CAP. I. (1) Igitur nato filio pater spem de illo primum quam optimam capiat: ita diligentior a principiis fiet. Falsa enim est querella, paucissimis hominibus uim percipiendi quae tradantur esse concessam, plerosque uero laborem ac tempora tarditate ingenii perdere. Nam contra plures reperias et faciles in excogitando et ad discendum promptos. Quippe id est homini naturale, ac sicut aues ad uolatum, equi ad cursum, ad saeuitiam ferae gignuntur, ita nobis propria est mentis agitatio atque sollertia, unde origo animi caelestis creditur. (2) Hebetes uero et indociles non magis secundum naturam hominis eduntur quam prodigiosa corpora et monstris insignia, sed hi pauci admodum fuerunt. Argumentum, quod in pueris elucet spes plurimorum: quae cum emoritur aetate, manifestum est non naturam defecisse, sed curam. 'Praestat tamen ingenio alius alium.' (3) Concedo, sed plus efficiet aut minus: nemo reperitur, qui sit studio nihil consecutus. Hoc qui peruiderit, protinus ut erit parens factus, acrem, quam maxime datur, curam spei futuri oratoris impendat. (4) Ante omnia ne sit uitiosus sermo nutricibus: quas, si fieri posset, sapientes Chrysippus optauit, certe quantum res pateretur, optimas eligi uoluit. Et morum quidem in his haud dubie prior ratio est, recte tamen etiam loquantur. (5) Has primum audiet puer, harum uerba effingere imitando conabitur. Et natura tenacissimi sumus eorum, quae rudibus animis percepimus: ut sapor quo noua imbuas durat, nec lanarum colores, quibus simplex ille candor mutatus est, elui possunt. Et haec ipsa magis pertinaciter haerent quae deteriora sunt. Nam bona facile mutantur in peius: quando in bonum uerteris uitia? Non adsuescat ergo, ne dum infans quidem est, sermoni qui dediscendus sit. (6) In parentibus uero quam plurimum esse eruditionis optauerim. Nec de patribus tantum loquor: nam Gracchorum eloquentiae multum contulisse accepimus Corneliam matrem, cuius doctissimus sermo in posteros quoque est epistulis traditus. Et Laelia C. filia reddidisse in loquendo paternam elegantiam dicitur, et Hortensiae Q. filiae oratio apud triumuiros habita legitur non tantum in sexus honorem. (7) Nec tamen ii, quibus discere ipsis non contigit, minorem curam docendi liberos habeant, sed sint propter hoc ipsum ad cetera magis diligentes. (8) De pueris, inter quos educabitur ille huic spei destinatus, idem quod de nutricibus dictum sit. De paedagogis hoc amplius, ut aut sint eruditi plane, quam primam esse curam uelim, aut se non esse eruditos sciant. Nihil est peius iis, qui paulum aliquid ultra primas litteras progressi falsam sibi scientiae persuasionem induerunt. Nam et cedere praecipiendi partibus indignantur et uelut iure quodam potestatis, quo fere hoc hominum genus intumescit, imperiosi atque interim saeuientes stultitiam suam perdocent. (9) Nec minus error eorum nocet moribus, si quidem Leonides Alexandri paedagogus, ut a Babylonio Diogene traditur, quibusdam eum uitiis imbuit, quae robustum quoque et iam maximum regem ab illa institutione puerili sunt persecuta. (10) Si cui multa uideor exigere, cogitet oratorem institui, rem arduam etiam cum, ei formando nihil defuerit, praeterea plura ac difficiliora superesse: nam et studio perpetuo et praestantissimis praeceptoribus et plurimis disciplinis opus est. (11) Quapropter praecipienda sunt optima, quae si quis grauabitur, non rationi defuerint, sed homini. Si tamen non continget quales maxime uelim nutrices, pueros, paedagogos habere, at unus certe sit adsiduus loquendi non inperitus, qui, si qua erunt ab his praesente alumno dicta