[3,0] ADVERSUS AVARITIAM - LIBER TERTIUS. [3,1] Duobus superioribus libris cum duabus filiorum tuorum partibus, id est, una mundi amatrice, alia religionis imaginem praeferente, o domina mi Ecclesia Dei, quasi separatim locuti sumus. In hoc autem, si Deus annuerit, ad utramque, prout causa ac ratio postulauerint, loqui cupimus, nunc diuisim ulterutram, nunc ambas pariter alloquentes. Superest ut ab utraque earum agnoscente in lectionis serie partes suas, quidquid pro affectu Dei a nobis dicitur, cum affectu Dei recipiatur. Igitur quia in cunctis quae iam locuti sumus, speciale Christianorum omnium bonum misericordiam ac largitatem esse memorauimus, praecipuaque in eis et merita sanctorum et peccatorum remedia contineri idoneis, ut reor, ac multis testibus approbauimus, non opinor a quoquam plura exspectari; maxime cum si quis cupidus est plurium, ipsos adire debeat libros Dei, qui tam multis ac magnis testibus pleni sunt, ut uniuersarum coelestium litterarum pene unum sit testimonium. Superest aduersum eas responsionum infidelium causas, quae a quibusdam mortiferae excusationis gratia opponi solent, quippiam dicere. Loquens Saluator in Euangelio, propterea commodari hominibus opes a Domino ac pecuniam dicit, ut cum usuris multiplicibus commodata reddantur, dicens auarissimo debitori: Serue male ac piger, sciebas quod ego meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi: oportuit ergo te pecuniam meam dare nummulariis, et ego ueniens cum usuris recepissem quod meum est. Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta. Ac paulo post: Et seruum, inquit, nequam proiicite in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. Quod tamen etsi etiam ad aliud referri potest, tamen loco quoque et causae huic non insalubriter coaptatur. Cum enim nummularii Saluatoris pauperes et egeni recte intelligantur, quia pecunia quae talibus dispensatur augetur; cum usuris absque dubio Deo redditur quidquid egentibus erogatur. Unde et alibi apertius ipse Dominus distribuere diuites opes mundi et facere sibi sacculos qui non ueterascant iubet. Sed et in uase electionis suae idcirco locupletibus diuitias a Domino dari in dicat, ut bono opere ditescant. Et ideo etiam ego minimus et indignissimus famulorum Dei primum ac saluberrimum religionis officium esse dico ut Christianus diues, dum in hac uita est, diuitias mundi huius pro Dei nomine atque honore consumat; secundum autem, ut si id uel metu, uel infirmitate, uel necessitate aliqua praepeditus forte non fecerit, saltem moriens uniuersa dispenset. [3,2] Sed dicit fortasse: Filios habeo. Iam de hoc quidem principalis libelli pagina et conuenientia, ut arbitror, et non pauca memorauit, satisque ad hanc rem Domini sermo sufficit dicens: Qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus.Sed et propheticum illud quod ait neque patres pro filiis, neque filios pro parentibus iudicandos, sed unumquemque hominum aut sua iustificatione saluandum aut sua iniquitate periturum, ac per hoc quaslibet diuitias homo filiis suis congerat, nequaquam hoc ei proderit in iudicio quod diuitem reliquit haeredem. Sed esto, ignosci parentibus possit si ex parte aliqua haereditarias facultates filiis derelinquant, si tamen idipsum bonis, si tamen sanctis. Esto quoque, ignosci possit si etiam malis quiddam atque uitiosis. Habere aliquam excusationis speciem uidentur dicentes: Pietas uicit, uis sanguinis compulit, natura ipsa quasi amoris manu in ius suum traxit: sciuimus quid iustitia Dei posceret, quid sacra ueritas postularet; sed subacti, fatemur, sumus iugo incarnatae necessitudinis, et dedimus captiuas manus uinculis charitatis: cessit sanguini fides, et uicerunt deuotionem religionis iura pietatis. Dici aliquid potest, tametsi salubriter dici non potest: est umbra excusatiunculae non excusans, dans reo deprecatiunculae speciem, non reatus securitatem. Nequaquam enim id ulli spondeo quod possit cuiuslibet rei firmum habere subsidium, si aliquid plus amauerit quam Deum, secundum illud quod scriptum est, in hoc futurum esse iudicium quod uenerit lux in hunc mundum, et dilexerint homines magis tenebras quam lucem. Nemini enim dubium est totum id tenebras futurum homini quidquid diuinae praetulerit charitati. Haec ergo ita sunt. Sed esto, ut dixi, indulgeri parentibus possit naturae insalubriter indulgentibus. Quid quod nonnulli filios non habentes, a respectu se tamen salutis suae et remedio peccatorum penitus auertunt, ac licet semine sanguinis sui careant, quaerunt tamen quoscumque alios quibus substantiam propriae facultatis addicant, id est, quibus umbratile aliquod propinquitatis nomen inscribant, quos sibi quasi adoptiuos imaginarii parentes filios faciant, et in locum eorum quae non sunt pignorum perfidia generante succedant? ac sic miserrimi quique et impiissimi, cum uinculis filiorum non constringantur, ipsi tamen sibi uincula parant quibus infelicia animarum suarum colla constringant; cum uis domesticorum discriminum nulla sit, foris discrimen arcessunt; et licet causae desint periculorum, ruunt tamen quasi in interitum uoluntarium: quorum errores infelicissimi quo affectu animi accipiendi sint ac ferendi, prope incertum apud quosdam uideri potest irascendum ne iis an dolendum sit. Error enim dolore dignus est, impietas exsecratione. Ad fletum trahimur infelicitate, ad iracundiam infidelitate. In una re est quod pro hominum insipientia lugeamus, in alia quod pro Dei amore moueamur, ullum omnino hominum inueniri aut esse posse qui decurso infelicis uitae istius breui spatio, in ipsa extremitate iam pendens, iturus illico ad tribunal Dei, quidquam aliud cogitet praeter finem suum, quidquam aliud praeter exitum suum, quidquam aliud praeter periculum suum; et neglecta spe sua atque anima, cui opitulari aliquatenus uel in ultimis suis omni studio, omni nisu, omni re ac substantia sua debeat, hoc solum cogitet, hoc solum animo suo uoluat, quam laute haeres suus res suas comedat! [3,3] Miserrime omnium, quid sollicitus es, quid aestuas, quid auctorem rerum periturarum ipse te facis? An times forte ne desint qui, te mortuo, quod dereliqueris uorent? Nolo metuas, nolo uerearis. Utinam tam facile tu saluus esses quam tua omnia deperibunt! O infidelitas, o peruersitas! Etiam uulgo dictum est, omnes sibi melius uelle quam alteri. Nouum hoc monstri genus est, cuilibet quemquam uelle consulere, tantum ne sibi. Ecce iturus es, infelicissime omnium, ad examen sacrum, ad tremendum illud intolerandumque iudicium, ubi peregrinanti animae atque anxiae nullum potest omnino esse solatium nisi sola tantummodo bona conscientia, nisi sola tantum innocens uita aut, quod proximum est bonae uitae, misericordia; ubi reo homini nullum est adiutorium nisi sola mens larga, nisi poenitentia fructuosa et eleemosynae copiosae quasi manus ualidae, ubi