[3,0] LIBER TERTIUS. [3,1] CAPUT PRIMUM. Confoederatis igitur cum imperatore Francorum principibus, iussit imperator naues ad portum adduci, ut omnis exercitus sine magna dilatione posset transfretari . Primi itaque transfretauerunt dux Godefridus et Tancredus, et usque Nicomediam perrexerunt, et per tres dies ibi feriati sunt. Videns ergo dux quod nulla pateret uia transituris, per quam tantum exercitum conducere posset, praemisit quatuor millia hominum cum securibus ac uomeribus, aliisque ferramentis aptandae uiae conuenientibus. Erat autem terra illa inuia, per iuga montium, per concaua uallium, per defossa terrarum undique praepedita. Constrauerunt itaque uiam plurimo sudore usque Nicaeam ciuitatem, peditibus, equis, omnique transeunti satis idoneam; posueruntque ligneas cruces per reflexus uiarum, in testimonium, ut cunctis notum fieret quod uia illa erat peregrinantium, sicque suo tractu pertransiit omnis multitudo, excepto quod Boamundus remansit cum imperatore, dispositurus cum eo de commeatus promissione. Sed ultra modum protelari uidebatur illa promissio, quia antequam perueniret, apud illos qui pauperiores erant uersabatur maxima famis cruciatio. Ad Nicaeam urbem conuenit robur exercitus, pridie Nonas Maii, et antequam mercatum adduceretur, uendebatur uiginti aut triginta denariis unus panis. Postquam uero Boamundus cum commeatu uenit, penuria euanuit, et ubertas omnium bonorum affuit. Die siquidem Ascensionis Domini urbem obsidione uallauerunt, et balistas arietes, et caetera id genus instrumenta quibus inhabitantes expugnari quirent, apposuerunt . A parte orientis, quia inexpugnabilior et magis munita ciuitas esse uidebatur, applicueruut sui robur exercitus principes isti: Podiensis episcopus, comes Raimundus, Hugo Magnus, comes Northmannus, comes Flandrensis, comes Stephanus Carnotensis; a septentrione dux Godefridus; ab occasu solis Boamundus; ab austro uero pars nulla fuit, quia lacus magnus ibi praesidio fuit. In illum ciues cum nauibus introibant, et ligna et herbas aliaque necessaria afferebant. Quod ut principes agnouerunt, tum legatio ad imperatorem cucurrit, ut naues conduci faceret usque Ciuito ubi portus est, et boues cum eis qui eas usque ad lacum traherent. Qui illico dictis paruit, et iuxta principum uelle factum fuit. Quid plura? Dispositis circa urbem agminibus, Christicolae uiriliter insistunt, et Turci, quia de uita eorum agitur, fortiter resistunt. Turci toxicatas sagittas mittebant, ut quos uel leui tactu sauciarent, graui morte perimerent. Nostri uero pro uita mori non formidantes, altas circa muros machinas erigunt, quibus infra se illos qui in muris erant despiciunt. Ligneae turres lapideis turribus opponuntur, et iam cominus hostis lanceis et ensibus impugnatur. Iamque sudesque, faces, lapides iaculantur in urbem. Hostis terretur, quia iam de morte timetur. Unde fragor turbae, clamorque, sonabat in urbe. Passim fugiebant matres cum filiis et filiabus suis, solutis crinibus, latebrasque quaerebant, quia spem uitae nusquam habebant. Iamque ut se uictum reddere parabat hostis, sexaginta millia Turcorum eminus aduenire conspexit. Ipsi enim de ciuitate praemiserant ad illos, dicentes, ut per meridianam portam uenirent ad ipsos et adiuuarent eos. Nostri uero interim obsederant illam portam magno comitatu, et custodiebant eam Podiensis episcopus et comes sancti Aegidii. Turci uero de montanis descendentes, ut eminus nostrorum agmina conspexerunt, timore perculsi sunt, et nisi in sua multitudine confidissent, fugae praesidium, frenis retroflexis, arripuissent; feceruntque tres turmas, ut una supra dictam irrumperetportam, et duae confligendo, si necesse eis incumberet, liberius subsequerentur tertiam. Sic Turci disposuerunt, sed Dei consilio, nostri eruditiores hanc definitionem aliter