[11] CAPUT XI. De captione castri Sanctae Seuerae. Sicut ergo nobiles ignobiles, gloriosos inglorios reddens, pigritia desidiam comitata imo deprimit, sic nobiles nobiliores, gloriosos gloriosiores, uirtus animi corporis exercitio agitata superis attollit; et quibus oblectata strenuitas perfruatur, praeclara facinora undecunque terrarum uiris offerendo reponit. Assistunt equidem qui magnificis exorent suppliciis, multo etiam et sumptuoso seruitio ad partes Bituricensium dominum Ludouicum transmeare, ea in parte qua confinia Lemouicensium conterminant, ad castrum uidelicet Sanctae Seuerae nobilissimum, et haereditaria militiae possessione famosum, pedite multo populosum, dominumque illius uirum nobilem Hunbaldum, aut ad exsequendum iustitiam cogere, aut iure pro iniuria castrum lege Salica amittere. Rogatus uero non cum hoste, sed domesticorum militari manu fines illos ingressus, cum ad castrum festinaret, praefatus castellanus multa militia comitatus (erat enim generosi sanguinis, bene liberalis et prouidus) ei occurrit, riuumque quemdam repagulis et palis praeponens (nulla enim alia succedebat uia) exercitui Francorum resistit. Cumque ibidem mediante riuo utrique haererent, dominus Ludouicus unum eorum audacius caeteris indignatus repagula exisse, equum calcaribus urget, et ut erat uir prae caeteris cordatus, insiliens in eum lancea percussum, nec eum solum, sed per eum alium uno ictu prosternit, et quod regem dedeceret in eodem riuo copiosum usque ad galeam balneum componit, successusque suos urgere non differens, quo ille arcto exierat, iste intrauit, et pugili congressione hostes abigere non desistit. Quod Franci uidentes, mirabiliter animati repagula rumpunt, riuum transiliunt, hostesque multa caede persequentes ad castrum usque coactos repellunt. Fama uolat, oppidanos totamque uicina percellit, quod dominus Ludouicus et sui ut fortissimi milites, donec funditus subuerterit castrum, et nobiliores castri aut patibulo affigat, aut oculos eruat, recedere dedignetur. Ea propter consulte agitur, ut et dominus castri se dedere regiae maiestati non differat, castrumque et terram eius ditioni subiiciat. Rediens itaque dominus Ludouicus, praedam dominum castri fecit, et subito triumpho eo Stampis relicto Parisius felici successu remeauit. [12] CAPUT XII. De morte regis Philippi. Deinceps in diem proficiente filio, pater eius rex Philippus in diem deficiebat. Neque enim post superductam Andegauensem comitissam quidquam regia maiestate dignum agebat, sed raptae coniugis raptus concupiscentia uoluptati suae satisfacere operam dabat. Unde nec reipublicae prouidebat, nec proceri et elegantis corporis sanitati plus aequo remissus parcebat. Hoc unum supererat, quod timore et amore successoris filii regni status uigebat. Cumque fere sexagenarius esset, regem exuens apud Milidunum castrum super fluuium Sequanae praesente domino Ludouico extremum clausit diem (an. 1108). Cuius nobilibus exsequiis interfuerunt uiri uenerabiles, Walo Parisiensis episcopus, Siluanectensis, Aurelianensis, et bonae memoriae Adam Beati Dionysii abbas, et uiri religiosi quamplures. Qui nobile regiae maiestatis cadauer ad ecclesiam beatae Mariae perferentes, celebres ei exsequias pernoctauerunt. Sequente uero mane lecticam palliis seu quocunque funebri ornatu decenter ornatam, ceruicibus maiorum suorum seruorum imposuit filius, et filiali affectu, quemadmodum decebat, modo pedes, modo eques, cum quos habebat baronibus lecticam flendo adiutare studebat. Hic etiam mirabilem ostendens animi generositatem, cum toto tempore uitae suae nec pro matris repudio, nec etiam pro superducta Andegauensi ipsum in aliquo offendere, aut regni eius