denique pro diuersitate meritorum aut summum bonum inuenies aut summum malum, aut immortale praemium aut sine fine tormentum. Et tu de locupletandis quibuscumque haeredibus tuis cogitas, de opibus agnatorum tuorum cognatorumque suspiras, quem potissimum ditiorem patrimonio tuo facias, cui supellectilis uariae ornamenta transcribas, cuius apothecas copiis tuis repleas, cui maiorem seruorum numerum derelinquas! Infelicissime omnium, cogitas quam bene alii post te uiuant, non cogitas quam male ipse moriaris! Dic mihi, quaeso, o miser, o infidelis, cum multis patrimonium tuum diuidas, cum multos facultatibus tuis dites, nunquid de solo te es tam male meritus ut tibi nec inter extraneos locum facias haeredis? Ecce exspectat te iam egressurum de uita ista officium tribunalis sacri, exspectant tortores angeli et immortalium tormentorum terribiles ministri; et tu futuras post te haeredum mundialium uoluptates animo uolutas, tu delicias aliorum mente pertractas, quam bene scilicet post te haeres tuus de tuo prandeat quibus copiis uentrem expleat, quomodo usque ad nauseam redundantem uiscera exsaturata distendat! Infelicissime omnium, quid tibi est cum his neniis, quid tibi cum his deliramentis, quid cum stultitia huius erroris, quid cum perditione istius uanitatis? Nunquid succurrere hoc tibi inter supplicia summa poterit, si is qui res tuas prodige comedit, lautus et pransus bene eructarit, aut etiam ut tibi, qui deuoranda tua onmia tradidisti, redundanti cruditate plus praestet, si bene uomuerit? [3,4] Sed de his unde nunc loquimur, si res ac ratio postulauerint, etiam post haec aliqua subdemus. Interim hoc specialiter dico et peculiari admonitione commoneo, ne ullum omnino aliquis quamuis charissimum pignus animae suae praeferat. Neque enim iniquum est ut quilibet Christianorum etiam legitimis haeredibus in saeculo minus congerat, dummodo sibimet in aeternitate succurrat multis modis; quia et facilius est hic deesse filiis quippiam quam parentibus in futuro, et multo leuior praesens tenuitas quam aeterna paupertas; maxime quia cum illic non paupertas tantum, sed etiam mors ac poena timeantur, facilius est utique hic haeredibus deesse quiddam de patrimonio quam illic testatoribus de salute; idque et ipsi quibus haereditas derelinquitur, si modo pietatis aliquid in se habent, specialiter uelle debeant ne illi pereant qui relinquunt. Quod utique si nolunt, multo minus digni sunt quibus aliquid relinquatur; quia non iniuste testator sapiens non relinquit quod haeres impius non meretur. Itaque optimum est ut unusquisque sibi consulat, et animae ac saluti suae omnia derelinquat. Sint quamuis interdum non filii tantum, quibus uidetur naturaliter plus deberi, sed etiam pignora alia eius uel meriti uel conditionis, ut eis ad impertiendum quiddam ac largiendum iustitia ipsa ac Dei cultus patrocinetur, et quibus non solum pie aliquid relinquatur, sed etiam inreligiose non relinquatur. Scilicet si aut parentes sint calamitosi, aut germani fideles, aut sanctae coniuges, aut, ut longius denique munus pietatis extendam, si aut propinqui inopes, aut affines egestuosi, aut denique cuiuslibet necessitudinis indigentes, uel certe, quod super omnia est, Deo dediti. Hoc enim est praecipuum ac supereminens, si id ipsum quod agit aliquis pietatis officio, religionis faciat affectu. Beatus enim ille qui suos ipsos diuini amoris spiritu amat, cuius charitas Christi cultus est, qui in naturae uinculo Deum cogitat naturarum patrem, et amoris munera in sacrificia conuertens, tantum sibi immortalis lucri et beatorum fructuum parat, ut dum id quod pignoribus suis praestans Domino suo fenerat, hoc ipso quod suis liberalitatem tribuit temporariam, sibi mercedem pariat sempiternam. At uero nunc diuersissime et impiissime nullis omnino a suis minus relinquitur quam quibus ob Dei reuerentiam plus debetur, nullos pietas minus respicit quam quos praecipue religio commendat. Denique si qui a parentibus filii offeruntur Deo, omnibus filiis postponuntur oblati; indigni iudicantur haereditate, quia digni fuerint consecratione; ac per hoc una tantum re parentibus uiles fiunt, quia coeperint Deo esse pretiosi. Ex quo intelligi potest quod nullus pene apud homines uilior est quam Deus; cuius utique fit despectione, ut eos praecipue parentes filios spernant qui ad Deum coeperint pertinere. [3,5] Sed praeclaram uidelicet qui haec faciunt rationem consilii sui reddunt dicentes: Quid opus est ut filiis iam religiosis aequa haereditatis portio relinquatur? Nihil ergo iustius, nihil dignius, quam ut quia coeperunt religiosi esse, mendicent: non quidem quod eos haec res mendicitate oppressura sit quod a terrenis facultatibus abdicantur coelum spe possidentes, cito etiam re possessuros, regente illos Deo suo ac protegente, qui eos cum immortali spe aeternorum etiam sufficientia temporalium muneratur: sed tamen, quantum ad inhumanitatem parentum pertinet, egent, a quibus sic relicti sunt ut egerent. Certe etiam si qui non penitus domo eliminantur, et quibus non omnino extorribus quasi aqua et igni interdicitur, cum aut tenues aut certe usufructuarii relinquuntur; tamen tanto inferiores fratribus relinquuntur, ut etiam si paupertate non egeant, comparatione tamen egere uideantur. Dicitis: Quid opus est religiosis aequam accipere cum fratribus patrimonii portionem? Respondeo: Ut religionis fungantur officio, ut religiosorum rebus religio ditetur, ut donent, ut largiantur, ut illis habentibus cuncti habeant non habentes; immo, si tanta eorum fides atque perfectio ut habeant cito non habituri, beatius utique postquam habuerint non habentes. Cur eis, quaeso, o inhumanissimi parentes, necessitatem indignissimae paupertatis imponitis? Permittite hoc religioni ipsi, cui filios tradidistis: rectius pauperes a se fiunt. Si tantum eos inopes esse cupitis, concedite id ipsorum deuotioni. Liceat eis, quaesumus, ut uelint pauperes fieri: eligere inopiam debent, non sustinere. Postremo, etiamsi sustineant, deuotione eam tolerent, non damnatione patiantur. Cur eos uelut a natura expellitis et quasi a iure sanguinis abdicatis? Et ego esse eos pauperes uolo; sed ut habeat tamen praemium suum ipsa paupertas, ac praeclara demutatione eligant inopiam ex copia, ut ex inopiae electione copiam consequantur. Quanquam quid ego uos per ipsum sanctissimae rationis officium trahere ad humanitatem pietatemque contendo, cum id maxime obsistat, et haec res parentes impios faciat quae magis pios facere deberet? Nam cum uos ideo plus relinquere ex patrimonio uestro religiosis filiis deberetis, ut aliquid ad Deum ex facultatibus uestris saltem per filios perueniret; ideo filiis non relinquitis, ne illi habeant quod Deo relinquant. Praeclara uidelicet ratione atque cautela contenti estis uos filios non agnoscere, ne illi se filios Dei