[8,0] LIBER OCTAVUS. [8,1] I. Alexander maiore fama quam gloria in dicionem redacta petra, cum propter uagum hostem spargendae manus essent, in tres partes diuisit exercitum. Hephaestionem uni, Coenon alteri duces dederat; ipse ceteris praeerat. Sed non eadem mens omnibus Barbaris fuit; armis quidam subacti, plures ante certamen imperata fecerunt; quibus eorum, qui in defectione perseuerauerant, urbes agrosque iussit attribui. At exules Bactriani cum DCCC Massagetarum equitibus proximos uicos uastauerunt. Ad quos coercendos Attinas, regionis eius praefectus, CCC equites insidiarum, quae parabantur, ignarus eduxit. Namque hostis in siluis, - et erant forte campo iunctae. - armatum militem condidit, paucis propellentibus pecora, ut inprouidum ad insidias praeda perduceret. Itaque, inconposito agmine solutisque ordinibus Attinas praedabundus sequebatur; quem, praetergressum siluam, qui in ea consederant, ex inprouiso adorti cum omnibus interemerunt. Celeriter ad Craterum huius cladis fama perlata est, qui cum omni equitatu superuenit; et Massagetae quidem iam refugerant. Dahae M oppressi sunt, quorum clade totius regionis finita defectio est. Alexander quoque Sogdianis rursus subactis Maracanda repetit; ibi Derdas, quem ad Scythas super Bosphorum colentes miserat, cum legatis gentis occurrit. Phrataphernes quoque, qui Chorasmiis praeerat, Massagetis et Dahis regionum confinio adiunctus miserat, qui facturum imperata pollicerentur. Scythae petebant ut regis sui filiam matrimonio sibi iungeret: si dedignaretur adfinitatem, principes Macedonum cum primoribus suae gentis conubio coire pateretur; ipsum [regum] quoque regem uenturum ad eum pollicebantur. Vtraque legatione benigne audita, Hephaestionem et Artabazum opperiens statiua habuit. Quibus adiunctis in regionem, quae appellatur Bazaira, peruenit. Barbarae opulentiae in illis locis haud ulla sunt maiora indicia quam magnis nemoribus saltibusque nobilium ferarum greges clausi. Spatiosas ad hoc eligunt siluas crebris perennium aquarum fontibus amoenas; muris nemora cinguntur, turresque habent uenantium receptacula. Quattuor continuis aetatibus intactum saltum fuisse constabat; quem Alexander cum toto exercitu ingressus agitari undique feras iussit. Inter quas cum leo magnitudinis rarae ipsum regem inuasurus incurreret, forte Lysimachus, qui postea regnauit, proximus Alexandro uenabulum obicere ferae coeperat. Quo rex repulso et abire iusso, adiecit tam a semet uno quam a Lysimacho leonem interfici posse. Lysimachus enim quondam, cum uenarentur in Syria, occiderat quidem eximiae magnitudinis feram solus; sed, laeuo humero usque ad ossa lacerato, ad ultimum periculi peruenerat. Id ipsum exprobrans ei, rex fortius quam locutus est fecit; nam feram non excepit modo, sed etiam uno uulnere occidit. Fabulam, quae obiectum leoni a rege Lysimachum temere uulgauit, ab eo casu, quem supra diximus, ortam esse crediderim. Ceterum Macedones, quamquam prospero euentu defunctus erat Alexander, tamen sciuere gentis suae more, ne aut pedes uenaretur, aut sine delectis principum atque amicorum. Ille IIII milibus ferarum deiectis in eodem saltu cum toto exercitu epulatus est. Inde Maracanda reditum est; acceptaque aetatis excusatione ab Artabazo prouinciam eius destinat Clito. Hic erat, qui apud Granicum amnem nudo capite regem dimicantem clipeo suo texit, et Rhosacis manum capiti regis inminentem gladio amputauit, uetus Philippi miles multisque bellicis operibus clarus. Hellanice, quae Alexandrum educauerat, soror eius, haud secus quam mater a rege diligebatur. Ob has causas ualidissimam imperii partem fidei eius tutelaeque commisit. Iamque iter parare in posterum iussus sollemni et tempestiuo adhibetur conuiuio. In quo rex cum multo incaluisset mero, inmodicus aestimator sui celebrare quae gesserat coepit, grauis etiam eorum auribus qui sentiebant uera memorari. Silentium tamen habuere seniores, donec Philippi res orsus obterere nobilem apud Chaeroneam uictoriam sui operis fuisse iactauit, ademptamque sibi malignitate et inuidia patris tantae rei gloriam. Illum quidem seditione inter Macedones milites et Graecos mercennarios orta debilitatum uulnere, quod in ea consternatione acceperat, iacuisse, non alias quam simulatione mortis tutiorem; se corpus eius protexisse clipeo suo, ruentesque in illum