[6,0] De gubernatione Dei. LIBER SEXTUS. [6,1] I. Personaliter diu locuti sumus, et excessisse uidemur regulam disputandi. Cogitat enim absque dubio is qui legit (si fuerit tamen aliquis, qui haec Christi amore conscripta ob Christum legat), cogitat de me forsitan uel dicit: Cum causa generalis sit quam exsequitur, quid negotio huic contulit quod in personam unius tanta congessit? Esto. Putauerit enim ille de quo locutus est, talis sit. Sed nunquid officit bonitati unius crimen alterius, aut, quod fortius multo est, nunquid laeditur scelere personali causa cunctorum? Possum quidem euidentibus testimoniis approbare, quia laeditur, Achar enim quondam de anathemate quippiam furto abstulit, et crimen unius hominis plaga omnium fuit. Dauid numerari plebem Israeliticam iussit, et errorem illius Dominus clade totius populi uindicauit. Rabsaces locutus quaedam est in contumeliam Dei; et centum octoginta quinque millia hominum strage perculit quod unius profani hominis procax lingua maledixit. Et ideo non immerito etiam beatus apostolus Paulus eiici de Ecclesia pestilentem iubet; et cur iubeat, ostendit dit dicens: Quia modicum fermentum totam massam corrumpit. Unde euidenter agnoscimus, etiam unum saepissime malum hominem perditionem esse multorum. Nec iniuria intelligere is quicumque legerit debet, non superflue me superius de uno malo aliqua dixisse, cum scilicet frequentissime diuinae maiestatis iracundia etiam per unum legatur accensa. Sed ego non ago hac districtione qua dico. Neque enim necesse est ut unum obesse omnibus putem, cum omnes mutuo sibi obsunt. Non conuenit ut per unum cunctos periclitari putem, cum per se cuncti periclitentur. Omnes enim admodum in perditione ruunt, aut certe. ut aliquid dicam lenius, pene omnes. Unde enim hoc bonum populo Christiano, ut aut minor, aut certe uel idem esset malorum numerus qui bonorum? O miseriam lacrymabilem! o miseriam luctuosam! Quam dissimilis est nunc a se ipso populus Christianus, id est, ab eo qui fuit quondam! Tunc princeps apostolorum Petrus Ananiam et Sapphiram, quia mentiti essent, morte mulctauit. Beatissimus quoque Paulus etiam unum de Ecclesia malum expulit, ne contactu suo plurimos inquinaret. Nunc nos etiam pari utriusque partis numero contenti sumus. Et quid contenti dicam? Exsultare nos potius ac tripudiare gaudio conueniret, si parilitas ista nobis contingeret. Ecce in quid recidimus, ecce in quid post illam Christiani populi puritatem qua omnes quondam immaculati erant, ecce in quid redacti sumus, ut beatam fore Ecclesiam iudicemus, si uel tantum in se boni habeat quantum mali. Nam quomodo non beatam arbitremur, si mediam plebis partem haberet innoxiam, quam pene totam nunc esse plangimus criminosam? Unde superflue, cum hoc ita sit, superflue dudum de uno malo locuti sumus, superflue unius scelera defleuimus. Aut omnes enim, aut pene omnes flendi atque lugendi sunt. Nam aut plurimi tales sunt, aut certe, quod non minus criminosum est, cupiunt tales esse, et laborant actu malorum operum non impares uideri; ac per hoc etiam si minora mala faciunt, quia minus possunt, non minus tamen mali sunt, quia nolunt minus esse, si possint. Denique, quod unum possunt, uel uoto tales sunt, ac uoluntate non cedunt; et in quantum facultas suppetit, superare contendunt. Est enim, licet in dissimilibus rebus, haec illorum aemulatio quae bonorum; ut sicut boni optant cunctos honestate mentium uincere, sic mali cupiant prauitate superare. Nam sicut haec bonorum gloria est ut quotidie meliores sint, sic malorum omnium ut deteriores; et sicut optimi cupiunt uirtutum uniuersarum culmen ascendere, sic pessimi optant palmas sibi uniuersorum scelerum uindicare. Et hoc utique in malum nostrum maxime nostri, hoc est, Christiani, qui scilicet, ut iam diximus, malitiam sapientiam putant, et de quibus Deus specialiter dicit: Perdam sapientiam sapientum, et intellectum prudentium reprobabo. Cumque Apostolus clamet: Si quis uidetur sapiens, stultus fiat ut sit sapiens; hoc est dicere, Si quis uult esse sapiens, sit bonus, quia nemo uere sapiens nisi uere bonus: nos e diuerso, malarum mentium uitio et, ut Diuinitas ait, reprobo sensu bonitatem pro stultitia repudiantes, et nequitiam pro sapientia diligentes, tanto quotidie prudentiores esse nos credimus quanto peiores sumus. [6,2] II. Et quae tandem, rogo, spes emendationis in nobis est, qui non errore opinionis ad malum ducimur, sed studio malae uoluntatis adnitimur ut semper peiores esse uideamur? Et hinc est quod dudum questus sum deteriores nos multo esse quam barbaros: quia illos ignorantia legis excusat, nos scientia accusat. Illi per imperitiam ueritatis, quia quae sunt bona nesciunt, mala pro bonis diligunt; nos cum scientiam ueritatis habeamus, quae sint bona optime nouimus modis. Primum, quod nihil ferme uel criminum uel flagitiorum est quod in spectaculis non sit; ubi summum deliciarum genus est mori homines, aut, quod est morte grauius acerbiusque, lacerari, expleri ferarum aluos humanis carnibus, comedi homines cum circumstantium laetitia, conspicientium uoluptate; hoc est, non minus pene hominum aspectibus quam bestiarum dentibus deuorari. Atque ut hoc fiat, orbis impendium est. Magna enim cura id agitur et elaboratur. Adeuntur etiam loca abdita, lustrantur inuii saltus, peragrantur siluae inexplicabiles, conscenduntur nubiferae Alpes, penetrantur niuiferae ualles; et ut deuorari possint a feris uiscera hominum, non licet naturam rerum aliquid habere secretum. Sed haec, inquis, non semper fiunt. Certum est. Et praeclara erroris est excusatio, quia non semper fiunt. Quasi uero unquam fieri debeant quae Deum laedant; aut ideo, quae mala sunt, bene fiant, quia non iugiter fiant. Nam et homicidae homines non semper occidunt; et homicidae tamen sunt, etiam quando non occidunt, quia interdum polluuntur homicidio. Et latrones omnes non semper latrocinantur, sed latrones tamen esse non desinunt: quia etiam cum rebus ipsis latrocinia non agunt, animis tamen a latrocinio non recedunt. Sic utique omnes hi qui spectaculis istius modi delectantur, etiam quando non spectant, innoxii tamen a spectaculorum piaculis mente non sunt, quia semper uellent spectare, si possent. Nec solum hoc, sed sunt alia maiora. Quid enim? Nunquid non consulibus et