CAP. II (1) Sed nobis iam paulatim adcrescere puer et exire de gremio et discere serio incipiat. Hoc igitur potissimum loco tractanda quaestio est, utiliusne sit domi atque intra priuatos parietes studentem continere, an frequentiae scholarum et uelut publicis praeceptoribus tradere. (2) Quod quidem cum iis, a quibus clarissimarum ciuitatium mores sunt instituti, tum eminentissimis auctoribus uideo placuisse. Non est tamen dissimulandum, esse nonnullos, qui ab hoc prope publico more priuata quadam persuasione dissentiant. Hi duas praecipue rationes sequi uidentur: unam, quod moribus magis consulant fugiendo turbam hominum eius aetatis, quae sit ad uitia maxime prona, unde causas turpium factorum seepe extitisse utinam falso iactaretur: alteram, quod, quisquis futurus est ille praeceptor, liberalius tempora sua inpensurus uni uidetur quam si eadem in pluris partiatur. (3) Prior causa prorsus grauis: nam si studiis quidem scholas prodesse, moribus autem nocere constaret, potior mihi ratio uiuendi honeste quam uel optime dicendi uideretur. Sed mea quidem sententia iuncta ista atque indiscreta sunt: neque enim esse oratorem nisi bonum uirum iudico et fieri, etiam si potest, nolo. De hac re igitur prius. (4) Corrompi mores in scholis putant: nam et corrumpuntur interim, sed domi quoque, et sunt multa eius rei exempla, tam hercule, quam conseruatae sanctissime utrobique opinionis. Natura cuiusque totum curaque distat. Da mentem ad peiora facilem, da neglegentiam formandi custodiendique in aetate prima pudoris, non minorem flagitiis occasionem secreta praebuerint. Nam et potest turpis esse domesticus ille praeceptor, nec tutior inter seruos malos quam ingenuos parum modestos conuersatio est. (5) At si bona ipsius indoles, si non caeca ac sopita parentium socordia est, et praeceptorem eligere sanctissimum quemque, cuius rei praecipua prudentibus cura est, et disciplinam, quae maxime seuera fuerit, licet, et nihilo minus amicum grauem uirum aut fidelem libertum lateri filii sui adiungere, cuius adsiduus comitatus etiam illos meliores faciat, qui timebantur. (6) Facile erat huius metus remedium. Vtinam liberorum nostrorum mores non ipsi perderemus! Infantiam statim deliciis soluimus. Mollis illa educatio, quam indulgentiam uocamus, neruos omnes mentis et corporis frangit. Quid non adultus concupiscet, qui in purpuris repit? Nondum prima uerba exprimit, iam coccum intellegit, iam conchylium poscit. (7) Ante palatum eorum quam os instituimus. In lecticis crescunt: si terram attigerunt, e manibus utrimque sustinentium pendent. Gaudemus, si quid licentius dixerint: uerba ne Alexandrinis quidem permittenda deliciis risu et osculo excipimus. (8) Nec mirum: nos docuimus, ex nobis audierunt, nostras amicas, nostros concubinos uident; omne conuiuium obscaenis canticis strepit, pudenda dictu spectantur. Fit ex his consuetudo, inde natura. Discunt haec miseri, antequam sciant uitia esse: inde soluti ac fluentes non accipiunt ex scholis mala ista, sed in scholas adferunt. (9) 'Verum in studiis magis uacabit unus uni.' Ante omnia nihil prohibet esse illum nescio quem unum etiam cum eo, qui in scholis eruditur. Sed etiamsi iungi utrumque non posset, lumen tamen illud conuentus honestissimi tenebris ac solitudini praetulissem: nam optimus quisque praeceptor frequentia gaudet ac maiore se theatro dignum putat. (10) At fere minores ex conscientia suae infirmitatis haerere singulis et officio fungi quodam modo paedagogorum non indignantur. (11) Sed praestet alicui uel gratia uel pecunia uel amicitia, ut doctissimum atque incomparabilem magistrum domi habeat, num tamen ille totum in uno diem consumpturus est. Aut potest esse ulla tam perpetua discentis intentio, quae non ut uisus oculorum obtutu continuo fatigetur, cum praesertim multo plus secreti temporis studia desiderent? (12) Neque enim scribenti, ediscenti, cogitanti praeceptor adsistit: quorum aliquid agentibus cuiuscumque interuentus inpedimento est. Lectio quoque non omnis nec semper praeeunte uel interpretante eget: quando enim tot auctorum notitia contingeret? (13) Modicum ergo tempus est, quo in totum diem uelut opus ordinetur, ideoque per plures ire possunt etiam quae singulis tradenda sunt. Pleraque uero hanc condicionem habent, ut eadem uoce ad omnis simul perferantur. Taceo de partitionibus et declamationibus rhetorum, quibus certe quantuscumque adhibeatur numerus, tamen unusquisque totum feret. (14) Non enim uox illa praeceptoris ut cena minus pluribus sufficit, sed ut sol uniuersis idem lucis calorisque largitur. Grammaticus quoque si de loquendi ratione disserat, si quaestiones explicet, historias exponat, poemata enarret, tot illa discent, quot audient. (15) 'At enim emendationi praelectionique numerus obstat.' Sit incommodum (nam quid fere undique placet?). Mox illud comparabimus commodis. 