sua manu occisos. Quae patrem numquam aequo animo esse confessum, inuitum filio debentem salutem suam. Itaque post expeditionem, quam sine eo fecisset ipse in Illyrios, uictorem scripsisse se patri fusos fugatosque hostes; nec adfuisse usquam Philippum. Laude dignos esse non qui Samothracum initia uiserent, cum Asiam uri uastarique oporteret, sed eos qui magnitudine rerum fidem antecessissent. Haec et his similia laeti audiere iuuenes; ingrata senioribus erant, maxime propter Philippum, sub quo diutius uixerant: cum Clitus ne ipse quidem satis sobrius ad eos, qui infra ipsum cubabant, conuersus Euripidis rettulit carmen, ita ut sonus magis quam sermo exaudiri posset a rege. Quo significabatur male instituisse Graecos, quod tropaeis regum dumtaxat nomina inscriberent: alieno enim sanguine partam gloriam intercipi. Itaque rex, cum suspicaretur malignius habitum esse sermonem, percontari proximos coepit, quid ex Clito audissent. Et illis ad silendum obstinatis Clitus paulatim maiore uoce Philippi acta bellaque in Graecia gesta commemorat, omnia praesentibus praeferens. Hinc inter iuniores senesque orta contentio est; et rex, uelut patienter audiret, quis Clitus obterebat laudes eius, ingentem iram conceperat. Ceterum, cum animo uideretur imperaturus, si finem procaciter orto sermoni Clitus inponeret, nihil eorum omittente magis exasperabatur. Iamque Clitus etiam Parmenionem defendere audebat, et Philippi de Atheniensibus uictoriam Thebarum praeferebat excidio, non uino modo, sed etiam animi praua contentione prouectus. Ad ultimum: "Si moriendum", inquit, "est pro te, Clitus est primus; at cum uictoriae arbitrium agis, praecipuum ferunt, qui procacissime patris tui memoriae inludunt. Sogdianam regionem mihi attribuis, totiens rebellem et non modo indomitam, sed quae ne subigi quidem possit. Mittor ad feras bestias praecipitia ingenia sortitas. Sed, quae ad me pertinent, transeo. Philippi milites spernis, oblitus, nisi hic Atharrias senex iuniores pugnam detractantes reuocasset, adhuc nos circa Halicarnasum haesuros fuisse. Quomodo igitur Asiam etiam cum istis iunioribus subiecisti? Verum est, ut opinor, quod auunculum tuum in Italia dixisse constat, ipsum in uiros incidisse, te in feminas." Nihil ex omnibus inconsulte ac temere iactis regem magis mouerat quam Parmenionis cum honore mentio inlata. Dolorem tamen rex pressit, contentus iussisse ut conuiuio excederet. Nec quicquam aliud adiecit quam forsitan eum, si diutius locutus foret, exprobraturum sibi fuisse uitam a semet ipso datam; hoc enim superbe saepe iactasse. Atque illum cunctantem adhuc surgere, qui proximi ei cubuerant, iniectis manibus iurgantes monentesque conabantur abducere. Clitus, cum abstraheretur, ad pristinam uiolentiam ira quoque adiecta suo pectore tergum illius esse defensum: nunc, postquam tanti meriti praeterierit tempus, etiam memoriam inuisam esse proclamat. Attali quoque caedem obiciebat, et ad ultimum Iouis, quem patrem sibi Alexander adsereret, oraculum eludens ueriora se regi quam patrem eius respondisse dicebat. Iam tantum irae conceperat rex, quantum uix sobrius ferre potuisset. Enimuero olim mero sensibus uictis ex lecto repente prosiluit. Attoniti amici, ne positis quidem, sed abiectis poculis consurgunt in euentum rei, quam tanto impetu acturus esset, intenti. Alexander rapta lancea ex manibus armigeri Clitum adhuc eadem linguae intemperantia furentem percutere conatus a Ptolomaeo et Perdicca inhibetur. Medium conplexi et obluctari perseuerantem morabantur: Lysimachus et Leonnatus etiam lanceam abstulerant. Ille militum fidem inplorans conprehendi se a proximis amicorum, quod Dareo nuper accidisset, exclamat; signumque tuba dari, ut ad regiam armati coirent, iubet. Tum uero Ptolomaeus et Perdiccas genibus aduoluti orant, ne in tam praecipiti ira perseueret spatiumque potius animo det; omnia postero die iustius exsecuturum. Sed clausae erant aures, obstrepente ira. Itaque, inpotens animi procurrit in regiae uestibulum et, uigili excubanti hasta ablata, constitit in aditu quo necesse erat his qui simul cenauerant egredi. Abierant ceteri, Clitus ultimus sine lumine exibat. Quem rex, quisnam esset, interrogat. Eminebat etiam in uoce sceleris, quod parabat, atrocitas; et ille iam non suae, sed regis irae memor Clitum esse et de conuiuio exire