[0] RADULFUS CADOMENSIS. GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE IEROSOLYMITANA. PRAEFATIO. Nobile est studium res probe gestas principum recensere, cuius beneficii largitas nihil temporis immune praeterit, sepultos celebrat, oblectat superstites, posteris longe ante uitam praestruit doctrinam; dum quod transiit refert, dum uictorias profert, dum uictoribus defert: segnitiem aufert, probitatem affert, uitia transfert, uirtutes infert, plurimum confert. Debemus igitur summa ope niti et legere scripta, et scribere legenda; quatenus legendo uetera, scriptitando noua, hinc nos antiquitas egentes satiet, inde posteritatem satiati nutriamus egentem. Haec mihi saepius attentiusque consideranti, occurrit felix illa peregrinatio, sudor ille gloriosus, qui matri nostrae Ierusalem haereditatem suam restituit, idololatriam exstinxit, fidem reparauit: ut scilicet non absurde qui in his applauserit: Ecce filii tui, Ierusalem, de longe uenerunt, et filiae tuae, Ioppe uidelicet; compluresque aliae ruinam pressae de latere surrexerunt. Huius tam praeclari laboris cooperatoribus me contigit militare Boamundo cum Dyrachium obsideret; Tancredo paulo post cum Edessam ab obsidione Turcorum liberaret: quorum utriusque sermo quotidianus Turcos fugisse, institisse Francos, nunc peremptos hostes, nunc captas urbes, Antiochiam noctu dolis, Ierusalem die armis memorabat; interque memorandum, papae! aiebant, quonam modo segnities nos perdit; cum priscis summa uatibus fuerit scribere uoluptas? Et illi: quid adinuentiones fabulosas ordiuntur? militiae Christi uictorias tacent hodierni: ignauum equidem pecus, et fucis astruendi. Haec publice mouentes, specialiter in me, nescio quo auspicio saepius uisi sunt oculos retorquere, ac si innuerent; tibi loquimur, in te confidimus: sic me uterque, at praecipue Tancredi familiaritas accendit, quo nullo fuit benignior dominus, nemo largior, nemo tam blandus: huic, inquam, uehementius instanti, tacita sic respondebat mens mea: quod petis uiuus, si superfuero, accipies sepultus: non te laudabo in uita tua; laudabo post mortem, magnificabo post consummationem: tunc enim neque laudatus, neque laudans, aut in elationem surgit, aut corruit in adulationem. Porro inuidus tacebit, obmutescet susurro, cum te exstincto, munera cessabunt, quibus nunc incessanter a superstite muneratum, uenenosae linguae fabularum me uenditorem circumagerent, te emptorem. Hanc igitur, sed et aliam habuit causam dilatio: quod meis ipse uiribus diffidens, interim exspectabam, si quis ad haec solertior stylum, si quis Tancredi muneribus obligatior anhelaret. Alios autem negligere, alios torpere, alios, proh nefas! reniti comperio susurrones. Papae! ubi reuerentia, ubi libertas, ubi munera, ubi toties ille principum decus obscuros illustrauit, obnoxios absoluit, inopes ditauit? Mihi ergo relictum suscepi laborem: non utique suscepto dignus, sed quia digni dedignantur, indignatus. Verumtamen quoniam "Est quodam prodire tenus, si non datur ultra,..." licet incomptam rem --- ad posteros transmittam: ornabit, auguror, benigna posteritas quod hodierni inornatum mihi reliquerunt. Unde inuicem, o lector, debemus, ego tibi supplicare; tu ignoscere mihi, quod nunc ieiuna oratio, nunc pinguis, ut aiunt, Minerua a suae fastu materiae longe degenerauit: quippe cum haec uix Maronis pertingant uertices, illas ferme inutilis lingua balbutit. Me quidem in hac parte sentio infirmum: sed de eius, id est Christi firmitate totus pendeo, cuius uexilliferum et triumphos describere intendo; a quo secundum elegi te, Arnulfe, patriarcha doctissime, doctorem; qui paginae meae superflua reseces, rimas impleas, obscura illustres, arida superfundas: nullius etenim liberalis scientiae te cognouimus