mutauerunt. Nam Podiensis episcopus, et comitis Raimundi exercitus, ut primum illos uisu attigerunt, urbe relicta, celerrimo cursu irruunt in illos, non plus eorum formidantes multitudinem quam canes fugientem leporem. O quot millia electorum militum illos sunt insecuti, paratiores de Turcorum corporibus extrahere animas, quam quisquam famelicus eundi ad nuptias. Turci uero, ut uiderunt tot armorum praenimium splendorem (suggerebat enim flammantibus radiis sol fulgorem (tot ueloces equorum occursus frementium, tot hastas contra se uibrantes, terga uerterunt , et nimis pigri et inertes ad montana redire uoluerunt, sed quicunque inde descenderant, rursus ascendere non potuerunt. Et male multati nece dira sunt cruciati Auxiliante Deo, sic agmina nostra trophaeo Tali laetantur, et ad urbem regrediuntur. Qui iterum machinas ascendentes, ut maiorem metum hostibus incuterent, balistis et fundis occisorum capita Turcorum intus proiiciebant. Nec tardante mora, sunt ipsa temporis hora Naues allatae Constantinopolitanae. Sed illa die in lacum non immiserunt, sed nocte, plenas Turcopolis, gente scilicet imperatoris bene docta et assueta nauibus. In crastinum surgente aurora, ut uiderunt naues hi qui erant in ciuitate, prae nimio timore exterriti sunt, et ultra non habentes spiritum, quasi iam mortui in terram corruerunt . Ululabant omnes filiae cum matribus, iuuenes cum uirginibus, senes cum iunioribus. Undique luctus, undique miseria, quia euadendi spes non erat ulla. Intus erat moeror et mentis hebetudo, foris gaudium et exsultatio. Tandem inuenerunt euadendi consilium, quia per Turcopolas imperatori significarunt, ei se reddere ciuitatem, si illaesos et incolumes cum suis rebus eos permitteret abire. Quod ubi imperatori nuntiatur, admodum inde gratulatur; sed et inde mente concipit fraudem, ut deinceps parturiat iniquitatem. Iubet ut suis reddatur ciuitas, Turcis integra fiducia tribuatur, et ad se Constantinopolim conducantur. Quod ideo fecit (ut res ipsa deinceps innotuit) ut cum tempus accederet, ad detrimentum Francorum paratiores inueniret. Itaque ciuitas redditur, et Turci Constantinopolim deducuntur . Nec immemor tamen fuit imperator tanti beneficii, quia pauperibus qui erant in exercitu, largas eleemosynas praecepit erogari. Septem itaque hebdomadibus et tribus diebus Nicaeae ciuitatis protensa est expugnatio, nec ulla ui humana superata fuisset, nisi Dei adiutorio. Est enim muris densissimis et altis turribus praemunita, ut caput et nulli compar in tota Romania. In hac olim, tempore Constantini imperatoris, trecenti et octodecim episcopi aggregati fuerunt, et de fide nostra, propter haereticorum uersutiam qui tunc temporis erant, tractauerunt, et ita omnia, sicut tenet nunc catholica Ecclesia, omnes unanimiter sanxerunt. Et ob hoc dignum erat ut inimicis sanctae fidei auferretur et Deo reconciliaretur, et sanctae matri nostrae Ecclesiae, ut membrum suum, redintegraretur. Et prouisa fuit, et disposita fuit a Deo haec noua redintegratio, quoniam plurimorum qui ibi occisi sunt consecrata est martyrio. Taliter ut diximus, liberata est Nicaea ciuitas, et expulsa est ab ea omnis diabolica captiuitas. [3,2] CAPUT II. His ita patratis, sua mox tentoria nostri Defigunt, et abire parant, sic urbe relicta, Missis legatis Constantinopolitanis. Postquam uero de ciuitate recesserunt, duobus diebus coniuncta agmina in unum processerunt, et ad unum pontem peruenerunt, iuxta quem duobus diebus quiescentes feriati sunt, et de uirenti gramine equos et bestias suas refocillauerunt. Quia uero ingressuri erant terram desertam et inaquosam, consilium inierunt ut diuiderentur, et in duo agmina partirentur. Non enim una terra, una regio sufficiebat tot hominibus, tot equis, tot animalibus. Una igitur et maior acies Hugoni Magno