nos docent contemnemus ? [1,929] Tu uero nihil nisi sanctum legis, ueterum autem epigrammatum impuritates atque obscoenitates nunquam legisti. [1,930] At olim in Aldi officina optimum uirum Maximum Planudem impudentiae insimulabas, quoniam ex ueteri Graecorum epigrammatum libro, ut tu deplorabas, argutissimum quodque, ut ipse animaduerterat, turpissimum sustulisset. [1,931] At quanto tutius est legisse cuiusmodi defuncti sint tumulati, quid egerint, quum aspernati sint ? [1,932] Nonne ea prorsus historia est, cum pro republica occubuisse testantur ? pro patria, libertate ? [1,933] Nonne idem mihi proponitur imitandum ? [1,934] {60} Cum ad Marathonem iter aliquis faciebat, nonne paris gloriae animus appetens ad parem operam reipublicae nauandam excitabatur, ut etiam per eos, qui ibi cecidissent, deierantem Demosthenem iudices attentissime obseruarint ? [1,935] Quid sibi uolunt alius annuae illae laudationes, quas Athenis fieri consueuisse tui isti Graeci aiunt, quam ut auditores, cum eorum tumulos, qui diuersis in locis pro patria uitam prodegissent, coram legere non possent, quasi unum in locum confertos contemplarentur ? [1,936] Quid publice ali eorum liberos refert, qui in praelio caesi animam efflarant ? [1,937] Quorsum primi consessus in theatro iis, quorum parentes in legatione mortem oppetissent ? [1,938] Quid in foro statuae, eaeque non unae, nisi ut ad aliud facinus patrandum, alius uehementius incenderetur ? [1,939] Hi sunt populares libri, qui etiam nolentes excitant, etiam aliud agentes ad sese trahunt. [1,940] Non enim idem omnibus otium quod tibi est, neque cuiuis desidere totos dies licet, contubernalium sermonibus augeri, librorum lectione componi. [1,941] Permitte et nobis rudibus militibus lectiones nostras, imagines intueri, numismata inspectare, legere monumenta. [1,942] At in iis soloecismos aliquando deprehendes. [1,943] O peruersum lapidem qui tam nobilem, tam delicatum uirum detinuisti, occupasti, fefellisti : fabulam quampiam daturus erat aduersus eos qui nunquam soloecismos admisissent. [1,944] Adeone ineptus es, Erasme, uti doleas, si quis te est indoctior, praesertim lapis ? [1,945] Caritatem, inquies, meam esse notam uolo. [1,946] Iam istuc etiam sine iureiurando tibi credi posse, uel Ciceroniani Dialogi testimonio comprobatur. [1,947] An fortasse tu solus uideri uis, qui nos a soloecismorum offensione cautiores efficere debeas ? [1,948] At Quintilianus etiam malos libros legendos uult, quoniam bonarum rerum leui tranquilloque lapsu animi gustus fallitur, dulcedine atque suauitate delinitus. [1,949] Quamobrem languidius excipit, quod auidius appetebat, aut non tam alte inhaeret, aut simul cum sonitu memoria penitus aboletur. [1,950] Quae uero asperiora sunt, quae amara, quae acerba, quae foetida, ea uero animum sopitum excitant, languentem conuellunt. [1,951] Ita porro monumentorum soloecismi nos item afficient ; quos intelligo qua ratione tantopere fugiendos censeas, quoniam abs {61} te uno unicoque cognoscuntur censore, nos rudem turbam fugit ratio, quemadmodum eos fugere cautio nobis sit. [1,952] Venio ad signa, quibus hortos nostros aulasque exornatas stomacharis. [1,953] Apollinem, opinor, Romae et Laocoontem atque alia quaedam uidisti, quorum loco, Domini Deique nostri Iesu Christi imaginem potiorem reponendam statuis. [1,954] Hoc est sapere, Erasme, quas tu imagines olim abolendas tanquam alter Apollo Delphicus per Lutheranam Pythiam edicebas, doctissimorum sanctissimorumque uirorum conuiciis redargutus restituis, ita ut resiperes coegerunt. [1,955] Id quod et in Ciceroniana calumnia eorumdem opera aliquando tibi, cui bene uelim, euenturum spero. [1,956] Nam detracta tibi ab oculis liuoris nebula, derasa membrana inuidiae ex animo, splendor ille