pulli adhuc gentilium sacrilegiorum more pascuntur, et uolantis pennae auguria quaeruntur, ac pene omnia fiunt quae etiam illi quondam pagani ueteres friuola atque inridenda duxerunt? Et cum haec omnia ipsi agant qui annis nomina tribuunt, et a quibus anni ipsi exordium sumunt, credimus nobis bene annos posse procedere qui a rebus talibus ordiuntur? Atque utinam sicut haec propter consules tantum fiunt, ita illos tantum incestarent propter quos fiunt. Illud est feralissimum et grauissimum, quod dum consensu publico aguntur, honor paucissimorum fit crimen omnium; ac sicut singulis annis bini inaugurentur, prope est ut in omni mundo nullus euadat. [6,3] III. Sed de his putemus hoc satis esse quod dictum est, quae, ut ipsi excusatis, non semper fiunt. De quotidianis tamen obscenitatibus loquamur; quas tales ac tam innumeras legiones daemonum excogitauerunt, ut etiam honestae ac probae mentes, etsi nonnullas earum spernere ac calcare possunt, omnes tamen penitus superare uix possint. Sicut enim exercitus pugnaturi ea loca per quae uenturas hostium turmas sciunt, aut foueis intercidere aut sudibus praefigere aut tribulis infestare dicuntur; scilicet ut etiamsi non in omnia ea quispiam incidat, nullus tamen penitus euadat: ita etiam daemones tam multas in uita ista humano generi inlecebrarum insidias praetenderunt, ut etsi plurimas earum aliquis effugiat, tamen quacunque capiatur. Equidem quia longum est nunc dicere de omnibus, amphitheatris scilicet, odeis, lusoriis, pompis, athletis, petaminariis, pantomimis, caeterisque portentis, quae piget dicere, quia piget malum tale uel nosse, de solis circorum ac theatrorum impuritatibus dico. Talia enim sunt quae illic fiunt, ut ea non solum dicere, sed etiam recordari aliquis sine pollutione non possit. Alia quippe crimina singulas sibi ferme in nobis uendicant portiones, ut cogitationes sordidae animum, ut impudici aspectus oculos, ut auditus improbi aures; ita ut cum ex his unum aliquod errauerit, reliqua possint carere peccatis. In theatris uero nihil horum reatu uacat, quia et concupiscentiis animus et auditu aures et aspectu oculi polluuntur: quae quidem omnia tam flagitiosa sunt, ut etiam explicare ea quispiam atque eloqui saluo pudore non ualeat. Quis enim integro uerecundiae statu dicere queat, illas rerum turpium imitationes, illas uocum ac uerborum obscenitates, illas motuum turpitudines, illas gestuum foeditates? quae quanti sint criminis uel hinc intelligi potest quod et relationem sui interdicunt. Nonnulla quippe etiam maxima scelera incolumi honestate referentis et nominari et argui possunt, ut homicidium, latrocinium, adulterium, sacrilegium, caeteraque in hunc modum. Solae theatrorum impuritates sunt quae honeste non possunt uel accusari. Ita noua in coarguenda harum turpitudinum probrositate res euenit arguenti, ut cum absque dubio honestus sit qui accusare ea uelit, honestate tamen integra ea loqui et accusare non possit. Alia quoque omnia mala agentes polluunt, non uidentes uel audientes. Siquidem etsi blasphemum quempiam audias, sacrilegio non pollueris, quia mente dissentis; et si interuenias latrocinio, non inquinaris actu, quia abhorres animo. Solae spectaculorum impuritates sunt quae unum admodum faciunt et agentium et aspicientium crimen. Nam dum spectantes haec comprobant ac libenter uident, omnes ea uisu atque assensu agunt. Ut uere in eos apostolicum illud peculiariter cadat, quia digni sunt morte non solum qui faciunt ea, sed etiam qui consentiunt facientibus. Itaque in illis imaginibus fornicationum omnis omnino plebs animo fornicatur; et qui forte ad spectaculum puri uenerant, de theatro adulteri reuertuntur. Non enim tunc tantummodo quando redeunt, sed etiam quando ueniunt, fornicantur. Nam hoc ipso quod aliquis rem obscenam cupit, dum ad immunda properat, immundus est. [6,4] IV. Quae cum ita sint, ecce qualia aut omnes aut pene omnes Romani agunt. Et cum haec ita sint; qui talia agimus, negligi nos a Diuinitate causamur; relinqui nos a Domino nostro dicimus, cum ipsi Dominum relinquamus? Fingamus enim quod respicere nos Dominus noster uelit etiam non merentes; uideamus si potest. Ecce innumera Christianorum millia in spectaculis quotidie rerum turpium commorantur. Potest ergo ad illos Deus respicere qui tales sunt? Potest ad eos respicere qui bacchantur in circis, qui moechantur in theatris? An forte hoc uolumus et hoc dignum putamus, ut cum in circis nos et in theatris Deus uideat, ea quae nos aspicimus aspiciat quoque ipse nobiscum, et turpitudines quas nos cernimus, cernat etiam ipse nobiscum? Alterutrum enim fieri necesse est. Quia si nos uidere dignatur, consequens est ut etiam illa ubi nos sumus uideat? aut si ab illis, quod non dubium est, auertit oculos, etiam a nobis, qui illic sumus, pariter auertat. Et cum haec ita sint, facimus haec tamen ac sine cessatione quae dixi. An forte in morem ueterum paganorum theatrorum et circorum nos deum habere arbitramur? Faciebant enim haec illi quondam, quia has idolorum suorum delicias esse credebant. Nos quomodo haec facimus, qui odisse Deum nostrum haec certi sumus? Aut certe si placere has turpitudines Deo nouimus, non prohibeo quin sine cessatione faciamus. Sin uero in conscientia nostra hoc est quod Deus horret, quod exsecratur, quod sicut in his sit pastus diaboli, ita offensio Dei, quomodo nos in Ecclesia Dei colere Deum dicimus, qui in obscenitate ludorum semper diabolo deseruimus, et hoc gnari ac scientes, de consilio et industria? Et quae nobis, quaeso, spes erit apud Deum, qui non casu aut imprudentia Deum laedimus, sed exemplo illorum quondam gigantum quos insanis conatibus superna tentasse et quasi in nubes gradum tulisse legimus? Sic nos per iniurias quas in omni mundo Deo semper inferimus, quasi consensu publico coelum oppugnamus. Christo ergo (o amentia monstruosa!), Christo circenses offerimus et mimos, et tunc hoc maxime cum ab eo aliquid boni capimus, cum prosperitatis ab eo aliquid attribuitur, aut uictoria de hostibus a Diuinitate praestatur? Et quid aliud hac re facere uidemur quam si quis homini beneficium largienti iniuriosus sit, aut blandientem conuiciis caedat, aut osculantis uultum mucrone transfigat? Interrogo enim omnes potentes ac diuites mundi huius, cuius piaculi reus sit