esse cognoscant; magnificam repensantes beneficiis sacris uicissitudinem, dum id studiosissime procuratis, ne uel per uestros aliquid honor Dei habere possit, cum omnia uos per Dei munus habeatis. Cur rogo tam infideliter, cur tam impie agitis? Non exigimus ut uestra Domino largiamini: aliquid Deo de suo reddite. Cur tam auare, cur tam impie agitis? Non est uestrum quod denegatis. Iniquum igitur arbitramini, ut saecularibus filiis religiosos substantia pares esse faciatis? Id ergo agitis ut poeniteat eos coeptae religionis, quos religio apud uos fecerit uiles? Pius itaque ac bonus Dominus, qui seruet in eis propositum ac professionem suam. Caeterum, quantum in uobis est, id agitis ut saeculi eos cultores esse faciatis, quibus saeculares filios antefertis. Quid est enim aliud quam religionem interdicere, ob religionem despectui habere? [3,6] Sed iniusti fortasse uideamur cunctos parentes in hoc negotio aequaliter accusando, cum scilicet non omnes pari agant iniquitate cum filiis. Sunt enim, inquit aliquis, sunt ex parentibus multi qui aequales filiis suis faciant portiones; nisi quod una tantum eos conditione discernunt, quod in his partibus quae religiosis uidentur ascribi, usum iubent ad eos, proprietatem ad alios pertinere. At uero hoc multo est peius et infidelius. Tolerabilioris quippe impietatis esse uidetur cum proprietate aliquem filiis suis minus relinquere, quam proprietatem iis rerum penitus auferre. Potest enim aliquatenus ferri ista conditio, si aut amicis, aut affinibus, aut propinquis hac lege aliquid relinquatur. Filiis uero qui proprietatem rerum non tribuit, nil relinquit. Sed inuenit iniquissima infidelitas parentum quomodo a patrimonio suo Deum penitus excluderet, proprietatem rerum religiosis filiis auferendo. Usum enim his dedit, ut esset quo ipsi uiuerent; proprietatem his tulit, ut quod Deo relinquerent non haberent. O nouum inreligiosae mentis ingenium! inuenit quo uideretur filiis suis maiore erga Deum sua impietate consulere. Fecit enim ut sancta soboles usum rerum habens, ius rerum non habens, quasi locuples quidem uiueret, sed quasi mendica moreretur; ac sic testator infidelissimus plena de hoc mundo possit securitate discedere, cum sciret de suo ad Deum penitus peruenire nil posse. Quamuis in hoc ipso quod supra dixi, per usum rerum aliquam filios religiosos opum imaginem possidere, ne hoc sit quidem: quia etsi usus uidetur aliquid habere, conscientia tamen non habet. Nemo enim potest se uel breui diuitem credere, qui scit se proprium nil habere. [3,7] Quid agis, miserrima infidelitas et paganicae, ut ita dixerim, inreligiositatis error? Itane tantum odisti Deum, ut possis etiam filios tuos ob hoc tan tum quia ad Deum pertinent non amare? Meliore enim conditione quidam relinquunt libertos suos, quam tu relinquis filios tuos. In usu siquidem quotidiano est ut serui, etsi non optimae, certe non improbae seruitutis, Romana a dominis libertate donentur; in qua scilicet et proprietatem peculii capiunt, et ius testamentarium consequuntur: ita ut et uiuentes cui uolunt res suas tradant, et morientes donatione transcribant. Nec solum hoc, sed et illa quae in seruitute positi conquisierant, ex dominorum domo tollere non uetantur. Tantum eis interdum gratia patronae liberalitatis impertit, ut etiam iuri suo detrahat quod libertorum dominio largiatur. Quanto, o quisquis ille es infidelissime pater, quanto domini illi melius cum libertis agunt quam tu cum liberis! Illi quae donant, perpetuo iure donant, tu temporario; illi testamenti faciendi arbitrium dant libertis, tu tollis liberis; illi postremo seruos suos dant libertati, tu quasi addicis filios seruituti. Nam quid est aliud quam seruituti addicere, quos non uis aliquid quasi ingenuos possidere? More ergo illorum uteris qui seruos suos non bene de se meritos, quia ciuitate Romana indignos iudicant, iugo Latinae libertatis addicunt: quos scilicet iubent quidem sub libertorum titulo agere uiuentes, sed nolunt quidquam habere morientes. Negato enim his ultimae uoluntatis arbitrio, etiam quae superstites habent, morientes donare non possunt. Ita ergo et tu religiosos filios tuos quasi Latinos iubes esse libertos; ut uiuant scilicet quasi ingenui, et moriantur ut serui, et iuri fratrum suorum quasi per uinculum Latinae libertatis astricti, etiam si uidentur arbitrii sui esse dum uiuunt, quasi sub illorum tamen positi potestate moriantur. Quid tantum, quaeso, sceleris in titulo esse religionis putas, ut ideo eos qui religiosi sunt filios tuos esse non credas, quia filii Dei esse coeperunt? In quo tibi bonae uoluntatis quasi piaculo rei facti sunt, ut idcirco eos putes habendos esse peiores quia optant esse meliores? [3,8] Sed dicitis, non eo a uobis animo hoc agi: quod unum est ac si quispiam dicat malas res bono animo a se fieri et impietatis facinus pia mente committi. Quid prodest, o inhumanissimi parentes, quod filios religiosos bono a uobis dehonorari animo asseueratis? Res ipsa hoc respuit, res refellit. Parum est quod nudis assertionibus dicitis: ipsi actibus uestris contra uos testes estis. Indignum ergo arbitramini ut sancta ac placita Deo pignora filiis mundo seruientibus comparentur? Verum est, et bene arbitramini: si tamen arbitrio isto iuste et in diuersum uteremini; id est, ut comparandos bonis filiis malos, et peccatores sanctis non putaretis, et qui apud Deum uita ac meritis antecellerent, iidem apud uos gratia atque honore superarent. Quid enim rectius, quid magis iustum quam ut qui meliores sunt, iidem etiam honoratiores essent; qui uincunt iudicio, iidem uincerent praemio; et qui antistant in Euangelio sacro, iidem quoque in testamento humano antistarent, et hac saltem te concordaret cum uoluntate Christi parentum pietas ac uoluntas, ut quos Deus praeposuisset electione, eosdem etiam parentes anteponerent dignitate? Sed non solum hoc non agitur, sed in diuersum omnia aguntur. Puris enim commaculati praeponuntur, fidelibus impii, praeponuntur lumini tenebrae, praeponitur terra coelo, praeponitur mundus Deo: et euasuros se huiusmodi parentes uel in hoc solo iudicium Dei aestimant, qui cultum Dei et dignitatem iudicii sui indignitate conculcant? [3,9] Sed uidelicet non contemptu Dei dicunt parentes haec a se fieri, sed causa atque ratione. Quibus enim, inquiunt, relictam substantiam relicturi sunt filios non habentes? Dicam quibus: Nec nominabo eos quos supra dixi, pauperes Dei, non alienos, aut longe positos, ne durum aut inhumanum forte uideatur. Illos dico charos et indiuiduos, et quos recte etiam uos qui multas soboles habetis, filiis antefertis. Ipsos se, inquam, homines, o infidelissimi parentes, ipsos se, inquam, dicimus. Nunquid potest cuilibet quidquam seipso propius, nunquid charius inueniri? Suam unicuique uestrum animam, suam salutem, suam spem commendamus. Et