exortem, praesertim mellita mihi erit quaecunque erit correctio tua, si quem sortitus sum praeceptorem puer iuuenem, nunc quoque correctorem te impetra uero uir senem. [1] INCIPIT TANCREDUS RADULPHI. I. ? Tancredi parentes. Tancredus clarae stirpis germen clarissimum, parentes eximios Marchisum habuit et Emmam: a patre quidem haud ignobilis filius, a maternis autem fratribus nepos longe sublimior: nam caetera familiae illius praedecessio, a contermina satis esse duxit laudari uicinia; matris uero fratres militiae suae gloriam extra supraque patriam, id est Normanniam, extulerunt. Quis enim Wiscardi probitatem non probet, cuius signa sub uno, ut aiunt, die Graecus Alemannusque imperator tremuerunt uictricia? Romam namque praesens, ab Alemanno liberauit. Graecorum autem, in B. prole bellica uincendo regem, subiugauit regionem: reliqui uero fratres numero 11. Campaniam, Calabriam, Apuliam contenti debellare. Excipiendus est Rogerius, cui subacta gentilitas Sicula, gloriam peperit inter fratres a Wiscardo secundam: sed in his non diutius me sinit immorari eadem quae in has me immisit moras narratio. Regia Tancredi indoles; ad bellum sacrum se disponit. Nunc redeo ad Tancredum: ipsum nec paternae opes ad lasciuiam, nec ad superbiam traxit potentia cognatorum. Adhuc adolescens iuuenes agilitate armorum, morum grauitate senes transcendebat: nunc his, nunc illis nouum uirtutis spectaculum. Extunc praeceptorum Dei sedulus auditor, summopere studebat et audita recolligere, et quantum permittebat coaeuorum conuersatio, recollecta implere, nemini detrahere, etiam cum sibi detrahebatur, dignabatur imo hosticae strenuitatis praeco, aiebat, hostem feriendum esse, non rodendum. De se ipse nihil dicere, at dici insatiabiliter sitiebat: proinde somnos uigiliis, quietem labori, satietatem fami, otium studio, postremo superflua omnia necessariis postponebat. Sola erat laudis gloria, quae iuuenis mentem agitaret, cuius quotidianos mercando titulos, facilem crebri uulneris ducebat iacturam: eoque nec suo parcebat sanguini, nec hostili: disputabat secum in dies animus prudens, eaque frequentior eum coquebat anxietas, quod militiae suae certamina praecepto uidebat obuiare dominico: Dominus quippe maxillam percussum iubet, et aliam percussori praebere; militia uero saecularis, nec cognato sanguini parcere: Dominus tunicam auferenti dandam esse, et penulam admonet; militiae necessitas ambabus spoliato reliqua quae supersunt esse auferenda. Haec itaque repugnantia, si quando indultum est indulgere quieti, sapientis uiri audaciam sopiebat. At postquam Urbani papae sententia uniuersis Christianorum gentilia expugnaturis peccatorum omnium remissionem ascripsit: tunc demum quasi sopiti prius experrecta est uiri strenuitas, uires assumptae, oculi aperti, audacia geminata: prius namque, ut praescriptum est, animus eius in biuium secabatur ambiguus utrius sequeretur uestigia; euangelii, an mundi: experientia uero armorum ad Christi obsequium reuocata, supra credibile uirum accendit militandi duplicata occasio. Igitur data commeatui opera, breui quae necessaria sunt parata sunt: nec magnas quidem expensas coegit homo qui in morem a puero duxerat res antequam uenirent in suum, in ius traducere alienum: arma tamen militaria, caballos, mulos, et alia huiusmodi pro commilitonum suorum numero, sufficienter aptauit. II. ? Boamundi elogium. Erat iisdem temporibus magni nominis heros, cuius adolescentiae supra mentio facta est, Boamundus Roberti illius egregii bellatoris agnomine Wiscardi filius, paternae audaciae strenuissimus aemulator: huius quoque animos eadem quae caeteros per orbem principes apostolica praedicatio ad liberandum ab infidelium iugo Ierusalem excitauerat. Eius imperio quidquid est oppidorum et urbium