seruus ille qui bono ac pio domino malum cogitet, qui bene merenti conuicium faciat, et pro libertate quam accipit contumeliam reddat. Absque dubio maximi criminis reus creditur qui malum pro bono reddit, cui etiam malum pro malo reddere non liceret. Hoc ergo etiam nos qui Christiani dicimur, facimus. Inritamus in nos misericordem Deum impuritatibus nostris, propitiantem sordibus laedimus, blandientem iniuriis uerberamus. [6,5] V. Christo ergo (o amentia monstruosa!), Christo circenses offerimus et mimos, Christo pro beneficiis suis theatrorum obscena reddimus, Christo ludicrorum turpissimorum hostias immolamus? Videlicet hoc nos pro nobis in carne natus Saluator noster edocuit. Hoc uel per se ipsum uel per apostolos praedicauit. Propter hoc humanae natiuitatis uerecundiam subiit, et contumeliosa terreni ortus principia suscepit. Propter hoc in praesepio iacuit, cui seruierunt angeli cum iaceret. Propter hoc inuolui se pannorum crepundiis uoluit, qui coelum regebat in pannis. Propter hoc in patibulo pependit, quem pendentem mundus expauit. Qui propter uos, inquit Apostolus, pauper factus est, cum diues esset, ut illius inopia uos honestaremini. Et cum in forma, inquit, Dei esset, humiliauit semetipsum usque ad mortem, mortem autem crucis. Hoc nos uidelicet Christus imbuit, cum pro nobis ista toleraret. Praeclaram passioni eius uicissitudinem reddimus, qui cum morte ipsius redemptionem acceperimus, uitam ei turpissimam repensamus. Apparuit enim, inquit beatissimus Paulus, gratia Domini nostri Iesu Christi, erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie et pie et iuste uiuamus in hoc saeculo, exspectantes beatam spem et aduentum Domini gloriae magni Dei et Saluatoris nostri Iesu Christi: qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. Ubi sunt qui haec faciant propter quae uenisse Christum Apostolus dicit? Ubi sunt qui desideria saeculi fugiant, ubi qui uitam pie ac iuste agant, ubi qui sperare se spem beatam bonis operibus ostendant, et immaculatam uitam agentes, hoc ipso se perhibent regnum Dei exspectare quia merentur accipere? Venit, inquit, Dominus Iesus Christus, ut mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. Ubi est populus ille mundus, ubi populus acceptabilis, ubi populus boni operis, ubi populus sanctitatis? Christus, inquit Scriptura, pro nobis passus est, nobis exemplum relinquens ut sequamur uestigia eius. Videlicet uestigia Saluatoris sequimur in circis, uestigia Saluatoris sequimur in theatris. Tale nobis scilicet Christus reliquit exemplum; quem fleuisse legimus, risisse non legimus. Et hoc utrumque pro nobis: quia fletus compunctio est animae, risus corruptio disciplinae. Et ideo dicebat, Vae uobis qui ridetis, quoniam flebitis. Et: Beati qui fletis, quoniam ridebitis. Nobis autem ridere et gaudere non sufficit, nisi cum peccato atque insania gaudeamus, nisi risus noster impuritatibus, nisi flagitiis misceatur. [6,6] VI. Quis, rogo, hic error est, quae stultitia? Numquid laetari assidue et ridere non possumus, nisi risum nostrum atque laetitiam scelus esse faciamus? An forte infructuosum putamus gaudium simplex, nec delectat ridere sine crimine? Quod, rogo, hoc malum est, aut quis furor? Rideamus, quaeso, quamlibet immensuratim, laetemur quamlibet iugiter, dummodo innocenter. Quae uecordia est et amentia, ut non putemus risum et gaudium tanti esse, nisi in se Dei habuerit iniuriam? iniuriam utique, et quidem maximam. In spectaculis enim quaedam apostasia fidei est et a symbolis ipsius et coelestibus sacramentis lethalis praeuaricatio. Quae est enim in baptismo salutari Christianorum prima confessio? Quae scilicet nisi ut renuntiare se diabolo ac pompis eius atque spectaculis et operibus protestentur? Ergo spectacula et pompae, etiam iuxta nostram professionem, opera sunt diaboli. Quomodo, o Christiane, spectacula post baptismum sequeris, quae opus esse diaboli confiteris? Renuntiasti semel diabolo et spectaculis eius; ac per hoc necesse est ut prudens et sciens, dum ad spectacula remeas, ad diabolum te redire cognoscas. Utrique enim rei simul renuntiasti, et unum utrumque esse dixisti. Si ad unum reuerteris, ad utrumque remeasti. Abrenuntio enim, inquis, diabolo, pompis, spectaculis et operibus eius. Et quid postea? Credo, inquis, in Deum patrem omnipotentem et in Iesum Christum filium eius. Ergo primum renuntiatur diabolo, ut credatur Deo: quia qui non renuntiat diabolo, non credit Deo: et ideo qui reuertitur ad diabolum, relinquit Deum. Diabolus autem in spectaculis est et pompis suis; ac per hoc cum redimus ad spectacula, relinquimus fidem Christi. Hoc itaque modo omnia symboli sacramenta soluuntur; et totum quod in symbolo sequitur, labefactatur et nutat. Nihil enim sequens stat, si principale non steterit. Dic igitur tu, Christiane, quomodo tenere te sequentia symboli putas, cuius principia perdidisti? Membra sine capite nihil prosunt, et ad exordium sui cuncta respiciunt; quae utique si perierint, omnia pessum trahunt. Siquidem stirpe sublata, aut non sunt reliqua; aut si sunt, sine emolumento sunt, quia sine capite nihil constat. Si cui itaque leue spectaculorum crimen uidetur, respiciat cuncta ista quae diximus; et uidebit in spectaculis non uoluptatem esse, sed mortem. Quid est autem aliud quam mortem incurrere, uitae originem perdidisse? Ubi enim fundamentum symboli euertitur, uita ipsa iugulatur. [6,7] VII. Rursum ergo necesse est redeamus ad illud quod saepe diximus: Quid simile apud barbaros? ubi apud illos circenses, ubi theatra, ubi scelus diuersarum impuritatum, hoc est, spei nostrae ac salutis excidium? quibus illi etsi, utpote pagani, uterentur, minore tamen culpa sacrae offensionis errabant: quia etsi esset impuritas uisionis, praeuaricatio tamen non erat sacramenti. Nos uero quid respondere pro nobis possumus? Tenemus symbolum et euertimus, et confitemur munus salutis pariter et negamus. Ac per hoc ubi est Christianitas nostra, qui ad hoc tantummodo sacramentum salutis accipimus ut maiore postea praeuaricationis scelere peccemus? Nos ecclesiis Dei ludicra anteponimus, nos altaria spernimus et theatra honoramus. Omnia denique amamus, omnia colimus. Solus nobis in comparatione omnium Deus uilis est. Denique, praeter alia quae id probant, indicat hoc etiam haec