respondit. Haec dicentis latus hasta transfixit, morientisque sanguine adspersus: "I nunc", inquit, "ad Philippum et Parmenionem et Attalum." [8,2] II. Male humanis ingeniis natura consuluit, quod plerumque non futura, sed transacta perpendimus. Quippe rex, postquam ira mente decesserat, etiam ebrietate discussa magnitudinem facinoris sera aestimatione perspexit. Videbat tunc inmodica libertate abusum, sed alioqui egregium bello uirum et, nisi erubesceret fateri, seruatorem sui occisum. Detestabile carnificis ministerium occupauerat rex, uerborum licentiam, quae uino poterat inputari, nefanda caede ultus. Manabat toto uestibulo cruor paulo ante conuiuae; uigiles attoniti et stupentibus similes procul stabant, liberioremque paenitentiam solitudo excipiebat. Ergo hastam ex corpore iacentis euolsam retorsit in semet; iamque admouerat pectori, cum aduolant uigiles et repugnanti e manibus extorquent adleuatumque in tabernaculum deferunt. Ille humi prostrauerat corpus: gemitu eiulatuque miserabili tota personans regia; laniare deinde os unguibus et circumstantes rogare, ne se tanto dedecori superstitem esse paterentur. Inter has preces tota nox extracta est; scrutantemque num ira deorum ad tantum nefas actus esset, subit anniuersarium sacrificium Libero patri non esse redditum statuto tempore; itaque inter uinum et epulas caede commissa iram dei fuisse manifestam. Ceterum magis eo mouebatur, quod omnium amicorum animos uidebat attonitos; neminem cum ipso sociare sermonem postea ausurum: uiuendum esse in solitudine, uelut ferae bestiae, terrenti alias, alias timenti. Prima deinde luce tabernaculo corpus, sicut adhuc cruentum erat, iussit inferri. Quo posito ante ipsum lacrimis obortis: "Hanc", inquit, "nutrici meae gratiam rettuli, cuius duo filii apud Miletum pro mea gloria occubuere mortem. Hic frater, unicum orbitatis solacium, a me inter epulas occisus est! Quo nunc se conferet misera? Omnibus eius unus supersum, quem solum aequis oculis uidere non poterit. Et ego, seruatorum meorum latro, reuertar in patriam, ut ne dexteram quidem nutrici sine memoria calamitatis eius offerre possim?" Et cum finis lacrimis querellisque non fieret, iussu amicorum corpus ablatum est. Rex triduum iacuit inclusus. Quem ut armigeri corporisque custodes ad moriendum obstinatum esse cognouerunt, uniuersi in tabernaculum incumbunt diuque precibus ipsorum reluctatum aegre uicerunt, ut cibum caperet. Quoque minus caedis puderet, iure interfectum Clitum Macedones decernunt, sepultura quoque prohibituri, ni rex humari iussisset. Igitur X diebus maxime ad confirmandum pudorem apud Maracanda consumptis, cum parte exercitus Hephaestionem in regionem bactrianam misit commeatus in hiemem paraturum. Quam Clito ante destinauerat prouinciam, Amyntae dedit. Ipse Xenippa peruenit. Scythiae confinis est regio habitaturque pluribus ac frequentibus uicis, quia ubertas terrae non indigenas modo detinet, sed etiam aduenas inuitat. Bactrianorum exulum, qui ab Alexandro defecerant, receptaculum fuerat; sed, postquam regem aduentare conpertum est, pulsi ab incolis II milia fere et D congregantur. Omnes equites erant, etiam in pace latrociniis adsueti; tum ferocia ingenia non bellum modo, sed etiam ueniae desperatio efferauerat. Itaque ex inprouiso adorti Amyntan praetorem Alexandri, diu anceps proelium fecerant. Ad ultimum DCC suorum amissis, quorum CCC hostis cepit, dedere terga uictoribus haud sane inulti; quippe LXXX Macedonum interfecerunt, praeterque eos CCC et L saucii facti sunt. Veniam tamen etiam post alteram defectionem inpetrauerunt. His in fidem acceptis in regionem, quam Nautaca appellant, rex cum toto exercitu uenit. Satrapes erat Sisimithres, duobus ex sua matre filiis genitis: quippe apud eos parentibus stupro coire cum liberis fas est. Is armatis popularibus fauces regionis, qua in artissimum cogitur, ualido munimento saepserat; praeterfluebat torrens amnis. Terga petra claudebat; hanc manu peruiam incolae fecerant. Sed aditu specus accipit lucem; interiora nisi inlato lumine obscura sunt. Perpetuus cuniculus iter praebet in campos, ignotum nisi indigenis. At Alexander, quamquam angustias naturali situ munitas ac ualidas manu Barbari tuebantur, tamen arietibus admotis munimenta, quae manu adiuncta erant, concussit, fundisque et sagittis propugnantium plerosque