dominationem defraudando in aliquo, sicut alii consueuerunt iuuenes, curauerit perturbare. Cum autem ad nobile monasterium Beati Benedicti super Ligerim fluuium multo comitatu deportassent, quoniam ibidem se deuouerat, dicebant siquidem qui ab eo audierant, quod a sepultura patrum suorum regum, quae in ecclesia Beati Dionysii quasi iure naturali habetur, se absentari desiderauerat, eo quod minus bene erga Ecclesiam se habuerat, et quia inter tot nobiles reges non magni duceretur eius sepultura : in eodem monasterio ante altare positum, prout decentius potuerunt, hymnis et prece animam Domino commendantes, corpus solemnibus saxis exceperunt. [13] CAPUT XIII. De sublimatione eius in regem. Praefatus autem Ludouicus, quoniam in adolescentia Ecclesiae amicitiam liberali defensione promeruerat, pauperum et orphanorum causam sustentauerat tyrannos potenti uirtute perdomuerat, Deo annuente ad regni fastigia, sicut bonorum uoto asciscitur, sic malorum et impiorum uotiua machinatione, si fieri posset, excluderetur. Consulte ergo agitur, et potissimum dictante uenerabili et sapientissimo uiro Iuone Carnotensi episcopo, ut ad refellendam impiorum machinationem citissime Aurelianis conueniadt, eiusque exaltationi operam dare mature festinent. Senonensis igitur archiepiscopus Daimbertus inuitatus cum comprouincialibus, uidelicet Galone Parisiensi episcopo, Manasse Meldensi, Ioanne Aurelianensi, Iuone Carnotensi, Hugone Niuernensi, Humbaldo Autissiodorensi, accessit. Qui in die Inuentionis sancti protomartyris Stephani sacratissimae unctionis liquore delibutum, missas gratiarum agens, abiectoque saecularis militiae gladio, ecclesiastico ad uindictam malefactorum accingens, diademate regni gratanter coronauit, nec non et sceptrum et uirgam, et per haec Ecclesiarum et pauperum defensionem, et quaecunque regni insignia approbante clero et populo deuotissime contradidit. Nec dum post celebrationem diuinorum festiuas deposuerat exuuias, eum subito mali nuntii baiulato res a Remensi Ecclesia assistunt, litteras contradictorias deferentes, et auctoritate apostolica, si tempestiue uenissent, ne regia fieret unctio interminantes. Dicebant siquidem primae regis coronae primitias ad ius Ecclesiae Remensis spectare, et a primo Francorum rege, quem baptizauit beatus Remigius, Clodoueo, hanc praerogatiuam illibatam et inconuulsam obtinere; si quis eam temerario ausu uiolare tentauerit, anathemati perpetuo subiacere. Ea siquidem occasione archiepiscopo suo uenerabili et emerito uiro Viridi Rodulfo, qui domini regis, eo quod absque eius assensu electus et inthronizatus fuerat sede Remensi, grauissimas et periculosas incurrerat inimicitias, pacem impetrare, aut regem non coronari sperabant. Qui, quia intempestiue uenerunt, ibi muti ad propria loquaces redierunt: aut si quid dixerunt, nihil tamen utile retulerunt. [14] CAPUT XIV. De captione Firmitatis Balduini, et liberatione comitis Curboilensis, et Anselmi Garlandensis. (Anno 1108) Ludouicus igitur Dei gratia rex Francorum, quoniam in adolescentia idipsum consueuerat, dissuescere non potuit, uidelicet Ecclesias tueri, pauperes et egenos protegere, paci et regni defensioni insistere. Praefatus itaque Guido Rubeus, filiusque eius Hugo Creciacensis iuuenis idoneus, armis strenuus, tam rapinis quam incendiis aptus, totiusque regni turbator celerrimus, rancore animi cumulato pro amissi castri Gornaci erubescentia, a regiae excellentiae derogatione non cessabant. Eapropter nec etiam fratri comiti Corbolinensi Odoni, quia ei nullam contra regem tulerat opem, parcere elegit; sed eius insidians simplicitati, cum quadam die uenatum iri penes se secure decreuisset, quid rei, quid spei, corrupta