[11] Interea comes audita morte suorum et fuga, se proditum esse credidit; et imperatem per quosdam principes de nostro exercitu, factae proditionis commonefacit. At Alexius dicit se nescisse nostros depopulatos esse regnum suum; se et suos multas passum esse iniurias. Nihil esse quod comes quaerebatur, nisi quod, dum exercitus comitis solito more uillas et castra uastaret, exercitu suo conspecto, fugam arripuerit; tamen pollicetur se satisfacturum comiti, atque Boamundum obsidem satisfactionis dedit. Ad iudicium ueniunt : cogitur comes, praeter ius, absoluere obsidem. [12] Interea exercitus noster Constantinopolim uenit; et post haec episcopus consecutus est nos cum fratre suo, quem infirmum dimiserat Dirachii. Mandat et remandat Alexius, pollicetur multa se daturum comiti, si quaesiturn hominium sibi faceret, quod et alii principes fecerant. Meditabatur autem assidue comes qualiter suorum iniuriam uindicaret, et tantae infamiae dedecus a se suisque depelleret. Sed dux Lotharingiae et Flandrensis comes, atque alii principes, huiusmodi detestabantur, dicentes : "Stultissimum esse contra Christianos pugnare, quum Turci irnrninerent". Boamundus uero se adiutorem imperatori pollicetur, si quicquam comes contra ipsum moliretur, uel si hominium et iuramenta diutius excusaret. Consilio itaque accepto a suis, comes Alexio uitam et honorem iurauit, quod nec per se, nec per alium ei auferret. Quumque de hominio appellaretur, respondit non se pro capitis sui periculo id facturum. Quapropter pauca largitus est ei imperator. [13] CAPITULUM III. Itaque mare transiuimus, et ad Nicaeam usque peruenimus. Preecesserant enim comitem dux et Boamundus atque alii principes; et obsidioni operam dabant. Est itaque Nicaea urbs munitissirna, tam natura quam ingenio. Habet ab occidente lacum maximum, muris influentem; a reliquis tribus partibus uallum de restagnatione quorumdam riuulorum plenum; praeterea muris ita eminentibus cingitur, ut nullorum hominum assultus, nullius machinae impetus uereatur : balistaria uero uicinarum turrium, sic respicientia sunt adinuicem, ut sine periculo nullus accedere possit; si quis autem propius accedere uoluerit, obesse quum nequeat, facile de altitudine turrium obruitur. [14] Hanc igitur talem, ut diximus, ciuitatem, Boamundus obsedit a septentrione; dux et Alemanni ab oriente; comes et episcopus Podiensis a meridie; nam Normanniae comes nondum erat nobiscum. Sed hoc unum reticendum non credimus, quia, quurn comes inibi cum suis hospitari uellet, Turci, de montanis descendentes in duabus turmis, exercitum nostrum aggrediebantur : eo nimirum consilio ut, dum altera pars ducem et Alemannos impugnaret, qui ab oriente erant, pars altera Turcorum, per meridionalem ciuitatis portam ingrediens, ac per alteram portam exiens, nostros facile a castris propelleret, nil simile cogitantes. Sed qui consilium impiorum subuertere solet Deus, sic apparatus illorum exinaniuit, ut ueluti disposito, ingredienti iam fere ciuitatem Turcorum turmae hospitari uolentem comitem cum suis immisit; qui primo impetu eos in fugam uertit, atque, pluribus interfectis, reliquos insecutus est usque ad montis altitudinem. Pars altera Turcorum, quae Alemannos oppugnare uoluit, exemplo simili fugatur et prosternitur. [15] Post haec machinae exstruuntur, atque murus impetitur; sed hoc erat frustra. Nam murus econtra firmissimus erat ; et uiriliter sagittis et machinis defendebatur. Sic pro nihilo hebdomadibus quinque pugnatum est. Tandem per Dei uoluntatem quidam de familia episcopi et comitis satis periculose ad angularem turrim, quae respicit ad austrum, accedentes, post uim facta testudine, unam de turribus cauare coeperunt, et cauando ad terram prostrauerunt. Itaque capta esaet ciuitas, nisi noctis tenebrae obstitissent. Instauratus est autem murus per noctem, et laborem pristinum nobis inane reddidit. Attamen eo metu perterrita ciuitas ad deditionem sui coacta est. Accedebat eo quod imperatoriae naues, per terram tractae, in lacum descenderant. His igitur de causis, quum iam ulterius succursum nullum sperarent, et augeri exercitum Francorum quotidie cernerent, diffisi uiribus, Alexio se reddiderunt. Venerat comes Normanniae. Promiserat Alexius principibus et genti Francorurn, quod totum aurum et argentum, et equos, et ornnem suppellectilem quae intus erat eis redderet; et monasterium Latinum et hospitium pauperibus Francorum ibi faceret; praeterea tantum de propriis unicuique de exercitu daret, ut illi semper militare uelint. Haec igitur Franci sperantes uerba fidelissima, deditionem laudauerunt. Alexius itaque, accepta ciuitate, tantam gratiarum actionem exercitui dedit, ut, quamdiu uixerit, populus semper ei maledicat, et proclamet eum proditorem. [16] Cognouimus tunc quod Petrum Heremitam, qui longe ante exercitus nostros cum magna multitudine Constantinopolim uenerat, quod imperator eum prodidisset. Etenim et ipsum, qui ignarus locorum erat et totius militiae, et suos transfretare coegit, atque Turcis exposuit. Turci autem de Nicaea, uidentes illam imbellem multitudinem, sine labore et mora ex eis decollauerunt usque ad