committitur. Altera uero Boamundo coniungitur. In prima acie fuerunt cum Hugone Magno Podiensis episcopus, comes Raimundus, dux Godefridus, et Flandrensis comes Robertus. In secunda autem cum Boamundo, Tancredus, Robertus comes Northmannus, et multi alii principes, quorum nomina ignoramus. Itaque prospero successu per Romaniam iam quasi securi equitabant. Sed euoluto trium dierum curriculo, quarta iam die, hora tertia, ii qui erant cum Boamundo, uiderunt trecentorum Turcorum millia sibi occurrere, et clamosis uocibus, nescio quid barbarum perstridere. Pro quorum immensa multitudine quidam ex nostris haesitare coeperunt, utrum resisterent, aut fugae diuortia quaererent. Tunc Boamundus, ut uir multiuidus, et Northmannus comes ut miles animosus, ut uiderunt quorumdam animos titubare, praecipiunt omnes milites descendere, et sudes tentoriorum infigere. Erat autem ibi quidam riuus currentis aquae praeterfluens, iuxta quem in longum sua tentoria ponunt. Concito prouidus Boamundus celerem dirigit nuntium Qui celeri uolitaret equo nostrosque uocaret, Quatenus ad bellum properarent iamque paratum. Antequam uero tentoria tensa fuissent, centum quinquaginta Turci equis uelocioribus aduecti, nostros appropiauerunt, et tensis arcubus suas sagittas toxicatas in eos immiserunt. Nostri uero equis admissis illos exceperunt, et comprehensos occiderunt. Turcorum quippe consuetudo est ut retro confugiant tractis sagittis, et dum fugiunt aduersum uulnus se insequentibus infligant, Sed fugae nullus locus erat, quia densitas hostium occupauerat ipsa cacumina montium . Propterea nostri dextra leuaque eos instanter trucidabant, et arcus et sagittae inutilem ibi locum habebant. Tandem contractis lanceis Francorum in corporibus impiorum, res agitur gladiis. O quot ibi corpora corruerunt, truncatis capitibus, aut mutilatis aliquibus membris! Illic uideres, quod posterior pars hostium impellebat priorem in gladios trucidantium. Dum sic pugnatur, dum sic pars prima necatur. Pars ea Turcorum quae riuum transiit, illa Protinus inuasit tentoria Christianorum: Diruunt illa; trucidant matres cum pueris, et quos imparatos bello reperiunt et sine armis. Clamor morientium Boamundi peruenit ad aures, et protinus quid esset intellexit. Bellum comiti Northmanno committit, et ad tentoria cum paucis celeri cursu repedauit. Quos ut uiderunt Turci, mox terga dederunt. Boamundus autem conspicatus ibi iacere multos examines, coepit lamentari; et Dominum, ut uiuis ac mortuis esset refugium, deprecari. Ad bellum festinus remeauit, sed tamen pro uallo et munimine in tentoriis milites dereliquit. Antequam uero ad bellum rediret, fuerant iam nostri adeo fatigati, siti, labore et calore aestus , quia nisi mulieres potum de riuo praeterfluenti attulissent, multi ipso die bello succubuissent. Iam uero nostri Turcis irruentibus semel terga dederunt, et nisi cito comes Northmannus aureum uexillum in dextra uibrans equum conuertisset, et geminatis uocibus militare signum, Deus uult, Deus uult, exclamasset: Nostris illa dies nimis exitiabilis esset. Sed postquam uiderunt reuerti Boamundum et comitem Northmannum, spiritum audaciae resumpserunt, et magis mori quam ulterius fugere elegerunt. Tanta quippe erat Turcorum instantia, et unus ita impellebat alium, quod nusquam erat cuiquam pro ullo commodo diffugium. Nostros ita uallauerant, quod locum uacuum nisi circa tentoria non inueniebant. Multi de nostris tunc mortui sunt, qui Turcorum sagittis perierunt. Nullus nostrorum uacabat ab officio, nullus erat absque ministerio. Milites et ad bellum expediti pugnabant, sacerdotes et clerici plorabant et orabant, mulieres lamentantes mortuorum corpora in tentoria trahebant. Et dum sic nostri coartantur, dum nube uolantium sagittarum obumbrantur, aduolat interea dux Godefridus et Hugo . Qui cum ad montana peruenerunt cum quadraginta millibus electorum militum, aspiciunt tentoria suorum undique circumsepta agminibus Turcorum, sociosque suos utcunque pugnantes, mulieres in tentoriis magno ululatu uociferantes, ardescunt animo, et sicut aquila fertur in praedam, Quam uox pullorum stimulat ieiuna suorum, Sic ira accensa, penetrarunt agmina densa. O quantus ibi fragor armorum, quantus strepitus confringentium lancearum, quantus clamor morientium, et quam hilaris uox pugnantium Francorum, militare signum suum altis uocibus conclamantium! Congeminantur illae uoces, dum eas recipiunt, et recipiendo emittunt concaua uallium, cacumina montium, scissurae rupium. Miseri quos primum inueniunt, quia nunc homines, nunc sola cadauera sunt, quos non contegit lorica uel clypeus, et quos non adiuuat sagitta uel sinuatus arcus. Ululant. gemunt, terram morientes calcibus terunt, aut procumbentes herbam mordicus scindunt, Hos repentinos sonitus dum longe positi percipiunt, alii gratulantur, alii moesti fiunt. Franci intelligunt militare signum suorum pugnantium; Turci uero lamentabiles gemitus suorum morientium. Torpescit stupefacta manus iniquorum, conualescit iam fatigata manus Christianorum. [3,3] CAPUT III. Interea dum Turci qui nostros impugnabant ad montana respiciunt, conspiciunt Podiensem episcopum et comitem Raimundum, cum reliquo exercitu militum et peditum de montibus descendere, suosque inuadere; obriguerunt timore magno prae multitudine bellatorum , putantes quod aut de supernis sedibus bellatores compluissent, aut de ipsis montibus emersissent. Iterum praelia innouantur, recenterque plurima Turcorum millia prosternuntur. Quid faceret Turcus, populusque per omnia spurcus? Ni sua terga daret quo uenerat et remearet. Sed qui cauda prius fuerat, caput incipit esse. Sicque caput caudam sequitur, fugiens fugientes. Nostri quoque qui iam prope in suis erant inclusi tentoriis, iterum resumpto spiritu animantur, et sua uulnera grauesque iniurias de hostibus ulciscuntur Qui prius instabant, fugiunt per deuia quaeque: Nec curant quorsum, uel in antea siue retrorsum: Sed miles Christi prosternit eos nece tristi; Sanguine terra madet, montis rubet undique cliuus, Complet usque simul fluitanti sanguine riuus. Corpora caesorum tot erant prostrata per agrum; Quod nisi uix ullus currere quibat equus. Ab hora igitur diei tertia usque ad noctis crepusculum conflictus ille continuus fuit, et mirum esse poterat unde gens tanta aggregata fuerit. Sed ut asserebant, qui se melius scire arbitrantur, Persae-Publicani, Medi, Syri, Chaldaei, Sarraceni, Agulani, Arabes et Turci ibi conuenerant, et superficiem terrae cooperuerant, sicut locustae et bruchus quorum non est numerus. Nox quippe litem diremit, magnoque illis fuit praesidio; quia nisi tenebrae eos occuluissent, pauci ex tanta multitudine superfuissent. Gloria magna Deo, tali tantoque trophaeo Qui perimit nocuos, glorificatque suos. Nostri itaque, compellentibus tenebris, ad sua tentoria reuersi sunt, sacerdotibus et clericis hymnum Deo dicentibus in hunc modum: « Gloriosus es, Domine, in sanctis tuis, mirabilis in sanctitate tua, terribilis atque laudabilis, et faciens mirabilia. Dextera tua, Domine, percussit inimicum, et in multitudine gloriae tuae deposuisti aduersarios tuos. Dixerat inimicus: Persequar et comprehendam illos, diuidam spolia, implebitur anima mea, euaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea. Sed tu, Domine, nobiscum fuisti, tanquam bellator fortis, et dux et protector fuisti in misericordia tua populo tuo quem redemisti. Nunc, Domine, cognoscimus, quia portas nos in fortitudine tua, ad habitaculum sanctum tuum, ad sanctum scilicet sepulcrum tuum. » His dictis uoces suppresserunt, et securi iam ab hostibus nocte illa quieuerunt. In crastinum