uitiose, corrigat protinus nec insidere illi sinat, dum tamen intellegatur id, quod prius dixi, bonum esse, hoc remedium. (12) A sermone Graeco puerum incipere malo, quia Latinum, qui pluribus in usu est, uel nobis nolentibus perbibet, simul quia disciplinis quoque Graecis prius instituendus est, unde et nostrae fluxerunt. (13) Non tamen hoc adeo superstitiose fieri uelim, ut diu tantum Graece loquatur aut discat, sicut plerisque moris est. Hoc enim accidunt et oris plurima uitia in peregrinum sonum corrupti et sermonis, cui cum Graecae figurae adsidua consuetudine haeserunt, in diuersa quoque loquendi ratione pertinacissime durant. (14) Non longe itaque Latina subsequi debent et cito pariter ire. Ita fiet ut, cum aequali cura linguam utramque tueri coeperimus, neutra alteri officiat. (15) Quidam litteris instituendos, qui minores septem annis essent, non putauerunt, quod illa primum aetas et intellectum disciplinarum capere et laborem pati posset. In qua sententia Hesiodum esse plurimi tradunt qui ante grammaticum Aristophanen fuerunt. Nam is primum gu-hupothecas, in quo libro scriptum hoc inuenitur, negauit esse huius poetae. (16) Sed alii quoque auctores, inter quos Eratosthenes, idem praeceperunt. Melius autem, qui nullum tempus uacare cura uolunt, ut Chrysippus. Nam is, quamuis nutricibus triennium dederit, tamen ab illis quoque iam formandam quam optimis institutis mentem infantium iudicat. (17) Cur autem non pertineat ad litteras aetas, quae ad mores iam pertinet? Neque ignoro toto illo, de quo loquor, tempore uix tantum effici, quantum conferre unus postea possit annus, sed tamen mihi, qui dissenserunt, uidentur non tam discentibus in hac parte quam docentibus pepercisse. (18) Quid melius alioqui facient, ex quo loqui poterunt (faciant enim aliquid necesse est)? Aut cur hoc quantulumcumque est usque ad septem annos lucrum fastidiamus? Nam certe quamlibet paruum sit, quod contulerit aetas prior, maiora tamen aliqua discet puer ipso illo anno, quo minora didicisset. (19) Hoc per singulos prorogatum in summam proficit, et, quantum in infantia praesumptum est temporis, adulescentiae adquiritur. Idem etiam de sequentibus annis praeceptum sit, ne, quod cuique discendum est, sero discere incipiat. Non ergo perdamus primum statim tempus, atque eo minus, quod initia litterarum sola memoria constant, quae non modo iam est in paruis, sed tum etiam tenacissima est. (20) Nec sum adeo aetatium inprudens, ut instandum protinus teneris acerbe putem exigendamque plane operam. Nam id in primis cauere oportebit, ne studia qui amare nondum potest, oderit et amaritudinem semel perceptam etiam ultra rudes annos reformidet. Lusus hic sit, et rogetur et laudetur et numquam non fecisse se gaudeat, aliquando ipso nolente doceatur alius cui inuideat, contendat interim et saepius uincere se putet: praemiis etiam, quae capit illa aetas, euocetur. (21) Parua docemus oratorem instituendum professi, sed est sua etiam studiis infantia, et ut corporum mox fortissimorum educatio a lacte cunisque initium ducit, ita futurus eloquentissimus edidit aliquando uagitum et loqui primum incerta uoce temptauit et haesit circa formas litterarum. Nec si quid discere satis non est, ideo nec necesse est. (22) Quodsi nemo reprehendit patrem, qui haec non neglegenda in suo filio putet, cur inprobetur, si quis ea, quae domi suae recte faceret, in publicum promit? Atque eo magis, quod minora etiam facilius minores percipiunt, et ut corpora ad quosdam membrorum flexus formari nisi tenera non possunt, sic animos quoque ad pleraque duriores