XIV. Igitur enthymema et argumentum ipsum, id est rem, quae probationi alterius adhibetur, appellant et argumenti elocutionem, eam uero, ut dixi, duplicem: ex consequentibus, quod habet propositionem coniunctam que ei protinus probationem, quale est pro Ligario: "causa tum dubia, quod erat aliquid in utraque parte, quod probari posset; nunc melior ea iudicanda est, quam etiam di adiuuerunt." habet enim rationem et propositionem, non habet conclusionem: ita est ille inperfectus syllogismus. 2 ex pugnantibus uero, quod etiam solum enthymema quidam uocant, fortior multo probatio est. tale est Ciceronis pro Milone: "eius igitur mortis sedetis ultores, cuius uitam si putetis per uos restitui posse, nolitis". 3 quod quidem etiam aliquando multiplicari solet, ut est ab eodem et pro eodem reo factum: "quem igitur cum aliqua gratia noluit, hunc uoluit cum aliquorum querella? quem iure, quem loco, quem tempore, non est ausus, hunc iniuria, iniquo loco, alieno tempore, cum periculo capitis non dubitauit occidere"? 4 optimum autem uidetur enthymematis genus, cum proposito dissimili uel contrario ratio subiungitur, quale est Demosthenis: "non enim, si quid umquam contra leges actum est id que tu es imitatus, idcirco te conuenit poena liberari, quin e contrario damnari multo magis. nam ut. si quis eorum damnatus esset, tu haec non scripsisses, ita, damnatus tu si fueris, non scribet alius". 5 Epichirematos et quattuor et quinque et sex etiam factae sunt partes a quibusdam. Cicero maxime quinque defendit, ut sit propositio, deinde ratio eius, tum adsumptio et eius probatio, quinta conplexio: quia interim et propositio non egeat rationis et adsumptio probationis, nonnumquam etiam complexione opus non sit, et quadripertitam et tripertitam et bipertitam quoque fieri posse ratiocinationem. 6 mihi et pluribus nihilominus auctoribus tres summum uidentur. nam ita se habet ipsa natura, ut sit de quo quaeratur et per quod probetur: tertium adici potest uelut ex consensu duorum antecedentium. ita erit prima intentio, secunda adsumptio, tertia conexio. nam confirmatio primae ac secundae partis exornatio eisdem cedere possunt, quibus subiciuntur. 7 sumamus enim ex Cicerone quinque partium exemplum: "melius adcurantur ea, quae consilio reguntur, quam quae sine consilio administrantur. hanc primam partem numerant, eam deinceps rationibus uariis et quam copiosissimis uerbis adprobari putant oportere". hoc ego totum cum sua ratione unum puto: alioqui si ratio pars est, est autem uaria ratio, plures partes esse dicantur. 8 adsumptionem deinde ponit: "nihil autem omnium rerum melius quam omnis mundus administratur huius adsumptionis quarto in loco aliam porro inducunt adprobationem": de quo idem quod supra dico. 9 "quinto inducunt loco conplexionem, quae aut id infert solum, quod ex omnibus partibus cogitur, hoc modo: consilio igitur mundus administratur, aut, unum in locum cum conduxit breuiter propositionem et adsumptionem, adiungit, quid ex his conficiatur, ad hunc modum: quod si melius geruntur quae consilio quam quae sine consilio administrantur, nihil autem omnium rerum melius quam omnis mundus administratur, consilio igitur mundus administratur". cui parti consentio. 10 In tribus autem, quas fecimus, partibus non est forma semper eadem, sed una, in qua idem concluditur, quod intenditur: "anima inmortalis est, nam quidquid ex se ipso mouetur, inmortale est, anima autem ex se ipsa mouetur, inmortalis igitur est anima". hoc fit non solum in singulis argumentis, sed in totis causis, quae sunt simplices, et in quaestionibus. 11 nam et hae primam habent propositionem: "sacrilegium commisisti" "non quisquis hominem occidit, caedis tenetur", deinde rationem (sed haec est in causis et quaestione longior quam in singulis argumentis), et plerumque summa complexione uel per enumerationem uel per breuem conclusionem testantur, quid effecerint. in hoc genere propositio dubia est, de hac enim quaeritur. 