deiecit; quos ubi dispersos fugauit, ruinas munimentorum superegressus ad petram admouit exercitum. Ceterum interueniebat fluuius, coeuntibus aquis ex superior fastigio in uallem; magnique operis uidebatur tam uastam uoraginem explere. Caedi tamen arbores et saxa congeri iussit; ingensque Barbaros pauor rudes ad talia opera concusserat, excitatam molem subito cernentes. Itaque rex, ad deditionem metu posse conpelli ratus, Oxarten misit nationis eiusdem, sed dicionis suae, qui suaderet duci ut traderet petram. Interim ad augendam formidinem et turres admouebantur, et excussa tormentis tela micabant. Itaque uerticem petrae omni alio praesidio damnato petiuerunt. At Oxartes trepidum diffidentemque rebus suis Sisimithren coepit hortari ut fidem quam uim Macedonum mallet experiri, neu moraretur festinationem uictoris exercitus in Indiam tendentis: cui quisquis semet offerret, in suum caput alienam cladem esse uersurum. Et ipse quidem Sisimithres deditionem annuebat; ceterum mater eademque coniunx morituram se ante denuntians, quam in ullius ueniret potestatem, Barbari animum ad honestiora quam tutiora conuerterat, pudebatque libertatis maius esse apud feminas quam apud uiros pretium. Itaque dimisso internuntio pacis obsidionem ferre decreuerat. Sed, cum hostis uires suasque pensaret, rursus muliebris consilii, quod praeceps magis quam necessarium esse credebat, paenitere eum coepit, reuocatoque strenue Oxarte, futurum se in regis potestate respondit, unum id precatus, ne uoluntatem et consilium matris suae proderet, quo facilius uenia illi quoque inpetraretur. Praemissum igitur Oxarten cum matre liberisque et totius cognationis grege sequebatur, ne exspectato quidem fidei pignore, quod Oxartes promiserat. Rex equite praemisso, qui reuerti eos iuberet opperirique praesentiam ipsius, superuenit, et uictimis Mineruae ac Victoriae caesis imperium Sisimithri restituit, spe maioris etiam prouinciae facta, si cum fide amicitiam ipsius coluisset. Duos illi iuuenes patre tradente secum militaturos sequi iussit. Relicta deinde phalange ad subigendos, qui defecerant, cum equite processit. Arduum et inpeditum saxis iter primo utcumque tolerabant, mox equorum non ungulis modo attritis, sed corporibus etiam fatigatis sequi plerique non poterant, et rarius subinde agmen fiebat pudorem, ut fere fit, inmodico labore uincente. Rex tamen subinde equos mutans sine intermissione fugientes insequebatur. Nobiles iuuenes comitari eum soliti defecerant praeter Philippu: Lysimachi erat frater, tum primum adultus et, quod facile adpareret, indolis rarae. Is pedes, incredibile dictu, per D stadia uectum regem comitatus est, saepe equum suum offerente Lysimacho; nec tamen ut digrederetur a rege effici potuit, cum lorica indutus arma gestaret. Idem, cum peruentum esset in saltum, in quo se Barbari abdiderant, nobilem edidit pugnam, regemque comminus cum hoste dimicantem protexit. Sed, postquam Barbari in fugam effusi deseruere siluas, animus, qui in ardore pugnae corpus sustentauerat, liquit; subitoque ex omnibus membris profuso sudore arboris proximae stipiti se adplicuit: deinde, ne illo quidem adminiculo sustinente, manibus regis exceptus est, inter quas conlapsus extinguitur. Maestum regem alius haud leuis dolor excepit. Erigyius inter claros duces fuerat; quem extinctum esse paulo ante quam reuerteretur in castra, cognouit. Vtriusque funus omni apparatu atque honore celebratum est. [8,3] III. Dahas deinde statuerat petere; ibi namque Spitamenen esse cognouerat. Sed hanc quoque expeditionem, ut pleraque alia, fortuna indulgendo ei numquam fatigata pro absente transegit. Spitamenes uxoris inmodico amore flagrabat; quam aegre fugam et noua subinde exilia tolerantem in omne discrimen comitem trahebat. Illa malis fatigata identidem muliebres adhibere blanditias, ut tandem fugam sisteret uictorisque Alexandri clementiam expertus placaret quem effugere non posset. Tres adulti erant liberi ex eo geniti, quos cum pectori patris admouisset, ut saltem eorum misereri uellet, orabat; et, quo efficaciores essent preces, haud procul erat Alexander. Ille se prodi, non moneri ratus et formae profecto fiducia cupere eam quam primum dedi Alexandro acinacem strinxit, percussurus uxorem, nisi prohibitus esset fratrum eius occursu. Ceterum abire conspectu iubet addito metu mortis, si