a Siponto ad Oriolium in maritima, omnes prorsus in montanis et campestribus locis, omnes fere seruiebant: ad haec sua tam urbes quam oppida Apuli montes, Calabrique plurima sustinebant. Is Graecorum imperatorem Alexium bis sub patre in fugam conuerterat: primo quidem in oculis patris sub Dyrachii moenibus; secundo autem patre Romam reuerso, ipse paterno exercitui apud Larissam uicarius relictus: quae uictoria sicut prius gloriam geminauerat, ita modo, uictorem licet, sub pacis nomine transfretaturum acrius pungebat: metuebantur enim Graecorum insidiae, qui familiare habent quos etiam bene meritos inuitauerunt ad munera, retrudere ad flagra. Quid ergo exasperati? quid uicti saepius molituri erant, quidue suis de se dabant sperare uictoribus? miseris aut inferendam esse perniciem, aut terrentium in potentia cessaturam. Haec igitur sollicitudo Boamundi nauigio moras innectebat; quapropter strenui cuiusque uiribus proprias uallare sapienter sibi consuluit, portibus interim exitu negato. Auditus uero eodem incaluisse desiderio Tancredus, cognati sollicitudinem et minuit, et auxit: minuit, robur robori creditus addere; auxit, uiam foederis improuidum cogens prouidere. III. ? Cum eo foedus iniit Tancredus. Multis itaque opibus blanditiisque praemissis, apud Tancredum obtentum est ut sub Boamundo ipse quasi dux sub rege secundus ab eo militaret: nam praeter blanditias, oblatasque opes, urgebant eum alia duo: propinquitas generis, et difficultas transfretationis; quarum quidem haec amoris, illa timoris poculum uicissim ei propinabant: nisi enim Boamundo in his quae rogabatur morem gereret, facile et de inuidia argui et a littore dignus uideretur qui deberet repelli: proinde facilem uiam ad impetrandum meruit precibus donisque cumulata petitio. Confoederati igitur ambo Wiscardidae, totius generis sui praecellens strenuitas, laxis nauigio habenis, Epyrum delabuntur. Tancredus itaque nactus exercendae uirtutis locum, modo praeuiis insidiis occursabat, interdum post exercitus uestigia arcebat latrunculos. Siue praeuius, siue sequens, semper utilis, semper armatus, periculis gaudebat exponi. Caeteris uino sepultis et sopore, ipse peruigil excubare in triuiis, niuesque clypeo temperare et grandinos. Felix anicula illa quae aut ex inedia Tancredo inueniebatur defecta, aut cis ripam fluuii rapacis pedes uadatura: nam famelicae continuo cibus; uadaturae equus pro naui, pro remige eques, eques, inquam, ipse Tancredus libens supplebatur. IV. ? Fluuium Bardal cum suis traiicit. Graecos superat. Tali populus ille beatus praesidio, feliciter ad flumen quod Bardal dicitur, perducitur: ibi castrametati dies aliquot in mora consumpserunt. Obsistebat eorum transitui fluuius rapax, et utraque ripa minis plena hostilibus, plurimos terrebat: nam qui transeundo procederent his Turcopolos a fronte; qui tardarent illis a tergo timendum esse uidebatur. At Tancredus ubi exercitum mussare uidet, periculo uitam obiicit; gurgitem transit, paucis sequentibus: his, inquam, coactis, ille ultroneus. Metuebant coacti ne turmae tam exili hostilis incurreret multitudo. Tancredus contra, ne dum transiret ad pugnam, terreret in fugam: sicque audacia uictoriam quidem pareret; uerum altero uictoriae pretio spoliis careret. In qua sollicitudine flumine superato, in alterius uotum utriusque timoris praesagia cesserunt: nam insidiatoriae pluralitati paucitate oblata, uisum est gentis praedam uenisse in pugnam, latebrarum ignaros, non praescios: prosilientes igitur e latibulis sagittae, terribiliter figurant dum uolant, nubem; dum cadunt, grandinem; dum astant, segetem. Nondum ad Francos uentum erat, cum iam nullum dimicandi latebat genus: non cursim, non rapide, non saltim; sed pedetentim obuiabat, missa eminus tolerans