12 altera est complexio non par intentioni, sed uim habens parem: "mors nihil ad nos, nam quod est dissolutum, sensu caret, quod autem sensu caret, nihil ad nos". in alio genere non eadem propositio est quae conexio: "omnia animalia meliora sunt quam inanima, nihil autem melius est mundo, mundus igitur animal". hic potest uideri deesse intentio; potuit enim sic constitui ratiocinatio: "animal est mundus, omnia enim animalia meliora sunt quam inanima" et cetera. 13 haec propositio aut confessa est ut proxima, aut probanda, ut: "qui beatam uitam uiuere uolet, philosophetur oportet", non enim conceditur; cetera sequi nisi confirmata prima parte non possunt. item adsumptio interim confessa est, ut "omnes autem uolunt beatam uitam uiuere", interim probanda ut illa "quod est dissolutum, sensu caret", cum, soluta corpore anima an sit immortalis uel ad tempus {certa} maneat, sit in dubio. quod adsumptionem alii, rationem alii uocant. 14 Epichirema autem nullo differt a syllogismis, nisi quod illi et plures habent species et uera colligunt ueris, epichirematis frequentior circa credibilia est usus. nam si contingeret semper controuersa confessis probare, uix esset in hoc genere usus oratoris. 15 nam quo ingenio est opus, ut dicas: "bona ad me pertinent, solus enim sum filius defuncti", uel "solus heres, cum iure bonorum possessio testati secundum tabulas testamenti detur, ad me igitur pertinet". 16 sed cum ipsa ratio in quaestionem uenit, efficiendum est certum id, quo probaturi sumus quod incertum est, ut, si ipsa forte intentione dicatur aut "filius non es" aut "non es legitimus" aut "non es solus", item que aut "non heres es" aut "non iustum testamentum est" aut "capere non potes" aut "habes coheredes", efficiendum est [iustum], propter quod nobis adiudicari bona debeant. 17 sed tum est necessaria illa summa conexio, cum interuenit ratio longior, alioqui sufficiunt intentio ac ratio: "silent enim leges inter arma nec se expectari iubent, cum ei, qui expectare uelit, ante iniusta poena luenda sit quam iusta repetenda". ideo que id enthymema, quod est ex consequentibus, rationi simile dixerunt. sed et singula quaeque interim recte ponuntur, ut ipsum illud silent leges inter arma, et a ratione incipere fas est, 18 deinde concludere, ut ibidem: "quod si duodecim tabulae nocturnum furem quoquo modo, diurnum autem, si se telo defenderet, interfici inpune uoluerunt, quis est qui, quoquo modo quis interfectus sit, poeniendum putet?" uariauit hic adhuc et rursus rationem tertio loco posuit: "cum uideat aliquando gladium nobis ab ipsis porrigi legibus". 19 per constantem partis duxit ordinem: "insidiatori uero et latroni quae potest inferri iniusta nex?" (hoc intentio); "quid comitatus nostri, quid gladii uolunt?" (hoc ratio); "quos habere certe non liceret, si uti illis nullo pacto liceret": hoc ex ratione et intentione conexio. 20 Huic generi probationis tribus occurritur modis, id est per omnis partis. aut enim expugnatur intentio aut adsumptio aut conclusio, nonnumquam omnia. [sed omnia haec tria sunt.] intentio expugnatur: "iure occidi eum, qui insidiatus sit"; nam prima statim quaestio pro Milone est: "an ei fas sit lucem intueri, qui a se hominem necatum esse fateatur". 21 expugnatur adsumptio omnibus iis, quae de refutatione diximus. et ratio quidem numquam est uera, nisi et propositio uera sit; interim uerae propositionis falsa ratio est, ut "uirtus bonum est" uerum est: si quis rationem subiciat, "quod ea locupletes faciat", uerae intentionis falsa sit ratio. 22 conexio autem aut uera negatur, cum aliud colligit quam id, quod ex prioribus efficitur, aut nihil ad quaestionem dicitur pertinere. non est uera sicut haec: "insidiator iure occiditur; nam cum uitae uim adferat ut hostis, debet etiam repelli ut hostis: recte igitur Clodius ut hostis occisus est"; non utique, nondum enim Clodium insidiatorem ostendimus. sed fit uera conexio: "recte igitur insidiator ut hostis occiditur"; nihil ad nos, nondum enim Clodius insidiator apparet. 23 sed ut potest uera esse intentio et ratio et tamen falsa conexio, ita, si illa falsa sunt, numquam est uera conexio. 