se oculis eius obtulisset; et ad desiderium leuandum noctes agere inter pelices coepit. Sed penitus haerens amor fastidio praesentium accensus est. Itaque, rursus uni ei deditus, orare non destitit, ut tali consilio abstineret patereturque sortem, quamcumque iis fortuna fecisset: sibi mortem deditione esse leuiorem. At illa purgare se, quod, quae utilia esse censebat, muliebriter forsitan, sed fida tamen mente suasisset; de cetero futuram in uiri potestate. Spitamenes simulato captus obsequio de die conuiuium apparari iubet; uinoque et epulis grauis et semisomnus in cubiculum fertur. Quem ut alto et graui somno sopitum esse sensit uxor, gladium, quem ueste occultauerat, stringit caputque eius abscisum, cruore respersa, seruo suo conscio facinoris tradit. Eodem comitante, sicuti erat cruenta ueste, in Macedonum castra peruenit nuntiarique Alexandro iubet esse quae ex ipsa deberet agnoscere. Ille protinus Barbaram iussit admitti. Quam ut respersam cruore conspexit, ratus ad deplorandam contumeliam uenisse, dicere quae uellet, iubet. At illa seruum, quem in uestibulo stare iusserat, introduci desiderauit. Qui, quia caput Spitamenis ueste tectum habebat, suspectus scrutantibus quid occuleret ostendit. Confuderat oris exsanguis notas pallor, nec quis esset nosci satis poterat. Ergo rex, certior factus humanum caput adferre eum, tabernaculo excessit; percontatusque, quid rei sit, illo profitente cognoscit. Variae hinc cogitationes inuicem animum diuersa agitantem commouerant. Meritum ingens in semet esse credebat, quod transfuga et proditor, tantis rebus, si uixisset, iniecturus moram, interfectus esset. Contra facinus ingens auersabatur, cum optime meritum de ipsa, communium parentem liberum, per insidias interemisset. Vicit tamen gratiam meriti sceleris atrocitas, denuntiarique iussit ut excederet castris, neu licentiae barbarae exemplar in Graecorum mores et mitia ingenia transferret. Dahae Spitamenis caede conperta Dataphernen, defectionis eius participem, uinctum Alexandro seque dedunt. Ille maxima praesentium curarum parte liberatus conuertit animum ad uindicandas iniurias eorum, quibus a praetoribus suis auare ac superbe imperabatur. Ergo Phratapherni Hyrcaniam et Mardos cum Tapuris tradidit, mandauitque ut Phradaten, cui succedebat, ad se in custodiam mitteret. Arsami, Drangarum praefecto, substitutus est Stasanor. Arsaces in Mediam missus, ut Oxydates inde discederet. Babylonia demortuo Mazaeo Ditameni subiecta est. [8,4] IV. His compositis tertio mense ex hibernis mouit exercitum regionem, quae Gazaba appellatur, aditurus. Primus dies quietum iter praebuit; proximus ei, nondum quidem procellosus et tristis, obscurior tamen pristino non sine minis crescentis mali praeteriit. Tertio ab omni parte caeli emicare fulgura, et nunc internitente luce nunc condita non oculos modo meantis exercitus, sed etiam animos terrere coeperunt. Erat prope continuus caeli fragor, et passim cadentium fulminum species uisebatur; attonitisque auribus stupens agmen nec progredi nec considere audebat. Tum repente imber grandinem incutiens torrentis modo effunditur, ac primo quidem armis suis tecti exceperant; sed iam nec retinere arma lubrica {et} rigentes manus poterant nec ipsi destinare, in quam regionem obuerterent corpora, cum undique tempestatis uiolentia maior, quam uitabatur, occurreret. Ergo ordinibus solutis per totum saltum errabundum agmen ferebatur; multique prius metu quam labore defetigati prostrauerant humi corpora, quamquam imbrem uis frigoris concreto gelu adstrinxerat. Alii se stipitibus arborum admouerant; id plurimis et adminiculum et suffugium erat. Nec fallebat ipsos morti locum eligere, cum inmobilis uitalis calor linqueret: sed grata erat pigritia corporum fatigatis, nec recusabant extingui quiescendo: quippe non uehemens modo, sed etiam pertinax uis mali insistebat; lucemque, naturale solacium, praeter tempestatem haud disparem nocti siluarum quoque umbra suppresserat. Rex unus tanti mali patiens circumire milites, contrahere dispersos, adleuare prostratos, ostendere procul euolutum ex tuguriis fumum hortarique, ut proxima quaeque suffugia occuparent. Nec ulla res magis saluti fuit quam quod multiplicato labore sufficientem malis, quis ipsi cesserant, regem deserere erubescebant. Ceterum efficacior in aduersis necessitas