Declamatio Lucretie. (praef.) Lucretia Spurii Lucrecii filia et Collatini Tarquini uxor a Sexto Tarquino regis Tarquini filio per uin cognita319 ipsa consentiente solum infamie metu ne Tarquinus sicut minabatur sibi occise iugulatum320 seruum in lecto sociaret. Vocatis ad se patre et uiro rem narrat. ultionem iniurie promitti facit et demum uult se ocidere. uetant321 pater et coniunx. (1) Noli te afflictare Lucretia; satis maximum argumentum dedisti te adulterio non consensisse tibique uim illatam. Quam322 penam eius expectas, que ultro quod celare poteras, acuses? (2) hoc adiuuat uita precedens tua, que non solum in hominum oculis sed in secretis domus penetralibus et frugalitatem et pudicitiam coluisti. An recolis, mea Lucretia? cum paucis ante diebus unaha cum improbo illo adultero323 prima facie huc aduenimus, tu inter seruas lanifitio intenta reperta es, improuisa, incauta, nec uirum nec hospitem tunc expectans. ea dies, illa deprensio castitatis tibi uictoriam dedit. regis nurus et filias commessationibus occupatas inuenimus. tu illis prelata es, tibi incorruptibilis gloria pudicitie parata est324. (3) Nos iniuriam ulciscemur, que mesta uiolentos compressus improbi iuuenis contulisti, dum ille mala gaudia ex inuita capiebat325. Videbis leta meritum regia de prole supplicium. Cur que coacta prebuisti sibi de libidine nephanda solatium, tua morte tuoque cruore uis ferocem eius animum saciare? an tibi non satis nota crudelitas patris, imanitas filiorum? iste corruptor corporis tui quot cedes expleuit in Gabios, quot ibi circumuenit innocentes? si ipsum odis, si sibi ex animo supplicium optas, fac uiuas; fac quod de te uideat in suis penis exultare; fac quod cum se uiderit inuisum et infamem periturum, te cuius corpus attigit, uideat integro fame lumine superesse. Noli Lucretia uiduare coniugem, orbare parente et filiis matrem auferre. opta uitam ut aspitias aliquando uindictam. (4) non habes unde mori uelle debeas. polutum est corpus, sed integer animus. nulla culpa sine consensu contrahitur. Quis nescit te non potuisse resistere nudam, dorminentem, incautam et nil tale uerentem, armato iuueni ad homicidium uel ad adulterium preparato? potuit illa etate florida et autoritate regia quamlibet aliam permulcere et secum in illecebras trahere, rigidum uero pectus tuum molire non potuit. Solus ille cum duo tantum essetis, uiolentiam intulit et in corpus tuum adulterium patrauit atque perfecit. tu quod muliebris fragilitas est, iniuriam pertulisti, sed mentem intra concubitus uiolentiam pudicissimam 326 conseruasti. Si gloriam queris, nichil huic glorie potes addicere que iuueni amanti et auido, libidinem suam explenti, te non mulierem carneam sed statuam marmoream prebuisti. Adde cara Lucretia quod tu non mortem illo uiolento consensu sed infamiam effugere uoluisti. Tunc enim patientiam prebuisti tyranno, cum se tibi iugulandae327 seruum nudum occisurum iuxta328 corpus tuum minatus est. (5) te pater, te uir culpa absoluunt; noli sola te ipsam illa qua uacas culpa dampnare. infamiam ascita329 morte fugimus, tu famam corrumpis. tristitiam uite morte nobis illata finimus, tu uindicte gaudia mortem properans non expectas. denique scelus aliquod, dum nobis manus inicimus, expiamus, tu innocentiam occupata morte corruptura es. Vir, pater, Brutus et alii coniuncti, qui te culpa absoluunt, ne te occidas uetant. cur te occidendo iuditium ipsorum dampnas? si te occidis, culpam tibi, qua cares quamue fugis, incurris. Nunquam putabitur innocens, qui se nocentem supplitio afficit. Altera pars.330 (6) Nolite me, pater sanctissime tuque luce mihi condam carior coniunx, morte prohibere. nisi me occidero, nunquam fides erit, me potius infamiam uitare uoluisse quam mortem. Quis unquam crederet quod ille me seruicidio terruerit meque magis consotiandi serui