uero ubi sol flammanti lumine mundum uenustauit, omnes ad campum belli cucurrerunt, et de suis plurimos peremptos inuenerunt, et nisi cruces fuissent, segregari ab illis uix potuissent. Illi uero, quibus erat sanior intellectus, ut Christi martyres uenerabantur, et digniori honore quo poterant tumulabant . Et sacerdotes et clerici sepulturae debitos effundebant cantus; matres pro filiis, amici pro amicis, lugubres emittebant planctus. His ita completis, ad cadauera hostium spolianda festinauerunt. Et quis referre potest, quantam ibi abundantiam uestium, quantam auri argentique copiam repererint? O quantam multitudinem equorum, mulorum, mularum, camelorum et asinorum nostri tunc habuerunt: Qui prius erant pauperes, Deo opitulante, diuites effecti sunt. Qui prius seminudi, sericis indumentis uestiti sunt. Leguntur tela et sagittae, et uacuatae implentur pharetrae. Cura uulneratis impenditur, et curae medicorum committuntur. Sicque die tota, non est gens nostra remota. Huic facto egregiae laudis, si quis mentis oculum uelit apponere, Deum mirabilem in suis operibus poterit aduertere. Esurientes etenim suos repleuit bonis, diuites uero non suos dimisit inanes; deposuit potentes, et exaltauit humiles (Luc. I, 52, 53) , potentes abiectos reddens, humiles gloriosos. Hoc est quod per Isaiam prophetam spopondit suae dilectae Ierusalem: Ponam te in superbiam saeculorum, gaudium in generationem et generationem, et suges lac gentium, et mamilla regum lactaberis, et scies quia ego Dominus saluans te, et redemptor tuus fortis Iacob (Isai, LX, 15, 16). Superbia saeculorum, nobilitas est uirorum illustrium; mamilla regum, diuitiae thesauros suos in terram fodientium. Quae nobilitas mamilla regum pascitur, cum ei mundana potestas subiicitur. Et inde habet gaudium et laetitiam non tantum in hac generatione praesenti, sed et in futura generatione saeculorum. [3,4] CAPUT IV. Altera autem die, quae erat tertia mensis Iulii, tentoria summo mane defixerunt, et uestigia Turcorum fugientium sequi festinauerunt. Sed illi sicut trepidae columbae a facie accipitris, ita ante eorum faciem fugiebant. Igitur per quatuor dies huc illucque fugientes, contingit ut Solimannus dux illorum inueniret decem millia Arabum uenientia sibi in auxilium. Erat autem Solimannus filius Solimanni ueteris, qui totam Romaniam abstulit imperatori. Hic quippe postquam de Nicaea urbe fugerat, gentem hanc in unum congregauerat, et quasi pro ulciscenda sua iniuria, super Christianos adduxerat. Hic cum eos uidisset et Arabes illum, prae nimio dolore equo lapsus in terram, coepit magnis uocibus eiulare, seque miserum et infelicem proclamare. Cui Arabes infortunii sui casum ignorantes, dicunt: « O cunctorum hominum impudentior! quid ita fugis? Multum degeneras: quia nunquam pater tuus de praelio fugit. Resume animi constantiam, et reuertere ad praelium, quoniam uenimus tibi in auxilium. » Quibus ille, suspiriis uocem interrumpentibus, ait . « Magna uos uexat insania; nondum uos cognouistis uirtutem Francorum, nec experti estis animos eorum. Virtus eorum non est humana, sed coelestis, aut diabolica. Nec ipsi tantum in suo confidunt auxilio, sed diuino. Nonne in tantum deuiceramus eos, quod iam parabamus iliceos funes et canabinos, ut eorum collo immiteremus? Tum subito gens innumera, quae mortem non ueretur et hostem non timet, erupit de montibus, et indubitanter se inseruit nostris agminibus. Quorum oculi ferre poterant eorum terribilium armorum splendorem? Lanceae eorum micabant ut coruscantia sidera, galeae et loricae, ut uernantis aurorae lumina uibrantia, fragor armorum terribilior erat sonitu tonitruorum. Cum se bello praeparant erectis in coelum lanceis, certatim incedunt, et hac si sine uoce essent, conticescunt. Cum uero suis approximant aduersariis, tunc laxatis