Ciceronianae lucis, puriorem in aciem tuam acrius penetrabit. [1,957] Sed, ut ad signa redeam, nunquam mihi probati sunt isti Priapi, qui pro hortorum custodibus constituuntur. [1,958] Fac enim impuberes non introire, uirgines non admitti, at foedum aeque uel aetate affectis spectaculum est. [1,959] Sed illi sancti cuiuspiam uiri imaginem substitui debere, semper dignum duxi. [1,960] Laocoon uero tam perfecte elaboratus, quid in te tantum admittere potuit, ut cum semel repertus fuerit, non alicubi reponatur ? ut mirum sit te tantum philosophum ignorasse, quoquo tu asportandum iusseris, locum occupet necesse esse. [1,961] An eo dementia ueneris, ut eum comminuendum censeas, tanto impendio, tanta cura, tanta opera paratum ? [1,962] At id tibi uero dominus eius uel serio pernegat, ut qui reipublicae non officiat, neminem lacessat maledictis, eloquentiae commoda non tollat, religionum ordines non labefactet, impia in Dominum Deumque nostrum IESVM CHRISTVM non effutiat, indignus uisus est ea iniuria, quam tu ipse commeritus, illi factam uis immerenti. [1,963] Noli perturbare nobis ciuilem uiuendi rationem, noli rusticitatem inducere. [1,964] Non enim feremus te. [1,965] Nimis es seuerus, Erasme, nunc, qui tamen nimis alicubi risisti. [1,966] Tun’ imaginem Optimi Maximi Dei nostri ubique pictam, ubique sculptam uis ? [1,967] At non in cloacis ? at non ubi locis publicis, ut ueniam praefatus loquar, urina redditur ? [1,968] {62} En aliquot loca tibi, eius rei immunia, quae tu quominus loca sint, efficere non potes. [1,969] Sed erroris tui caussam uideo, unum omnium rerum tenorem esse censentis, quem tamen Plato ille tuus diuersissimis ideis separatum distare, memoriae prodidit. [1,970] An tu negotiorum item multiformem catenatamque seriem unius modo generis arbitrare ? [1,971] Qualem igitur inuehis nobis philosophiam ? cum tamen aliud sit forum, aliud templum, aliud coenaculum, aliud Musaeum. [1,972] Obsecro te pro libello semper Virginis canticum iudici dabis ? [1,973] A precibus igitur, quibus statis horis dant operam sacerdotes, nunquam, ac ne cibum capientes quidem, abstinebimus ? [1,974] Quas tamen preces tu, quantum in te fuit, sustulisti. [1,975] Annon obsecro dormis aliquando tu ? [1,976] Si igitur et natura tempus aliud atque aliud postulat, si uiuendi institutum diuersas exigit actiones, si aliquando Deum precari, alias nauigare, nonnunquam militare, interdum etiam cibo refici oportet : si ne caelestia quidem uno contextu ducuntur, uidemus, quam sint iniqua tua postulata, quam non aequum petas. [1,977] Tollite equorum usum, tollite boum labores, reiicite hortorum recessuumque amoenitates, quibus recreati fortiores sumus. [1,978] Ea enim tota diuorum imagines non sunt. [1,979] Quanto perfectius in corde suo Paulus, Dominum suum nostrumque habebat nulla uetustate corruptibilem, nulla litura delebilem, nullis obnoxium uitiis parietum, nulla scabrum rubigine metallorum ; quem nos eo modo imitari maluimus, quam sacras imagines, suasu tuo de templis sublatas, etiam ridiculis in locis prostitutas habere. [1,980] Graecorum philosophiam prae philosophia Christi somnium tradit. [1,981] Si hanc illi praefers, si praestantiorem arbitraris, id uero nos minime negamus. [1,982] An nondum quicquam quod uelis, tibi conficitur ? [1,983] Nam ut duplex philosophia Christi est, ita et altera. [1,984] Est enim qua cognoscimus, est quae in moribus consistit. [1,985] Quid igitur Decem Praeceptis continetur, quod Ethicorum libris non complexus sit Aristoteles ? [1,986] Quam naturae legem Romanis Paulus praescribit, quos tu philosophi illius libros, ab hac abhorrentes allegabis ? [1,987] Nichomaciosne ? an ad Alexandrum ? an Politicos ? an Śconomicos ? an quae Xenophon simili inscriptione {63} prodidit ? an