spicula, dum eo usque processum esset, ut caderent post terga. Quippe gentis illius pugnam congressu plurimo expertus, quo facilius more uincendi erant cognouerat: ideoque animos per se effrenes, per prudentiam refrenabat. Ut ergo cominus res geri potuit, patientiae moras redimit copia subsecuta. Habenas laxant, calcaribus utuntur, lanceas uibrant, incumbitur uibratis, peltae Graecorum fiducia incumbentibus non resistunt. Porro sagittae hastis urgentibus, quorum prius tutela fuerant, in sarcinam conuertuntur: nam postquam ad enses uentum est, usus praeteriit sagittarum. Sic Graeci tegmine destituti et iaculo, uulnera tantum excipiunt, nec reddunt. Miseri! quibus sine dubio et sine medio mortem aut fugam praesentem omnia intentant! Miseri! sed sicut nullius misericordes, ita nulli miserabiles. Sternitur plebs inualida, et docetur non ultra de Francorum raritate praesumere: sed in uno centum formidare. Tancredus uiam gladio aperit; et quot aggreditur caedendos, tot praeterit caesos. Illum sequentibus facile qua se uertisset, uestigia declarabant. Trunci semineces a dextra et laeua medio cruoris alueo supplebant ripas. Nec passim uagandi licentia: sed per effusoris semitam currere dabatur. Hinc effusor ipse, non qui effuderit; sed qui ediderit sanguinem, apparebat: adeo suffectus, adeo cruentatus Tancredum diffitebatur in colore, sed non diffitebatur in opere. Simili modo pubes socia fugando, caedendo, prosternendo, singuli pro suis uiribus arua cruentabant. V. ? Partem exercitus Boamundi quae nondum flumen transmiserat, aggrediuntur Graeci. Igitur Boamundi exercitus, qui adhuc citra fluminis ripam alteram pigritans, Tancredum praemiserat, Graecos in fugam uersos prospiciens, moras soluit, fluuium alii tranant, pars remigare docta cymbas traducunt, alii utriusque ignari, equorum caudis pro remigio utuntur: sicque breui spatio tota illa multitudine transuecta, quasi 600 restabant transuehendi; non milites, non armati, non qui uel in hostem ruere, uel ruentem repellere potuissent; uulgus inerme, nisi si quos armatos aut senectus debilitasset, aut morbus. Tunc Graeci qui missi fuerant Latinorum insidiari uestigiis, locum nacti ut sanguine ferrum imbuerent, irruunt in relictos, seu lupi pastore orba et canibus ouilia trucidantes. Fit clamor, moeret ripa utraque, hinc et inde nec querelae desunt nec gemitus. Hi dolent de mora, illi de festinantia: hos pudet, quia non datur inuadere; illos magis, quia euadere non licet, piget. Tancredus interea adhuc fugientibus Graecis instans, sequentium instantiam celeri cursu accipit nuntiatam: neminem resistere, succurrere neminem, armatos ultro fluuium remigasse, inermes citra, ipsos iam fere quasi mordicus dissipatos. Haec ut piissimo et ad omnem promptissimo strenuitatem duci comperta sunt, haud secus ab aliis ad alios se conuertit intrepidus: quasi nacta praedam lea, si quas ex aduerso paratas, relictis catulis, insidias respicit, e uestigio ad praedonem uersa, praedam siccis faucibus relinquit. VI. ? Quos, in flumen insiliens Tancredus fugat. Reuersus igitur ad flumen Tancredus, remige spreto, gurgitem insilit, equo nauis, equo remigis obsequium supplente: segnis quippe mora uisa est uiro, et cognata timori, si dum nauigium pararet, parantes sequi milites exspectaret. Quapropter sicut praescriptum est, praeceps fluuium quasi campum ingreditur: aquae uero cursu rapido exceptum submergunt; at mox ripae alteri redditur illaesus. Simili quoque remigio commilitonum acies, quae domini praeeuntis uestigia sequuntur, utuntur. Graeca phalanx perterrita Tancredi simul aduentu et nomine; id enim unum utraque personabat ripa, caedi metuens, caedere desistit, ad consuetum fugae praesidium studio redacto. Fugitur per abrupta, per auia, per omne quod