pios uos esse dicitis, quia filios diligitis? Nihil plane durius uobis, nihil inhumanius, nihil tam ferum, nihil tam impium dici potest, a quibus impetrari omnino non potest ut uos ipsos ametis. Pellem, inquit diabolus in Scripturis sacris, pellem pro pelle et cuncta quae habet homo dabit pro anima sua.Dilectissimam esse animam suam homini etiam diabolus non negauit; et qui auertere omnino cunctos ab affectu animarum suarum nititur, idem tamen charissimas esse debere cunctis animas confitetur. Quis ergo furor est, uiles a uobis animas uestras haberi, quas etiam diabolus putat esse pretiosas? Quis furor est, uiles a uobis haberi quas etiam ille charas uobis debere esse dicit qui uiles facere conatur? Ac per hoc quicumque animas suas negligunt, etiam infra iudicium diaboli se amant. Quae cum ita sint, uidete uos, qui putatis religiosos homines non habere quibus relinquant substantiam suam, uidete uel iuxta diaboli opinionem, uidete si non habent, qui seipsos habent. [3,10] Sufficere quidem ad hanc negotii portionem de qua nunc agitur, haec quae iam diximus satis arbitror; id est, quod praeponere uitam, spem, salutemque uestram cunctis omnino rebus atque affectibus debeatis. Sed ostendi id uobis forsitan non solis uirtutibus rerum, sed etiam auctoritatibus exemplorum desideratis. Possim quidem dicere maiora exemplis omnibus Dei esse mandata, clamantia quotidie in omni mundo: Nolite thesaurizare uobis thesauros in terra: thesaurizate autem uobis thesauros in coelo. Et alibi: Quaecumque homo seminauerit haec et metet. Quae utique tam ad mundi homines quam ad Dei, tam ad eos qui filios habent quam ad eos qui non habent, aeque pertinent; quia cum uitam aeternam cuncti desiderent possidere, non est dubium quod ubi par uniuersorum uotum est ad habendum, parem esse curam omnibus ad promerendum; nec interesse ad augendam diuinorum uerborum auctoritatem, impleant ea homines, an non impleant; quia uirtutem eorum ex Domini certum est constare persona, non ex seruorum obedientia: nec addi eis nec decedere aliquid per nos potest, quorum honor per auctorem Deum semper aequalis est. Sed tamen si adiuuari se etiam exemplis hominum humana optat infirmitas, scilicet quo facilius etiam ipsa nunc faciat quae alios fecisse ante cognoscat, ostendimus primo libro haec quae etiam nunc ab aliquantis Christi imitatoribus fiunt, non mediocriter, sed abundanter; nec a paucissimis, sed a populis; nec ab antiquissimis, sed pene a recentissimis nuper esse completa. Quid enim noui et adhuc prope in oculis constituti apostolorum Actus loquuntur? Omnes, inquam, qui credebant, habebant in unum omnia communia. Et iterum: Gratia quoque magna erat in illis omnibus: nec enim quisquam egens erat inter illos. Quicumque enim possessores praediorum ac domorum erant, uendentes afferebant pretia uenditorum, et ponebant ante pedes apostolorum. Alibi quoque: Et nemo ex eo quod possidebat, suum proprium esse dicebat. Atque hoc non paruus credentium numerus; ne quem forsitan minus scriptorum auctoritas moueat, dum putant exempla esse paucorum. Quae fuerit quippe tunc multitudo Ecclesiae principalis, uel ex hoc solo agnosci potest, quod in principiis statim ipsis octo hominum millia biduo Ecclesiae accessisse referuntur, pateatque aestimationi quae caeteris diebus uniuersi generis multitudo concreuerit, ubi duo tantummodo dies, praeter disparem aetatem pariter ac sexum, tantam uirorum copiam procrearunt. Unde cum et tam innumerabilis iam tunc et tam perfecta plebs fuerit, quaero a uobis cum quibus loquor, cuncti parentes, in illis tot ac tantis tunc credentium millibus, tanta fidei perfectione uiuentibus, omnesne cum filiis an omnes sine filiis fuerint? Neutrum, opinor. Nulla enim Ecclesiae plebs est non de utroque permixta. Intelligere ergo possunt quicumque ex Christianis filios non habent cui relinquere substantias suas debeant, cum uideant cui reliquerint tunc illi filios non habentes. Sin autem habent, discant quid etiam ipsos oporteat facere, cum uideant tunc parentes amorem filiorum Dei filiis praetulisse. Habet igitur omnis aetas, habet omnis conditio quod sequatur. Quicumque est particeps fidei participem se beati faciat exempli. Si illi tunc ob Deum donantes omnia sua, etiam seipsos exhaereditauere uiuentes, discite uos, quaesumus, bona uestra uel ipsi haereditare morientes. Quae quidem, ut dixi, etiam uos, o infidelissimi parentes, curiosius attentiusque pro uobis conuenit cogitare. Oportet quippe uos, mihi credite, etiam inter filios uestros salutis animarumque uestrarum non obliuisci. Propinqua enim uestra pignora esse uobis et coniunctissima satis certum est. Sed, mihi credite, nemo uobis propinquior, nemo coniunctior quam uos ipsi. Amate itaque, non obsistimus, amate filios uestros, sed tamen secundo a uobis gradu: ita illos diligite, ne uos odisse uideamini. Inconsultus namque et stultus amor est, alterius memor et sui immemor. Non accipiet, inquit Scriptura sacra, iniquitatem filii sui. Et Apostolus, Unusquisque, inquit, proprium onus suum portabit. [3,11] Relictae itaque filiis diuitiae parentes non liberant de mendicitate: immo relicta immoderate filiis facultas, parentum est sempiterna mendicitas: ac per hoc nulli parentibus magis noxii quam filii nimis amati. Dum enim illi patriis bonis affluunt, parentes in sempiternitate cruciantur. Etiamsi tam pius sit filius ut refrigerandi supplicii paterni gratia communicare cum patre postea bona relicta cupiat, non ualebit. Reddere siquidem post mortem patri pietas filii non poterit, quod unicuique indeuotio sua et infidelitas denegarit. Ideoque, iuxta Apostolum, unusquisque sarcinas suas cogitet, quia unusquisque hominum sua onera portabit. Flammae infelicium mortuorum diuitiis non refrigerantur haeredum. Diues ille in Euangelio qui purpura induebatur et bysso, absque dubio qui locuples in hoc saeculo ipse fuerat, etiam haeredes suos morte ditarat. Sed nequaquam hoc ei proderat, quod opibus ac talentis eius germani diuites incubabant; et ille guttam refrigerii impetrare non poterat. Illi erant in abundantia, sed ille in egestate; illi in gratulatione, sed ille in dolore; illi in diuitiis, sed ille in tormentis; illi fortasse iugiter in luxuria, sed ille semper in flamma. O infelix ac miseranda conditio! Bonis suis aliis praeparauit beatitudinem, sibi afflictionem; aliis gaudia, sibi lacrymas; aliis uoluptatem breuem, sibi ignem perennem. Ubi erant tunc affines, ubi propinqui, ubi uel filii, si quos habuerat, uel germani quorum meminerat, et quos certe tanto amore dilexerat ut eorum ne in supplicio quidem positus obliuisceretur? Quid ei proderant, quid suffragabantur? Torquebatur infelix; et opes suas aliis deuorantibus, ille refrigerii guttam ardens petebat, et impetrare non poterat. Et hoc, si quid addi ad poenam potest, per illum sibi