loris tanto impetu irruunt, ac si leones quos stimulat ieiuna fames, et sanguinem animalium sitiunt. Tunc uociferant et strident dentibus et aera clamoribus implent, et peregrini a misericordia neminem capiunt, sed omnes necant. Et quid dicere de tam crudeli gente ualeo? Nulla gens est quae huic ualeat resistere, quae fugiendi locum possit inuenire, quia aut diuino aut diabolico fulciuntur auxilio. Omnes aliae gentes nostros arcus expauescunt, et tela timent; isti uero postquam loricati sunt, tantum timent sagittam quantum et stipulam; sic formidant telum, sicut et fustem ligneum. Heu heu! trecenta sexaginta millia fuimus, et omnes uel occisi sumus ab istis, uel dispersi fugimus. Nunc quartus dies est ex quo a facie eorum fugere coepimus, et adhuc non timore minori quam et primo die trepidamus. Qua de re, si sano uultis parere consilio, quam primum ualetis a tota Romania abscedite; et ne illorum oculus uos uideat, summa cautela prouidete. » Haec Arabes ut audierunt, cum ipso Solimanno fugam concito arripuerunt. Christiani autem maiori solertia sequebantur fugientium uestigia, sed illi nunquam in eodem statu morabantur, et quantumuis eorum animi confusi fuerint, ad quascunque tamen Christianorum urbes uel castella fugiendo ueniebant, hilarem uultum quasi potiti uictoria, praeferebant , dicentes: « Gaudentes et cum laetitia aperite nobis ianuas uestras, quoniam occidimus uobis omnes Francigenas, qui uos et terras uestras depraedari uenerant, ne unus quidem superest de illis quin aut mortuus sit, aut teneatur in uinculis nostris. Solimannus etenim dux noster alia uia procedit, et captiuos secum deduxit. » Qui uero uerbis eorum creduli erant, aperiebant, seductique graues poenas luebant. Nam depraedantes eorum possessiones, domos incendebant, ipsosque aut trucidabant, aut loris astrictos secum ducebant. Nolebant quippe ut Franci qui eos insequebantur, aliquid inuenirent, ut uel sic inopia coacti persequi desisterent. Qui in noc, prudenti usi sunt consilio, quia illis ualde profuit, nocuitque omni exercitui nostro. Nostri enim inuenerunt terram illam desertam, et inaquosam, omnibus bonis uacuam . Vellebant spicas segetum ad maturitatem proximantium, et inter manus confricando expilabant, talique cibo famem utcunque mitigabant. Ibi mortua fuit maior pars equorum, et multi qui prius equites exstiterant, pedites effecti sunt. Equitabant uaccas et boues, et magnae fortitudinis et altitudinis terrae illius arietes et canes. Transierunt itaque solum illud quam cito potuerunt, et intrauerunt Lycaoniam, prouinciam omnibus bonis uberrimam, et uenerunt Iconium . Est autem Iconium opulentissima ciuitas temporalibus bonis, de qua meminit Paulus apostolus in Epistolis suis. Qui uero errauerunt in solitudine, in inaquoso, ciuitatem hospitio commodam inuenerunt, et Domino suggerente, bonis terrenis repleti sunt. Cumque digredi a ciuitate placuit, suadentibus incolis, aquam in uasis et utribus secum tulerunt, quia aquam in crastinum nusquam repererunt. Die uero secunda in uesperum ad quoddam flumen peruenerunt, ibique duobus diebus hospitati sunt. Altera autem die cursores qui praeibant agmina, primo uenerunt ad ciuitatem, quae Heraclea memoratur, in qua Turcorum maxima multitudo aggregabatur. Qui ut a longe deprehenderunt uexilla Francorum uolitantia, protinus effugerunt ut damulus eruptus de laqueo, aut cerua sagittata. Nostri uero laudantes Dominum sine obstaculo ciuitatem intrauerunt, et per dies quatuor ibi dietauerunt, die uero quinta de ciuitate omnes exierunt. Tunc Balduinus comes, frater Godefridi ducis, et Tancredus, ab aliis se cum suis militibus diuiserunt, et ad urbem Tarsum diuerterunt . Erant autem multi Turci in ea, qui contra eos exierunt ad praelium, sed diu obstare non potuerunt. Cum enim ueloces impetus