quae in Cyri Institutione ? an quae in sua Republica Plato ? in sua item Cicero ? an eum quem Panaetius nunquam satis laudatum libellum edidit, ab illo ipso Cicerone pari quidem cura, sed exactiori disciplina retractatum ? [1,988] Quae alio atque alio tempore diuersis tradita linguis, ac non una conscripta ratione, ab uno tamen naturae fonte manasse, cumque ipsa usque ad hodiernam diem creuisse uidentur. [1,989] Quae uero ad contemplationem pertinent, quanquam etiam multa exactius a nobis cognoscuntur, si utramque conuinxerimus philosophiam (ope enim nostra nitendum nobis est, qui diuino illo spiritu indigni sumus), tamen et in iis quae scire quidem non possumus, sed quibus habere fidem debemus, multo praeclarius nobiscum agitur, quam cum iis, qui tuo exemplo illam quam Graecam uocas philosophiam spreuerint. [1,990] Tanto enim affectu maiore ducimur ad credendum, quanto difficilius nobis persuadetur (et persuadetur tamen) ea facta esse, quae nescimus qua fieri potuerint ratione. [1,991] An uero tibi rudis homo tam probus admirator erit primordiorum mundi, qui in Deo motum fortasse atque inconstantiam crediderit, atque philosophus, qui hoc nequaquam sibi persuaserit ? uter firmius credet, tametsi uterque credet ? [1,992] An paries lapideus ingens quominus ruat, non grandiori pila aut puluillo, quam cratitius fulcietur ? [1,993] Et tamen neuter cadet. [1,994] An quae sub dio uentis moles impugnatur, nec tamen cedit, tam tibi uili uidetur infirmitate, quicum ligneum tigillum conferas, parietum obiicibus ab eorumdem uentorum iniuria substractum ? [1,995] Numnam igitur tu melius nosti quae de Christo tibi dicenda essent sine Graeca philosophia quam Scotus Thomasque ? quorum scientiae tractus totus ab Aristotele ita pendet, ut plurimum adiumenti nostratibus mysteriis cognoscendis attulisse uideantur ? [1,996] Quos tamen tu uiros doctos autumas, atque ita doctos, ut etiam Ciceroniana eloquentia insignes atque praestantes praedicaris, quoniam et quae opus essent, et quomodo esset opus explicarent. [1,997] Profugit postremo quasi in asylum quodpiam, ad miserorum solatia. [1,998] Multos mortales uixisse, atque {64} in literis multa cum laude uersatos esse, qui nusquam Ciceroniani habiti sunt. [1,999] Quid aliud serui faciunt ? nonne id ipsum inter se consolantur ? alios quoque seruitutem seruisse summo loco natos : ita multi boni uiri sine te eius laudis expertes fuere, quorum aduerso fato te ipsum consolaris ? [1,1000] Sed multis iniuriam fecit fortuna quae ante Ciceronem eos in lucem extulerat ; alios uoluntas praua retraxit ; quosdam uirium conscientia deterruit ; alios aliud studium praeuertit. [1,1001] Quamobrem cum eos malis sequi, quam quos clarior gloria ad id laudis prouexit, atque ita ex eorum palato totum eloquentiae gustum probari uis, sequi mihi uideris illius philosophi sententiam (Pyrrhonemne an Aristonem intelligas nihil sane refert). [1,1002] Is omnia sub incerto statuens nihil omnino affirmandum negandumue arbitrabatur, quoniam quod mihi dulce uideretur, id amaro gustu aegrotatem infestaret. [1,1003] Quorum pertinaciam Aristoteles ita confudit, ut cum omnia incerta facerent, hoc ipsum quod asserebant incertum esse fateri cogerentur. [1,1004] Quam ob caussam trahebantur inuiti in eius modi impedimenta, unde non nisi ueritate confessa possent expediri. [1,1005] Quis tibi dixit unum aut alterum qui Ciceronem despexit, ita ut imitari nollet, ex ea re laudem quaesisse ? [1,1006] Ex alia itaque uirtute laudandus fuit, ex huius defectu non fuit. [1,1007] Sed omnino multo maiore laude fuisse dignum dicemus, si id quoque eum assequutum uideremus. [1,1008] Hos eosdem tamen immortalitatis nomen obtinuisse dicit, quasi uero rem nouam affectet ostendere, quasi nomen id immortalitatis non