res ipsa quam dico. Si quando enim euenerit, quod scilicet saepe euenit, ut eodem die et festiuitas ecclesiastica et ludi publici agantur; quaero ab omnium conscientia, quis locus maiores Christianorum uirorum copias habeat, cauea ludi publici, an atrium Dei? et templum omnes magis sectentur, an theatrum? dicta euangeliorum magis diligant, an thymelicorum? uerba uitae, an uerba mortis? uerba Christi, an uerba mimi? Non est dubium quin illud magis amemus quod anteponimus. Omni enim feralium ludicrorum die, si quaelibet Ecclesiae festa fuerint, non solum ad ecclesiam non ueniunt qui Christianos se esse dicunt, sed si qui inscii forte uenerint, dum in ipsa ecclesia sunt, si ludos agi audiunt, ecclesiam derelinquunt. Spernitur Dei templum, ut curratur ad theatrum. Ecclesia uacuatur, circus impletur. Christum in altario dimittimus, ut adulterantes uisu impurissimo oculos ludicrorum turpium fornicatione pascamus. Postea sed uidelicet qui corrumpimur rebus prosperis, faciendum aliquid in principio. Et ideo rectissime ad nos Dominus Deus dicit: Propter spurcitiam exterminati estis exterminio. Et rursum: Exterminabuntur, inquit, arae huius risus. [6,8] VIII. Sed uidelicet responderi hoc potest, non in omnibus haec Romanorum urbibus agi. Verum est. Etiam plus ego addo, ne illic quidem nunc agi, ubi semper acta sunt antea. Non enim hoc agitur iam in Moguntiacensium ciuitate; sed quia excisa atque deleta est. Non agitur Agrippinae; sed quia hostibus plena. Non agitur in Treuerorum urbe excellentissima; sed quia quadruplici est euersione prostrata. Non agitur denique in plurimis Galliarum urbibus et Hispaniarum. Et ideo uae nobis atque impuritatibus nostris, uae nobis atque iniquitatibus nostris. Quae spes Christianis plebibus ante Deum est, quandoquidem ex illo tempore in urbibus Romanis haec mala non sunt, ex quo in Barbarorum iure esse coeperunt? Ac per hoc uitiositas et impuritas quasi germanitas quaedam est Romanorum hominum et quasi mens atque natura, quia ibi praecipue uitia ubicunque Romani. Sed grauis est forsitan haec atque iniqua conquestio. Grauis profecto, si falsa. At quomodo, inquis, quomodo non falsa, cum in paucis nunc ferme Romanis urbibus fiant ista quae diximus, plurimas autem iam harum impuritatum labe non pollui; ubi licet sint loca ipsa ac domicilia erroris antiqui, nequaquam tamen aguntur illa quae prius acta sunt. Considerandum ergo utrumque est, id est, quid sit quod adhuc loca ipsa ac diuersoria ludicrorum sint, ludicra autem esse cessauerint. Loca enim et habitacula turpitudinum idcirco adhuc sunt, quia illic impura omnis prius acta sunt. Nunc autem ludicra ipsa ideo non aguntur, quia agi iam prae miseria temporis atque egestate non possunt. Et ideo quod prius actum est, uitiositatis fuit; quod nunc non agitur, necessitatis. Calamitas enim fisci et mendicitas iam Romani aerarii non sinit, ut ubique in res nugatorias perditae profundantur expensae. Pereant adhuc quamlibet multa, et quasi in coenum proiiciantur; sed modo tamen perire iam tanta non queunt, quia non sunt tanta quae pereant. Nam quantum ad uotum nostrae libidinis atque impurissimae uoluptatis, optaremus profecto uel ad hoc tantummodo plus habere, ut possemus in hoc turpitudinis lutum plura conuertere. Et res probat quanta prodigere uellemus, si opulenti essemus ac splendidi, cum prodigamus tanta mendici. Ea est enim labes praesentium morum atque perditio, ut cum iam non habeat paupertas quod possit perdere, adhuc tamen uelit uitiositas plus perire. Non est ergo quod blandiri nobis aliquid in hac parte possimus, ut dicamus non in omnibus nunc urbibus agi illa quae prius acta sunt. Ideo enim non in omnibus iam aguntur, quia urbes ubi agebantur illa, iam non sunt; et ubi quidem diu acta sunt, id effecerunt ut ubi illa agebantur, esse non possint; sicut ipse Deus ad peccatores locutus est per prophetam, quia horum recordatus est Dominus, et ascendit, inquit, super cor eius, et non poterat Dominus ultra portare propter malitiam studiorum uestrorum, et propter abominationes quas fecistis; et facta est terra uestra in desolationem et stuporem et in maledictum (Ierem. XLIV, 21, 22). Per haec ergo iam factum est, ut maior pars Romani orbis in desolationem esset et in stuporem et in maledictum. [6,9] IX. Atque utinam acta tantummodo prius essent, et agere haec Romana uitiositas aliquando cessaret. Forsitan, ut scriptum est, propitiaretur Deus peccatis nostris. Sed nequaquam ita agimus, ut propitietur. Mala enim incessabiliter malis addimus, et peccatis peccata cumulamus; et cum maxima nostri pars iam perierit, id agimus ut pereamus omnes. Quis, rogo, interfici alterum iuxta se uidet, et ipse non metuit? Quis domum uicini sui ardere cernit, et non efficere omnibus modis nititur ne ipse incendio concremetur? Nos non uicinos nostros tantum ardere uidimus, sed ipsi iam ex maxima nostrorum corporum parte arsimus. Et quid hoc, proh nefas, mali est? Arsimus, arsimus; et tamen flammas quibus iam arsimus, non timemus. Nam quod non ubique, ut dixi, agantur quae prius acta sunt, miseriae est beneficium, non disciplinae. Denique facile hoc probo. Da enim prioris temporis statum, et statim ubique sunt quae fuerunt. Plus addo; quantum ad uota hominum pertinet, etsi iam non ubique sunt, ubique adhuc sunt, quia ubique ea populus uellet esse Romanus. Cum enim ab homine mala res sola necessitate non agitur, ipsa rei turpis cupiditas pro actione damnatur. Nam, sicut dixi, iuxta Domini nostri dictum: Qui mulierem uiderit ad concupiscendum, reus est adulterii corde concepti (Matth. V, 28), intelligere possumus quid etiam si res turpes atque damnabiles necessitate non agimus, pro ipsa tamen rerum turpium uoluntate damnamur. Et quid dicam de uoluntate? omnes haec ferme, cum possunt, agunt. Denique cuiuslibet ciuitatis incolae Rauennam aut Romam uenerint, pars sunt Romanae plebis in circo, pars sunt populi Rauennatis in theatro. Ac per hoc nemo se loco aut absentia excusatum putet. Omnes turpitudine rerum unum sunt, qui sibi rerum turpium uoluntate sociantur. Et blandimur nobis insuper de probitate morum, blandimur nobis de turpitudinum raritate? Ego amplius dico, non solum agi nunc illas ludicrorum infamium labes quae prius actae sunt, sed criminosius multo agi quam prius actae