nostrorum, et sinuatos incursus et diros ictus ferre non potuerunt, pluribus suorum prostratis, in munitionem urbis se receperunt: et nostri castra sua ante urbem locauerunt et excubitores posuerunt. Illi uero qui erant in ciuitate Christiani, nocte media ad castra ueniunt, cum magno gaudio clamantes atque dicentes: « Surgite, inuicti milites Francorum, quoniam Turci omnes de ciuitate fugiunt et ulterius uobiscum decertare non praesumunt. » Nostri tamen eos persequi noluerunt, quia nox erat, tempus scilicet ad persequendum minime idoneum. Die uero lucescente nostri in ciuitatem introierunt, et ciues eos libentissime receperunt. Facta est autem contentio inter comitem Balduinum et Tancredum, quis eorum ciuitati dominaretur, an utrorumque dominio subderetur. Tancredus renitebatur, quia pro se eam uolebat habere, sed tandem cessit Balduino, quia maior erat illi exercitus fortitudo. Fuerunt autem eis in breui temporis interuallo traditae duae ciuitates: una quae uocatur Athena, alia quae Manustra, et multa castella. Iam uero ibant secundis successibus, quoniam Turci iam non equitabant, sed abditi erant in munitissimis munitionibus. Maior autem pars Francorum ingressa est terram Armeniorum , quia inhianter affectabant inebriare terram sanguine Turcorum. Terra autem omnis silebat in conspectu ipsorum, eisque Armenii obuiam ueniebant, et in suas ciuitates et castella recipiebant. Ad quoddam uero castrum peruenerunt, quod ita naturali positione munitum erat ut nulla arma prorsus, nulla machinamenta bellica metuebat. Sed tamen noluerunt ibi diu demorari, cum scilicet tota alia terra eis esset subdita, et ex affectu uolebat inclinari. [3,5] CAPUT V. Erat autem in exercitu quidam miles fortis et strenuus et ab illa regione oriundus, qui terram illam postulauit a cunctis principibus, ut eam in fidelitate Dei et sancti sepulcri et eorum custodiret, ut uitam et honorem suum protegeret . Cui principes unanimiter assensum tribuerunt, quia sciebant eum esse uirum fidelem, et bellicis rebus idoneum et fortem. Dehinc prospero successu uenerunt ad Caesaream. Cappadociae. Cappadocia autem regio est in capite Syriae sita, ad septentrionalem plagam porrecta; cuius incolae ciuitatis ultro se tradiderunt, eosque benigne receperunt. Egressique de Cappadocia, prospere uenerunt ad quamdam urbem pulcherrimam et satis uberrimam, quam Turci non multo ante obsederant, et per tres hebdomadas impugnauerant, sed expugnare nequiuerant. Ad quam accedentes, mox cum summa laetitia ciues obuiam uenerunt, et beneuole susceperunt. Hanc iterum petiit alter miles, nomine Petrus ab Alpibus, et impetrauit eam celerrime ab uniuersis principibus . Ipsa nocte quidam delator nugarum uenit ad Boamundum, dixitque ei usque ad uiginti millia Turcorum in proximo adesse, qui nondum scirent Francos exercitum illuc aduenisse. Ille credulus uerbis mendacibus, elegit milites electos quos secum duxit, et loca in quibus latitare dicebantur peragrauit. Sed sicut delator inanis fuit, sic et inquisitionis effectus frustratus. Dehinc consurgentes uenerunt ad quamdam urbem, quae uocatur Cosor, quae plena erat omnibus bonis quae utilia sunt corporibus humanis. Ad quam accedentes, ab his qui erant in ea Christianis, officiosissime suscepti sunt. Et ibi per tres dies feriati sunt. Illic unusquisque suae consuluit indigentiae, lassi inuenerunt requiem, esurientes refectionem, sitientes potum, nudi operimentum . Prouidit itaque eis Deus tale habitaculum, quo facilius pati ualerent ualidum superuenturae famis cruciatum. Interea nuntiatum est comiti Raimundo, quod Turci metu territi, de Antiochia fugerant, ciuitatemque minime praemunitam reliquerant. Qui inde accepit consilium, quod illuc quingentos milites dirigeret, qui arcem ciuitatis occuparent, antequam aliis cognitum esset. Et ut uenerunt