diuersis rationibus partum ueteres sibi uindicarint. [1,1009] Nam et Phaereclus fabri perpetuum nomen adeptus est. [1,1010] Et Epeus fabri atque lixae simul. [1,1011] Viuunt et nefariorum multa nomina. [1,1012] Quot facinorosi homines antiquae comoediae satyrarumque libertate proscissi spirant etiam nunc in illis ipsis scriptis, quibus confossi fuerant, tot imperatorum monstra circumferuntur. [1,1013] Omitto Catilinas, Antonios, Syllas, Marios, Dionysios. [1,1014] Generis enim luce, aut animi ui, caetera uitia non nihil adumbrabantur. [1,1015] At non defuere, qui audacia scelerum, neque alio fine, idem sibi quaesierint. [1,1016] Fuit et Erostratus quidam, qui nobili facinore perpetuam memoriam sibi condidit, cum Ephesiae Dianae {65} templo, quod multarum ciuitatum, magnorum regum augustissimum opus erat, impias admouere manus ausus, etiam incendium molitus est. [1,1017] Sic et Orestae impietas, Myrrhae incestus, crudelis Scyllae libido, inter hominum memoriam perdurant. [1,1018] Atque ego haec non eo animo tracto, ut parem horum gloriam cum bonis uiris aequandam censeam, sed ut ostendam tibi, quam claudis, quam mancis argumentis semper utaris, qui etiam non Ciceronianis immortalitatem attribuis, quam non iis uirtutibus tantum, quibus immortales facti sunt, sed uel hoc ipso pertinaciae uitio, quoniam Ciceroniani esse detrectauerint, eamdem immortalitatem acquirere potuerint. [1,1019] Non quoduis uiuendi genus, uita est. [1,1020] Non quoduis loquendi genus, eloquentia est. [1,1021] Non quaeuis memoria apud posteritatem immortalitas est, sed ea quae omnibus animi, corporis, fortunae numeris absoluta est uita, ea uita est. [1,1022] Sed quam tu improbe insectaris diuitem, pudicam, illustrem eloquentiam, ea eloquentia est. [1,1023] Sed ea memoria cui nemo posterorum obiicere potest, immortalitas est. [1,1024] Quare eorum uirorum immortalitati, qui ante ipsum fuerunt, id fato quodam defuisse dicamus, in iis autem, qui aut cum ipso, aut post ipsum uixere, aut animi aut naturae uitio desideratum. [1,1025] Quod uero de totius illius aetatis similitudine atque aequalitate in eloquendo scribis, iam tum nos ferre potuissemus (id enim ex te ipso non dicis) si de tuo nihil addidisses, sed doctissimorum uirorum uetus receptumque iudicium cum repetisses, insulso deliramento inquinasti. [1,1026] Ut non magis, inquis, conueniat dicere Caelium Ciceronianum quam Ciceronem Caelianum. [1,1027] Ubi quam tibi ipsi impedimento sis, quam te implicaris, facile ostendam. [1,1028] Tu enim neminem fuisse unquam, aut esse posse dicebas, qui Ciceronianus merito agnosceretur. [1,1029] At tantum abest, ut hoc probes, ut quod maius est, etiam ipsum Ciceronem toto genere superatum praedices. [1,1030] Qua namque ratione Ciceronis eloquentiam nequaquam imitabilem dices ? cum tamen Caelii eloquentiam statuas superiorem, quam nihilominus Cicero sit assecutus. [1,1031] Quid enim aliud est dicere Ciceronem Caelianum, quam Caelii eloquentiam sequi ? [1,1032] Videtis, OPTIMI ADOLESCENTES, ueterum philosophorum sententiam ueram {66} esse, mendaciorum cuspidem, quoniam obliqua sint, in sese recurrere. [1,1033] Quamobrem cum ex multis fictis atque falsis ad maledicendum sese accomodasset, suis ipse laqueis irretitus est ; qui si firmi sunt, necesse est ibi eum perpetuo contineri ; sin infirmi, desperandum iam ipsi, quo nos pacto irretitos uelit. [1,1034] Aliquando enim Ciceronem imitandum statuit, sed non totum ; aliquando penitus reiicit ; interdum ex ipso atque aliis pariter praestantissimam quanque uirtutem delibandam monet ; alibi ne ad unum quidem Ciceronem imitandum totam aetatem satis esse dicit ; alias totam tollit imitationem. [1,1035] Quam insaniam multis repetitam locis putida postremo similitudine