inuidia consanguinitas pariat insipiens, animaduertit. Raptus equidem ab eodem fratre Hugone in castro qui dicitur Firmitas-Balduini, compedibus et catenis impeditur: nec si facultas suppeteret, nisi cum regem impeteret bello, expediretur. Qua inusitata insania oppidani Corboilenses multi, (oppugnabat enim castellum ueterana militum multorum nobilitas), ad regiae maiestatis publicum confugiunt asylum; genibus eius prouoluti lacrymabili singultu captum comitem, et captionis causam denuntiant, et ut eum potenter eripiat, multiplici prece sollicitant. Spe autem ereptionis eo spondente suscepta, iram mitigant, dolorem alleuiant, et qua arte, quibus ualeant uiribus dominum recuperare decertant. Unde actum est ut quidam de Firmitate-Balduini, quae nec haereditario iure, sed occasione cuiusdam matrimonii de comitissa Adelaide, quam retento castro spretam repudiauit, ad eum spectabat; cum quibusdam Curboilensium conferentes iureiurando in castro, caute tamen, eos recipere firmauerunt. Quorum persuasione cum rex pauca curialium manu, ne publicaretur, accelerasset, sero cum adhuc circa ignes confabularentur, qui praemissi fuerant, uidelicet Ansellus de Garlanda dapifer, tanquam miles strenuus, porta qua determinatum erat pene cum quadraginta armatis receptus, uiribus eam occupare contendit. Verum oppidani fremitum equorum, equitum murmur inopinatum admirantes, econtra prosiliunt, et quia uia ostiis oppositis arctabatur, et ingressus ad nutum aut ire aut redire prohibebat, indigenae pro foribus audaciores expeditius eos caedebant. Qui et noctis tenebrarum opacitate, et loci coarctati infortunio, cum sustinere diutius non ualentes portam repetissent, Ansellus, ut erat animosus, retrocedens et caesus, quia portam hoste anticipatus non potuit, interceptus turrim castri eiusdem non ut dominus, sed ut captiuus, cum comite Corboilensi occupauit. Et pari dolore, dispari timore, cum alius mortem, alius exhaeredationem tantum timeret, uersus ille eis aptari poterat : "Solatia fati Carthago Mariusque tulit". Quod cum clamore refugorum accelerantis regis auribus insonuisset, deuiando densae noctis molestia se demoratum dedignans celerrimo insiliit equo, et innitens irrumpendo portam praesidia suis audacter deferre, porta serrata telorum, et lancearum, et saxorum grandine cessit repulsus. Quo consternari doloré fratres et consanguinei capti dapiferi, pedibus regis prouoluti: Miserere, inquiunt, gloriose rex, strenue agens, quoniam si nefandus ille Hugo Creciacensis, homo perditissimus, humani sanguinis sitibundus, uel huc ueniens, uel illuc abducens fratrem nostrum, tangere quoquo modo potuerit, iugulo eius citissime insistet, nec quae eum poena maneat, si ferocior ferocissimo subita morte eum interficiat, curabit. Hoc ergo timore rex citissime castrum cingit, portarum uias obtrudit, municipiis quatuor aut quinque castrum concludit, et ad captorum et castelli receptionem et regni et personae operam impendit. Praefatus autem Hugo, quorum captione primo exhilaratus, horum ereptione uel castri amissione ualde perterritus, anxiatur, laborat, et quomodo castrum ingredi posset modo eques, modo pedes, multiformi ioculatoris et meretricis mentito simulacro machinatur. Unde cum quadam die id circa tota eius intentio uersaretur, de castris animaduersus insilientium peremptorios impetus sustinere non ualens, fugam apponit saluti, cum subito inter alios et ante alios animi et equi uelocitate Guillelmus frater capti dapiferi, miles facetus et armis strenuus, eum grauissime insectans impedire conatur. Quem cum ipse Hugo ipsa sui uelocitate singularem conspiceret, uibrato fraxino saepe in eum intendebat; sed quia timore consequentium