quam ratio frigoris remedium inuenit. Dolabris enim siluas sternere adgressi passim aceruos struesque accenderunt. Continenti incendio ardere crederes saltum et uix inter flammas agminibus relictum locum. Hic calor stupentia membra commouit; paulatimque spiritus, quem continuerat rigor, meare libere coepit. Excepere alios tecta Barbarorum, quae in ultimo saltu abdita necessitas inuestigauerat; alios castra, quae in humido quidem, sed iam caeli mitescente saeuitia locauerunt. Duo milia militum atque lixarum calonumque pestis illa consumpsit. Memoriae proditum est quosdam adplicatos arborum truncis et non solum uiuentibus, sed etiam inter se conloquentibus similis esse conspectos durante adhuc habitu, in quo mors quemque deprenderat. Forte Macedo gregarius miles seque et arma male sustentans, tamen in castra peruenerat; quo uiso rex, quamquam ipse tum maxime admoto igne refouebat artus, ex sella sua exiluit, torpentemque militem et uix compotem mentis demptis armis in sua sede iussit considere. Ille diu nec ubi requiesceret nec a quo esset exceptus agnouit; tandem recepto calore uitali, ut regiam sedem regemque uidit, territus surgit. Quem intuens Alexander: "Ecquid intellegis, miles", inquit, "quanto meliore sorte quam Persae sub rege uiuatis? Illis enim in sella regis consedisse capital foret, tibi saluti fuit." Postero die, conuocatis amicis copiarumque ducibus, pronuntiari iussit ipsum omnia quae amissa essent redditurum; et promisso fides extitit. Nam Sisimithres multa iumenta et camelorum II milia adduxit pecoraque et armenta; quae distributa pariter militem et damno et fame liberauerunt. Rex gratiam sibi relatam a Sisimithre praefatus sex dierum cocta cibaria ferre milites iussit, Sacas petens: totam hanc regionem depopulatus XXX milia pecorum ex praeda Sisimithri dono dat. Inde peruenit in regionem, cui Oxyartes satrapes nobilis praeerat, qui se regis potestati fideique permisit. Ille imperio ei reddito haud amplius quam ut duo ex tribus filiis secum militarent exegit. Satrapes etiam eum, qui penes ipsum relinquebatur, tradit. Barbara opulentia conuiuium, quo regem accipiebat, instruxerat. Id cum multa comitate celebraret, introduci XXX nobiles uirgines iussit. Inter quas erat filia ipsius, Roxane nomine, eximia corporis specie et decore habitus in Barbaris raro. Quae, quamquam inter electas processerat, omnium tamen oculos conuertit in se, maxime regis minus iam cupiditatibus suis imperantis inter obsequia Fortunae, contra quam non satis cauta mortalitas est. Itaque ille, qui uxorem Darei, qui duas filias uirgines, quibus forma praeter Roxanen conparari nulla potuerat, haud alio animo quam parentis aspexerat, tunc in amorem uirgunculae, si regia stirpi conpararetur, ignobilis ita effusus est, ut diceret ad stabiliendum regnum pertinere Persas et Macedones conubio iungi; hoc uno modo et pudorem uictis et superbiam uictoribus detrahi posse: Achillem quoque, a quo genus ipse deduceret, cum captiua coisse; ne inferri nefas arbitrentur: illam matrimonii iure uelle iungi. Insperato gaudio laetus pater sermonem eius excipit; et rex in medio cupiditatis ardore iussit adferri patrio more panem, - hoc erat apud Macedonas sanctissimum coeuntium pignus, - quem diuisum gladio uterque libabat. Credo eos, qui gentis mores condiderunt, parco et parabili uictu ostendere uoluisse iungentibus opes, quantulo contenti esse deberent. Hoc modo rex Asiae et Europae introductam inter conuiuales ludos matrimonio sibi adiunxit e captiua geniturus, qui uictoribus imperaret. Pudebat amicos super uinum et epulas socerum ex diditis esse delectum. Sed post Cliti caedem libertate sublata uultu, qui maxime seruit, adsentiebantur. [8,5] V. Ceterum Indiam et inde Oceanum petiturus, ne quid a tergo, quod destinata inpedire posset, moueretur, ex omnibus prouinciis XXX milia iuniorum legi iussit et ad se armata perduci, obsides simul habiturus et militer. Craterum autem ad persequendos Haustanen et Catanen, qui ab ipso defecerant, misit; quorum Haustanes captus est, Catanes in proelio occisus. Polypercon quoque regionem, quae Bubacene appellatur, in dicionem redegit. Itaque omnibus conpositis cogitationes in bellum Indicum uertit. Diues regio habebatur non auro modo, sed gemmis quoque margaritisque, ad luxum magis quam ad magnificentiam exculta. Periti