inculcauit. [1,1036] Probum, inquit, uirum deformem apposita persona pulchrum uideri nunquam affectasse. [1,1037] Id ipsum ad imitatores pertinere, qui suo defraudato genio alienae indolis, ad quam sese componant, serui fiunt. [1,1038] O inepte, scisne tribus bonis uitae nostrae commoda contineri, animi, corporis et fortunae ? [1,1039] Si igitur ita fieri posset, ut pulchritudinis quoque potiundae copia fieret, optimo illi deformi uiro, tu ne eum detrectaturum sperasti ? [1,1040] Nunc uero quod fieri nequeat, ne pulcher quidem uideri uolet. [1,1041] At multo maius uitium contra uidebitur, si quis probus uir pulcher, apposita deformi persona deformitatem mentiatur. [1,1042] Quod malum tua ex oratione OPTIMORUM ADOLESCENTUM animis inuehetur. [1,1043] Quos animos, cum pulcherrimos aptissimosque ad omnem omnium uirtutum modum a natura nacti sint, iam quantum impietatis est, imposita illius infantiae, quam nobis incubantem uis, persona : deformitatem tanquam putrem crustam aureo parieti inducere ? [1,1044] Quare non id eueniet monstrum, quod tu scribis. [1,1045] Debere igitur aliquem totam corporis faciem cum alio commutandam expetere. [1,1046] Non enim eorum quae fieri nequeunt (Dico autem tibi haec qui Aristotelem non legisti) optio esse potest. [1,1047] Corporis igitur speciem nemo est quicum mentis compos commutare uelit. [1,1048] Affectus autem ipsi, moderatus incessus, compositae munditiae, oris habitus pudicus, oculorum sanus obtutus, quae nullo damno utiliter atque honeste parari queunt, non contemnentur. [1,1049] Haec sunt, OPTIMI ADOLESCENTES, quae tam prolixa, tam taediosa oratione ut uos {67} detinerem effecerunt ; sed id aduersarii euenit importunitate, qui cum infelicissimis quibusdam uagetur argumentis, eadem repetat, diuersa inculcet, pugnantia dicat, multa uana fingat, multa calumniatus sit, multa impudenter obiectauerit, nescit sese expedire, quasi Furiarum scuticis agitetur. [1,1050] Tu, Erasme, cum tollendam omnem Ciceronis imitationem decreuisses, quare non ita institisti, ut idem semper diceres ? [1,1051] Si eius calumniae poenitebat, quam inconstantissime toties retractas, quare eam aggressus es ? aut quare non destitisti ? aut quare tam nihili M- Tullius tibi uidetur ? [1,1052] Si enim Caesaris iocis cedit, quoniam moderatus in oratione fuit, si ui Demosthenis superatur, quoniam dulciore lapsu, attentos animos auditorum fallit, Bruti breuitate inferior est, quoniam ditissima copia atque ubere uena fertur, Pollionis seueritate minor dicitur, quoniam ciuili condimento suam comptiorem orationem esse uoluit, si non est uir bonus, quoniam se fecisse dicat, quod in historiis de ipso scriptum est, si nulla memoria est, cui exciderit Aiacis nomen, si soloecismum admisit eiusmodi, qualem pro Latina elocutione omnia saecula comprobarunt, si alienos uersus inseruit, quod Lucianus tuus, quod Plato, quod Aristoteles fecere, quod praecipit Quintilianus, quod tu ipse factitasti, si suos horridius finxit, post urbis Romae primordia, quicquid interea poetarum fuit imitatus, si te uno omnium hominum unus minor est, iam is profecto est nullus. [1,1053] At tu contra si nequam homo es, si maledicentissimus, si falsa, ficta, uana pro ueris, certis, receptis, obiecisti, si toties inter sese pugnantia dixisti, si totam imitationem, ut, aut caelitus eloquentiam uotis expetere, aut nullam habere cogamur, sustulisti, si eos quos nunquam uideras, ei homini, qui de te optime erat meritus, praeposuisti, si eum quem parentem tuum appellas, cuius te sobolem scriptis tuis aduersus te exantibus profiteris, iugulasti, extinxisti, qualem te hominem esse, qui non de illo iudices, sed cum illo conferaris, arbitremur ? [1,1054] Ille ortus sui, ut inde exordiar, signa atque portenta praeuia habuit, quod iidem dii, qui consulis