sexaginta mïllia. Reliqui uero, ad munitionem quamdam confugientes, gladios Turcorum euaserunt. Quapropter Turci, audaces et superbi effecti, arma quae ibi ceperant et captiuos ad nobiles suae gentis et Sarracenorum longe ea mittebant; scribentes ad populos et ad ciuitates longinquas nihil ualere Francos in bello. [17] Profecti igitur a Nicaea ciuitate in Romaniam, secunda die temere Boamundus, cum quibusdam.principibus, a comite et episcopo et duce digressus est. CAPITULUM IV. Quumque in die tertia digressionis suae tentoria disponeret figere, centum quinquaginta millia Turcorum in pugnam aduentare conspiciunt. Dumque ordines pro tempore instruit, et bellum disponit, plures qui sequebantur de exercitu suo perdidit. Inter haec comiti et duci rnandauit ut sibi succurrerent; aberant enim per duo millaria. Ut autem nuntius Boamundi in castra uenit, certatim omnes equos et arma arripiunt, atque hostibus obuiam ire contendunt. Ut autem cognouit Solimannus, et qui cum eo erant, exercitum nostrum contra suum in pugnam concurrere, de uictoria desperans fugere compulsus est. Et qui captiuos et tentoria plurima de castris Boamundi acceperat, per Dei uirtutem sua relicluit. Fertur quoddam insigne miraculum sed nos non uidimus : quod duo equites armis coruscis, et mirabili facie, exercitum nostrum praecedentes, sic hostibus imminebant, ut nullo modo facultatem pugnandi eis concederent; at uero, quum Turci referire eos lanceis uellent, insauciabiles eis apparebant. Haec autem quae dicimus, ab illis qui eorum consortium spernentes nobis adhaeserunt, didicimus. Quod pro testimonio adducimus, tale est : Per primam et alteram diem, iuxta uiam equos inimicorum mortuos cum dominis ipsis reperimus. ltaque, deuictis et profligatis Turcis, pacifice et alacriter per Romaniam usque ad Antiochiam uenimus. Sed comes aliquantulum exercitum retardauit, causa infirmitatis suae. Quocl si incredulis ingratum fore satis cognouimus, tamen quod diuina clementia operatur, reticere non debetur. Erat quidam comes, in nostro exercitu, de Saxonia, qui ad comitem Raimundum uenit, et legatum se Sancti Aegïdii asserebat; et semel et secundo se admonitum, ut diceret comiti, aiebat : "Esto securus, non rnorieris de hac infirmitate; ego tibi inclucias a Deo impetraui; ego semper tecum ero". Et, licet satis haec comes crederet, tamen ita ea infirmitate affectus fuit, ut, depositus de lecto in terram, uix etiam uitalem pulsum haberet; unde episcopus Aurasicae urbis officium ei quasi pro defuncto impencleret sed diuina clementia quae eum ducem praefecerat exercitus sui, de morte eum illico releuauit, et sospitati recicliclit. [18] Igitur quum Antiochiam appropinquauimus, non erat consilium rnultorum principum ut eam obsideremus, praesertim quum hyems immineret; et exerc:itus tunc diffusus per castella, et imminutus aestiuo tempore fuerat. lmperatoris etiam uires oportere exspectari dicebant, et exercitum de Francia qui uenire nuntiabatur, sicque hyemare usque in uerno praecipiebant. At alii de principibus, in quibus erat comes, dicebant. : « Per Dei inspirationem nos uenisse; per ipsius misericordiam nos Nicaeam, munitissimam urbem, obtinuisse; atque per eiusdem clementiam, uictoriarn et securitatem de Turcis habuisse; pacem et concordiam in exercitu nostro fuisse : atque ideo ipsi de nobis cornmittendurn esse. Non oportere uereri reges, aut regum principes; nec formidare loca uel tempora, quum Dominus de tam pluribus periculis nos eripuisset. » CAPITULUM V. Igitur ad Antiochiam uenimus`', atque iuxta castra posuimus, adeo ut frequenter de turribus hostes et homines et equos nostros in tentoriis uulnerarent. [19] Quoniam de Antiochia se occasio nobis praebuit, de situ eiusdem loci dicere necessarium esse uidetur : ut facilius bella et assultus qui ibi facti sunt, ab his qui non uiderunt, intelligantur. [20] Est quaedam planities inter montes Libani, quae in latitudinem per diem unum, tenet uiatorem; et in longitudinem diem et dimidium. Haec autem planifies habet ab occidente paludem quamdam; ab oriente fluuium, qui, quamdam partem eiusdem planitiei cingens, ad pedes montium quos illa terra habet a meridie ita recurrit, ut inter montes et fluuium transitus nullus sit; et sic mari Mediterraneo, quod Antiochiae proximum est, influit. ln angustiis autem illis quas fluuius iam adhaerens supradictis montibus facit, Antiochia sita est : ut ab occidente fluuius, inferiori muro influens, quamdam in modum sagittae partem terrae inter se et ipsam ciuitatem relinquit. Hoc modo ab oriente urbs sita surgit in orientem, atque suo ambitu trium montium iuga cornplectitur. llle uero mons quem a septentrione habet quodam maximo praerupto ab aliis diuiditur, ut ab illo ad alios nullus uel difficillimus accessus habeatur. ln colle autem septentrionali castellum quoddam est, et in medio colle castellum aliud, quod lingua Graeca Colax uocatur. In tertio colle, tantum turres.Tenet autem haec ciuitas duo milliaria in longitudine, muris et turribus et antemuralibus ita munita, ut nullius machinam impetus, nullius hominum assultus, etiarn si genus omne hominurn conueniat, uereatur.