militares auro et ebore fulgere dicebant. Itaque, necubi uinceretur, cum ceteris praestaret, scutis argenteas lamnas, equis frenos aureos addidit, loricas quoque alias auro, alias argento adornauit; CXX milia armatorum erant, quae regem ad id bellum sequebantur. Iamque omnibus praeparatis ratus, quod olim praua mente conceperat, tunc esse maturum, quonam modo caelestes honores usurparet coepit agitare. Iouis filium non dici tantum se, sed etiam credi uolebat, tamquam perinde animis imperare posset ac linguis, iussitque more Persarum Macedonas uenerabundos ipsum salutare, prosternentes humi corpora. Non deerat talia concupiscenti perniciosa adulatio, perpetuum malum regum, quorum opes saepius adsentatio quam hostis euertit. Nec Macedonum haec erat culpa, - nemo enim illorum quicquam ex patrio more labare sustinuit, - sed Graecorum, qui professionem honestarum artium malis conruperant moribus. Agis quidam Argiuus, piissimorum carminum post Choerilum conditor, et ex Sicilia Cleo, - hic quidem non ingenii solum, sed etiam nationis uitio adulator, - et cetera urbium suarum purgamenta, quae propinquis etiam maximorumque exercituum ducibus a rege praeferebantur, hi tum caelum illi aperiebant, Herculemque et Patrem Liberum et cum Polluce Castorem nouo numini cesuros esse iactabant. Igitur festo die omni opulentia conuiuium exornari iubet, cui non Macedones modo et Graeci principes amicorum, sed etiam hostium nobiles adhiberentur. Cum quibus cum discubuisset rex, paulisper epulatus conuiuio egreditur. Cleo, sicut praeparatum erat, sermonem cum admiratione laudum eius instituit; merita deinde percensuit, quibus uno modo referri gratiam posse, si, quem intellegerent deum esse, confiterentur exigua turis inpensa tanta beneficia pensaturi. Persas quidem non pie solum, sed etiam prudenter reges suos inter deos colere: maiestatem enim imperii salutis esse tutelam. Ne Herculem quidem et Patrem Liberum prius dicatos deos, quam uicissent secum uiuentium inuidiam: tantum de quoque posteros credere, quantum praesens aetas spopondisset. Quod si ceteri dubitent, semetipsum, cum rex inisset conuiuium, prostraturum humi corpus; debere idem facere ceteros, et in primis sapientia praeditos: ab illis enim cultus in regem exemplum esse prodendum. Haud perplexe in Callisthenen dirigebatur oratio. Grauitas uiri et prompta libertas inuisa erat regi, quasi solus Macedonas paratos ad tale obsequium moraretur. Is tum silentio facto unum illum intuentibus ceteris: "Si rex", inquit, "sermoni tuo adfuisset, nullius profecto uox responsuri tibi desideraretur; ipse enim peteret ne in peregrinos externosque ritus degenerare se cogeres, neu rebus felicissime gestis inuidiam tali adulatione contraheres. Sed quoniam abest, ego tibi pro illo respondeo: nullum esse eundem et diuturnum et praecoquem fructum; caelestesque honores non dare te regi, sed auferre. Interuallo enim opus est ut credatur deus, semperque hanc gratiam magnis uiris posteri reddunt. Ego autem seram inmortalitatem precor regi, et ut uita diuturna sit et aeterna maiestas. Hominem consequitur aliquando, nunquam comitatur diuinitas. Herculem modo et Patrem Liberum consecratae inmortalitas exempla referebas. Credisne illos unius conuiuii decreto deos factos? Prius ab oculis mortalium amolita Natura est, quam in caelum Fama perueheret. Scilicet ego et tu, Cleo, deos facimus! a nobis diuinitatis suae auctoritatem accepturus est rex! Potentiam tuam experiri libet: fac aliquem regem, si deum potes facere. Facilius est caelum dare quam imperium? Di propitii sine inuidia, quae Cleo dixit, audierint eodemque cursu, quo fluxere adhuc res, ire patiantur. Nostris moribus uelint non esse contentos. Non pudet patriae, nec desidero, ad quem modum rex mihi colendus sit, discere a uictis; quos equidem uictores esse confiteor, si ab illis leges, quis uiuamus, accipimus." Aequis auribus Callisthenes uelut uindex publicae libertatis audiebatur. Expresserat non adsensionem modo, sed etiam uocem, seniorum praecipue, quibus grauis erat inueterati moris externa mutatio. Nec quicquam eorum, quae inuicem iactata erant, rex ignorabat, cum post aulaea, quae lectis obduxerat, staret. Igitur ad Agin et Cleonem misit, ut sermone finito Barbaros tantum, cum intrasset, procumbere suo more paterentur; et paulo post, quasi potiora quaedam