consilia in rempublicam directuri erant, iam inde futurae magnitudinis speciem {68} portendebant. [1,1055] Te nascituro quae signa edita sunt ? quae Erynnes, quae nocturnae canes, quae Furiae aerem obtenebrarunt ? [1,1056] Ille Marsico bello sub Sylla in armis fuit, a cuius impotentia, quae iam grauior uideretur abhorrens, contulit sese ad ea studia, quae patriae salubria fore sperebat, quam tum oppressam gemeret. [1,1057] Tu in ea militia fuisti, quae cum multo quidem clarior sit, et multo excellentiore duce atque imperatore CHRISTO splendescat, tanto minus te desertorem recipere debuit Italia, unum hoc merita crimen quod obiiceres, cum te infrequentem atque fugitiuum, tuis signis atque reposcentibus claustris non redderet. [1,1058] Ille conterrita Roma contra Syllam dicere pro Roscio Amerino unus praestitit, quod tanta ciuitas rerum domina pertimescebat. [1,1059] Tu contra eamdem ciuitatem, eam quae omnibus saeculis miraculo fuit, eloquentiam lacerare uoluisti. [1,1060] Illo orante Apollonius Graecae facundiae sua tempestate facile princeps Graecorum gloriam ex eloquentia, ipsius Ciceronis opera Romam translatam deplorauit. [1,1061] Te incessente maledictis eamdem eloquentiae gloriam post mille quingentos annos a Romano possessam nomine, non alias in regiones transferri, sed ad nihilum redigi deploramus. [1,1062] Illum Apollo interrogantem cuiusmodi uirum dictorum gestorumque ducem sequeretur, cuius exemplo magnifice ageret, ab aliorum deterruit imitatione, se ipse unum ut sequeretur admonuit. [1,1063] Tu eum nobis ducem uetas. [1,1064] Ille pro libertate, quam urbi constituerat, pro urbe quam ciuibus seruarat, inuidiam, atque ex inuidia exilium reportauit, ut ea caussa sua patria careret, propter quam caussam, ut omnibus bonis patria esset, effecerat. [1,1065] Tu in eadem gloria quam totus senatus, uniuersa Roma, cuncta Italia restituerat, ne mortuum quidem sinis conquiescere. [1,1066] Ille nequaquam exilii fractus calamitate, nequaquam Antonii promissis delinitus, nullo modo imminentis sibi fati metu conterritus, pro ea urbe mori maluit, pro qua pari caussa morti ante sese obiecerat, ut a caeterorum ceruicibus mortem propulsaret. [1,1067] Ille parens patriae dictus, illi togato uni decretae supplicationes, illi corona ciuica, illi duri Catonis praeconia, ille Romani splendoris pater, ab umbratili homine, leui transfuga, periuro desertore, capitis {69} arcessitur ? [1,1068] Quare optimi atque humanissimi doctissimique adolescentes, si semper solidae gloriae appetentes, si arrogantiae infensi, inuidiae inimici, uanitatis hostes fuistis, obsecro obtestorque per uirtutes uestras eorumque quorum sedes nunc obtinetis successores, per spes nunc demum resurgentis eloquentiae, date operam ut negligentia uestra nequaquam pessum iisse uideatur. [1,1069] Perdenda sunt uobis non audacia modo calumniatoris, sed et huiusce quoque rei exemplum. [1,1070] Eripite felicissimam optimi uiri memoriam ex acerbitate maledicentissimi hominis : cuius inuidia tam illustris nominis insectatione saturari non potest. [1,1071] In uestra capita inuadet aliquando bestia haec, si per uos impune in literarum principem debacchari licuerit : neque eum impetum quem aduersus arcem nostram semel coepit, omittet, quin in caeteros omnes det acriorem. [1,1072] Reiicite hominis intemperantiam, depellite iniuriam, confringite audaciam, abolete nefaria decreta, ut plus nunc uobis debeant uno seruato Cicerone, omnia Latinarum literarum studia quam ipsi deberent Ciceroni, qui cum se ab impuro homine iam morte affectus defendere non possit, sese suamque ipse eloquentiam uestrum fidei, in quibus spesque opesque omnium bonarum literarum sitae sunt, benignitate atque humanitate uestra fretus ac fidens commendat. [1,1073] FINIS.