'Nec ego tamen eo mitti puerum uolo, ubi neglegatur.' Sed neque praeceptor bonus maiore se turba, quam ut sustinere eam possit, onerauerit, et in primis ea habenda cura est, ut is omni modo fiat nobis familiariter amicus nec officium in docendo spectet, sed adfectum. Ita numquam erimus in turba. (16) Nec sane quisquam litteris saltem leuiter imbutus eum, in quo studium ingeniumque perspexerit, non in suam quoque gloriam peculiariter fouebit. Sed ut fugiendae sint magnae scholae (cui ne ipsi quidem rei adsentior, si ad aliquem merito concurritur), non tamen hoc eo ualet, ut fugiendae sint omnino scholae. Aliud est enim uitare eas, aliud eligere. (17) Et si refutauimus, quae contra dicuntur, iam explicemus quid ipsi sequamur. (18) Ante omnia futurus orator, cui in maxima celebritate et in media rei publicae luce uiuendum est, adsuescat iam a tenero non reformidare homines neque illa solitaria et uelut umbratili uita pallescere. Excitanda mens et attollenda semper est, quae in eius modi secretis aut languescit et quendam uelut in opaco situm ducit, aut contra tumescit inani persuasione: necesse est enim nimium tribuat sibi, qui se nemini conparat. (19) Deinde cum proferenda sunt studia, caligat in sole et omnia noua offendit, ut qui solus didicerit quod inter multos faciendum est. (20) Mitto amicitias, quae ad senectutem usque firmissime durant religiosa quadam necessitudine imbutae: neque enim est sanctius sacris isdem quam studiis initiari. Sensum ipsum, qui communis dicitur, ubi discet, cum se a congressu, qui non hominibus solum, sed mutis quoque animalibus naturalis est, segregarit? (21) Adde quod domi ea sola discere potest, quae ipsi praecipientur, in schola etiam quae aliis. Audiet multa cotidie probari, multa corrigi, proderit alicuius obiurgata desidia, proderit laudata industria, excitabitur laude aemulatio, (22) turpe ducet cedere pari, pulchrum superasse maiores. Accendunt omnia haec animos, et licet ipsa uitium sit ambitio, frequenter tamen causa uirtutum est. (23) Non inutilem scio seruatum esse a praeceptoribus meis morem, qui cum pueros in classis distribuerant, ordinem dicendi secundum uires ingenii dabant, et ita superiore loco quisque declamabat, ut praecedere profectu uidebatur: huius rei iudicia praebebantur. (24) Ea nobis ingens palma, ducere uero classem multo pulcherrimum. Nec de hoc semel decretum erat: tricesimus dies reddebat uicto certaminis potestatem. Ita nec superior successu curam remittebat, et dolor uictum ad depellendam ignominiam concitabat. (25) Id nobis acriores ad studia dicendi faces subdidisse quam exhortationem docentium, paedagogorum custodiam, uota parentium, quantum animi mei coniectura colligere possum, contenderim. (26) Sed sicut firmiores in litteris profectus alit aemulatio, ita incipientibus atque adhuc teneris condiscipulorum quam praeceptoris iucundior hoc ipso, quod facilior imitatio est. Vix enim se prima elementa ad spem tollere effingendae, quam summam putant, eloquentiae audebunt: proxima amplectentur magis, ut uites arboribus adplicitae inferiores prius adprendendo ramos in cacumina euadunt. (27) Quod adeo uerum est, ut ipsius etiam magistri, si tamen ambitiosis utilia praeferet, hoc opus sit, cum adhuc rudia tractabit ingenia, non statim onerare infirmitatem discentium, sed temperare uires suas et ad intellectum audientis descendere. (28) Nam ut uascula oris angusti superfusam umoris copiam respuunt, sensim autem influentibus uel etiam instillatis conplentur, sic animi puerorum quantum excipere possint uidendum est: nam maiora intellectu uelut parum apertos ad percipiendum animos non subibunt. (29) Vtile igitur habere, quos imitari primum, mox uincere uelit: ita paulatim et superiorum spes erit. His adicio praeceptores ipsos non idem mentis ac spiritus in dicendo posse concipere singulis tantum praesentibus, quod illa celebritate audientium instinctos. (30) Maxima enim pars eloquentiae constat animo. Hunc adfici, hunc concipere imagines rerum et transformari quodam modo ad naturam eorum, de quibus loquitur, necesse est. Is porro quo generosior celsiorque est, hoc maioribus uelut organis commouetur, ideoque et laude crescit et impetu augetur et aliquid magnum agere gaudet. (31) Est quaedam tacita dedignatio, uim dicendi tantis comparatam laboribus ad unum auditorem demittere: pudet supra modum sermonis attolli. Et sane concipiat quis mente uel declamantis habitum uel orantis uocem incessum pronuntiationem, illum denique animi et corporis motum, sudorem, ut alia praeteream, et fatigationem audiente uno: nonne quiddam pati furori simile uideatur? Non esset in rebus humanis eloquentia, si tantum cum singulis loqueremur.