tribui postulabat quem aliquando contempserat, per illum qui inpure ac sanie computruerat, per illum cuius fetorem ac squalorem longe refugerat, qui membrorum suorum ulceribus canes pauerat, quem scatentes uermium globi etiam intra recessus peresi corporis exararant. O grauis nimium et lugenda conditio! Pauper beatitudinem emit mendicitate, diues supplicium facultate. Pauper, cum penitus nil haberet, emit aeternas diuitias egestate. O quanto has facilius tam multa rerum possessione diues potuerat comparare, qui inter tormenta aestuans, et inter supplicia proclamans: Pater, inquit, Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum, ut intinguat extremum digiti sui in aqua, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. Non horrebat tunc scilicet diues ille Lazari quondam pauperis manum, nec dedignabatur auxilium. Inseri eius digitos ori suo et mitigari intolerandas faucium flammas illius pridem fetidae ac squalentis manus munere postulabat. O quanta rerum mutatio facta fuerat! Tangi tunc ab eo desiderabat, quem etiam uidere ante despexerat. [3,12] Haec ergo diuites cogitent, qui redimere facultatibus suis nolunt ne ista patiantur. Diues fuit ille de quo nunc loquimur: diuites sunt et isti ad quos nunc loquimur. Unius sunt nominis. Caueant ne sint etiam conditionis unius. Non liberabunt enim filii diuites parentes reos, nec restinguet flammas miseri testatoris deliciis affluentibus opulentus haeres. Durum est ab aliquo filiis ac propinquis parum relinqui. Multo est durius in aeternitate torqueri. Opinor enim diuitem illum, cum torqueretur, non tantum delectabant opes haeredis sui, quantum angebant tormenta corporis sui; non tantum delectabat quod haeres suus bene epulabatur, quam angebat quod ipse male cruciabatur; non tantum delectabat quod haeres suus in exquisitis deliciis affluebat, quantum angebat quod ipse intolerandis ignibus diffluebat; non tantum delectabat quod haeres suus pascebat parasitos et helluones copiis suis, quantum angebat quod ipse pascebat flammas medullis suis. Et puto si quis ei tunc optionis copiam praestitisset, utrumne mallet diuites haeredes suos esse, an se in miseriis tormentisque non esse; uoluerat profecto illos omnibus bonis alienari, dummodo ille posset malis omnibus liberari; uoluerat offerre omnia quae possederat, dummodo euaderet quae perferebat: uoluerat cunctam illam substantiam quam habuerat et temporales argenti et auri thesauros pro se dare, ut iuges suppliciorum immortalium cruces et perenne illud incendium superiacta, si quo modo posset, diuitiarum suarum mole restingueret, et exundantes ignium globos opposita ingentium facultatum immensitate prohiberet. Et quid dicam uoluisse eum, ut interminabile illud malum redimeret facultatibus suis? Plus dico aliquid. Voluerat omnem substantiam suam tradere, ut posset sibi, in flammis situs, unius saltem horae requiem comparare. Desiderans enim ad mitigandas faucium flammas uel tinctum aqua pauperis digitum; quomodo non quantolibet pretio mercari requiem praeoptauerat, qui paruam refrigerii guttam tam magno ambitu postulabat? Sed iamista quid proderant aut quid iuuabat miserum, quod tunc pro se offerre omnia uolebat qui male ante noluerat? Vel quid tunc proderat quod dare cuncta cupiebat quae iam amiserat, qui nihil tunc pro se dederat quando omnia possidebat? Sera quippe, ut ait in Scripturis Spiritus sanctus, sera est poenitentia mortuorum. Quomodo? Non est enim, inquit ad Deum Patrem sermo diuinus, non est in morte qui memor sit tui; in inferno autem quis confitebitur tibi?Excludi penitus a confessione peccati peccatorem mortuum protestatur, nec posse esse quemquam postea Dei memorem, qui in hac uita sui fuerit oblitus. Adeo omnis ei spes penitus abscinditur et omnis uitae aditus obseratur; ut cum una sit reo salutis uia preces ad Deum fundere et coelestem misericordiam incessabiliter orare, etiam hac peccator lethiferae obliuionis animaduersione damnetur; ut ei nec memoria quidem Dei, a quo sperare debeat, relinquatur. Haec ergo cogitent qui dum filios habere post mortem diuites cupiunt, futurorum suppliciorum nec in morte meminerunt. Haec cogitent qui ut in hac caduca et breui uita haeredes diuites habeant, aeterna seipsos morte condemnant, in quo quidem non tam haeredibus consulunt quam sibi obsunt, non tam illos amant quam se oderunt: quia non tam salubris amor est qui breui consulit, quam graue odium quod in aeternitate cruciabit. Et ideo Deus noster, ut primo dudum libello diximus, disciplinam parentes thesaurizare iubet filiis, non pecuniam; perennia praecipit, non peritura, conferre: scilicet quia res istiusmodi atque opus sanctum et filiis pariter et parentibus prosunt: filiis utique per disciplinae institutionem, parentibus per munificentiae largitatem. Et filiis enim hoc disciplina praestat ut salutem capiant perpetuam, et parentibus largitas ut mortem effugiant sempiternam. [3,13] Sed cui haec dicimus, aut cur dicimus? Ubi apertas aures aut uidentes oculos inuenire poterimus? Omnes enim, ut de impiis legimus, pene omnes declinauerunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est pene usque ad unum. Noua quippe amentia tam saeculares quam etiam quosdam religionem professos incessit homines. Siquidem, ut dudum dicere coeperamus, iam non tantum filiis aut nepotibus, quod ob naturae necessitudinem ferri potest, sed etiam agnatis atque cognatis; neque solum, ut aiunt, ex directo, sed etiam ex obliquo et ex transuerso, immo potius ex aduerso peruersoque uenientibus, res propriae facultatis, id est, pretium suae redemptionis addicunt, sicut scriptum est: Non dedit Deo propitiationem suam, et pretium redemptionis animae suae. Et paulo post: Simul, inquit, insipiens et stultus peribunt: et relinquent alienis diuitias suas: et sepulcra eorum domus eorum in aeternum. Quid inter stultum sit et insipientem, non est nunc disserendi locus; nec sane interest quae inter eos meritorum sit differentia, quorum est una perditio. Quod causae itaque sufficit, cum dixisset simul insipientem et stultum esse perituros; uideamus quid uel ad causam uel ad cumulum perditionis adiecerit. Relinquent, inquit, alienis diuitias suas. Verum est. Quid enim siue tam stultum siue tam perditum, quam ut aliquis de suo non sibi consulat, praesertim cum Deus dicat nihil prodesse homini si totum mundum lucrifaciat, animae autem suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit, inquit, homo commutationem pro anima sua? Si ergo homines totum mundum spernere oportet ne animarum damna patiantur, et propter suam salutem debet quispiam etiam sua lucra contemnere; quam infidelis est, quam insipiens est qui, ut alium diuitem faciat, animam suam ipse condemnat? maxime cum et ille non multum adipiscatur qui usum temporalium rerum accipit, et ille inaestimabilia damna perferat