[7,0] De gubernatione Dei - LIBER SEPTIMUS. [7,1] I. Cum in conclusione libelli huius, qui nunc finitus est, de infirmitate ac miseria Romanorum nonnulla dixerim, contraria forsitan negotio quod nunc agimus, dixisse uideamur. Scio enim posse hoc loco subiici, hinc maxime probari quod non respiciat res humanas Deus; quia cum Romani quondam pagani et uicerint et regnauerint, nunc Christiani et uincantur et seruiant. Sufficere quidem ad confutationem obiectionis istius poterant illa quae dudum de cunctis fere paganis gentibus dicta sunt: id est, magis peccare eos qui scientes negligant legem Dei, quam qui non faciant nescientes. Sed tamen, si Deus annuerit, cum ad eam negotii partem accesserimus ut de ueteribus Romanis aliqua dicantur, euidenter diuino munere approbabimus tam iustum tunc erga illos fuisse Domini fauorem, quam nunc erga nos iustam seueritatem; tam dignum illud fuisse quod Romanos tunc Deus auxilio suo extulit, quam nunc dignum esse quod punimur. Atque utinam poena ipsa prodesset! Illud grauius multo ac luctuosius, quod post poenam nulla correctio est. Curare nos uult castigationibus suis Dominus, sed curam remedia non sequuntur. Quid hoc mali est? Iumenta ac pecudes sectione curantur, et putrefacta mulorum, asinorum, porcorum uiscera, cum adusta cauteriis fuerint, munus medicae adustionis agnoscunt; statimque ubi aut cremata aut desecta fuerit uitiatorum corporum labes, in locum demortuae carnis uiua succedit. Nos et urimur, et secamur; sed nec ferri desectione, nec cauteriorum adustione sanamur: immo, quod est grauius, cura ipsa deteriores sumus. Et ideo non frustra nobis euenit quod euenire pecudibus et iumentis solet, quae inremediabiles morbos ferunt. Nam in omnibus partibus mundi quia curis medicantibus non corrigimur, morte atque occisione finimur. Ecce enim, ut non repetam quae multo ante iam dixi, hoc ipsum quale est quod paulo ante memoraui, scilicet quia et miseri pariter ex luxuriosi sumus? Esto enim, sint uitia ista felicium (quamuis nemo idem et probrosus esse possit et felix: quia ubi non est uera honestas, non est uera felicitas), sed tamen, ut supra dixi, esto, sint uitia ista et longae pacis et opulentae securitatis. Cur, quaeso, illic sunt, ubi iam nulla pax, ubi nulla securitas? In omni enim ferme orbe Romano pax et securitas non sunt. Cur sola tantum uitia perdurant? Quis, rogo, ferre possit in homine egestuoso esse lasciuiam? Criminosior quippe est luxuriosa paupertas; et maioris inuidiae, miser nugax. Totus Romanus orbis et miser est et luxuriosus. Quis, quaeso, pauper et nugax, qui captiuitatem exspectans de circo cogitat? quis metuit mortem, et ridet? Nos et in metu captiuitatis ludimus, et positi in mortis timore ridemus. Sardonicis quodammodo herbis omnem Romanum populum putes esse saturatum. Moritur, et ridet. Et ideo in omnibus fere partibus mundi risus nostros lacrymae consequuntur; ac uenit etiam in praesenti super nos illud Domini nostri dictum: Vae uobis qui ridetis, quoniam flebitis. [7,2] II. Sed forsitan, cum de ludicris ac foeditatibus publicis diutissime dixerimus; in hoc tantum quis deteriores esse nos putat barbaris, quia illi haec non agunt, nos agimus, caeterum ipso carnalis libidinis scelere et fornicationis funestae coeno non ita pollui. Comparemus, si placet, caeteris nationibus etiam in hac parte Romanos. Et quidem nescio an ullis rectius comparentur quam his quos Deus in medio rei publicae sinu positos, possessores fecit ac dominos soli esse Romani. Unde quamuis nihil disputari de iudicio Dei possit, tamen cum ablatam nobis iuris nostri optimam partem barbaris dederit, uideamus an id quod nobis tulit et illis tradidit, iusto iudicio tradidisse uideatur. Nemini dubium est Aquitanos ac Nouempopulos medullam fere omnium Galliarum et uber totius fecunditatis habuisse; nec solum fecunditatis, sed, quae praeponi interdum fecunditati solent, iucunditatis, uoluptatis, pulchritudinis. Adeo illic omnis admodum regio aut intertexta uineis, aut florulenta pratis, aut distincta culturis, aut consita pomis, aut amoenata lucis, aut inrigua fontibus, aut interfusa fluminibus, aut crinita messibus fuit; ut uere possessores ac domini terrae illius non tam soli istius portionem quam paradisi imaginem possedisse uideantur. Quid ergo post ista omnia? Officiosiores absque dubio Deo esse debuerant, quos peculiariter Deus abundantissima beneficiorum suorum dote ditauerat. Quid enim rectius aut quid dignius quam ut quibus per munera sua Dominus quasi specialiter uidebatur placere uoluisse, iidem quoque specialius Domino cultu ac religione placuissent, praesertim cum a nobis Deus nil onerosum, nil graue exigat? Non enim nos ad aratra aut ad ligones uocat, non ad scindendas terras neque ad uineas pastinandas, non denique illa exigit a seruis suis quae nos exigimus a nostris. Quid namque ait? Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam. Tollite iugum meum super uos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde; et inuenietis requiem animabus uestris. Iugum enim meum suaue est, et onus meum leue. Non ergo nos ad laborem uocat Dominus, sed ad refectionem. Quid namque a nobis exigit, quid praestari sibi a nobis iubet, nisi solam tantummodo fidem, castitatem, humilitatem, sobrietatem, misericordiam, sanctitatem, quae utique omnia non onerant nos, sed ornant? Nec solum hoc, sed ideo uitam praesentem ornant, ut futuram ornare plus possint. O bonum, o pium, o inaestimabilis misericordiae Dominum, qui ad hoc nobis in praesenti religionis munera tribuit, ut ipsa in nobis postea quae nunc dat munera muneretur! Tales igitur etiam omnes absque dubio Aquitani esse debuerant. Et quidem, ut diximus, specialius tales, quia specialia Dei munera possidebant. Et quid post haec omnia? quid secutum est? quid, nisi cuncta quae e diuerso sunt? In omnibus quippe Galliis, sicut diuitiis primi fuere, sic uitiis. Nusquam enim improbior uoluptas, nusquam inquinatior uita, nusquam corruptior disciplina. Hanc pro muneribus sacris dederunt Domino retributionem, ut in quantum eos beneficiis suis ille ad se inlexerat ad propitiandum, in tantum illi flagitiis suis laborauerint ad exacerbandum. [7,3] III. An forte falsum est, et inuidiose potius quam uere ista dicuntur? Non oratoria probatione, qua uti alii in causis solent, utar ut producam quoscunque ad probandum aut paucos aut extraneos aut minus idoneos testes. Ipsos interrogemus a quibus acta sunt. Falsum diximus, si negauerint. Fatentur enim; et quidem, quod est grauius, sic fatentur ut in ipsa confessione non doleant. Idem enim nunc est animus in fatentibus, qui in agentibus fuit. Sicut tunc non puduit flagitia committere, sic nunc omnino non poenitet flagitiosa fecisse. Exceptis tamen perpaucis ferme sanctis atque insignibus uiris, qui, ut quidam de numero ipsorum ait, sparsis redemerunt crimina nummis; exceptis, inquam, his quos loquor, quos utique etiam in illa tunc generali admodum colluuione uitiorum recte minorum criminum reos fuisse credimus qui corrigi a Diuinitate meruerunt. Non penitus enim dominum suum laedit, cui propitiatio reseruatur. Et quid plura? Puto quod semper Deum et in ipso errore respexerit, a quo hoc obtinere