moram facere non audebat, reciprocam fugam capiebat, hoc mire et egregie callens, quod si cum solo solus mora aliqua inire posset, animi audaciam aut duelli tropaeo aut mortis periculo mirabili fama declararet. Crebro etiam contigit ut uillas in uia sitas, et occurrentium hostium indeclinabiles impetus nullo modo euadere ualeret, nisi cum simulata fraude seipsum Garlandensem Guillelmum fallendo, Guillelmum autem Hugonem se sequentem conclamaret, et ex parte regis, ut eum tanquam hostem impedirent, inuitaret. His et aliis huiusmodi tam linguae cautela, quam animi strenuitate fuga lapsus, multos unus derisit. Rex autem nec hac nec alia occasione ab incepto obsidionis desistens, castellum coarctat, oppidanos terebrat, nec eos impugnare desistit, donec expugnatis clam militibus, quorumdam tamen oppidanorum machinatione, potenti uirtute ad deditionem coegit. Quo tumultu milites ad arcem fugientes, uitae, non captioni consuluerunt. Nam ibidem inclusi, nec se plene protegere, nec arcem exire quoquo modo ualuerunt, donec quidam caesi, plures sauciati, regiae maiestatis arbitrio succumbentes, tam se quam arcem non inconsulto domino suo exposuerunt. Sic uno facto pius et sceleratus eodem, dapiferum sibi, fratribus fratrem, Corboilensibus comitem, tam prudenter quam clementer restituit. De castello militum quosdam eorum bona depopulans exhaeredauit, quosdam diuturni carceris maceratione, ut terreret consimiles, affligens, durissime punire instituit. Talique uictoria coronae primitias contra aemulorum opinionem egregie Deo donante nobilitauit. [15] CAPUT XV. De colloquio inter regem Ludouicum et regem Anglorum Henricum habito apud Plancas Nimpheoli. Ea tempestate ad partes Northmannorum contigit deuenisse regem Anglorum Henricum, uirum fortissimum, pace et bello clarum. Cuius admirabilem et pene per uniuersum orbem declaratam excellentiam, ille etiam agrestis uates, Anglorum sempiterni euentus mirabilis spectator et relator Merlinus, tam eleganter quam ueraciter summo praeconio commendat, ac in eius laude uoce prophetica erumpens ex abrupto, ut uatum mos inoleuit: Succedet, inquit, leo iustitiae, ad cuius rugitum Gallicanae turres et insulani dracones tremebunt. In diebus eius aurum ex lilio et urtica extorquebitur, et argentum ex ungulis mugientium manabit. Calamistrati uaria uellera uestibunt, quia exterior habitus interiora signabit, pedes latrantium truncabuntur, pacem habebunt ferae, humanitas supplicium dolebit, findetur forma commercii, dimidium rotundum erit, peribit miluorum rapacitas, et dentes luporum hebetabuntur. Catuli leonis in aequoreos pisces transformabuntur, et aquila eius super montes Arauium nidificabit. Quae rota tanti et tam decrepiti uaticinii, usque adeo et personae strenuitati et regni administrationi adaptatur, ut nec unum iota, nec unum uerbum ab eius conuenientia dissentire ualeat, cum ex hoc etiam quod in fine de catulis eius dicitur, manifeste appareat filios eius et filiam naufragatos, et a maritimis piscibus deuoratos, et conuertibiliter physice transformatos, illius uaticinium pro certo uerificasse. Praefatus itaque rex Henricus Guillelmo fratri feliciter succedens, cum consilio peritorum et proborum uirorum regnum Angliae lege antiquorum regum gratanter disposuisset, ipsasque regni antiquas consuetudines ad captandam eorum beneuolentiam iureiurando firmasset, applicuit ad portum ducatus Northmannici, fretusque domini regis Francorum auxilio terram componit, leges recolit, pacem coactis imponit, nihil minus quam eruitionem oculorum, et celsitudinem furcarum, si rapiant, promittens. His igitur et huiusmodi promissionibus, et crebris promissionum redditionibus percussis, quia