sunt. Tunc enim integra Romani orbis membra florebant, angusta esse horrea publicae opes fecerant, cunctarum urbium ciues diuitiis ac deliciis affluebant; uix poterat religionis auctoritas, inter tantam rerum exuberantiam, morum tenere censuram. Pascebantur quidem tunc passim in locis plurimis auctores turpium uoluptatum, sed plena ac referta erant omnia. Nemo sumptus rei publicae cogitabat, nemo dispendia, quia non sentiebatur expensa. Quaerebat quodammodo ipsa res publica, ubi perderet quod penus posset iam uix recipere. Et ideo cumulus diuitiarum qui iam fere modum excesserat, etiam in res nugatorias redundabat. Nunc autem quid dici potest? Recesserunt a nobis copiae ueteres, recesserunt priorum temporum facultates; miseri iam sumus, et necdum nugaces esse cessamus. Cumque etiam pupillis, prodigis uel prodigiosis soleat subuenire paupertas, simulque ut destiterint esse diuites, desinunt quoque esse uitiosi; nos tantum nouum genus pupillorum ac perditorum sumus, in quibus opulentia esse desiit, sed nequitia perdurat. Adeo nos non, ut alii homines, causas corruptelarum in inlecebris, sed in cordibus habemus, et uitiositas nostra mens nostra est; ut ad emendandos nos non facultatum ablatione, sed malarum rerum amore peccemus. [6,10] X. Quanta autem uitia Romanorum sint quibus barbarae gentes non coinquinantur, licet hactenus satis dixerim, addam tamen multa quae desunt. Sed illud admoneo tamen antequam dicam, ne ullum penitus culpae genus quod ad contumeliam Dei pertinet, cuiquam leue esse uideatur. Si enim inlustrem ac praepotentem uirum nequaquam exhonorari a quoquam licet, et si quisquam exhonorauerit, decretis legalibus reus sistitur, et iniuriarum actor iure damnatur; quanto utique maioris piaculi crimen est, iniuriosum quempiam Deo esse? Semper enim per dignitatem iniuriam perferentis crescit culpa facientis: quia necesse est quanto maior est persona eius qui contumeliam patitur, tanto maior sit noxa eius qui facit. Et hinc est quod legimus in lege, etiam eos qui uidentur contra mandatum sacrum leuia fecisse, seuerissime tamen esse punitos. Ut intelligeremus scilicet nil ad Deum pertinens leue esse ducendum; quia etiam quod uidebatur exiguum esse culpa, grande hoc faciebat Diuinitatis iniuria. Denique Oza ille leuites Dei quid contra mandatum coeleste fecit, quod uacillantem arcam Domini sustinere tentauit)? Nihil enim hinc erat lege praeceptum. Et statim dum sustinebat, exstinctus est; non quia, ut uidetur, ad speciem contumaci aliquid aut inofficiosa saltem mente commiserit, sed ipso officio inofficiosus fuit qui iniussa praesumpsit. Homo Israeliticae plebis cum ligna sabbatis collegisset, occisus est; et hoc, iudicio ac iussu Dei, piissimi scilicet ac misericordissimi iudicis, et qui parcere absque dubio quam occidere maluisset, nisi rationem misericordiae seueritatis ratio uicisset. Unus enim incautus perlit, ne multi per incautelam postea deperirent. Et quid de singulis dicam? Uniuersa gens Hebraeorum, cum per eremum iter ageret, quia consuetudinarias carnes desiderauit, partem suae plebis amisit. Et quidem interdictum necdum fuerat ne desideraret; sed legali, ut reor, obseruantiae proficere Deus uoluit, ut rebellem concupiscentiam coerceret: quo facilius scilicet cunctus populus agnosceret quantum euitare deberet quae Deus scriptis coelestibus interdiceret, quando etiam illa eum admissa laederent quae necdum lege uetuisset. Laborem quoque se sustinere idem populus ingemuit (Num. XXI, 4 seqq.), et propter hoc plagis coelestibus uerberabatur; non quia laboranti gemere non liceat, sed ingratus scilicet fuit gemitus Deum quasi auctorem immoderati laboris accusans. Ex quo intelligi conuenit quantum placere Deo debeat qui rerum iucundarum beatitudine fruitur, quando etiam de his queri non licet quae ingrata uideantur. [6,11] XI. Quaeritur forsitan quorsum ista pertineant? Quorsum absque dubio nisi ut nihil leue aestimetur quo Deus laeditur? De ludis enim publicis dicimus, ludibriis scilicet spei nostrae, ludibriis uitae nostrae. Nam dum in theatris et circis ludimus, deperimus, secundum illud utique dictum sermonis sacri: Stultus per risum operatur scelus (Prou. X, 23). Et nos itaque dum inter turpia ac dedecorosa ridemus, scelera committimus; et quidem scelera non minima, sed in hoc ipso poenaliora; quia cum uideantur specie esse proba, rebus sunt exitiosis pestilentissima. Nam cum duo sint maxima mala, id est, si homo aut se ipsum perimat, aut Deum laedat; hoc utrumque in ludis publicis agitur. Nam per turpitudines criminosas aeterna illic salus Christianae plebis exstinguitur, et per sacrilegas superstitiones maiestas diuina uiolatur. Dubium enim non est quod laedunt Deum, utpote idolis consecratae. Colitur namque et honoratur Minerua in gymnasiis, Venus in theatris, Neptunus in circis, Mars in arenis, Mercurius in palaestris; et ideo pro qualitate auctorum cultus est superstitionum. Quidquid immunditiarum est, hoc exercetur in theatris; quidquid luxuriarum, in palaestris; quidquid immoderationis, in circis; quidquid furoris, in caueis. Alibi est impudicitia, alibi lasciuia, alibi intemperantia, alibi insania: ubique daemon, immo per singula ludicrorum loca, uniuersa daemonum monstra. Praesident enim sedibus suo cultui dedicatis. Ac per hoc in spectaculis istiusmodi non sola est inlecebra nec sola uitiositas. Admisceri enim huic Christianum hominem superstitioni, genus est sacrilegii; quia eorum cultibus communicat, quorum festiuitatibus delectatur. Quod quidem licet semper admodum graue sit, tunc tamen magis intolerabile, cum praeter consuetudinarium uitae usum hoc uel aduersa nostra faciunt criminosius uel secunda: quia et magis placandus est in aduersis Deus, et minus laedendus in prosperis. Placari quippe debet cum irascitur, laedi non debet cum propitiatur. Aduersa enim nobis per iracundiam Dei ueniunt, secunda pergratiam. Nos autem e diuerso omnia agimus. Dicis, Quomodo? Accipe. Ac primum si quando exoratus sua ipsa misericordia Deus (neque enim unquam nos ita uiuimus ut exorari mereamur), sed si quando, ut dixi, a se ipso exoratus pacificos nobis dies, prouentus uberes, et diuitem bonis omnibus tranquillitatem et abundantiam dederit super uota crescentem; tanta secundarum rerum prosperitate corrumpimur, tanta