potuit ne diutius erraret. Caeteri autem et plurimi ferme ac nobilissimi, prope idem omnes; pene unus gurges, omnium gula; pene unum lupanar, omnium uita. Et quid dicam de lupanaribus? Minoris quippe esse criminis etiam lupanar puto. Meretrices enim quae illic sunt, foedus connubiale non norunt, ac per hoc non maculant quod ignorant. Impudicitiae quidem piaculo sunt obnoxiae, sed reatu tamen adulterii non tenentur. Adde huc, quod et pauca ferme sunt lupanaria, et paucae quae in his uitam infelicissimam damnauere meretrices. Apud Aquitanicos uero, quae ciuitas in locupletissima ac nobilissima sui parte non quasi lupanar fuit? Quis potentum ac diuitum non in luto libidinis uixit? Quis non se barathro sordidissime colluuionis immersit? Quis coniugi fidem reddidit? immo, quantum ad passiuitatem libidinis pertinet, quis non coniugem in numerum ancillarum redegit, et ad hoc uenerabilis connubii sacramenta deiecit ut nulla in domo eius uilior uideretur in maritali despectione, quam quae erat princeps matrimonii dignitate? [7,4] IV. Cogitat forte aliquis non ita ad plenum esse ut loquor: habuisse enim illic matresfamilias ius suum, et dominarum honorem potestatemque tenuisse. Verum est. Habuerunt quidem multae integrum ius dominii, sed nulla ferme impollutum ius matrimonii. Et nos modo non quaerimus quae mulierum potestas, sed quam corrupta uirorum fuerit disciplina. Quamuis nec potestatem quidem illic matresfamilias integram habuisse dicam: quia quaecunque ius connubii inuiolatum ac saluum non habet, nec dominii saluum habet. Haud multum enim matrona abest a uilitate seruarum, ubi paterfamilias ancillarum maritus est. Quis autem Aquitanorum diuitum non hoc fuit? Quem non sibi ancillae impudicissimae aut adulterum aut maritum iure dixerunt? Equi enim emissarii, ut propheta ait, in feminas facti sunt. Unusquisque enim ad uxorem proximi sui hinniebat. Atque illi de quibus haec scripta legimus, et minore fortasse crimine et minore, ut reor, numero criminum ac passiuitate peccabant. Hi autem uere ut emissarii equi, non ad paucas tantum, sed pene ad omnes uernulas suas, id est, quasi ad greges proprios hinniebant; et in morem eorum pecudum qui mariti gregum appellantur, feruidae libidinis debacchatione grassantes, in quamcunque eos primum feminam ardens impudicitiae furor traxerat inruebant. Hic iam quaero a sapientibus, cum haec ita essent, quales putent fuisse illic familias, ubi tales erant patresfamilias? quanta seruorum illic corruptela, ubi dominorum tanta corruptio? Morbido enim capite, nil sanum est, neque ullum omnino membrum officio suo fungitur ubi quod est principale non constat. In domo autem sua dominus quasi corporis sui caput est; et uita eius, cunctis norma uiuendi. Pessimumque hoc est in hoc negotio, quod libentius omnes deteriora sectantur; et facilius mala institutio deprauat bonos, quam bona emendat malos. Porro autem cum etiam boni atque honesti patresfamilias famulos bonos facere non possint; quantam illic putamus fuisse labem familiarum, ubi domini erant impuritatis exemplum? quamuis non exemplum illic tantummodo malum fuerit, sed uis ac necessitas quaedam: quia parere impudicissimis dominis famulae cogebantur inuitae, et libido dominantium necessitas subiectarum erat. Ex quo intelligi potest quantum coenum impudicarum sordium fuerit, ubi sub impurissimis dominis castas esse, etiamsi uoluissent, feminas non licebat. [7,5] V. Sed uidelicet difficile hoc probari potest, et nulla omnino exstant praeteritarum turpitudinum flagitiorumque uestigia. Ecce etiam nunc multi ex eis, licet patria careant, et in comparatione praeteritarum opum pauperes uiuant, peiores ferme sunt quam fuerunt. Peiores autem, non uno modo: quia etsi eadem faciunt quae ante faciebant, hoc ipso tamen deteriores sunt quia a scelere non cessant. Siquidem facinora eorum, etsi genere ipso maiora non sint, attamen plura sunt; ac per hoc etsi criminum nouitate non crescunt, pluralitate cumulantur. Adde autem quod haec, ut dixi, faciunt iam senes, adde quod pauperes. Utrumque enim sceleris augmentum est. Minus siquidem prodigiosum est peccare iuuenes, peccare locupletes. Quae autem in iis spes aut remedium est, qui ab usitata impuritate nec miseriarum egestate nec uitae extremitate reuocantur? Esto enim quosdam aut stulta praesumptio longae uitae aut spes quandoque agendae poenitentiae consoletur; nonne nouum hoc monstri genus est, esse aliquos etiam in morte uitiosos? Quae cum ita sint, nunquid est aliquid quod dici amplius possit? Sed adhuc tamen addimus: scilicet quod multi haec agunt hodie etiam inter hostes siti et quotidiano discrimine ac timore captiui; cumque ob impurissimam uitam traditi a Deo barbaris fuerint, impuritates tamen ipsas etiam inter barbaros non relinquunt. [7,6] VI. Sed tales forte hostes sunt inter quos agunt, ut eos ista delectent et offendantur grauissime si, cum ipsi impudici sint, uideant castos esse Romanos. Quod si ita esset, nequaquam tamen facere nos improbos improbitas deberet aliena: quia quemlibet hominum magis sibi praestare conuenit ut sit bonus, quam alteri ut sit malus; et plus id laborandum est ut placeamus Deo per honestatem, quam ut hominibus per impuritatem: ac perinde etiam si inter impudicos quis barbaros uiuat, magis tamen pudicitiam sequi debet quae sibi expedit, quam impudicitiam quae impuris hostibus placet. Sed quid accedit insuper ad mala nostra? Inter pudicos barbaros impudici sumus. Plus adhuc dico: offenduntur barbari ipsi impuritatibus nostris. Esse inter Gothos non licet scortatorem Gothum: soli inter eos praeiudicio nationis ac nominis permittuntur impuri esse Romani. Et quae nobis, rogo, spes ante Deum est? Impudicitiam nos diligimus, Gothi exsecrantur; puritatem nos fugimus, illi amant; fornicatio apud illos crimen atque discrimen est, apud nos decus. Et putamus nos ante Deum posse consistere; putamus posse nos saluos esse, quando omne impuritatis scelus, omnis impudicitiae turpitudo a Romanis admittitur et a barbaris uindicatur? Hic nunc illos requiro qui meliores nos putant esse quam barbaros: dicant quid horum uel paucissimi Gothi faciant, uel quid non horum Romani omnes uel pene omnes? Et miramur si terrae uel Aquitanorum uel nostrorum omnium a Deo barbaris datae sunt, cum eas quas Romani polluerant fornicatione, nunc mundent barbari castitate? [7,7] VII. Sed forte hoc in Aquitanicis tantum? Transeamus etiam ad alias mundi partes, ne de solis tantummodo Gallis dixisse uideamur. Quid? Hispanias nonne uel eadem uel maiora forsitan uitia perdiderunt? quas quidem coelestis ira etiam si aliis quibuslibet barbaris tradidisset, digna flagitiorum tormenta tolerauerunt puritatis inimici. Sed accessit hoc ad manifestandum illic impudicitiae damnationem ut Wandalis potissimum, id est pudicis barbaris traderentur. Dupliciter in illa Hispanorum captiuitate ostendere Deus uoluit, quantum et odisset carnis libidinem et diligeret castitatem, cum et Wandalos ob solam maxime pudicitiam superponeret, et Hispanos ob solam uel maxime impudicitiam subiugaret. Quid enim? Nunquid non erant in omni orbe terrarum Barbari fortiores, quibus Hispaniae traderentur? Multi absque dubio, immo ni fallor, omnes. Sed