uictis promittere latebras, uictoribus accessum negare uidebatur. At uictor nihilominus fugientibus instabat, illius magis sanguinem sitiens, quem per inaccessibilia pes raptabat fugacior: nam uertere faciem nemo uictus meminerat, nisi si quem genibus uictoris supplicare fuga coegerit deprehensa: adeo intepuerat calor, resederat rabies, spes tota ab armis in pedum uelocitatem transierat. Itaque arcus proiicere, pharetras soluere, peltas demittere, thoraces exuere, summum ad uitam supererat solamen. Quocirca multus et multa politus arte, grandi redemptus aere, diutino tractus molimine, labor uias, labor inuia pariter ditabat. Victrices opperiens manus sine pretio, sine certamine omnia rapturas: nec defuit tamen qui ea tolleret, quiue sequeretur audito Tancredi nomine turbam fugientem. Quoniam quidem caedi praedictae superstites relicti, hi, inquam, quos praesidium superueniens liberauerat, sine ordine fugientes, sine ordine sequebantur; oneratos uacui, armatos nudi, lassos expediti: plurimi etiam in seruitutem ducendi, ruptis nexibus absoluti, suos uersa uice nexores nexuerunt. Alii dum erepta sibi requirunt spolia, et raptoris proiecta inueniunt et sua: fuerunt etiam qui dum praedicta quaererent, quaesita inuenirent, inuenta sustulissent: abiiciebant sublata, ut tollerent potiora. Siue autem alieno onere, siue suo, nullus castra non suffarcinatus reuisebat. VII. ? Tancredi uictoria praedicatur. Igitur Tancredus sociorum ultus uulnera, nactus spolia, beatus gratia, omnes trans fluuium praemittit, ipse omnium subsequitur postremus. O quantis excipitur laudibus! quantus ipse, quam maior sese cordibus omnium futurus apparet, quanta simul nobilitatis et plebis ueneratione donatur! Una quippe omnium et mens erat et fabula. O ubi, et quando, et quis in filiis hominum par tibi, Tancrede! a quo tam remota segnities? tam disiuncta quies? tam aliena formido? tam elimata superbia? tam eliminata luxuria? Quis uocatus uelocior, quis rogatus facilior, quis offensus placabilior? felices tanto pignore ataui, tanto atauo posteri, tanto alumno Calabri, tanta sobole Normanni! felices illi quibus tu contigisti gloria sua: ac nos longe feliciores, quibus est pro muro audacia tua. Tua audacia aduersus impugnatores nobis est clypeus, aduersus pugnandos arcus et gladius. Si periculum antecedit, illuc praemitteris; item si sequitur pone, caedis. Benedictus Deus qui te reseruauit praesidium plebi suae, et tu benedictus qui eam protegis in brachio uirtutis tuae. Talibus omnes at plerique maioribus uictoris reditum gratati praeconiis haec saepius ingeminantes, per uias et tentoria usque ad Tancredi ipsum prosequuntur. Extunc Tancredum sociare, securum fieri, sine eo in exercitu esse, quasi in exercitu non esse prae solitudine uidebatur. Unde plurimi de magnis quae uiderant maiora coniectantes, eius dominio tam se quam sua mancipabant. Ipse uero audaciam uiresqne iuuenum captabat pretio, alliciebat merito, merebatur exemplo. Eo abundante, nemo qui ei militaret egebat: eo egente, a ditioribus sociis mutuabatur, pecunia quae pauperiorum indigentiam ditaret erogata. Rursus si repeteretur quod mutuauerat, alios item quaerebat creditores. sicque ad alios propter alios quasi mendicabat, dum eum seu praeda opulentasset, seu bellum. Adeo uir prudens his largum, illis se ueridicum, imo et omnibus ueridicum exhibebat. VIII. ? Alexio imperatori Boamundi et Tancredi aduentus et uictoria nuntiantur. Interea imperatorem Alexium aut hac aut simili narratione nuntius exploratum missus, perturbat reuersus: « Boamundus Wiscardigena Adriaticum transiuit, etiam Macedonia potitur. Illius uires saepius iam expertus es magnas, at praeteritas hodiernae non minus superant: quasi passer aquilae collatus superatur. Olim quippe