robur ipsum facit. (23) An Philippus Macedonum rex Alexandro filio suo prima litterarum elementa tradi ab Aristotele summo eius aetatis philosopho uoluisset, aut ille suscepisset hoc officium, si non studiorum initia et a perfectissimo quoque optime tractari et pertinere ad summam credidisset? (24) Fingamus igitur Alexandrum dari nobis, inpositum gremio, dignum tanta cura infantem (quamquam suus cuique dignus est): pudeatne me in ipsis statim elementis etiam breuia docendi monstrare compendia? Neque enim mihi illud saltem placet, quod fieri in plurimis uideo, ut litterarum nomina et contextum prius quam formas paruuli discant. (25) Obstat hoc agnitioni earum, non intendentibus mox animum ad ipsos ductus, dum antecedentem memoriam secuntur. Quae causa est praecipientibus, ut etiam, cum satis adfixisse eas pueris recto illo, quo primum scribi solent, contextu uidentur, retro agant rursus et uaria permutatione turbent, donec litteras qui instituuntur, facie norint, non ordine. Quapropter optime sicut hominum pariter et habitus et nomina edocebuntur. (26) Sed quod in litteris obest, in syllabis non nocebit. Non excludo autem id quod est notum irritandae ad discendum infantiae gratia, eburneas etiam litterarum formas in lusum offerre, et si quid aliud, quo magis illa aetas gaudeat, inueniri potest, quod tractare, intueri, nominare iucundum sit. (27) Cum uero iam ductus sequi coeperit, non inutile erit eas tabellae quam optime insculpi, ut per illos uelut sulcos ducatur stilus. Nam neque errabit, quemadmodum in ceris (continebitur enim utrimque marginibus neque extra praescriptum egredi poterit), et celerius ac saepius sequendo certa uestigia firmabit articulos neque egebit adiutorio manum suam manu super inposita regentis. (28) Non est aliena res, quae fere ab honestis neglegi solet, cura bene ac uelociter scribendi. Nam cum sit in studiis praecipuum, quoque solo uerus ille profectus et altis radicibus nixus paretur, scribere ipsum, tardior stilus cogitationem moratur, rudis et confusus intellectu caret: unde sequitur alter dictandi quae transferenda sunt labor. (29) Quare cum semper et ubique tum praecipue in epistulis secretis et familiaribus delectabit ne hoc quidem neglectum reliquisse. (30) Syllabis nullum compendium est perdiscendae omnes nec, ut fit plerumque, difficillima quaeque earum differenda, ut in nominibus scribendis deprehendantur. (31) Quin immo ne primae quidem memoriae temere credendum: repetere et diu inculcare fuerit utilius et in lectione quoque non properare ad continuandam eam uel adcelerandam, nisi cum inoffensa atque indubitata litterarum inter se coniunctio suppeditare sine ulla cogitandi saltem mora poterit. Tunc ipsis syllabis uerba conplecti et his sermonem conectere incipiat: (32) incredibile est, quantum morae lectioni festinatione adiciatur. Hinc enim accidit dubitatio, intermissio, repetitio plus quam possunt audentibus, deinde cum errarunt, etiam iis quae iam sciunt diffidentibus. (33) Certa sit ergo in primis lectio, deinde coniuncta, et diu lentior, donec exercitatione contingat emendata uelocitas. (34) Nam prospicere in dextrum, quod omnes praecipiunt, et prouidere non rationis modo, sed usus quoque est, quoniam sequentia intuenti priora dicenda sunt, et, quod difficillimum est, diuidenda intentio animi, ut aliud uoce, aliud oculis agatur. Illud non paenitebit curasse, cum scribere nomina puer, quemadmodum moris est, coeperit, ne hanc operam in uocabulis uulgaribus et forte occurrentibus perdat. (35) Protinus enim potest interpretationem linguae secretioris, quas