ideo ille infirmissimis hostibus cuncta tradidit, ut ostenderet scilicet non uires ualere, sed causam; neque nos tunc ignauissimorum quondam hostium fortitudine obrui, sed sola uitiorum nostrorum impuritate superari. Ut uere in nos uenerit dictum illud, quo ait Dominus ad Iudaeos: Secundum immunditias suas et secundum iniquitates suas feci illis, et auerti faciem meam ab eis. Et alibi ad gentem ipsam: Adducet Dominus super te gentem de longinquo : et ungulis, inquit, equorum suorum omnes plateas tuas conculcabunt, et populum tuum gladio interficient. Completa ergo in nos sunt omnia quae dixit sermo diuinus, et uim uerborum coelestium luit poena cunctorum. [7,8] VIII. Sed tamen cum omnes fere barbarae gentes Romanorum sanguinem biberint, omnes uiscera nostra lacerauerint; quid est quod Deus noster maximas rei publicae opes et locupletissimos Romani nominis populos in ius potissimum ignauissimorum quondam hostium dedit? Quid? nisi ut agnosceremus scilicet quod supra dixi, meritorum hoc fuisse, non uirium, utque ipsum hoc nobis in confusionem caderet ac poenam quod ignauissimis traderemur, et uel sic plagam coelestis manus agnosceremus; quia nos non fortissimi hostium, sed ignauissimi, subiugarent. Sic enim legimus, quod si quando euidenter intelligi Deus uoluit magna opera a se patrari, aut per paucos aut per infirmos acta res est; ne opus coelestis dexterae uirtuti assignaretur humanae. Ideo siquidem et dux Sisara quem Hebraeus tremebat exercitus, a muliere prostratus est; et Abimelech ciuitatum expugnatorem feminea manus perculit; et ferratae Assyriorum acies uidua opitulante ceciderunt ; et ne de solis tantum feminis loquar, Benadab regem Syriae, cui praeter innumera populi sui millia, triginta et duo reges exercitusque eiusdem numeri seruiebant; nonne ideo a paucis principum pedissequis Dominus uinci uoluit, ut qui esset auctor talis uictoriae nosceretur? Contra Madianitas quoque, qui, ut liber Iudicum refert, instar locustarum cuncta compleuerant, Gedeon iubetur pugnare cum paucis; non quia plures in exercitu non haberet, sed uetatur multos ad bellum ducere, ne multitudo sibi posset aliquid de uictoria uindicare. Unde cum triginta armatorum millia congregasset, sic ad eum Dominus locutus est: Multus est tecum populus, nec tradetur Madian in manus eius. Et quid postea? Homini aduersum innumera Barbarorum millia pugnaturo trecentos tantum uiros reliquit. In eam quippe exiguitatem redigi agmen militum iussit, ut sibi de patrato diuinitus belli opere paucitas usurpare nihil posset. Denique cur hoc Dominus ita faceret, ipse euidentissime declarauit dicens: Ne glorietur contra me Israel, et dicat, Meis uiribus liberatus sum. Audiant, inquam, hoc omnes improbi, audiant omnes praesumptuosi, audiant praepotentes, audiant cuncti quid Deus dicit: Ne glorietur, inquit, contra me Israel, et dicat, Meis uiribus liberatus sum. [7,9] IX. Audiant hoc, inquam, omnes contraria et blasphema iactantes; audiant haec spem suam in homine ponentes. Loqui uniuersos aduersum se Deus dicit, qui liberari se uiribus suis posse praesumunt. Quis autem est Romanorum non ita dicens, quis est non ita sentiens? Quis nostrae partis non prope iugiter in hac parte blasphemat? Nullas esse iam rei publicae uires omnium conscientiae est: et nec sic quidem agnoscimus cuius hoc beneficiis, quod adhuc uiuimus, debeamus. Si quando enim nobis prosperi aliquid praeter spem nostram et meritum Deus tribuit, alius hoc ascribit fortunae, alius euentui, alius ordinationi ducum, alius consilio, alius magistro, alius patrocinio, nullus Deo. Et miramur si nobis coelestis manus aliqua non praestet, cui quidquid praestiterit derogamus? Quid enim aliud facimus cum bona quae praestat, nos uel euentibus casuum, uel uirtutibus ducum, uel quibuscunque aliis rebus friuolis deputamus? Hoc enim modo et terris nos oporteret gratias agere quod fruges annuas metimus, et uineis quod uindemiamus, et mari quod pisces capimus, et siluis quod ligna caedimus, et ouibus quod ueste tegimur, et pecudibus caeteris quod carne saturamur. Nam quae ratio est ut ei pro muneribus aliis grati esse uelimus, cui maximorum beneficiorum suorum gratiam derogamus? Aut quis contentus est homo nostrae conditionis, ut ei quis acceptum quippiam referat, cui de donis suis summa detraxerit? Ita et nos, licet Deo in nullo digne gratias agamus, parum tamen erat si pro his tantummodo grati esse uellemus quae nobis ad usum uiuendi dedit. Cur hanc gratiam tollimus quod nos et in angustiis iuuat, et in periculis liberat, et in medio barbararum gentium sitos iugi protectione conseruat? At non ita Gothi, non ita Wandali, malis licet doctoribus instituti, meliores tamen etiam in hac parte quam nostri. Offendi quamuis quosdam suspicer his quae dicimus: sed quia ueritas magis quam offensio cogitanda est, dicam, et saepe dicam: Non ita Gothi, non ita Wandali; qui et in discrimine positi, opem a Deo postulant, et prosperitates suas munus diuinitatis appellant. Denique probauit hoc, illo proximo, infelicitas nostra. Cum enim Gothi metuerent, praesumebamus nos in Chunis spem ponere, illi in Deo: cum pax ab illis postularetur, a nobis negaretur; illi episcopos mitterent, nos repelleremus; illi etiam in alienis sacerdotibus Deum honorarent, nos etiam in nostris contemneremus. Prout actus utriusque partis, ita et rerum terminus fuit. Illis data est in summo timore palma, nobis in summa elatione confusio. Ut uere et in nobis tunc et in illis euidenter probatum sit illud Domini nostri dictum: Quoniam qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur. Illis enim exaltatio data est pro humilitate, nobis pro elatione deiectio. [7,10] X. Itaque agnouit hoc ille dux nostrae partis, qui eamdem urbem hostium quam eodem die uictorem se intraturum esse praesumpsit, captiuus intrauit. Probauit scilicet quod propheta dixit: Quia non est hominis uia eius, nec uiri est ut ambulet et dirigat gressus suos. Nam quia uiam suam iuris sui existimauit, nec gressum directionis habuit, nec uiam salutis inuenit: Effusa est, ut legimus, abiectio super principem, seductus est in inuio, et non in uia; et ad nihilum deductus est, uelut aqua decurrens. In quo quidem, praeter ipsam rerum infelicitatem, praesens iudicium Dei patuit; ut quidquid facturum se usurparat, ipse pateretur. Nam quia sine diuinitatis auxilio ac Dei nutu capiendum a se hostem credidit, ipse captus est: consilii ac sapientiae summam usurpauit, ignominiam temeritatis incurrit: uincla quae aliis parauit, ipse sustinuit. Et quod, rogo, euidentius Dei iudicium esse potuit quam ut habens praedatoris fiduciam, praeda fieret, triumphum praesumens, triumphus esset, circumdaretur, corriperetur, alligaretur, retorta tergo brachia gereret, manus quas bellicosas putabat, uinctas uideret, puerorum ac mulierum spectaculum fieret, inludentes sibi barbaros cerneret, inrisionem sexus promiscui sustineret, et qui maximum habuerat supercilium fortis uiri, mortem subiret ignaui? Atque utinam hoc ipsum breue remedium malorum esset, non diurna toleratio. Ille autem, quantum ad poenarum magnitudinem pertinet, longo tempore et diuturna in ergastulo Barbarorum tabe consumptus, in hanc miseriam