morum insolescentium prauitate uitiamur, ut et Dei penitus obliuiscamur et nostri. Et cum omnem fructum datae a Deo pacis in hoc consistere Apostolus dicat: Ut quietam et tranquillam uitam agamus in omni pietate et castitate (I Tim. II, 2); ad hoc tantum data a Deo quiete utimur, ut in ebrietate, ut in luxuria, ut in flagitiis, ut in rapinis, ut in omni scelere atque improbitate uiuamus. Quasi uero beneficium datae pacis uacatio sit probrositatis, et ad hoc inducias tranquillitatis Deo donante capiamus ut licentius securiusque peccemus. Indigni itaque coelestibus donis sumus, qui beneficiis Dei non bene utimur, et facimus rem bonorum operum materiam tantum esse uitiorum: quo fit ut ipsa pax contra nos sit quae sic agitur a nobis, nec expediat rem accipere qua deteriores sumus. Quis hoc credere queat? Mutamus naturam rerum iniquitatibus nostris; et quae Deus bona fecit munere pietatis suae, ea nos nobis facimus mala esse moribus malis. [6,12] XII. Sed uidelicet qui corrumpimur rebus prosperis, corrigimur aduersis; et quos intemperantes pax longa fecit, turbatio facit esse moderatos. Nunquid populi ciuitatum qui impudici rebus prosperis fuerant, asperis casti esse coeperunt? Nunquid ebrietas quae tranquillitate et abundantia creuerat, hostili saltem depopulatione cessauit? Vastata est Italia tot iam cladibus. Ergo Italorum uitia destiterunt? Obsessa est urbs Roma et expugnata. Ergo desierunt blasphemi ac furiosi esse Romani? Inundarunt Gallias gentes barbarae. Ergo, quantum ad mores perditos spectat, non eadem sunt Gallorum crimina quae fuerunt? Transcenderunt in Hispaniae terras populi Wandalorum. Mutata quidem est sors Hispanorum, sed non mutata uitiositas. Postremo, ne qua pars mundi exitialibus malis esset immunis, nauigare per fluctus bella coeperunt: quae uastatis urbibus mari clausis, et euersis Sardinia ac Sicilia, id est, fiscalibus horreis, atque abscissis uelut uitalibus uenis, Africam ipsam, id est, quasi animam captiuauere rei publicae. Ecquid? ingressis terram illam gentibus barbaris, forsitan uel metu uitia cessarunt? aut sicut corrigi ad praesens etiam nequissimi quique seruorum solent, modestiam saltem ac disciplinam terror extorsit! Quis aestimare hoc malum possit? Circumsonabant armis muros Cirtae atque Carthaginis populi barbarorum; et ecclesia Carthaginensis insaniebat in circis, luxuriabat in theatris. Alii foris iugulabantur, alii intus fornicabantur. Pars plebis erat foris captiua hostium, pars intus captiua uitiorum. Cuius sors peior fuerit, incertum est. Illi quidem erant extrinsecus carne, sed isti intus mente captiui; et ex duobus lethalibus malis leuius, ut reor, est captiuitatem corporis Christianum quam captiuitatem animae sustinere, secundum illud quod docet Saluator ipse in Euangelio, grauiorem multo animarum mortem esse quam corporum. An credimus forte quod captiuus animis populus ille non fuerit, qui laetus tunc in suorum captiuitatibus fuit? Captiuus corde et sensu non erat, qui inter suorum supplicia ridebat, qui iugulari se in suorum iugulis non intelligebat, qui mori se in suorum mortibus non putabat? Fragor, ut ita dixerim, extra muros et intra muros praeliorum et ludicrorum; confundebatur uox morientium uoxque bacchantium; ac uix discerni forsitan poterat plebis eiulatio quae cadebat in bello, et sonus populi qui clamabat in circo. Et cum haec omnia fierent, quid aliud talis populus agebat nisi ut cum eum Deus perdere adhuc fortasse nollet, tamen ipse exigeret ut periret? [6,13] XIII. Sed quid ego loquor de longe positis et quasi in alio orbe submotis, cum sciam etiam in solo patrio atque in ciuitatibus Gallicanis omnes ferme praecelsiores uiros calamitatibus suis factos fuisse peiores? Vidi siquidem ego ipse Treueros domi nobiles, dignitate sublimes, licet iam spoliatos atque uastatos; minus tamen euersos rebus fuisse quam moribus. Quamuis enim depopulatis iam atque nudatis aliquid supererat de substantia, nihil tamen de disciplina. Adeo grauiores in semet hostes externis hostibus erant, ut licet a barbaris iam euersi essent, a se tamen magis euerterentur. Lugubre est referre quae uidimus, senes honoratos, decrepitos Christianos, imminente iam admodum excidio ciuitatis, gulae ac lasciuiae seruientes. Quid primum hic accusandum est? quod honorati, an quod senes, an quod Christiani, an quod periclitantes? Quis enim hoc fieri posse credat, uel in securitate a senibus, uel in discrimine a pueris, uel unquam a Christianis? Iacebant in conuiuiis obliti honoris, obliti aetatis; obliti professionis, obliti nominis sui, principes ciuitatis cibo conferti, uinolentia dissoluti, clamoribus rabidi, bacchatione furiosi, nihil minus quam sensus sui; immo quia prope iugiter tales, nihil magis quam sensus sui. Sed cum haec ita essent, plus multo est quod dicturus sum: finem perditioni huic nec ciuitatum excidia fecerunt. Denique expugnata est quater urbs Gallorum opulentissima. Promptum est de qua dicam. Sufficere utique debuerat emendationi prima captiuitas, ut instauratio peccatorum non instaurasset excidium. Sed quid plura? Incredibile est quod loquor. Assiduitas illic calamitatum, augmentum illic criminum fuit. Sicut enim anguinum illud monstrum, ut fabulae ferunt, multiplicabat occisio; ita etiam in Gallorum excellentissima urbe iis ipsis quibus coercebantur plagis scelera crescebant: ut putares poenam ipsorum criminum quasi matrem esse uitiorum. Et quid plura? Ad hoc malorum quotidie pullulantium multiplicatione peruentum est, ut facilius esset urbem illam sine habitatore quam ullum pene habitatorem esse sine crimine. Igitur hoc in illa. Quid in alia non longe, sed prope eiusdem magnificentiae ciuitate? Nonne eadem et rerum ruina pariter et morum? Nam praeter caetera, cum duobus illic praecipuis et generalibus malis, auaritia et ebrietate, omnia concidissent; ad hoc postremo rabida uini auiditate peruentum est, ut principes urbis ipsius ne tunc quidem de conuiuiis surgerent, cum iam urbem hostis intraret. Adeo etiam Deus ipsis euidenter, ut credo, manifestare uoluit cur perirent; cum per quam rem ad perditionem ultimam uenerant, eam ipsam agerent cum perirent. Vidi ego illic res lacrymabiles, nihil scilicet inter pueros differre et senes. Una erat scurrilitas, una leuitas: simul