ignominiam suspitiossam timuisse quam mortem, nisi moriendi fortitudine audatiaque probauero? restabit me miseram turpissima labes infamie Lucretiam potius adulteram uoluisse uiuere quam pudicam mori. Nonne uidetis quod me non uite uultis sed infamie reseruare? (7) consulite quod promisistis iniurie. sancite matrimoniales thoros. facite quod ultio tanti flagitii331 securos redat aliarum sompnos. Si negligentius hoc egeritis, uagabitur effrenis libido, et nedum uiris absentibus, sed in maritorum complexibus romane mulieres proteruorum iuuenum uiolentia comprimentur. Et enim que mulier tuta erit, uiolata Lucretia? (8) tu autem, carissime coniunx, quomodo poteris in meos ire complexus qui te non uxorem tenere tuam, sed scortum Tarquini recorderis? et tu pater sanctissime, quomodo me tuam filiam appellabis, que pudititiam quam sub optima disciplina tua ab infantia didici, tam infeliciter amisi, tamque iniuriosse corrupi? me miseram! audebone natos intueri meos quorum uentrem adulter oppresit? Quid, si semem infaustum uisceribus inhesit meis? an expectabo donec ex adulterio mater fiam? (9) nolite iam michi splendorem exacte uite ante oculos ponere, que simul quicquid sincerum tot annis immaculatumque seruaui. infelicissima una nocte, dum accipio non hospitem sed hostem, amisi. non est ulterius mea uita iocunda, sentio quod pudititie studium oportunam me fecit iniurie. non formam sed castitatem meam expugnare uoluit nephandus adulter. Si hunc fructum continentie tulli, quid polutam, strupatam et adulteram manet, nisi quod non meretrix lupanaribus includar sed passim ubique diuolans332 feda prostituar? (10) hei mihi, poteritne animus iste insons et sine culpa flagitii ulterius333 cum hoc corrupto corpore permanere? an putatis nullam esse uiolati corporis uoluptatem334? fatebor ocultum nephas! parce parens, parceque marite et uos dii castarum mentium, indulgite offensis. non potui fateor tantam animo concepisse tristitiam nec ab illo compressu mentem adeo reuocare, quin subierint male obedientium membrorum illecebre, quin agnouerim maritalis uestigia flamme. illa, illa tristis et ingrata licet, qualiscumque tamen uoluptas ferro ulciscenda est. Vestrum autem erit, si quid in uobis romani spiritus est, scelus illud ulcisci. Extinguatur quicquid habuit aliquod uoluptatis. nimie sunt Veneris uires. nolo quod unquam tanti facinoris ymago ante oculos nostre mentis agatur. nichil muliere mobilius. egritudinem animique motus nedum mollit sed extinguit tempus. Si distulero, forte incipient mihi335 flagitiossa placere. Dimittite ferro transfigam hoc pectus, quod ille uiolentus amauit, in quo primum ad excitamentum libidinis infixas mamillas digitis contractauit suis. Nolite me etiam ad mei misericordiam exortari. si uite parco, iam parcam adultere, si parcam adultere, iam parcam adultero. si parcam adultero, iam placebit adulterium; iam plecebit adulter. Inceptum est in me flagitium. sinite morte prohibeam, ne aliquando iuuet inceptum explere. nunquam scelus remanet ubi incepit. (11) Credant omnes me infamiam timuisse non mortem. quod testibus probare non possum, sanguine meo ratum efficiam. anima incorrupta, immaculatae testis336 innocentie mee apud Minoys et Radamantis tribunal, ibique prolem regiam uiolate pudititie ac poluti corporis accusabis, tuque terestre corpus, quod etiam specie tua tibi causam et occasionem adulterii peperisti, effunde animam, effunde cruorem hoc omine, ut hinc incipiat superbi regis et infauste regie prolis excidium. Tuque uir condam carissime tuque pater, quorum aspectum pudore et infelicitate mea libenter effugio, uosque amici, ualete. nec minus fortiter uindictam quam spopondistis peragite, quam ego cedem perficiam meam. Nulli romane mulieri detur in exemplum Lucretia, ut337 sibi persuadeant impudicis licitam338 fore uitam; amen.