redactus est ut, quod plerumque homines etiam poenis ipsis grauius atque acerbius putant, in miserationem hostium deueniret. Et hoc cur? Cur absque dubio, nisi quia, ut iam dixi, illi Deo humiles, nos rebelles; illi crediderunt in manu Dei esse uictoriam, nos in manu nostra, immo in sacrilega atque impia: quod est peius nocentiusque quam nostra? Denique ipse rex hostium, quantum res prodidit ac probauit, usque ad diem pugnae stratus cilicio preces fudit, ante bellum in oratione iacuit, ad bellum de oratione surrexit. Priusquam pugnam manu capesseret, supplicatione pugnauit; et ideo fidens processit ad pugnam, quia iam meruerat in oratione uictoriam. [7,11] XI. Non dissimiliter autem illud etiam apud Wandalos: ad quos cum in Hispania sitos nostra pars pergeret, tantamque ad debellandos eos praesumptionis fiduciam ferret quantam etiam proxime ad Gothos, pari superbiae fastu, pari exitu conruerunt. Venitque super exercitum nostrum illud Prophetae dictum: Obruet Dominus confidentiam tuam, et nihil habebis prosperum. Confidebamus enim in sapientia nostra et fortitudine contra Dei mandata dicentis: Non glorietur sapiens in sapientia sua, nec fortis in fortitudine sua; sed in hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me, quia ego sum Dominus. Non immerito itaque uicti sumus: ad meliora enim se illi subsidia contulere, quam nostri. Nam cum armis nos atque auxiliis superbiremus, a parte hostium nobis liber diuinae legis occurrit. Ad hanc enim praecipue opem timor et perturbatio tunc Wandalica confugit, ut seriem nobis coelestis eloquii opponeret et aduersum uenientes aemulos suos sacri uoluminis scripta quasi ipsa quodammodo diuinitatis ora reseraret. Hic nunc requiro, quis hoc unquam a nostris partibus fecerit, aut quis non inrisus fuerat si putasset esse faciendum? inrisus, utique, sicut a nostris omnia ferme religiosa ridentur. Et ideo quid prodesse nobis praerogatiua illa religiosi nominis potest, quod nos catholicos esse dicimus, quod fideles esse iactamus, quod Gothos ac Wandalos haeretici nominis exprobratione despicimus, cum ipsi haeretica prauitate uiuamus? Itaque rectissime nobis dicitur illud quod Iudaeis in lege fidentibus dixit sermo diuinus: Quomodo dicitis: Sapientes sumus, et lex Domini nobiscum est? Nolite, inquit, confidere in uerbis mendacii dicentes, Templum Domini, templum Domini, templum Domini est. Quoniam si bene direxeritis uias uestras et studia uestra, et aduenae et pupillo et uiduae non feceritis calumniam, nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc; habitabo uobiscum in loco isto a saeculo usque in saeculum. Quo utique ostenditur quod si ista non facimus, superflue nobis catholici nominis praesumptione plaudamus. Sed hinc iam et superius satis dictum est, et adhuc fortasse dicetur; nec opus est ut de hoc amplius disseramus, ubi Dei iuge iudicium est. Quid enim uel de nobis uel de Gothis ac Wandalis Deus iudicet, res probat. Illi crescunt quotidie, nos decrescimus; illi proficiunt, nos humiliamur; illi florent, et nos arescimus. Ut uere in nos ueniat dictum illud, quod de Saul et Dauid ait sermo diuinus: Quia Dauid erat proficiens, et semper serpso robustior: domus autem Saul decrescens quotidie. Iustus enim, ut propheta ait, iustus est Dominus, et rectum iudicium suum. [7,12] XII. Iudicamur itaque etiam praesente iudicio a Deo; ideo excitata est in perniciem ac dedecus nostrum gens quae de loco in locum pergens, de urbe in urbem transiens, uniuersa uastaret. Ac primum a solo patrio effusa est in Germaniam primam, nomine barbaram, ditione Romanam; post cuius exitium primum arsit regio Belgarum, deinde opes Aquitanorum luxuriantium, et post haec, corpus omnium Galliarum: sed paulatim id ipsum tamen; ut dum pars clade caeditur, pars exemplo emendaretur. Sed ubi apud nos emendatio, aut quae pars Romani orbis, quamuis afflicta, corrigitur? Omnes enim, ut legimus, declinauerunt, simul inutiles facti sunt. Et ideo propheta ad Dominum clamat et dicit: Percussisti eos, et non doluerunt; attriuisti eos, et renuerunt accipere disciplinam. Indurauerunt facies suas super petram, et noluerunt reuerti. Quam uere autem etiam hoc in nos cadat, res ipsa indicat. Vastata est diu Gallia. Ergo emendata est, cum in uicino esset, Hispania. Nec immerito, quia nullus erat omnino timor: nulla correctio, flammis quibus arserant Galli, Hispani ardere coeperunt. In quo illud est, ut supra dixi, sceleratissimum et grauissimum, quod cum arserint, ut ita dicam, membra hominum peccatorum, curata non sunt uitia peccantium. Et ideo compulsus est criminibus nostris Deus, ut hostiles plagas de loco in locum, de urbe in urbem spargeret, et excitatas pene ab ultimis terrae finibus gentes etiam trans mare mitteret quae Afrorum scelera punirent. Quid enim? Nunquid abductae a solo patrio degere intra Gallias non potuerant? aut ut non degerent quem timebant, quae inlaesae a nobis usque ad tempus illud cuncta uastauerant! Sed esto, intra Gallias formidabant. Quid in Hispania, ubi etiam exercitus nostros bellando contriuerant? Nunquid consistere aut permanere metuebant iam uictores, iam triumphantes, quibus usque ad hunc fortitudinis fastum contigerat ascendere, ut post experimenta belli diu parati intelligerent sibi Romanae rei publicae uires etiam cum Barbarorum auxiliis pares esse non posse? [7,13] XIII. Potuerant ergo illic degere, nec timebam. Sed illa utique coelestis manus quae eos ad punienda Hispanorum flagitia illuc traxerat, etiam ad uastandam Africam transire cogebat. Ipsi denique fatebantur non suum esse quod facerent, agi enim se diuino iussu ac perurgeri. Ex quo intelligi potest quanta sint mala nostra, ad quos uastandos atque cruciandos ire barbari compelluntur inuiti, secundum illud scilicet quod uastator terrae Israeliticae rex Assyriorum ait: Nunquid sine Domini uoluntate ascendi ad locum istum? Dominus dixit mihi: Ascende ad terram hanc, et demolire eam. Et alibi sacer sermo: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego mittam et assumam Nabuchodonosor regem Babylonis seruum meum, ueniensque percutiet terram Aegypti. Unde agnoscere possumus cuncta quidem quae affliguntur, iudicio Dei percuti; sed tamen, ut saepe memoraui, propter peccata subuerti. Ac per hoc quidquid actum est, peccatis, non Deo ascribendum; quia recte illi rei factum ascribitur, quae ut quid fieret exegit. Nam et homicida, cum a iudice occiditur, suo scelere punitur; et latro aut sacrilegus, cum flammis exuritur, suis criminibus concrematur. Unde et quod Wandali ad Africam transierunt, non est diuinae seueritati, sed Afrorum sceleri deputandum. Graui enim eos, antequam illuc pergerent, ac longa iniquitate traxerunt. Et ideo intelligere debemus quia pietatis diuinae fuit, quod poenam diu debitam distulit; piaculorum autem et criminum, quod aliquando peccator populus quae merebatur excepit. Nisi forte Afros hoc non meruisse credimus, cum utique nulli magis, utpote in quos omnia simul improbitatum atque impuritatum genera confluxerint. Caeteri enim homines etsi nonnullis uitiorum flagitiis obligati sunt, quibusdam tamen non implicantur; etsi uiolentia non carent, maleuolentia carent; etsi libidine aestuant, rapacitate