pollicitis diues quilibet esse potest, silet terra in conspectu eius, pacem seruant inuiti, feroci Danorum propagatione pacis expertes Northmanni, et in hoc ipso uatis agrestis oracula uerificantes. Perit enim miluorum rapacitas, et dentes luporum hebetantur, cum nec nobiles nec innobiles depraedari aut rapere quacunque audacia praesumunt. Quod autem dicit: Ad rugitum leonis iustitiae Gallicanae turres et insulani dracones tremebunt, huc accedit, quod fere omnes turres et quaecunque fortissima castra Northmanniae, quae pars est Galliae aut euersum iri fecit, aut suos intrudens, et de proprio aerario procurans, aut si dirutae essent, propriae uoluntati subiugauit. Insulani dracones tremuerunt, cum quicunque Angliae proceres, nec etiam mutire tota eius administratione praesumpserunt. In diebus eius aurum ex lilio, quod est ex religiosis boni odoris, et ex urtica, quod est ex saecularibus pungentibus, ab eo extorquebatur, hoc intendens, ut sicut omnibus proficiebat, ab omnibus ei seruiretur. Tutius est enim unum ut omnes defendat ab omnibus habere, quam non habendo per unum omnes deperire. Argentum ex ungulis mugientium manabat, cum ruris securitas horreorum plenitudinem, horreorum plenitudo argenti copiam, plenis scriniis ministrabat. Qua occasione et castrum Gisortium tam blanditiis quam minis a Pagano de Gisortio eum extorquere contigit, castrum munitissimum, situ loci compendiosum, quod ad utrumque terminum Francorum et Northmannorum fluuio gratae piscium fecunditatis, qui dicitur Etta, interfluente, antiquo fune geometricali Francorum et Danorum concorditer metito collimitat, ad irruendum in Franciam gratum Northmannis praebens accessum, Francis prohibens. Quod si facultas habendi suppeteret, nec minus rex Francorum rege Anglorum ipsa loci et immunitatis opportunitate iure regni appetere debuisset. Huius itaque repetitio castri inter utrumque regem subitum odii fomitem ministrauit. Unde rex Francorum cum ad eum pro redditione aut pro castri subuersione misisset, nec profecisset, notam rupti foederis opponens diem agendi statuit, locum assignat. Accumulantur interim, ut in talibus fieri solet, aemulorum maledictis excitata odia regum, nec dum licet pacantur, quomodo ad colloquium superbe et exose sibi occurrant, uires militares exaggerant. Collectis igitur magna ex parte Francorum regni proceribus, uidelicet Roberto Flandrensi comite cum quatuor ferme millibus militum, comite Theobaldo Palatino, comite Niuernense, duce Burgundionum, cum aliis quamplurimis; multis etiam archiepiscopis et episcopis, per terram Melluntensis comitis, quia adhaerebat regi Angliae, transeundo, depopulans, et incendiis exponens, talibus beneficiis futuro adulabatur colloquio. At ubi utrobique maximo collecto exercitu, uentum est ad locum uulgo nominatum Plancas Ninfeoli, ad castellum loco infortunatum, cui perhibet accolarum antiquitas, aut uix aut nunquam conuenientes pacificari, super ripam intercurrentis et communem transitum prohibentis amnis consedit exercitus. Consulte uero nobiliores et sapientiores electi Franci, per pontem tremulum et singulis et pluribus subitum minantem praecipitium ipsa sui uetustate transeuntes, Anglico regi diriguntur. Quorum qui referendam susceperat actionis causam, peritus orator, insalutato rege, ore comitum sic perorauit: Cum gloriosa domini regis Francorum liberalitate ducatum Northmanniae tanquam proprium feodum ab eiusdem munifica dextra uestra recepisset industria, inter alia et praeter alia hoc specialiter iureiurando firmatum constat de Gisortio et Braio, ut quocunque contractu uter uestrum obtinere posset, neuter haberet, cum infra quadraginta receptionis dies possessor pacti