qui fructum beatae aeternitatis amittit. Nam et ideo sequitur in psalmo: Sepulcra eorum, domus eorum in aeternum. Quam misera ergo erit perdita sors eorum qui quasi sepulcris perennibus deputati, quam conditionem post mortem praeferunt corporum, eamdem quodammodo patiantur animarum! et quidem minus miseram si eamdem, aut si ad eos ad iumenta insipientia nec bonorum sensus nec malorum passio pertineret. Sed illud acerbum atque intolerabile quod similiter pereunt, sed non similiter pumuntur: illorum enim mors sempiterna sine sensu est, istorum omnium cum dolore: ac sic conditionem hominum peccatorum perditio quidem facit pecudibus esse similem, sed tamen poenam grauiorem. Cogitent igitur cuncta ista quae dicimus, immo cogitent cuncta illa quae Deus dicit, qui sibi nec ante mortem omnino consulunt, nec in morte succurrunt, apud quos obliuio est penitus suarum animarum. Nec interest pene iam apud homines quibus consulant, dummodo sibi omnino non consulant. Si qui enim ex istis de quibus loquimur, morte appropinquante filios non habent, quaerunt infidelissime quos aut propinquos aut affines suos dicant; aut si id forte deest, quaerunt saltem aliqua nouarum necessitudinum ficta nomina. Nec interest, ut dixi, apud eos quorum meminerint, dummodo sui obliuiscantur; non interest quos amare se dicant, dummodo animas suas oderint; non interest quos diuites faciant, dummodo se aeterna mendicitate consumant. [3,14] O infelicitas, o insania! Quid tantum, quaeso, de se miserrimi omnium male promeruerunt, ut dum aliorum uoluptatibus seruiunt, se perpetuo persequantur! Videas enim a quibusdam infelicissima uanitate inuestigari quosdam nouos ac nobiles propinquos, uideas incognitarum agnationum pudenda nomina et recentium ac praepotentium affinitatum ridicula commenta, cum dicat quis de aliquo adoptiuo ac subitaneo propinquo: Illum haeredem facio parentem meum. Aut quaecumque sanctae professionis uidua uel puella: Illum haeredem scribo proximum meum. Ac sic quidam quos in omni uita quasi extraneos alienosque habuerant, subito in extremis propinquos habent; et qui extranei semper fuere uiuentium, parentes esse incipiunt mortuorum. Introducunt enim repente in testamentum quos nunquam introduxere in affectum; et hoc maxime, ut dixi, aut locupletes, aut nobiles, aut honoratos, et qui nisi potentes essent, parentes forsitan non fuissent. Ridicula miseri testatoris ambitio, dans censum propriae facultatis ad comparandum mendacium propinquitatis, emens pretio haereditatis nomen haeredis, et totis patrimonii sui uiribus hoc elaborans ne se ille qui haeres scribitur parentem neget, et ut testator infelicissimus stultissima ac miserrima uanitate, facto haerede nobili, quia in uita sua humilior esse uisus est, honoratior in morte esse uideatur. O caecitas, o insania! quanto studio, infelicissimi homines, id efficitis ut miseri in aeternitate sitis? Quanto minore cura, minore ambitu id uobis praestare potuistis ut semper beati esse possitis? Cuius quidem rei causam aliam omnino inuenire non possum, nisi solam tantummodo incredulitatem atque perfidiam, id est, quod aut iudicandos se a Deo homines esse non putant, aut resurrecturos omnino esse non credunt. Nemo est enim qui resurrecturum se et iudicandum a Deo de operibus bonis ac malis certus sit, qui non uel spei ac beatitudini suae praestet ut pro bonis operibus perennia bona capiat, uel timori atque discrimini ne pro malis mala aeterna patiatur. [3,15] Sed abhorrere hoc uidelicet a Christiano nomine uidetur, ut dicatur futura non credere. Quid ergo causae est, ut si credit quae dixit Deus, non timeat quae minatur Deus? Si non credit uerbis quae dixit Deus, non credat praemiis quae promittit Deus! Neque enim se probat promissionibus Dei credere, qui non sic agit ut possit ad promissa a Deo praemia peruenire. In ipsa quippe hac uita hominum, si iudicandum se aliquis ab humana hac potestate et rapiendum se ad tribunal terrenum esse cognouerit, aduocatos requirit, patronos adhibet, officialium gratiam fauoremque mercatur; et haec omnia metu iudicii futuri agit, cum tamen euentum iudicii comparare non possit: adeo etsi uictoriam emere ipsam non ualet, spem tamen uictoriae magno emit. Dic mihi quisquis ille es qui credere te iudicium Dei dicis, tu si uel supradictorum exemplo hominum iudicandum te esse a Deo crederes, nonne spem ac salutem tuam quolibet pretio comparares? Sed non credis utique, non credis; et licet credulitatem tuam uerbis tuis uelis asseuerare, non credis. Verbis enim, ut ait Apostolus, confiteris, sed factis negas. Denique, ut infidelitatem tuam tibimet ex teipso probem, dic mihi, obsecro, quisquis ille es qui substantiam tuam uel propinquo cuipiam diuiti, uel affini, uel si hi forte desunt, etiam extraneo derelinquis; cur eam non sanus a te atque incolumis abdicasti? cur non sospes ac uegetus haeredibus tradidisti? sed in testamento ipso prouidentissime caues et sollicite ac diligenter inscribis: Quando ego ex rebus humanis excessero, tunc mihi tu ille charissime haeres esto. Dic mihi, quaeso, cur huic charissimo, ut ipse ais, ac deuinctissimo tuo tandiu nihil de tuo tribuis, tandiu nihil de tuo tradis, quandiu te putas esse uicturum, sed tum cum te uides esse moriturum? Et quid dico cum esse te moriturum uides? Immo id caues prouidentissime ne uel spirante, uel moriente te quidquam de tuo habeat, sed iam defuncto omnino, iam mortuo. Et mirum est quod hoc ipsum sinis ut funestato te tua habeat, nisi etiam iam exportato atque tumulato. Quamuis etiam in hoc quod ais, Quando ego ex rebus humanis excessero, id ipsum cauisse uidearis. Hoc est enim ex rebus humanis penitus excedere, totum omnino cum suo corpore hominem in praesentia humanarum rerum esse desisse. Dic mihi itaque cur haec tam prouide in testamento caues, cur tam sollicite ac prudenter interseris? Absque dubio quia necessariam tibi, dum uiuis, rem tuam iudicas, quia alienare te facultatibus tuis non uis; et iniquissimum putas uiuo te et incolumi alium tuo diuitem fieri, te autem mendicitate consumi. Verum est, nec inrationabilem curam abnuo, et quidquid a te in hunc modum dicitur probo. Sed in uno tamen mihi satis a te fieri cupio. Quid est quod tu, qui tibi usum rerum tuarum tantopere necessarium putas, fructus ac reditus facultatis tuae post mortem necessarios esse non putas? Dicis absque dubio, quia mortuo nihil opus est, nec reseruandum mihi quidquam in tempus illud est; quia defunctus ac nihil sentiens, nec delectari possum possessione rerum mearum, neque amissione cruciari. Euidens causa est. Ergo idcirco moriens substantiam tuam alteri deputas, quia capere ex ea fructus post mortem ipse non possis. Sed quid quod electissimum uas Dei apostolus Paulus testificatur et clamat quod quaecumque homo in uita hac seminauerit, haec post mortem metet; et qui