non saeuiunt; multos denique etsi accusat incontinentia corporum, simplicitas commendat animorum. In Afris uero pene omnibus nihil horum est quod ad utrumque pertineat, id est, bonum aeque ac malum, quia totum admodum malum. Adeo exclusa naturae originalis sinceritate, aliam quodam modo in his naturam uitia fecerunt. [7,14] XIV. Exceptis enim paucissimis Dei seruis, quid fuit totum Africae territorium quam domus una uitiorum aeneo illi similis de quo propheta dicit: O ciuitas sanguinum! Aeneum in quo est aerugo, non exiet de eo, quia sanguis non exiet de eo. Ciuitatem, ut uidemus, aeneo et iniquitatem sanguini comparauit: ut intelligamus scilicet sic esse in ciuitate populi iniquitatem sicut in aeneo sanguinem bullientem. Non dissimile autem est huic illud sermonis sacri: Factae sunt mihi domus Israel commixtae omnes aeramento, et ferro, et stagno, et plumbo, et in medio argentum permixtum est. Propterea dic haec: Sic dicit Dominus Deus: Pro eo quod facti estis omnes in permixtionem unam, conflabo uos et insufflabo in uos in igne irae. Dissimillima inter se genera metallorum sacer sermo memorauit. Et quomodo in eodem conflatorio res diuersae conflantur? Scilicet quia in diuersitatibus metallorum dissimilitudo hominum designatur. Et ideo etiam argentum, id est, nobilioris materiae metallum, iisdem ignibus datur, quia naturae nobilioris ingenium uita degenerante damnatur. Sicut etiam de principe Tyri dixisse legimus Dominum per prophetam: Fili hominis, accipe lamentum super principem Tyri, et dic illi: Haec dicit Dominus Deus: Tu consignatio similitudinis et corona decoris in deliciis paradisi fuisti: omnem lapidem optimum indutus es, sardium, et topazium, et smaragdum. Et iterum: Argento, inquit, et auro implesti thesauros tuos: a multitudine negotiationis implesti promptuaria tua. Quae omnia nunquid non talia sunt, ut specialiter de Afris dicta uideantur? Ubi enim maiores thesauri, ubi maior negotiatio, ubi promptuaria pleniora? Auro, inquit, implesti thesauros tuos a multitudine negotiationis tuae. Ego plus addo, tam diuitem quondam Africam fuisse, ut mihi copia negotiationis suae non suos tantum, sed etiam mundi thesauros uideatur implesse. Et quid post haec? Exaltatum est, inquit, cor tuum in decore tuo: propter multitudinem peccatorum tuorum in terram te proieci. Quomodo Africanae potentiae et hoc competit, aut quomodo proiecta esse uidetur in terram? Quomodo, nisi quia quando amisit potentiae ueteris altitudinem, quasi coelestem perdidit dignitatem? Et ducam, inquit, ignem de medio tui: hic te deuorabit. Quid hac re uerius? De media quippe eorum iniquitate ignis peccati exiit, qui felicitatem prioris temporis deuorauit. Et omnes, inquit, qui te nouerunt inter nationes, contristabuntur super te. Conuenire illis hoc non putemus, si non euersio Africani soli luctus est generis humani. Perditio, inquit, factus es, et non eris amplius in aeternum. In perditionem illic iam deducta omnia satis constat. Superest ne malorum praesentium poenas etiam aeternorum continuatio consequatur. [7,15] XV. Non patiatur hoc autem pro affectu suae misericordiae Deus. Nam quantum ad meritum nostrorum criminum pertinet, ita se res habet, ut pati posse uideatur. Quid enim piaculorum est non illic semper admissum? Nec de omnibus dico; quia et enormia fere sunt, et sciri ac dici tanta non possunt. De sola uel maxime obscenitate impuritatum loquor, et quod est grauius, sacrilegiorum. Praetermitto in aliquo rabiem cupiditatis, uitium totius generis humani. Praetereo auaritiae inhumanitatem, quod proprium est Romanorum pene omnium malum. Relinquatur ebrietas, nobilibus ignobilibusque communis. Taceatur superbia et tumor. Tam peculiare hoc diuitum regnum est, ut aliquid forsitan de iure suo se putent perdere, si hinc sibi alius quidquam uoluerit uindicare. Transeatur denique prope omne fraudum, falsitatum, periuriorum nefas. Nulla unquam his malis Romana ciuitas caruit. Etsi specialius hoc scelus Afrorum omnium fuit. Nam sicut in sentinam profundae nauis conluuiones omnium sordium, sic in mores eorum quasi ex omni mundo uitia fluxerunt. Nullam enim improbitatem scio quae illic non redundauerit; cum utique etiam paganae ac ferae gentes etsi habeant specialiter mala propria, non sint tamen in his omnia exsecratione digna. Gothorum gens perfida, sed pudica est; Alanorum impudica, sed minus perfida; Franci mendaces, sed hospitales; Saxones crudelitate efferi, sed castitate mirandi. Omnes denique gentes habent, sicut peculiaria mala, ita etiam quaedam bona. In Afris pene omnibus nescio quid non malum. Si accusanda est inhumanitas, inhumani sunt; si ebrietas, ebriosi; si falsitas, fallacissimi; si dolus, fraudulentissimi; si cupiditas, cupidissimi; si perfidia, perfidissimi. Impuritas eorum atque blasphemia his omnibus admiscenda non sunt: quia illis quae supra diximus malis, aliorum gentium uitia; his autem etiam sua ipsa uicerunt. [7,16] XVI. Ac primum ut de impuritate dicamus, quis nescit Africam totam obscenis libidinum taedis semper arsisse, non ut terram ac sedem hominum, sed ut Aethnam putes impudicarum fuisse flammarum? Nam sicut Aethna intestinis quibusdam naturae feruentis ardoribus, sic illa abominandis iugiter fornicationum ignibus aestuauit. Nec uolo in hac re assertionibus meis credi: testimonium requiratur generis humani. Quis non omnes omnino Afros generaliter sciat impudicos, nisi ad Deum forte conuersos, id est, fide ac religione mutatos? Sed hoc tam rarum est ac nouum, quam ratum uideri potest quemlibet Gaium non esse Gaium, aut quemcunque Seium non esse Seium. Tam infrequens enim est hoc et inusitatum, impudicum non esse Afrum, quam nouum et inauditum, Afrum non esse Afrum. Ita enim generale in eis malum impuritatis est, ut quicunque ex eis impudicus esse desierit. Afer non esse uideatur. Nec discurram per loca singula, aut cunctas discutiam ciuitates; ne studiose uidear quaerere atque inuestigare quae dicam. Una tantum uniuersarum illic urbium principe et quasi matre contentus sum, illa scilicet Romanis arcibus semper aemula, armis quondam et fortitudine, post splendore et dignitate. Carthaginem dico, et urbi Romae maxime aduersariam, et in Africano orbe quasi Romam: quae mihi ideo in exemplum ac testimonia sola sufficit, quia uniuersa penitus quibus in toto mundo disciplina rei publicae uel procuratur uel regitur, in se habuit. Illic enim omnia officiorum publicorum instrumenta, illic artium liberalium scholae, illic philosophorum officinae, cuncta denique uel linguarum gymnasia uel morum: illic quoque etiam copiae militares, et regentes militiam potestates: illic honor proconsularis: illic quotidianus iudex et rector; quantum ad nomen quidem proconsul, sed quantum ad potentiam consul: illic denique omnes rerum dispensatores, et differentes inter se tam gradu quam uocabulo dignitates; omnium, ut ita dicam, platearum et compitorum procuratores, cuncta ferme et loca urbis et membra populi gubernantes. Hac ergo tantum contenti sumus ad exemplum ac testimonium caeterarum; ut intelligamus scilicet quales illae fuerint ciuitates quae minores habuerunt probi officii procurationes, cum uiderimus qualis exstiterit ubi