Graeci g-glwssas uocant, dum aliud agitur, ediscere et inter prima elementa consequi rem postea proprium tempus desideraturam. Et quoniam circa res adhuc tenues moramur, ii quoque uersus, qui ad imitationem scribendi proponentur, non otiosas uelim sententias habeant, sed honestum aliquid monentis. (36) Prosequitur haec memoria in senectutem et inpressa animo rudi usque ad mores proficiet. Etiam dicta clarorum uirorum et electos ex poetis maxime (namque eorum cognitio paruis gratior est) locos ediscere inter lusum licet. Nam et maxime necessaria est oratori, sicut suo loco dicam, memoria et ea praecipue firmatur atque alitur exercitatione et in his, de quibus nunc loquimur, aetatibus, quae nihildum ipsae generare ex se queunt, prope sola est, quae iuuari cura docentium possit. (37) Non alienum fuerit exigere ab tris aetatibus, quo sit absolutius os et expressior sermo, ut nomina quaedam uersusque adfectatae difficultatis ex pluribus et asperrime coeuntibus inter se syllabis catenatos et ueluti confragosos quam citatissime uoluant: G-chalepoi Graece uocantur. Res modica dictu, qua tamen omissa multa linguae uitia, nisi primis eximuntur annis, inemendabili in posterum prauitate durantur. CAP. II (1) Sed nobis iam paulatim adcrescere puer et exire de gremio et discere serio incipiat. Hoc igitur potissimum loco tractanda quaestio est, utiliusne sit domi atque intra priuatos parietes studentem continere, an frequentiae scholarum et uelut publicis praeceptoribus tradere. (2) Quod quidem cum iis, a quibus clarissimarum ciuitatium mores sunt instituti, tum eminentissimis auctoribus uideo placuisse. Non est tamen dissimulandum, esse nonnullos, qui ab hoc prope publico more priuata quadam persuasione dissentiant. Hi duas praecipue rationes sequi uidentur: unam, quod moribus magis consulant fugiendo turbam hominum eius aetatis, quae sit ad uitia maxime prona, unde causas turpium factorum seepe extitisse utinam falso iactaretur: alteram, quod, quisquis futurus est ille praeceptor, liberalius tempora sua inpensurus uni uidetur quam si eadem in pluris partiatur. (3) Prior causa prorsus grauis: nam si studiis quidem scholas prodesse, moribus autem nocere constaret, potior mihi ratio uiuendi honeste quam uel optime dicendi uideretur. Sed mea quidem sententia iuncta ista atque indiscreta sunt: neque enim esse oratorem nisi bonum uirum iudico et fieri, etiam si potest, nolo. De hac re igitur prius. (4) Corrompi mores in scholis putant: nam et corrumpuntur interim, sed domi quoque, et sunt multa eius rei exempla, tam hercule, quam conseruatae sanctissime utrobique opinionis. Natura cuiusque totum curaque distat. Da mentem ad peiora facilem, da neglegentiam formandi custodiendique in aetate prima pudoris, non minorem flagitiis occasionem secreta praebuerint. Nam et potest turpis esse domesticus ille praeceptor, nec tutior inter seruos malos quam ingenuos parum modestos conuersatio est. (5) At si bona ipsius indoles, si non caeca ac sopita parentium socordia est, et praeceptorem eligere sanctissimum quemque, cuius rei praecipua prudentibus cura est, et disciplinam, quae maxime seuera fuerit, licet, et nihilo minus amicum grauem uirum aut fidelem libertum lateri filii sui adiungere, cuius adsiduus comitatus etiam illos meliores faciat, qui timebantur. (6) Facile erat huius metus remedium. Vtinam liberorum nostrorum mores non ipsi perderemus! Infantiam statim deliciis soluimus. Mollis illa educatio, quam indulgentiam uocamus, neruos omnes mentis et corporis frangit. Quid non adultus concupiscet, qui in purpuris repit? Nondum