omnia, luxus, potationes, perditiones: cuncta omnes pariter agebant, ludebant, ebriebantur, enecabantur; lasciuiebant in conuiuiis, uetuli et honorati, ad uiuendum prope iam imbecilles, ad uinum praeualidissimi; infirmi ad ambulandum, robusti ad bibendum; ad gressum nutabundi, ad saltandum expediti. Et quid plura? In hoc per cuncta illa quae diximus, deuoluti sunt ut compleretur in eis dictum illud sermonis sacri: Vinum et mulieres apostatare faciunt a Deo (Eccli. XIX 2). Nam dum bibunt, ludunt, moechantur, insaniunt Christum negare coeperunt. Et miramur post ista omnia si ruinam rerum suarum passi sunt, qui tanto ante mentibus corruerunt? Nemo itaque urbem illam excidio suo tantum perisse credat. Ubi enim talia acta sunt, prius iam perierant quam perirent. [6,14] XIV. Dixi de urbibus praeclarissimis. Quid reliquae in diuersis Galliarum partibus ciuitates? Nunquid non consimilibus habitatorum suorum uitiis conciderunt? Nam ita cunctos crimina sua presserant, ut nec metuerent periculum suum. Praenoscebatur captiuas, nec formidabatur. Ablatus quippe erat a peccatoribus timor, ne posset esse cautela. Itaque Barbaris pene in conspectu omnium sitis, nullus erat metus hominum, non custodia ciuitatum. Tanta animarum uel potius peccatorum caecitas fuit, ut cum absque dubio nullus perire uellet, nullus tamen id ageret ne periret. Totum incuria et segnities, totum negligentia et gula, totum ebrietas et somnolentia possidebant; secundum illud scilicet quod de talibus scriptum est: Quia sopor Domini inruerat super eos (I Reg. XXVI, 12). Sopor quippe infunditur, ut perditio subsequatur. Cum enim, ut scriptum est (Gen. XVIII, 20), completis iniquitatibus suis peccator quis meretur ut pereat, prouidentia ab eo tollitur ne periturus euadat. Sed haec hactenus. Satis enim, ut arbitror, quod proposui euidenter ostendi, ne in summo quidem rerum discrimine cessasse unquam uitia ciuium usque ad excidia ciuitatum. [6,15] XV. Atque haec fuerunt fortasse, iam non sunt, aut unquam esse cessabunt. Videlicet, si qua adhuc hodie aut ciuitas aut prouincia uel plagis coelestibus caeditur, uel hostili populatione uastatur; humiliatur, conuertitur, emendatur, et non cunctos ferme Romani nominis populos prius est interire quam corrigi, non prius ipsos quam in ipsis uitia non esse. Denique id breuiter probari potest excisa ter continuatis euersionibus summa urbe Gallorum, cum omnis ciuitas bustum esset, malis et post excidia crescentibus. Nam quos hostis in excidio non occiderat, post excidium calamitas obruebat; cum id quod in excidio euaserat morti, post excidium non superesset calamitati. Alios enim impressa altius uulnera longis mortibus necabant; alios ambustos hostium flammis etiam post flammas poena torquebat. Alii interibant fame, alii nuditate, alii tabescentes, alii rigentes: ac sic in unum exitum mortis per diuersa moriendi genera conruebant. Et quid plura? Excidio unius urbis affligebantur quoque aliae ciuitates. Iacebant siquidem passim, quod ipse uidi atque sustinui, utriusque sexus cadauera nuda, lacera, urbis oculos incestantia, auibus canibusque laniata. Lues erat uiuentium, foetor funereus mortuorum. Mors de morte exhalabatur. Ac sic, etiam qui excidiis supra dictae urbis non interfuerant, mala alieni excidii perferebant. Et quid post haec, inquam, quid post haec omnia? Quis aestimare hoc amentiae genus possit? Pauci nobiles qui excidio superfuerant, quasi pro summo deletae urbis remedio circenses ab imperatoribus postulabant. Vellem mihi hoc loco ad exsequendam rerum indignitatem parem negotio eloquentiam dari; scilicet ut tantum uirtutis esset in querimonia, quantum doloris in causa. Quis enim aestimare possit quid primum in his de quibus diximus, accusandum sit, irreligiositas, an stultitia, an luxuria, an amentia? Totum quippe in illis est. Quid enim irreligiosius quam petere aliquid in iniuriam Dei? aut quid stultius quam quid petas non considerare? ant quid tam perditi luxus quam in luctu res desiderare luxuriae? aut quid amentius quam in malis esse et malorum intelligentiam non habere? Quanquam in his omnibus nulla res minus culpanda est quam amentia: quia uoluntas crimen non habet, ubi furore peccatur. Quo magis his de quibus loquimur accusandi sunt, quia sani insaniebant. Circenses ergo Treueri desideratis, et hoc uastati, hoc expugnati, post cladem, post sanguinem, post supplicia, post captiuitatem, post tot euersae urbis excidia? Quid lacrymabilius hac stultitia, quid luctuosius hac amentia? Fateor, miserrimos esse uos credidi cum excidia passi estis; sed miseriores uos uideo cum spectacula postulatis. Putabam enim uos in excidiis rem tantum atque substantiam; nesciebam etiam sensum atque intelligentiam perdidisse. Theatra igitur quaeritis, circum a principibus postulatis? Cui, quaeso, statui, cui populo, cui ciuitati? Urbi exustae ac perditae, plebi captiuae et interemptae, quae aut periit aut luget; de qua etiam si quid superest, totum calamitatis est; quae cuncta aut moestitudine est anxia, aut lacrymis exhausta, aut orbitate prostrata; in qua nescias pene cuius sit sors peior ac durior, interfectorum an uiuentium? Tantae enim sunt miseriae superstitum, ut infelicitatem uicerint mortuorum. Ludicra ergo publica Treuer petis? Ubi, quaeso, exercenda? an super busta et cineres, super ossa et sanguinem peremptorum? Quae enim urbis pars his malis omnibus uacat? Ubi non cruor fusus, ubi non strata corpora, ubi non concisorum membra lacerata? Ubique facies captae urbis, ubique horror captiuitatis, ubique imago mortis. Iacent reliquiae infelicissimae plebis super tumulos defunctorum suorum, et tu circenses rogas? Nigra est incendio ciuitas, et tu uultum festiuitatis usurpas? Lugent cuncta, tu laetus es. Insuper etiam inlecebris flagitiosissimis Deum prouocas, et superstitionibus pessimis iram Diuinitatis inritas. Non miror plane, non miror tibi euenisse mala quae consecuta sunt. Nam quia te tria excidia non correxerant, quarto perire meruisti. [6,16] XVI. Haec autem omnia ideo copiosius paulo prolata sunt, ut probaremus scilicet omnia quae pertulimus, non improuidentia nos Dei atque neglectu, sed iustitia, sed iudicio, sed aequissima dispensatione et dignissima retributione tolerasse, neque ullam penitus Romani orbis aut Romani nominis