summi semper fuere rectores. Quo loco prope est ut poeniteat me promissionis meae, id est, quod superius spopondi, cunctis prope Afrorum criminibus praetermissis, de impuritatibus praecipue ac blasphemiis eorum esse dicturum. Video enim quasi scaturientem uitiis ciuitatem, uideo urbem omnium iniquitatum genere feruentem, plenam quidem turbis, sed magis turpitudinibus; plenam diuitiis, sed magis uitiis; uincentes se inuicem homines nequitia flagitiorum suorum, alios rapacitate, alios impuritate certantes, alios uino languidos, alios cruditate distentos, hos sertis redimitos, illos unguentis oblitos, cunctos uario luxus marcore perditos, sed pene omnes una errorum morte prostratos; non omnes quidem uinolentia temulentos, sed omnes tamen peccatis ebrios. Populos putares non sani status, non sui sensus, non animo incolumes, non gradu, quasi in morem baccharum crapulae cateruatim inseruientes. Iam uero illud cuiusmodi aut quam graue, genere quidem dispar, sed iniquitate non dispar, nisi hoc dispar forte quia maius? Proscriptiones dico orphanorum, uiduarum afflictiones, pauperum cruces: qui ingemiscentes quotidie ad Deum, ac finem malorum imprecantes, et quod grauissimum est, interdum ui nimiae amaritudinis etiam aduentum hostium postulantes, aliquando a Deo impetrauerunt, ut euersionem tandem a barbaris in commune tolerarent, quam soli a Romanis ante tolerauerant. [7,17] XVII. Sed esto: haec omnia praetermittantur, quia et in omni ferme aguntur orbe Romano, et spopondi me de his malis hoc loco pauca dicturum. Quid ergo impudicitia atque impuritas de qua loquor, nunquid non ad euersionem Afrorum sola suffecerat? Quae enim fuit pars ciuitatis non plena sordibus, quae intra urbem platea aut semita non lupanar? Adeo omnia pene compita, omnes uias aut quasi foueae libidinum interciderant, aut quasi retia praetexebant; ut etiam qui ab hac re penitus abhorrerent, tamen uitare uix possent. Latronum quodammodo excubias uideres commeantium uiatorum spolia captantes, qui insidiarum frequentium densitate ita omnes admodum calles, omnes anfractus ac diuerticula sepsissent, ut nullus ferme tam cautus esset qui non in aliquos insidiarum laqueos incurreret, etiam qui se de plurimis expedisset. Fetebant, ut ita dixerim, cuncti urbis illius ciues coeno libidinis, spurcum sibimet ipsis mutuo impudicitiae nidorem inhalantes. Sed horrori eis tamen horrida ista non erant, quia idem omnes horror infecerat. Unam illic putes fuisse libidinum fornicationumque sentinam, coenum quasi ex omni platearum et cloacarum labe collectum. Et quae illic spes esse poterat ubi, praeter id quod in Domini templo erat, nihil uideri penitus nisi sordidum licebat? Quanquam quid dicam in Dei templo? Hoc quippe totum ad sacerdotes tantum et clerum pertinet: quos non discutio, quia Domini mei ministerio reuerentiam seruo; et quos ita solos puros fuisse arbitror in altario, sicut percuntibus Sodomis solum Loth fuisse legimus in monte. Caeterum quantum ad plebem pertinet, quis in illo numero tam innumero castus fuit? castum dico. Quis non fornicarius, non adulter, et hoc sine cessatione, sine termino? Rursum clamitem itaque necesse est. Quae spes in illo populo esse poterat, ubi cum unus interdum adulter plebem ecclesiasticam polluat, ibi inter tot millia si diligentissime quaereres, castum uel in Ecclesia inuenire uix posses. Plus multo dicam. Utinam haec essent sola quae diximus, et contenta illic uirorum impuritas fuisset solis sordidarum mulierum fornicationibus inquinari! Illud grauius et scelestius, quod illa de quibus beatus apostolus Paulus, cum summa animi lamentatione conqueritur, in Afris pene omnia fuerunt; scilicet quia masculi, relicto naturali usu feminae, exarserunt in desideriis suis in inuicem, masculi in masculos turpitudinem exercentes, et mercedem quam oportuit erroris sui in semetipsis recipientes. Et sicut non probauerunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant quae non conuenit. Nunquid hoc beatus Apostolus de barbaris ac feris gentibus dixit? non utique, sed de nobis, id est, specialiter de Romanis: quos quidem Afri, quia nequaquam olim uincere imperio ac sublimitate ualuerunt, quod potuerunt unum, impuritate uicerunt. Quicunque ergo iure se mihi irasci putat, magis Apostolo irascatur: scilicet quia quod dicimus nos fuisse Afros, hoc ille dixit dominos eorum esse Romanos. [7,18] XVIII. Sed forte uel id occultum quod loquimur erat, aut saltem hoc prouidebant procuratores ne publicae passim disciplinae oculos ciuitatis scelera propalata polluerent. Quod si factum utique fuisset, quamuis multi exstitissent opere ipso sordidi, non omnes tamen fuerant uisu atque animo sordidati; et solet satis res flagitiosa, quando agitur occulte, fidem facinoris non mereri. Supra omnem autem monstruosi piaculi exsecrationem est, scelus summum admittere et pudorem sceleris non habere. Quid rogo fieri illic prodigiosius potuit? In urbe Christiana, in urbe ecclesiastica, quam quondam doctrinis suis apostoli instituerant, quam passionibus suis martyres coronarant, uiri in semetipsis feminas profitebantur, et hoc sine pudoris umbraculo, sine ullo uerecundiae amictu: ac sic, quasi parum piaculi esset si malo illo malorum tantum inquinarentur auctores, per publicam sceleris professionem fiebat etiam scelus integrae ciuitatis. Videbat quippe hoc uniuersa urbs, et patiebatur: uidebant iudices, et acquiescebant: populus uidebat, et applaudebat: ac sic diffuso per totam urbem dedecoris scelerisque consortio, etsi hoc commune omnibus non faciebat actus, commune omnibus faciebat assensus. Sed finis aliquando forsitan mali aut emendatio aliqua labis istius fuit? Quis credere aut etiam audire possit conuertisse in muliebrem tolerantiam uiros non usum tantum atque naturam, sed etiam uultum, incessum, habitum, et totum penitus quidquid aut in sexu est aut in usu uiri: adeo uersa in diuersum omnia erant, ut cum uiris nihil magis pudori esse oporteat quam si muliebre aliquid in se habere uideantur; illic nihil uiris quibusdam turpius uideretur quam si in aliquo uiri uiderentur. [7,19] XIX. Sed paucorum hoc, inquis, dedecus fuit; et quod non a pluribus perpetratum est, cunctis nocere non potuit. Iam quidem supra dixi saepissime, in Dei populo etiam unius facinus pestem fuisse multorum; sicut ex furto Achar populus ruit, sicut ex zelo Saulis orta est pestilentia, sicut ex sancti Dauid dinumeratione mortalitas. Ita est enim Dei Ecclesia quasi oculus. Nam ut in oculum etiam si parua sordes incidat, totum lumen obcaecat, sic in ecclesiastico corpore etiam si pauci sordida faciant, prope totum ecclesiastici splendoris lumen offuscant. Et ideo Saluator ipse principalem Ecclesiae partem oculum nominauit dicens: Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit: si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Unde et Apostolus: Nescitis, inquit, quia modicum fermentum totam massam corrumpit? Quamuis ego illic non modicum de hoc malo, sed nimis fuisse dicam; non quia molles plurimi fuerint, sed quia mollities paucorum, labes est plurimorum. Nam etsi pauci sunt qui dedecorosa sustineant, multi sunt qui paucorum sordibus polluantur. Sicut enim una meretrix multos