[41] XLI. Et iste doctor catholicus sacrum illud Dominicae passionis mysterium, in memoriam pro nobis Dominicae passionis docet agendum. Hoc dicens ostendit Dominicam passionem semel esse factam, eius uero memoriam in sacris solemnibus repraesentari. [42] XLII. Unde et panis qui offertur, ex fructibus terrae cum sit assumptus, in Christi corpus dum sanctificatur, transponitur: sicut et uinum, cum ex uite defluxerit, diuini tamen sanctificatione mysterii efficitur sanguis Christi; non quidem uisibiliter, sed, sicut ait praesens doctor, operante inuisibiliter Spiritu Dei. [43] XLIII. Unde sanguis et corpus Christi dicuntur, quia non quod exterius uidentur, sed quod interius, diuino Spiritu operante, facta sunt, accipiuntur. Et quia longe aliud per potentiam inuisibilem existunt quam uisibiliter appareant, discernit, dum dicit, panem et uinum deo corpori et sanguini Domini comparari, « quia sicut uisibilis panis et uini substantia exteriorem nutrit et inebriat hominem, ita Verbum Dei, qui est panis uiuus, participatione sui fidelium recreat mentes. » [44] XLIV. Ista dicendo confitemur quod in sacramento corporis et sanguinis Domini, quidquid exterius sumitur, ad corporis refectionem aptatur: Verbum autem Dei, qui est panis inuisibiliter in illo existens sacramento, inuisibiliter participatione sui fidelium mentes uiuificando pascit. [45] XLV. Hinc etiam idem doctor dicit : « Sacramentum est in aliqua celebratione, cum res gesta ita fit ut aliquid significare intelligatur quod sancte accipiendum est. » Haec dicendo ostendit omne sacramentum in diuinis rebus aliquid secreti continere; et aliud esse quod uisibiliter appareat, aliud uero quod inuisibiliter sit accipiendum. [46] XLVI. Quae sunt autem sacramenta fidelibus celebranda consequenter ostendens, ait : « Sunt autem sacramenta baptismus et chrisma, corpus et sanguis. Quae ob id sacramenta dicuntur, quia sub tegumento corporalium rerum uirtus diuina secretius salutem eorumdem sacramentorum operatur. Unde et a secretis uirtutibus uel sacris sacramenta dicuntur. » Et in sequentibus ait : « Graece mysterium dicitur quod secretam et reconditam habeat dispositionem. » [47] XLVII. Quid isthinc perdocemur, nisi quod corpus et sanguis Domini propterea mysteria dicuntur, quod secretam et reconditam habeant dispositionem, id est, aliud sint quod exterius innuant, et aliud quod interius inuisibiliter operentur? [48] XLVIII. Hinc etiam et sacramenta uocitantur, quia tegumento corporalium rerum uirtus diuina secretius salutem accipientium fideliter dispensat. [49] XLIX. Ex his omnibus quae sunt hactenus dicta monstratum est quod corpus et sanguis Christi, quae fidelium ore in Ecclesia percipiuntur, figurae sunt secundum speciem uisibilem; at uero secundum inuisibilem substantiam, id est diuini potentiam Verbi, uere corpus et sanguis Christi existunt. Unde secundum uisibilem creaturam, corpus pascunt; iuxta uero potentioris uirtutem substantiae, fidelium mentes et pascunt et sanctificant. [50] L. Iam nunc secundae quaestionis propositum est inspiciendum, et uidendum utrum ipsum corpus quod de Maria natum est, et passum, et mortuum, et sepultum, quodque ad dexteram Patris consideat, sit quod ore fidelium per sacramentorum mysterium in Ecclesia quotidie sumitur.