parce seminat, parce et metet; et qui seminat in benedictione, ex benedictione et metet. Ex quo aperte intelligi uoluit eos qui seminant in parcitate, benedictionem metere non posse. Dum enim dicens, Qui parce seminat, parce et metet; et qui seminat in benedictione, ex benedictione et metet, euidenter utique benedictionem in sola posuerit largitate, ostendit parcos seminatores mendicitatem, largos benedictionem esse messuros. [3,16] Sed fortasse haec tibi, quicumque es, o infidelis, aut parum ualida aut parum aperta esse uideantur. Quid quod Dominus ipse in Euangelio nihil quemquam de operibus bonis perdere Christianum manifestissime docet dicens: Quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae, tantum in nomine discipuli, amen dico uobis, non perdet mercedem suam. Quid dici euidentius potuit? Etiam eam rem in futuro habituram praemium esse dixit, quae in praesenti pretium non haberet, tantumque honoris cultui suo tribuit ut aliquid esset illic per fidem quod hic omnino nihil esset per uilitatem. Sed tamen ne hoc sibi quidam forsitan blandirentur, si multa habentes exiguis possent magna mercari; subtiliter posuit etiam pro calice aquae frigidae non perituram esse mercedem: hoc utique euidenter ostendens non pro paruo aliquid magnum esse reddendum, sed tamen qualecumque fidei opus non esse periturum. Habes itaque indubitabilem futurae retributionis securitatem, habes recipiendorum bonorum operum satis idoneum uadem: qui quidem tantae non solum fidei, sed etiam misericordiae atque pietatis est, ut non soluat tantum quod promiserit quasi debitum, sed etiam ostendat aliquid quo se faciat debitorem. Nam qui pro calice aquae frigidae redditurum se dixit esse mercedem, non solum uult soluere quae acceperit, sed etiam demonstrat aliqua quae soluat. Pius scilicet ac misericordia plenus, et consulere uolens non solum diuiti largitati, sed etiam pauperculae officiositati, ostendit quod obnoxium sibi in aliquo Deum faceret, etiam qui quod feneraret penitus non haberet. [3,17] Sed forsitan tibi, quicumque diues es, indignum hoc facultatibus tuis opus pauperculorum esse uideatur, et uelis aliquam ad te peculiariter pertinentem sponsionem sacrae repromissionis audire. Habes primum illud quod ad diuitem illum Deus in Euangelio loquitur: Vade, uende omnia bona tua, et habebis thesaurum in coelo. Deinde illud quod praecepto interdictorio generaliter iubet: Nolite thesaurizare uobis thesauros in terra; thesaurizate autem uobis thesauros in coelo.Postremo illa quibus omnes rerum mundialium possessores ad opus profluae largitatis spe infinitae remunerationis inuitat, dicens quod omnis qui propter honorem atque amorem suum aut domum, aut agrum, aut quamcumque aliam facultatem in usus misericordiae prorogarit, centuplum accipiat in futuro. Insuper autem, inquit, et uitam aeternam possidebit. Quid spondere maius credentibus sibi potuit, qui magnis feneratoribus suis centuplum se redditurum esse promisit? Nec solum hoc, sed uitam, inquit, aeternam possidebit. Hoc multo plus est quam ipsa centupli retributio: quia id ipsum quod quis in centuplo acceperit, in perpetuo possidebit. Non erit ergo tunc fragilis et caduca possessio, nec in similitudinem terrenarum diuitiarum, umbrae praetereuntis aut somnii uanescentis more peritura. Quidquid datum a Deo fuerit, immortale erit: quidquid acceptum fuerit, sine termino permanebit. Ac per hoc, ut dixi, plus quam centuplum accipit qui sic accipit: quia uincit centupli pretium, id ipsum esse centuplum sempiternum. [3,18] Quae cum ita sint, et cum tanta absque dubio recepturus sit qui Deo credit, quomodo tu his rebus quas Deo dederis, usurum te esse post mortem non putas, quarum tibi non usum tantummodo Dominus, sed augmentum etiam et superexcellentem cumulum pollicetur? Aut forte accipere haec tanta non uis? Sed hoc ratio non patitur ut nolis. Nemo enim est inter homines qui cum beatus esse ualeat, miser esse malit; nemo est qui cum habere possit delicias summi boni, pati uelit supplicium summi mali: nullus profecto, nullus; et ideo nec tu quidem: nisi forte monstruosa sit in te aliqua et discrepans ab humano genere natura, ut solus tibi penitus bene esse nolis, solus beatitudinem fugias, solus suppliciis delecteris. Quod si utique non est, quid ergo causae est ut non uel moriens et in ultimis situs, id saltem supremae oblationis officio et omni rerum tuarum ambitu agas ut, si mereri a Deo potes, locuples ac beatus sis; sin autem id non potes, certe uel pro hoc merearis ut miser non sis, certe non uraris, certe non torquearis, certe tenebris exterioribus non iniiciaris, et ardentibus sine fine flammis non decoquaris? Quae cum ita sint, quid ergo, ut dixi, causae est, ut non omnibus modis uel mala fugias, uel bona assequi uelis? quid causae est quod haec non agis? quid causae est ut bona aeterna non emas? quid causae est ut mala aeterna non timeas? Quid utique nisi illud quod praelocutus sum, quod aut iudicandum a Deo te esse non putas, aut resurrecturum omnino te esse non credis? Si enim crederes, quomodo non futuri iudicii inaestimabile malum fugeres et immortalium suppliciorum tormenta uitares? Sed non credis utique, non credis; ac licet aliud et sermone asseras, et professione, non credis: sermo enim et professio tua iactitant fidem, sed uita atque obitus publicant infidelitatem. Alioquin uince me; uinci uolo. Non quaero ut mihi credulitatem tuam superioris uitae actibus probes; uno contentus sum testimonio supremorum tuorum. Ecce iam, ecce morieris, egressurus de domo corporis tui, nesciens quo iturus, quo abducendus, ad quam poenalia et quam tetra rapiendus, cui unum tantummodo superest inter suprema perfugium, una effugiendi aeterni ignis spicula datur, ut pro te offeras saltem quod in substantia habes, quia aliud quod possis Deo offerre iam non habes; et tu immemor tui, oblitus salutis tuae, de legatariis nouis cogitas, de locupletando haerede suspiras? Et haec faciens, credere te iudicium Dei dicis, qui tibi, cum iudicandus sis, uel inter suprema non consulis! et credere te aliquid de salute animae tuae loqueris, cui nullus est anima tua uilior, apud quem prope non interest cui prosis, dummodo ut tibi noceas! et credere te futurum iudicem dicis, apud quem nullus est minor atque despectior quam ipse iudex! Nam in tantum eum spernis, in tantum despicis, ut nec tibimet ipsi consulas, dummodo eius iussa contemnas. Aut refelle me, et conuince, si mentior. Clamat tibi ecce morienti ipse qui te iudicaturus est iudex tuus, ne ullum omnino hominum in prorogandis rebus ac facultatibus tuis plus quam te ames, ne ulli de substantia tua moriens magis quam tibi consulas, nullum tibi anima tua propinquiorem, nullum iudices chariorem. Quid enim proderit, inquit Saluator, homini si lucretur mundum totum, et detrimentum faciat animae suae? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua. Hoc est dicere: Quid tibi, o infelicissime homo, proderit si omnem mundum aut ipse habeas, aut tuis proximis relinquas, si salutis atque animae detrimenta patiaris? Damna enim animae totum penitus secum auferunt; nec quidquam homo omnino habere poterit qui seipsum damno animae pereuntis amittat. Aut quam, inquit, homo commutationem dabit pro anima sua? Hoc est dicere: Non respicias, o homo, pecuniam, non possessionem; nec dubites, saltem moriens, pro spe tua, quantum potes, rei tuae ac facultatis offerre. Quidquidlibet enim dederis pro te, uile est; quidquid pro te obtuleris, parui pretii est: quia anima tua in omnium rerum comparatione pretiosior. Et ideo nihil dubites pro te dare: quia si te amiseris, omnia in te perdis: si autem te lucrifeceris, tecum et in te omnia possidebis. [3,19] Cum haec ergo tibi iam morienti, o homo quisquis es, Dominus tuus clamet, tu mentem obduras, tu aurem obstruis; et nudis sermonibus fidem asserens, sufficere tibi putas uerba pro rebus, ac satis te firmum aestimas credulitatis habere subsidium, si Deum, quem rebus atque operibus tuis despicis, uerbis mendacibus honorare uidearis. Fili, inquit Scriptura sancta, si habes, benefac tecum, et Deo bonas oblationes offer. Et alibi: Miserere, inquit, animae tuae. Vide pietatem erga te Domini nostri, uide quam misericors sit Dominus Deus noster, qui nos ipsos pro nobis misericordiam rogat. Miserere, inquit, animae tuae. Hoc est dicere: Miserere etiam tu illius cuius uides miseratione me frangi; miserere illius tandem cuius misereor ego semper; miserere tu animae saltem tuae, cum misereri me cernas alienae. Et quid post haec, o miserrime homo? cum Deus sic tecum agat, non acquiescis! rogat te ut tui miserearis, et non uis! causam tuam apud te agit, et a te non admittitur! dignatur te pro te petere, et a te non potest impetrare! Et quomodo, quisquis es, o miserrime homo, quomodo te postea supplicantem ille in iudicio suo audiet, cum tu hic cum pro te rogantem audire ipse nolueris? [3,20] Sed uidelicet causa grandis est, qua Deum audire non possis. Circumstant enim te aegrotantem cognati atque agnati tui, circumstant locupletes matresfamiliae, circumstant nobiles uiri, obsidet lectum infirmitatis tuae sericis atque auratis uestibus circumfusa numerositas. O quantus fructus aeternitatis est, talibus bona propria erogare mendicis! Digna uidelicet causa et satis iusta est, ut tu animae tuae auferas quod egenis talibus derelinquas. Sed nimirum misericordia frangeris, et lamentantium propinquorum pietate superaris. Est certa ratio. Vides quippe opulentissimi ac splendidissimi cultus homines, tibi anxios, tibi flentes, tristi uultu et festo habitu, compositas ad moestitudinem facies tibi ostentantes, per imaginariam sollicitudinem suam ementes haereditatem tuam. Quem non moueat tanta pietas, quem non moueat talis dolor; aut quomodo, cum haec talia uideas, non obliuiscaris tui? Vides enim extortas lacrymas, simulata suspiria, fictam anxietatem, non optantem ut conualescas, sed exspectantem quando moriaris. Vides defixos in te, quasi accusantes tui obitus tarditatem, omnium uultus. O infelicem te ac miserrimum cuius supremum exitum tantus desiderat ac precatur numerus propinquorum! nisi quod scio ac satis certus sum, nihil omnino apud Deum uota talium praeualere. Nam mirari possem forte quod uiueres, quem mori tam multi uelint. Et propter hos, quisquis ille es, propter hos tales animam tuam deseris, et credere te iudicium Dei dicis, cum ad hoc eius iussa despicias ut patrimonium tuum talibus derelinquas? Dispersit, inquit propheta de eo qui Deum credit, dispersit, dedit pauperibus: iustitia eius manet in aeternum. Sed et Saluator ipse ad omnes diuites: Vendite, inquit, quae possidetis, et date eleemosynam. Et alibi: Vende quae habes, et da pauperibus. Nunquid dicit, agnatis da, nunquid affinibus? Non utique; sed pauperibus, sed egenis. Nunquid propinquo diuiti, nunquid ulli omnino homini praepotenti? Non utique; sed egenti, sed inopi, sed egestuoso. Et recte. Nunquid enim cum locupletibus cognatis tuis substantiam tuam dederis, iustitia tua manet in aeternum? aut cum diuitias eorum diuitiis tuis auxeris, thesaurum habebis in coelo? Vae, inquit propheta, his qui dicunt dulce amarum, et amarum dulce. Etiam laudari a te tales hos Deus prohibet, et tu ditare non metuis! dari his praedicatoria uerba non uult, et tu etiam talenta largiris! honorari uitam eorum fictis sermonibus uetat, et a te thesauri eorum diuitiaeque cumulantur! Sed uereris uidelicet uultus circumsidentium propinquorum, et praesentes atque obsidentes lectulum tuum metuis offendere. Ne metueris eos, inquit Dominus per prophetam, neque paueas a facie eorum, quoniam domus exasperans est. Et ideo tu etiam esto intrepidus et constans. Non formides uultus eorum, neque frangaris ambitu eorum. Despice concupiscentes haereditatem tuam et diuidentes iam inter se substantiam tuam; qui non te, sed patrimonium tuum diligunt, immo qui cupiditate rerum tuarum te exsecrantur. Nam dum tua impatienter sitiunt, te oderunt; praesentiamque tuam quasi aemulam sibi et aduersariam iudicantes, obicem atque obstaculum putant cupiditatis suae esse quod uiuis. Despice ergo hos tales ac nihili facito. Non te moueant blandimenta eorum: uenena tibi sunt. Non respicias adulationes eorum: gladii sunt iugulatores tui, et quidem ferreis atque hostilibus gladiis tetriores. Illos enim homines cuncti uident; istos incauti non uident. Illi, quia aperte saeuiunt, euitantur; isti, quia occulte insidiantur, occidunt: et hoc periculosiores sunt ac nouo nocendi genere peiores, quod illis ferreis gladiis nemo est penitus qui se laedi uelit, istis multi se etiam occidi uolunt. Noua atque inaestimabilis mali lethalis inlecebra. Illis gladiis quicumque percutitur, et timore pariter et dolore torquetur; istis quicumque occiditur, delectatur. Fuge ergo hoc malum, fuge assentationes insidiantes tibi, fuge obsequelas noxias tibi, fuge ambitus deceptores tuos: ista sunt officia quae te iugulant, ista sunt quae in mortem trahunt. Fuge ergo talium blandimenta, fuge eorum sedulitatem: isti sunt carnifices ac tortores tui, qui te in praesenti quidem ambiunt, sed in futuro necant, et consertis quodammodo manibus ac uelut coniurata mutuo factione in sempiternos tartari ignes cogere ac praecipitare conantur. Et ideo non timeas eos, non expauescas; erige animum, et uim sanctae auctoritatis assume. Si enim illi tantopere annituntur ut pereas, cur non maiore tu animo annitaris ut uiuas? Confortare ergo, et constanti animo tibi consule. Satis infidelis ac satis stultus est qui mauult praestare aliis ut sit miser, quam sibi ut sit beatus; et ut alios affluere faciat deliciis temporariis, se tradit urendum ignibus sempiternis.