obnoxius ipsa castella funditus subuerteret. Quod quia non fecistis, praecepit rex et ut adhuc faciatis, et non factum lege competenti emendetis. Dedecet enim regem transgredi legem, cum et rex et lex eamdem imperandi excipiant maiestatem. Quod si quid horum uestrates aut dedixerint, aut dicere dissimulando noluerint, pleno duorum aut trium testimonio baronum lege duelli parati sumus approbare. Nec dum his expletis ad regem Franciae redierant, cum Northmanni eos insequentes regi assistunt, quidquid causam laedere poterat inuerecunde diffitentes, iudiciario ordine querelam agitare postulantes, cum nihil aliud praecipue attenderent, quam quod infecto paratae actionis negotio quacunque dilatione tantorum regni optimatum discretioni rei ueritas non pateret. Remittuntur cum eis primis potiores, qui etiam per comitem Flandrensem Robertum, Hierosolymitanum palaestritam egregium, rem uerificare audacter offerant, et lege duelli uerborum exaggerationem refutando, cui iustitia cedere debeat confligendo aperiant. Quod cum nec approbassent, nec conuenienter reprobassent, rex Ludouicus, ut erat magnanimus, et animo et corpore procerus, citissime dirigit qui regi hoc disiungant aut castrum subuertere, aut de fractae fidei perfidia contra se personaliter defendere: Age, inquiens, eius debet congressionis esse poena, cuius ueri et uictoriae debet esse et gloria. Arbitratus etiam de loco quidquid decentius potuit: Succedat, inquit, eorum exercitus a ripa fluminis, dum transuadari possimus, ut tutior eis locus maiorem offerat securitatem, uel si magis placet, nobiliores totius exercitus habeat singulariter concertandi obsides, dummodo ad nos, remoto agmine nostro, transire concedat. Neque enim aliter transuadari poterit. Quidam uero ridiculosa iactantia super praefatum tremulum pontem, cum statim corrueret, reges dimicare acclamabant. Quod rex Ludouicus tam leuitate quam audacia appetebat. Rex uero Anglorum inquit: Non est mihi tibia tanti, ut pro his et huiusmodi famosum et perutile mihi castrum superuacanee amittam. Et haec et alia inuectiua refutans: Cum uidero, inquit, dominum regem, ubi me defendere debeam non uitabo, cum quod offerebat loci impotentia abnegaret. Quo ridiculoso responso moti Franci, tanquam fortuna locorum bella gerat, currunt ad arma, similiter et Northmanni. Et dum utrique ad flumen accelerant, maximae stragis et calamitatis detrimentum sola accessus remouit impossibilitas. Quia uero sermone diem detinuerant, nocte instante illi Gisortium, nostri Caluum Montem remearunt. At ubi primo polo stellas aurora fugauit, Franci hesternae memores iniuriae, militiae insuper feruore matutini, uelocissimis equis uiam praeripiendo prope Gisortium congredi, irruentes, miro fastu, mira concertant audacia, et quantum praestent multo marte exercitati longa pace solutis, cum Northmannos per portam fatigatos intrudunt, edocere laborant. His et huiusmodi primordiis initiata guerra, per biennium pene continuata, grauius regem Angliae laedebat, cum uniuersam pene Northmanniae marchiam, sicut se ducatus extendit, multa militia, et sumptuosis stipendiis ad terrae defensionem circumcingebat. Rex uero Francorum antiquis et naturalibus castris et municipiis, gratuita Flandrensium, Pontiuorum, Vilcassinorum et aliorum collimitantium strenua impugnatione, terram incendiis, depopulatione agitare non desinebat. Cum autem Guillelmus regis Anglici filius regi Ludouico hominium suum fecisset, gratia peculiari et peculium eius praefato castro augmentauit; et hac eum occasione in pristinam gratiam reduxit. Quod antequam fieret, mirabilis eiusdem contentionis occasione, et exsecrabilis hominum perditio mirabili punita est ultione.