fornicatores facit, sic plurimam populi partem inquinat paucorum effeminatorum abominanda permixtio. Et nescio qui eorum ante Deum deteriores sint, cum aequali in scriptis sacris sorte damnentur. Neque enim molles, inquit, neque masculorum concubitores regnum Dei possidebunt. Illud ergo magis ingemiscendum atque lugendum est, quod tale hoc scelus crimen etiam totius reipublicae uidebatur, et uniuersa Romani nominis dignitas facinoris prodigiosi inurebatur infamia. Cum enim muliebrem habitum uiri sumerent, et magis quam mulieres gradum frangerent, cum indicia sibi quaedam monstruosae impuritatis innecterent, et femineis tegminum illigamentis capita uelarent, atque hoc publice in ciuitate Romana, urbe illic summa et celeberrima; quid aliud quam Romani imperii dedecus erat ut in medio reipublicae sinu exsecrandissimum nefas palam liceret admitti? Potestas quippe magna et potentissima, quae inhibere scelus maximum potest, quasi probat debere fieri, si sciens patitur perpetrari. In cuius enim manu est ut prohibeat, iubet agi, si non prohibet admitti. [7,20] XX. Iterum, quia dolor exigit, ab his qui irascuntur requiro: in quibus haec barbaris gentibus aut facta sunt unquam, aut fieri publica impunitate licuerit? Denique, ne longius de hac re ambigi aut inuestigari necesse sit, ipsos illos Africae uastatores Afrorum populis comparemus. Videamus quid simile a Wandalis factum sit. Et certe barbari elatione tumidi, uictoria superbi, diuitiarum ac deliciarum affluentia dissoluti, qui profecto etiamsi continentissimi et castissimi semper fuissent, mutari tamen tanta rerum obsecundantium felicitate potuerunt, ingressi scilicet, ut in diuinis litteris scriptum est, terram lacte et melle manentem, fecundam, opulentissimam, omnium deliciarum copiis quasi ebriam; in qua utique minime mirum fuerat si luxuriasset gens barbara, ubi similis quodammodo luxurianti erat ipsa natura. Ingressos haec loca Wandalos quis non putet omni se uitiorum atque impuritatum coeno immersisse, aut, ut leuissime dicam, saltem illa fecisse quae ab Afris iugiter facta fuerant, in quorum iura migrarant? Et certe si ea tantum, continentissimi ac modestissimi iudicandi erant, quos non fecisset corruptiores ipsa felicitas. Quotus enim quisque sapientum est, quem secunda non mutent, cui non crescat cum prosperitate uitiositas? Ac per hoc temperatissimos fuisse Wandalos certum est, si quales illi fuerunt qui capti ac subiugati sunt, tales illi fuissent uictores. Igitur in tanta affluentia rerum atque luxuria nullus eorum mollis effectus est? Nunquid parum uidetur? Certe familiariter etiam nobiles hoc fuere Romani. Sed quid adhuc addo? Nullus uel qui Romanorum illic mollium pollueretur incestu? Certe hoc apud Romanos iam pridem tale existimatum est, ut uirtus potius putaretur esse quam uitium, et illi se magis uirilis fortitudinis esse crederent qui maxime uiros feminei usus probrositate fregissent. Unde etiam illud fuit, quod lixis puerorum quondam exercitus prosequentibus, haec quasi bene meritis expeditionibus stipendia laboris decernebantur ut quia uiri fortes essent, uiros in mulieres demutarent. Prohnefas! et hoc Romani. Plus addo, et hoc Romani non huius temporis; attamen, ne ueteres accusemus, Romani, sed non antiqui, iam scilicet corrupti, iam dissoluti, iam sibi et suis dispares, et Graecis quam Romanis similiores. Ut (quod saepe iam diximus) minime mirum sit, si Romana respublica aliquando patitur quod iam dudum meretur. [7,21] XXI. Haec ergo impuritas in Romanis et ante Christi Euangelium esse coepit, et, quod est grauius, nec post Euangelia cessauit. Et quis post haec non admiretur populos Wandalorum? qui ingressi urbem opulentissimam, ubi haec omnia passim agebantur, ita delicias corruptorum hominum indepti sunt, quod corruptelas morum repudiarunt, et usum bonarum rerum possident, malarum inquinamenta uitantes. Sufficere igitur ad laudem eorum haec possunt, etiam si alia non dicam: abominati enim sunt uirorum impuritates. Plus adhuc addo: abominati etiam feminarum, horruerunt lustra ac lupanaria, horruerunt concubitus contactusque meretricum. Nunquid hoc credibile ullis uideri potest, Romanos haec admisisse, Barbaros horruisse? aut nunquid est, post ista quae diximus, quod dici posse uideatur? Sed est tamen, et multo plus est. Nam quod uitasse eos res foedas diximus, minus est. Potest enim quis inhonesta horrere, non tollere. Illud magni ac singularis est meriti, non solum ipsum labe non pollui, sed prouidere etiam ne unquam alii polluantur. Procurator enim est quodammodo salutis humanae, qui non tantum id agit ut ipse bonus sit, sed efficere et hoc nititur ut alii mali esse desistant. Grande est profecto quod dicimus, grande ac supereminens. Quis credat Wandalos in ciuitatibus Romanis ista fecisse? Remota quippe est ab illis omnis carnis impuritas. At quomodo remota? Non sicut remoueri aliqua a Romanis solent, qui statuunt non adulterandum, et primi adulterant; statuunt non furandum, et furantur. Quamuis pene non possim dicere quod furentur. Non enim sunt quae agunt furta, sed latrocinia. Punit enim iudex in alio peculatum, cum sit ipse peculator; punit rapinam, cum ipse sit raptor; punit sicarium, cum ipse sit gladiator; punit effractores claustrorum et ostiorum, cum ipse sit euersor urbium; punit exspoliatores domorum, cum ipse sit exspoliator ciuitatum atque prouinciarum. Atque hoc utinam illi tantum qui in potestate sunt positi, et quibus ius exercendorum latrociniorum honor ipse largitur! Illud grauius ac magis intolerabile, quod hoc faciunt et priuati hisdem ante honoribus functi. Tantum eis indeptus semel honor dat beneficii, ut semper habeant ius latrocinandi. Adeo etiam, cum destiterint ad administrandum potestatem habere publicam, non desinunt tamen ad latrocinandum potestatem habere priuatam: ac sic leuior est potestas illa quam habuerunt iudices, quam haec quam priuati habent. In illa enim eis saepe succeditur, in hac nunquam. Ecce quid ualeant statuta legum, ecce quid proficit definitio sanctionum, quae illi spernunt maxime qui ministrant. Sane ad parendum humiles abiectique coguntur, compelluntur iussis obtemperare pauperculi; et nisi obtemperauerint, puniuntur. Eamdem enim rationem in hac re habent quam in tributis. Soli iussis publicis seruiunt, sicut soli tributa soluunt. Ac sic in ipsis legibus et in ipsa iusta rerum praeceptione maximum iniustitiae scelus agitur, cum ea minores quasi sacra obseruare coguntur quae maiores iugiter quasi nulla conculcant. [7,22] XXII. Excessi paulisper coeptum sermonis ordinem, rerum indignitate compulsus. Nunc ad superiora redeamus. Diximus quippe plenas fuisse impuritatibus monstruosis Africae ciuitates, et praecipue illic reginam et quasi dominam, Wandalos autem iis omnibus non fuisse pollutos. Non tales ergo isti de quibus loquimur, Barbari ad emendandam nostrarum turpitudinum labem exstiterunt. Abstulerunt enim de omni Africa sordes uirorum mollium, contagiones etiam horruere meretricum; nec horruerunt tantum aut temporarie summouerunt, sed penitus iam non esse fecerunt. O pie Domine, o Saluator bone, quantum efficiunt per te studia disciplinae, per quae mutari possunt uitia naturae, sicut