in uallem Antiochiae uicinam, tunc primum audierunt uerum non esse quod Turci discessissent a ciuitate, sed omni nisu quo poterant moliebantur defendere. Perrexerunt igitur usque ad castellum Publicanorum, eoque subiugato, alio secundo itinere diuerterunt; et in uallem de Rugia peruenerunt, multosque ibi Turcos et Sarracenos inuenerunt, quos in ore gladii superatos praelio occiderunt. Quod uidentes Armenii, terrae illius habitatores, gauisi sunt, quia uidelicet a Christianis tam uiriliter et Turci et Publicani sunt occisi, continuoque cum terra sua reddiderunt se illis. Et Rusam ciuitatem obtinuerunt, et plurima castella suo dominio mancipauerunt. Uniuersus uero exercitus qui remanserat iter arripuit, miseroque infortunii successu per quaedam montana, quae nulli erant nisi feris aut reptilibus peruia, ubi semita erat quae non amplius quam unius pedis spatio dilatabatur, sed hinc et inde rupibus et densis spinarum seu ueprium frutetis arctabatur, ima uallium in abyssum uidebantur immergi, cacumina montium ad sidera tolli; hac inaequali semita milites et armigeri collo suo arma dependentia gestabant, omnes aequaliter pedites, quia nulli eorum equitabant, plerique libentissime loricas, galeas, clypeosque suos uendidissent, si emptorem inuenissent; multi quidem plurima lassitudine deficientes ea proiiciebant, ut saltem sic expediti ire ualerent. Iumenta cum oneribus ire nullatenus poterant, sed plerisque in locis onera iumentorum homines ferebant. Stare loco aut sedere nemo poterat, quia alter alterum impellebat. Nemo poterat iuuare suum comitem, nisi praecedentem ultimus, quoniam qui praeibat uix conuerti ualebat ad subsequentem. Tandem finita tam infelici uia, et inuia, uenerunt ad ciuitatem, quae Marasim memoratur, et ab incolis illis cum honore et gaudio excipiuntur. Illic abundantiam rerum temporalium inueniunt; ibi suae miseriae et defectus consolationem recipiunt. Ibi prior praestolatur ultimum, sed ante pertransiit integra dies, antequam cauda capiti cohaereret. Congregati uero et die una quiescentes, secunda die uenerunt in uallem, in qua est Antiochia sita, regia uidelicet ciuitas ab Antiocho rege constituta, et ab ipso nuncupata. Haec metropolis est et caput totius regionis Syriae, olim insignita per beatum Petrum apostolorum principem cultu fidei catholicae: in ea episcopalem cathedram posuit, et apostolos Barnabam et Paulum ordinauit. Nunc uero ut Dominus ostenderet oculis mortalium quod non est uirtus, nec ulla potestas, nisi ab ipso, prius hanc acquirere uoluit in humilitate sermonis ore praedicantium, modo eam recuperare uoluit in sublimitate potentiae armis debellantium. Sic nostri in uirtute Dei ad ciuitatem properantes ad pontem Ferreum uenerunt; inueneruntque ibi numerositatem Turcorum pontem transire cupientium, ut his, qui erant in urbe praestarent auxilium. Sed non est hominum dirigere gressus suos, sed eius est, cuius uniuersa subiecta sunt imperio. Nostri protinus irruerunt unanimiter in eosnullique pepercerunt, sed in ore gladii magnam multitudinem ex eis peremerunt; alii mente consternati fugerunt, et sic uitae praesenti suae consuluerunt. Sic potiti Christiani uictoria, multa inibi repererunt spolia, iumenta, asinos, camelos oneratos uino, frumento et oleo, et rebus aliis quae obsessis sunt pernecessariae. Tunc castrametati sunt super ripam fluminis, quod non longe distat a moenibus ciuitatis. In die crastina onusti bonis omnibus ad ciuitatem ire disponunt; ad quam Deo ductore peruenientes in partibus tribus castra circumponunt: Ex una enim parte montana prohibent accessum, et omne bellandi procul arcent ingenium. Quarta feria duodecimo Kal. Nouembris obsidio circa Antiochiam posita fuit, ad laudem et gloriam futuram Domini nostri Iesu Christi qui semper est mirabilis in operibus suis.