ei milites Normannia, Longobardia pedites suggerebat: Normanni, qui uincerent; Longobardi, qui numerum augerent, in bella trahebantur: horum populus, alter belliger, alter uenerat ministrator. Ut autem ambo belligeri; tamen duo terrae cauernis erutus, nedum plebs inermis ab otio se et copia ad laborem et inediam transferret. Omnes armati, omnes bellici, omnes laboriferi, quicunque Wiscardigenae castris famulantur. Adde Wiscardidas Tancredum et fratres Willelmum Robertumque Poenis leonibus audaciam similem tam cognatione generis, quam belli studio Boamundi germanam. Quorum neminem, ut quondam ipse, cogit: sed transfretauit omnium supplicatione coactus. Unde raro abrumpi poterunt, quos uoluntas una, par intentio, studium idem in concordiam foederauit. » IX. ? Alexius ad Boamundum epistolam mittit. His uersutus imperator percussus rumoribus, nouos corde dolos, noua pectore uersat consilia. Retibus studet leones implicare, quos uenabulo lacessere non audet. Igitur nuntios laqueis onerat, qui Boamundo uenienti cum huiusmodi blanditiis occurrant: « Rex Alexius Boamundo salutem. « Nuntiatum est mihi de tuo aduentu, quem paternis uisceribus suscepi auditum. Quia nunc quidem moribus tuis dignum opus exerces, cum belli studium ad barbaros conuertis. Aspirauit, ut uideo, Deus coeptis Francorum, quos tanto comite muniendos praeuidit. Meis quoque desideriis efficaciam tuus singulariter promittit accessus: nam, ut caetera taceam, ipsi etiam uates Turci de gente sua tibi destinant triumphos. Euge igitur, accelera, fili, et te praestolantium apud me moras ducum ueniens absolue. Ad te duces, ad te proceres, ad te populus omnis suspirat. Sunt apud me Latini heroes, et ipsi magnis muneribus donati: sed quanto tu mihi caeteris notior, tanto maiora restas accepturus. Hic pallia, hic aurum, hic caballi, hic te omnium manet affluentia thesaurorum. Quidquid uspiam uidisti, nihil est ad id collatum quod apud me est. Quae omnia parata tibi noueris, tanquam filio si benignum te, si fidum mihi paraueris tanquam filius. Inuenies ergo fontem auri, ut quoties quaesita consumpseris, toties consumenda repetas, repetita sine difficultate sumpturus. Ut autem expeditiori uiam pede arripias, paucis contentus, aduentum liberius maturabis. Caeterae uero multitudini, ducibus relictis, uia eo commodior, quo segnior carpenda est. » X. ? Promissis Alexii seductus, ei praestat hominium coactus. Legati his praeter suas instructi fallaciis, exeunt, adeunt, obuiant, eloquuntur. Boamundus itaque mellita uerborum superficie debriatus, uenenum latens inferius non sentit; fallunt eum oblatae ultro Constantinopolitanae diuitiae, propter quas terram ac pelagus sanguine multo diu asperserat. Ad haec tam facile indultum esse gaudet, quod in Graecos diutina expugnatione deliquerat. Unde placuit, ut ipse cum paucis quo uocabatur praecederet; Tancredus uero cum reliqua multitudine tardior sequeretur. Quod Marchisidae auribus non displicuit illapsum: nam qua sedulitate accipiter laqueos, aut hamum piscis; ea is fraudulentam Graecorum familiaritatem horrebat. Ideo regis munera aspernatus, iam tum praesentiam eius subterfugere proposuerat. Igitur Boamundus, ubi quos ductu, quos dimissu dignaretur, deliberatum est; ab eo quod Chympsala oppidum dicitur, digreditur. Dumque fatigant promissa animum; animus equitem, eques caballum, infra dies paucos Constantinopolim uenitur. Illic Boamundus oblatus Alexio, ei iugo, quod hommagium uulgo dicitur, subditur. Coactus quidem, sed tamen tanta Romaniae dimensione donatus, in qua equus dies quindecim per longum, octo autem expenderet per transuersum. Nec mora fama uolans, nouum Tancredo patefacit euentum et addit. Similis quoque deditio ipsum te qui sequeris, manet eo uilior, quo merces minor.