ab illis scilicet immutata sunt. At quomodo immutata? Interest enim non solum effectus rerum, sed etiam effectuum causas dicere. Difficile est quippe impudicitiam uerbo aut iussione tolli, nisi fuerit ablata; et difficile est pudicitiam uerbo exigi, nisi fuerit exacta. Quod isti utique scientes, sic impudicitiam summouerunt quod impudicas conseruauerunt, non interficientes mulierculas infelices, ne uitiorum curam crudelitate respergerent, et dum peccata auferre cuperent, ipsi in peccatorum resecatione peccarent. Sed ita errantes emendauerunt ut factum eorum medicina esset, poena non esset. Iusserunt siquidem et compulerunt omnes ad maritalem torum transire meretrices, scorta in connubia uerterunt; implentes scilicet Apostoli dictum atque mandatum, ut et unaquaeque mulier uirum haberet suum, et unusquisque uir coniugem suam ; ut quia cohiberi incontinentia sine hac carnalis usus permixtione non posset, ita legitimum usum calor corporalis acciperet ut peccatum incontinentia non haberet. In quo quidem non id tantummodo prouisum est ut uiros feminae haberent quae sine uiris esse non possent, sed etiam ut per conseruatores domesticos saluae essent quae seipsas seruare nescirent; et adhaerentes iugiter gubernaculo maritali, etiam si ad improbum eas facinus consuetudo anteactae impuritatis inliceret, coniugalis tamen custodia ab improbitate prohiberet. Addiderunt quoque hoc ad libidinem comprimendam, seueras pudicitiae sanctiones decretorum gladio impudicitiam coercentes; ut puritatem scilicet utriusque sexus et domi connubii reseruaret affectus, et in publico metus legum; ac sic duplici praesidio castimonia niteretur, cum et intus esset quod amaretur, et foris quod timeretur. Leges autem ipsae nequaquam illis sunt legibus consentaneae quae ita partem improbitatis remouent ut partem obscenitatis admittant; aut ut Romana illa decreta, quae scortatores quidem ab alienis uxoribus remouerunt, ad omnes autem solitarias passim admiserunt, adulteria uetantes, lupanaria aedificantes. Timuerunt uidelicet ne nimis casti homines ac puri essent, si ab omni eos penitus impuritate prohiberent. At non ita isti de quibus loquimur, qui sic inhibuerunt scorta ut adulteria, qui et feminas nullis uolunt esse feminas nisi maritis suis, et uiros nullis uolunt mulieribus esse masculos nisi uxoribus suis; qui euagari obscenas libidines extra legitimum torum non sinunt, leges suas scilicet ad diuinae legis regulam dirigentes, ut nihil sibi in hac re crederent licere quod Deus uoluit non licere. Et ideo non putauerunt a se ulli homini permittendum, nisi quod fuisset omnibus a Diuinitate permissum. [7,23] XXIII. Scio quia intolerabilia quibusdam uideantur ista quae diximus. Sed ratione rerum agendum est, non libidine uoluptatum. Dicat mihi quisquis ille est qui indignatur me ista dicere, nunquid non sapientissimus omnium Socrates semper existimatus est, testimonio scilicet etiam Delphici daemonis, qui quasi princeps philosophorum sic, ut daemoniorum erat. Videamur ergo quas Socrates de pudicitia leges sanxerit, et quas illi de quibus loquimur. Uxorem, inquit Socrates, propriam nullus habeat: matrimonia enim cunctis debent esse communia: sic namque maior erit concordia ciuitatum, si omnes uiri feminis sine discretione omnibus misceantur, omnes se feminae omnibus uiris sine distinctione substernant; ac sic fiant omnes uiri omnium mulierum mariti, omnes feminae omnium uirorum uxores. Nunquid ullum unquam aut phreneticum aut daemoniacum, uaria insaniarum labe furiosum, tale aliquid locutum esse cognouimus? Tu dicis, maxime philosophorum, hac ratione omnes uiros esse feminarum omnium maritos, et omnes feminas uirorum omnium uxores, et paruulos omnes omnium filios. At ego hac ratione dico, neque ullum uirum ullius feminae maritum, neque ullam mulierem ullius masculi uxorem, neque ullum pignus ullius parentis filium. Ubi enim promiscua omnia et confusa sunt, nemo est qui suum possit aliquid uindicare. Nec sufficit sapientissimo, ut quidam aiunt, philosopho docere hoc, nisi ipse fecisset: uxorem enim suam alteri uiro tradidit: scilicet sicut etiam Romanus Cato, id est, alius Italiae Socrates. Ecce quae sunt Romanae et Atticae sapientiae exempla: omnes penitus maritos, quantum in ipsis fuit, lenones uxorum suarum esse fecerunt. Sed uicit tamen Socrates, qui de hac re et libros condidit, et memoriae haec pudenda mandauit. Plus habet unde gloriari sibi praeceptis suis possit. Quantum ad doctrinam suam pertinet, lupanar fecit e mundo. Iniuste damnatus dicitur a iudicibus. Et uerum est. Rectius enim eum haec talia praedicantem genus damnaret humanum, sicut absque dubio damnauit. Nam cum in hac re doctrinam eius omnes repudiauerint, omnes eum non solum sententiae auctoritate, sed, quod multo magis est, uitae electione damnauerunt: et recte. Conferantur enim cum his quae ille constituit, illa quae statuerunt ii quos dominari Africae Deus iussit. Statuit ille ut nullus penitus suam haberet uxorem, isti ut nullus penitus non suam; ille ut omnis femina uiris omnibus subiaceret, isti ut nulla femina alium quam uirum suum nosceret; ille generationem mixtam atque confusam, isti puram et ordinatam; ille omnes domos scortari uoluit, isti nullam; ille in cunctis habitaculis lupanaria aedificare conatus est, isti etiam e ciuitatibus sustulerunt; ille prostrare uoluit omnes uirgines, isti castas fecere meretrices. Atque utinam hic Socratis tantum error fuisset, non et complurium Romanorum ac pene omnium; qui etsi nequaquam Socratis uitam in caeteris, in hac re tamen Socratica instituta sectantur: quia et complures uiri uxores plurimas singuli, et innumerae mulieres uiros complures singulae habent. Omnes denique ciuitates nunquid non lustris plenae sunt ac lupanaribus foetent? Et quid dico omnes? certe nobilissimae quaeque, ac sublimissimae adeo dignitatis: quae etiam et praerogatiua est haec honorum in magnis urbibus, ut quantum praecellunt caeteris magnitudine, tantum praestent impuritate. Et quae esse, rogo, Romano statui spes potest, quando castiores ac puriores Barbari quam Romani sunt? Parum est quod dicimus. Quae nobis, rogo, ante Deum aut uitae esse aut ueniae spes potest, quando castitatem in Barbaris cernimus, et nec sic casti sumus? Erubescamus, quaeso, et confundamur. Iam apud Gothos impudici non sunt nisi Romani, iam apud Wandalos nec Romani. Tantum apud illos profecit studium castimoniae, tantum seueritas disciplinae, non solum quod ipsi casti sint, sed, ut rem dicamus nouam, rem incredibilem, rem pene etiam inauditam, castos etiam Romanos esse fecerunt. Si infirmitas id humana pateretur, exclamare super uires meas cuperem, ut toto orbe resonarem: Pudeat uos, Romani ubique populi, pudeat uitae uestrae. Nullae pene urbes lustris, nullae omnino impuritatibus uacant, nisi illae tantum in quibus Barbari esse coeperunt. Et miramur si miseri, qui tam impuri sumus; miramur si ab hoste uiribus uincimur, qui honestate superamur; miramur si bona nostra possident, qui mala nostra exsecrantur? Nec illos naturale robur corporum facit uincere, nec nos naturae infirmitas uinci. Nemo sibi aliud persuadeat, nemo aliud arbitretur: sola nos morum nostrorum uitia uicerunt.