portionem, quamlibet grauiter plagis coelestibus caesam, unquam fuisse correctam. Et ideo nequaquam uti meremur prosperis, quia non corrigimur aduersis. Quamuis nobis etiam indignis interdum tribuantur bona: quia bonus Dominus, quasi indulgentissimus pater, etsi nos nonnunquam sinit pro peccatis nostris humiliari, non diu tamen patitur affligi; et ideo nunc asperis rebus castigat suos pro disciplina, nunc tranquillis fouet pro indulgentia. Sicut enim optimi ac peritissimi medici dissimilibus morbis curas dispares praestant, atque aliis per dulcia medicamina, aliis per amara succurrunt, et quosdam curant cauteriorum adustione, quosdam malagmatum placabilitate, aliis adhibent duram ferri prosectionem, aliis blandam infundunt olei lenitatem; et tamen diuersissimis licet curis eadem salus quaeritur: ita etiam Deus noster, si quando nos plagis austerioribus coercet, quasi cauteriis ac sectionibus curat; quando autem rebus prosperis refouet, quasi oleo ac malagmatibus consolatur. Per diuersam enim medicaminum opem ad unam nos uult perducere sanitatem. Solent quippe etiam nequissimos seruos quos supplicia non correxerint, blandimenta corrigere; et quos dominis suis uerbera non summiserant, beneficia summittunt. Infantes quoque et omnes fere paruulos contumaces, quos morigeros minae ac ferulae non efficiunt, interdum panchresta atque blanditiae ad obedientiam trahunt. Unde intelligere debemus, nos et seruis nequissimis nequiores et insipientibus paruulis stultiores esse, quos nec quasi malos seruos tormenta corrigunt, nec quasi infantulos blandimenta conuertunt. [6,17] XVII. Et quidem quemadmodum nullam Romani nominis partem poena correxerit, satis, ut arbitror, iam probauimus. Superest ut, quemadmodum nec munera nec blandimenta nos Dei corrigant, comprobemus. Munera autem Dei et blandimenta quaenam sunt? Quae scilicet, nisi pax nostra, et quies nostra, et famulantes uotis ac uoluptatibus nostris rerum secundarum tranquillitates? Aliquid ergo, quia res exigit, etiam speciale dicamus. Igitur quotiens in metu, in angustiis, in periculis sumus; cum aut ciuitates ab hostibus obsidentur, aut prouinciae populatione uastantur, aut quibuscumque rerum aduersitatibus rei publicae membra caeduntur, et opem coelestis manus uotis precamur: si quo sacrae miserationis auxilio aut saluatae urbes fuerint, aut finita populatio, aut hostiles exercitus fusi, et metus omnis dono Diuinitatis ablatus, quid statim post haec omnia facimus? Compensare, credo, Domino Deo nostro, cultu, honore, reuerentia, beneficia quae ab eo acceperimus adnitimur. Hoc enim est consequens; atque id etiam usus uitae humanae habet, ut referatur gratia feneratoribus gratiarum, et recipiant uicem munerum munerantes. Ita ergo nos forsitan facimus, atque humanis saltem cum Deo nostro retributionibus agentes, cum ab eo bona accepimus, bona reddimus. Ad domos uidelicet Dominicas statim currimus, corpora humi sternimus, mixtis cum fletu gaudiis supplicamus, inlustramus donariis sacris limina, aras muneribus implemus; et quia ipsi dono illius festi sumus, templis quoque ipsius uultum nostrae festiuitatis induimus; aut certe, quod ei non minus cordi est, prioribus uitae uitiis renuntiamus, operum bonorum uictimas caedimus, et pro gaudiis nouis nouae conuersationis hostias immolamus, omnibus denique immunditiis bellum sanctum indicimus, circorum insanias fugimus, foeditates theatralium ludorum exsecramur, uouemus Domino nouam uitam, et ad obtinendam eius perpetuo protectionem, nosmet ipsos Deo sacrificamus. [6,18] XVIII. Cum haec ergo quae diximus, pro recentibus beneficiis Dei debeant fieri, uideamus quae fiant. Ad ludos protinus curritur, ad insanias conuolatur, in theatris populus diffunditur, in circis plebs tota bacchatur. Ille nobis ad hoc bona praestat, ut boni simus. Nos e diuerso, quotiens bona accipimus, mala nostra cumulamus. Ille nos beneficiis suis uocat ad probitatem, nos ruimus in improbitatem. Ille beneficiis suis prouocat ad compunctionem, non ruimus in dissolutionem. Vocat ille ad castitatem, nos ruimus in impuritatem. Praeclare uidelicet sacris muneribus respondemus. Praeclare dona eius uel agnoscimus, uel honoramus; qui quantum ab eo beneficii accipimus, tantum ei iniuriarum repensamus. Aut iniuria Dei hoc forte non est, aut esse indignior potest, aut multis ac magnis opus sit? Sed quia inueterata in nobis malorum omnium labe aliter iam non uitiosi esse non possumus nisi ut omnino non simus; quae in nobis, rogo, spes bonae frugis est? Qui ignorantia peccant, errore agnito corriguntur. Qui religionis expertes sunt, cum mutauerunt sectam, mutare incipiunt disciplinam. Postremo, ut dixi, qui aut abundantia nimia aut securitate uitiantur, desinunt esse perditi cum destiterint esse securi. Nos nec ignorantia labimur, nec religionis expertes sumus, nec prosperitate rerum ac securitate corrumpimur. Omnia siquidem e diuerso sunt. Religionem nouimus, ignorantia non excusamur, pacem et diuitias priorum temporum non habemus; omnia quae fuerunt, aut ablata aut immutata sunt; sola tantum uitia creuerunt. Nihil nobis de pace et prosperitate pristina reliquum est, nisi sola omnino crimina quae prosperitatem non esse fecerunt. Ubi namque sunt antiquae Romanorum opes ac dignitates? Fortissimi quondam Romani erant, nunc sine uiribus. Timebantur Romani ueteres, nos timemus. Vectigalia illis soluebant populi Barbarorum, nos uectigales Barbaris sumus. Vendunt nobis hostes lucis usuram. Tota admodum salus nostra commercium est. O infelicitates nostras! ad quid deuenimus! Et pro hoc gratias Barbaris agimus, a quibus nos ipsos pretio comparamus? Quid potest esse nobis uel abiectius uel miserius? Et uiuere nos post ista credimus, quibus uita sic constat! Insuper etiam ridiculos ipsi nos facimus: aurum quod pendimus, munera uocamus. Dicimus donum esse quod pretium est, et quidem pretium conditionis durissimae ac miserrimae. Omnes quippe captiui, cum semel redempti fuerint, libertate potiuntur. Nos semper redimimur, et nunquam liberi sumus. Illorum more dominorum nobiscum Barbari agunt qui mancipia obsequiis suis non necessaria mercedibus dependendis locant. Similiter enim nos nunquam ab hac sumus liberi functione quam pendimus. Ad hoc quippe mercedes iugiter soluimus, ut sine cessatione soluamus.