prima uerba exprimit, iam coccum intellegit, iam conchylium poscit. (7) Ante palatum eorum quam os instituimus. In lecticis crescunt: si terram attigerunt, e manibus utrimque sustinentium pendent. Gaudemus, si quid licentius dixerint: uerba ne Alexandrinis quidem permittenda deliciis risu et osculo excipimus. (8) Nec mirum: nos docuimus, ex nobis audierunt, nostras amicas, nostros concubinos uident; omne conuiuium obscaenis canticis strepit, pudenda dictu spectantur. Fit ex his consuetudo, inde natura. Discunt haec miseri, antequam sciant uitia esse: inde soluti ac fluentes non accipiunt ex scholis mala ista, sed in scholas adferunt. (9) 'Verum in studiis magis uacabit unus uni.' Ante omnia nihil prohibet esse illum nescio quem unum etiam cum eo, qui in scholis eruditur. Sed etiamsi iungi utrumque non posset, lumen tamen illud conuentus honestissimi tenebris ac solitudini praetulissem: nam optimus quisque praeceptor frequentia gaudet ac maiore se theatro dignum putat. (10) At fere minores ex conscientia suae infirmitatis haerere singulis et officio fungi quodam modo paedagogorum non indignantur. (11) Sed praestet alicui uel gratia uel pecunia uel amicitia, ut doctissimum atque incomparabilem magistrum domi habeat, num tamen ille totum in uno diem consumpturus est. Aut potest esse ulla tam perpetua discentis intentio, quae non ut uisus oculorum obtutu continuo fatigetur, cum praesertim multo plus secreti temporis studia desiderent? (12) Neque enim scribenti, ediscenti, cogitanti praeceptor adsistit: quorum aliquid agentibus cuiuscumque interuentus inpedimento est. Lectio quoque non omnis nec semper praeeunte uel interpretante eget: quando enim tot auctorum notitia contingeret? (13) Modicum ergo tempus est, quo in totum diem uelut opus ordinetur, ideoque per plures ire possunt etiam quae singulis tradenda sunt. Pleraque uero hanc condicionem habent, ut eadem uoce ad omnis simul perferantur. Taceo de partitionibus et declamationibus rhetorum, quibus certe quantuscumque adhibeatur numerus, tamen unusquisque totum feret. (14) Non enim uox illa praeceptoris ut cena minus pluribus sufficit, sed ut sol uniuersis idem lucis calorisque largitur. Grammaticus quoque si de loquendi ratione disserat, si quaestiones explicet, historias exponat, poemata enarret, tot illa discent, quot audient. (15) 'At enim emendationi praelectionique numerus obstat.' Sit incommodum (nam quid fere undique placet?). Mox illud comparabimus commodis. 'Nec ego tamen eo mitti puerum uolo, ubi neglegatur.' Sed neque praeceptor bonus maiore se turba, quam ut sustinere eam possit, onerauerit, et in primis ea habenda cura est, ut is omni modo fiat nobis familiariter amicus nec officium in docendo spectet, sed adfectum. Ita numquam erimus in turba. (16) Nec sane quisquam litteris saltem leuiter imbutus eum, in quo studium ingeniumque perspexerit, non in suam quoque gloriam peculiariter fouebit. Sed ut fugiendae sint magnae scholae (cui ne ipsi quidem rei adsentior, si ad aliquem merito concurritur), non tamen hoc eo ualet, ut fugiendae sint omnino scholae. Aliud est enim uitare eas, aliud eligere. (17) Et si refutauimus, quae contra dicuntur, iam explicemus quid ipsi sequamur. (18) Ante omnia futurus orator, cui in maxima celebritate et in media rei publicae luce uiuendum est, adsuescat iam a tenero non reformidare homines neque illa solitaria et uelut umbratili uita pallescere. Excitanda mens et attollenda semper est, quae in eius modi secretis aut languescit et quendam uelut in opaco situm ducit, aut contra tumescit inani persuasione: necesse est enim nimium tribuat sibi, qui se nemini conparat. (19) Deinde cum proferenda sunt studia, caligat in sole et omnia noua offendit, ut qui solus didicerit quod inter multos faciendum est. (20) Mitto amicitias, quae ad senectutem usque firmissime durant religiosa quadam necessitudine imbutae: neque enim est sanctius sacris isdem quam studiis initiari. Sensum ipsum, qui communis dicitur, ubi discet, cum se a congressu, qui non hominibus solum, sed mutis quoque animalibus naturalis est, segregarit? (21) Adde quod domi ea sola discere potest, quae ipsi praecipientur, in schola etiam quae aliis. Audiet multa cotidie probari, multa corrigi, proderit alicuius obiurgata desidia, proderit laudata industria, excitabitur laude aemulatio, (22) turpe ducet cedere pari, pulchrum superasse maiores. Accendunt omnia haec animos, et licet ipsa uitium sit ambitio, frequenter tamen causa uirtutum est. (23) Non inutilem scio seruatum esse a praeceptoribus meis morem, qui cum pueros in classis distribuerant, ordinem dicendi secundum uires ingenii dabant, et ita superiore loco quisque declamabat, ut praecedere profectu uidebatur: huius rei iudicia praebebantur. (24) Ea nobis ingens palma, ducere uero classem multo pulcherrimum. Nec de hoc semel decretum erat: tricesimus dies reddebat uicto certaminis potestatem. Ita nec superior successu curam remittebat, et dolor uictum ad depellendam ignominiam concitabat. (25) Id nobis acriores ad studia dicendi faces subdidisse quam exhortationem docentium, paedagogorum custodiam, uota parentium, quantum animi mei coniectura colligere possum, contenderim. (26) Sed sicut firmiores in litteris profectus alit aemulatio, ita incipientibus atque adhuc teneris condiscipulorum quam praeceptoris iucundior hoc ipso, quod facilior imitatio est. Vix enim se prima elementa ad spem tollere effingendae, quam summam putant, eloquentiae audebunt: proxima amplectentur magis, ut uites arboribus adplicitae inferiores prius adprendendo ramos in cacumina euadunt. (27) Quod adeo uerum est, ut ipsius etiam magistri, si tamen ambitiosis utilia praeferet, hoc opus sit, cum adhuc rudia tractabit ingenia, non statim onerare infirmitatem discentium, sed temperare uires suas et ad intellectum audientis descendere. (28) Nam ut uascula oris angusti superfusam umoris copiam respuunt, sensim autem influentibus uel etiam instillatis conplentur, sic animi puerorum quantum excipere possint uidendum est: nam maiora intellectu uelut parum apertos ad percipiendum animos non subibunt. (29) Vtile igitur habere, quos imitari primum, mox uincere uelit: ita paulatim et superiorum spes erit. His adicio praeceptores ipsos non idem mentis ac spiritus in dicendo posse concipere singulis tantum praesentibus, quod illa celebritate audientium instinctos. (30) Maxima enim pars eloquentiae constat animo. Hunc adfici, hunc concipere imagines rerum et transformari quodam modo ad naturam eorum, de quibus loquitur, necesse est. Is porro quo generosior celsiorque est, hoc maioribus uelut organis commouetur, ideoque et laude crescit et impetu augetur et aliquid magnum agere gaudet. (31) Est quaedam tacita dedignatio, uim dicendi tantis comparatam laboribus ad unum auditorem demittere: pudet supra modum sermonis attolli. Et sane concipiat quis mente uel declamantis habitum uel orantis uocem incessum pronuntiationem, illum denique animi et corporis motum, sudorem, ut alia praeteream, et fatigationem audiente uno: nonne quiddam pati furori simile uideatur? Non esset in rebus humanis eloquentia, si tantum cum singulis loqueremur.