24 Enthymema ab aliis oratorius syllogismus, ab aliis pars dicitur syllogismi, propterea quod syllogismus utique conclusionem et propositionem habet et per omnes partes efficit quod proposuit, enthymema tantum intellegi contentum sit. 25 syllogismus talis: "solum bonum uirtus, nam id demum bonum est, quo nemo male uti potest: uirtute nemo male uti potest, bonum est ergo uirtus". enthymema ex consequentibus: "bonum est uirtus, qua nemo male uti potest". et contra: "non est bonum pecunia; non enim bonum est, quo quis male uti potest: pecunia potest quis male uti, non igitur bonum est pecunia". enthymema ex pugnantibus: "an bonum est pecunia, qua quis male uti potest?" 26 "si pecunia, quae est in argento signato, argentum est, qui argentum omne legauit, et pecuniam, quae est in argento signato, legauit: argentum autem omne legauit, igitur et pecuniam, quae est in argento, legauit" habet formam syllogismi. oratori satis est dicere: "cum argentum legauerit omne, pecuniam quoque legauit, quae est in argento". 27 Peregisse mihi uideor sacra tradentium partes, sed consilio locus superest. namque ego, ut in oratione syllogismo quidem aliquando uti esse fas duco, ita constare totam aut certe confertam esse adgressionum et enthymematum stipatione minime uelim. dialogis enim et dialecticis disputationibus erit similior quam nostri operis actionibus, quae quidem inter se plurimum differunt. 28 namque illis homines docti et inter doctos uerum quaerentes minutius et scrupulosius scrutantur omnia et ad liquidum confessum que perducunt, ut qui sibi et inueniendi et iudicandi uindicent partis, quarum alteram g-topikên alteram g-kritikên uocant. 29 nobis ad aliorum iudicia componenda est oratio, et saepius apud omnino imperitos atque illarum certe ignaros litterarum loquendum est, quos nisi et delectatione adlicimus et uicibus trahimus et nonnumquam turbamus adfectibus, ipsa, quae iusta ac uera sunt, tenere non possumus. 30 locuples et speciosa et imperiosa uult esse eloquentia: quorum nihil consequetur, si conclusionibus certis et crebris et in unam prope formam cadentibus concisa et contemptum ex humilitate et odium ex quadam seruitute et ex copia satietatem et ex similitudine fastidium tulerit. 31 feratur ergo non semitis, sed campis, non uti --- fontes angustis fistulis colliguntur, sed ut beatissimi amnes totis uallibus fluat ac sibi uiam, si quando non acceperit, faciat. nam quid illa miserius lege uelut praeformatas infantibus litteras persequentium et, ut Graeci dicere solent, quem mater amictum dedit, sollicite custodientium: propositio ac conclusio ex consequentibus, repugnantibus? 32 non inspiret? non augeat? non mille figuris uariet ac uerset? ut ea nasci et ipsa prouenire natura, non manu facta et arte suspecta magistrum fateri ubique uideantur. quis umquam sic uicit orator? nonne apud ipsum Demosthenen paucissima huius generis reperiuntur? quae adprensa Graeci magis (nam hoc solum peius nobis faciunt) in catenas ligant et inexplicabili serie conectunt et indubitata colligunt et probant confessa et se antiquis per hoc similes uocant, deinde interrogati numquam respondebunt, quem imitentur. sed de figuris alio loco. 33 Nunc illud adiciendum, ne eis quidem consentire me, qui semper argumenta sermone puro et dilucido et distincto, ceterum minime elato ornato que putant esse dicenda. namque ea distincta quidem ac perspicua debere esse confiteor, in rebus uero minoribus etiam sermone ac uerbis quam maxime propriis et ex usu: 34 at si maior erit materia, nullum iis ornatum, qui modo non obscuret, subtrahendum puto. nam et saepe plurimum lucis adfert ipsa translatio, cum etiam iuris consulti, quorum summus circa uerborum proprietatem labor est, "litus" esse audeant dicere, "qua fluctus eludit". 35 quoque quid est natura magis asperum, hoc pluribus condiendum est uoluptatibus: et minus suspecta argumentatio dissimulatione, et multum ad fidem adiuuat audientis uoluptas. nisi forte existimamus Ciceronem haec ipsa male argumentatione dixisse, "silere leges inter arma", et "gladium nobis interim ab ipsis porrigi legibus". his tamen habendus est is modus, ut sint ornamento, non inpedimento.