[0] INVECTIVA IN CICERONEM. [1] I 1. Grauiter et iniquo animo maledicta tua paterer, M. Tulli, si te scirem iudicio magis quam morbo animi petulantia ista uti. sed cum in te neque modum neque modestiam ullam animaduerto, respondebo tibi, ut, si quam male dicendo uoluptatem cepisti, eam male audiendo amittas. 2. Ubi querar, quos implorem, patres conscripti, diripi rem publicam atque audacissimo cuique esse praedae? apud populum Romanum? qui ita largitionibus corruptus est, ut se ipse ac fortunas suas uenales habeat. an apud uos, patres conscripti? quorum auctoritas turpissimo cuique et sceleratissimo ludibrio est. ubiubi M. Tullius leges iudicia rem publicam defendit atque in hoc ordine ita moderatur, quasi unus reliquus e familia uiri clarissimi, Scipionis Africani, ac non reperticius, accitus ac paulo ante insitus huic urbi ciuis. [2] II 1. An uero, M. Tulli, facta tua ac dicta obscura sunt? an non ita a pueritia uixisti, ut nihil flagitiosum corpori tuo putares, quod alicui collibuisset? aut scilicet istam immoderatam eloquentiam apud M. Pisonem non pudicitiae iactura perdidicisti? itaque minime mirandum est, quod eam flagitiose uenditas, quam turpissime parasti. 2. Verum, ut opinor, splendor domesticus tibi animos tollit: uxor sacrilega ac periuriis delibuta, filia matris paelex, tibi iucundior atque obsequentior quam parenti par est. domum ipsam tuam ui et rapinis funestam tibi ac tuis comparasti, uidelicet, ut nos commonefacias, quam conuersa res sit, cum in ea domo habitares, homo flagitiosissime, quae P. Crassi, uiri clarissimi, fuit. [3] III 1. Atque haec cum ita sint, tamen se Cicero dicit in concilio deorum immortalium fuisse, inde missum huic urbi ciuibusque custodem absque carnificis nomine, qui ciuitatis incommodum in gloriam suam ponit. quasi uero non illius coniurationis causa fuerit consulatus tuus et idcirco res publica disiecta eo tempore, quo te custodem habebat. sed ut opinor, illa te magis extollunt, quae post consulatum cum Terentia uxore de re publica consuluisti, cum legis Plautiae iudicia domo faciebatis, ex coniuratis aliquos pecunia condemnabas, cum tibi alius Tusculanam, alius Pompeianam uillam exaedificabat, alius domum emebat. qui uero nihil poterat, is erat calumniae proximus, is aut domum tuam oppugnatum uenerat aut insidias senatui fecerat, denique de eo tibi compertum erat. [4] IV 1. Quae si tibi falsa obicio, redde rationem, quantum patrimonii acceperis, quid tibi litibus accreuerit, qua ex pecunia domum paraueris, Tusculanum et Pompeianum infinito sumptu aedificaueris, aut si retices, cui dubium potest esse: opulentiam istam ex sanguine et miseriis ciuium parasti? 2. Verum, ut opinor, homo nouus Arpinas, ex M. Crassi familia, illius uirtutem imitatur, contemnit simultatem hominum nobilium, rem publicam caram habet, neque terrore neque gratia remouetur a uero, amicitia tantum ac uirtus est animi. [5] V 1. Immo uero homo leuissimus, supplex inimicis, amicis contumeliosus, modo harum, modo illarum partium, fidus nemini, leuissimus senator, mercennarius patronus, cuius nulla pars corporis a turpitudine uacat, lingua uana, manus rapacissimae, gula immensa, pedes fugaces: quae honeste nominari non possunt, inhonestissima. atque is cum eius modi sit, tamen audet dicere: " O fortunatam natam me consule Romam!" te consule fortunatam, Cicero? immo uero infelicem et miseram, quae crudelissimam proscriptionem eam perpessa est, cum tu perturbata re publica metu perculsos omnes bonos parere crudelitati tuae cogebas, cum omnia iudicia, omnes leges in tua libidine erant, cum tu sublata lege Porcia, erepta libertate omnium nostrum uitae necisque potestatem ad te unum reuocaueras. [6] VI 1. Atque parum quod impune fecisti, uerum etiam commemorando exprobras neque licet obliuisci his seruitutis suae. egeris, oro te, Cicero, profeceris quidlibet, satis est perpessos esse. etiamne aures nostras odio tuo onerabis, etiamne molestissimis uerbis insectabere? "cedant arma togae, concedat laurea linguae". quasi uero togatus et non armatus ea, quae gloriaris, confeceris, atque inter te Sullamque dictatorem praeter nomen imperii quicquam interfuerit. [7] VII 1. Sed quid ego plura de tua insolentia commemorem? quem Minerua omnis artis edocuit, Iuppiter Optimus Maximus in concilio deorum admisit, Italia exulem humeris suis reportauit. oro te, Romule Arpinas, qui egregia tua uirtute omnis Paulos, Fabios, Scipiones superasti, quem tandem locum in hac ciuitate obtines? quae tibi partes rei publicae placent? quem amicum, quem inimicum habes? cui in ciuitate insidias fecisti, ancillaris; cuius ope de exsilio tuo Dyrrhachio redisti, eum insequeris. quos tyrannos appellabas, eorum potentiae faues; qui tibi ante optimates uidebantur, eosdem dementes ac furiosos uocas. Vatini causam agis, de Sestio male existimas. Bibulum petulantissimis uerbis laedis, laudas Caesarem. quem maxime odisti, ei maxime obsequeris. aliud stans, aliud sedens sentis de re publica. his male dicis, illos odisti, leuissime transfuga, neque in hac neque in illa parte fidem habens.