egisset, conuiuium repetit. Quem uenerantibus Persis Polypercon, qui cubabat super regem, unum ex his mento contingentem humum per ludibrium coepit hortari ut uehementius id quateret ad terram; elicuitque iram Alexandri, quam olim animo capere non poterat. Itaque rex: "Tu autem", inquit, "non ueneraberis me? An tibi uni digni uidemur esse ludibrio?" Ille nec regem ludibrio nec se contemptu dignum esse respondit. Tum detractum eum lecto rex praecipitat in terram; et, cum is pronus corruisset: "Videsne", inquit, "idem te fecisse, quod in alio paulo ante ridebas?" Et tradi eo in custodiam iusso, conuiuium soluit. [8,6] VI. Polyperconti quidem postea castigato diu ignouit; in Callisthenen olim contumacia suspectum peruicacioris irae fuit. Cuius explendae matura obuenit occasio. Mos erat, ut supra dictum est, principibus Macedonum adultos liberos regibus tradere ad munia haud multum seruilibus ministeriis abhorrentia. Excubabant seruatis noctium uicibus proximi foribus eius aedis, in qua rex adquiescebat; per hos pelices introducebantur alio aditu, quam quem armati obsidebant. Idem acceptos ad agasonibus equos, cum rex ascensurus esset, admouebant; comitabanturque et uenantem et in proeliis omnibus artibus studiorum liberalium exculti. Praecipuus honor habebatur, quod licebat sedentibus uesci cum rege. Castigandi eos uerberibus nullius potestas praeter ipsum erat. Haec cohors uelut seminarium ducum praefectorumque apud Macedonas fuit; hinc habuere posteri reges, quorum stirpi post multas aetates Romani opes ademerunt. Igitur Hermolaus, puer nobilis ex regia cohorte, cum aprum telo occupasset, quem rex ferire destinauerat, iussu eius uerberibus adfectus est; quam ignominiam aegre ferens deflere apud Sostratum coepit. Ex eadem cohorte erat Sostratus, amore eius ardens. Qui cum laceratum corpus, in quo deperibat, intueretur, forsitan olim ob aliam quoque causam regi infestus, iuuenem sua sponte iam motum data fide acceptaque perpulit, ut occidendi regem consilium secum iniret. Nec puerili impetu rem exsecuti sunt: quippe sollerter legerunt, quos in societatem sceleris adsciscerent. Nicostratum, Antipatrum Asclepiodorumque et Philotan placuit adsumi; per hos adiecti sunt Anticles, Elaptonius et Epimenes. Ceterum agendae rei haud sane facilis patebat uis: opus erat eadem omnis coniuratos nocte excubare, ne ab expertibus consilii inpedirentur; forte autem alius alia nocte excubabat. Itaque in permutandis stationum uicibus ceteroque apparatu exsequendae rei XXX et duo dies absumpti sunt. Aderat nox, qua coniurati excubare debebant, mutua fide laeti, cuius documentum tot dies fuerant: neminem metus spesue mutauerat; tanta omnibus uel in regem ira uel fides inter ipsos fuit! Stabant igitur ad fores aedis eius, in qua rex uescebatur, ut conuiuio egressum in cubiculum deducerent. Sed fortuna ipsius simulque epulantium comitas prouexit omnes ad largius uinum; ludi etiam conuiuales extraxere tempus, nunc laetantibus coniuratis quod sopitum adgressuri essent, nunc sollicitis, ne in lucem conuiuium extraheret. Quippe alios in stationem oportebat prima luce succedere, ipsorum post septimum diem reditura uice: nec sperare poterant in illud tempus omnibus duraturam fidem. Ceterum cum iam lux adpeteret, et conuiuium soluitur et coniurati exceperunt regem, laeti occasionem exsequendi sceleris admotam, cum mulier attonitae, ut creditum est, mentis conuersari in regia solita, quia instinctu uidebatur futura praedicere, non occurrit modo abeunti, sed etiam semet obiecit; uultuque et oculis motum praeferens animi, ut rediret in conuiuium monuit. Et ille per ludum bene deos suadere respondit; reuocatisque amicis in horam diei ferme secundam conuiuii tempus extraxit. Iam alii ex cohorte in stationem successerant, ante cubiculi fores excubituri; adhuc tamen coniurati stabant, uice officii sui expleta: adeo pertinax spes est, quam humanae mentes deuorauerunt. Rex benignius quam alias adlocutus discedere eos ad curanda corpora, quoniam tota nocte perstitissent, iubet. Data singulis L sestertia, conlaudatique, quod etiam aliis tradita uice tamen excubare perseuerassent. Illi tanta spe destituti domos abeunt; et ceteri quidem exspectabant stationis suae noctem: Epimenes siue comitate regis, qua ipsum inter coniuratos exceperat, repente mutatus, siue quia coeptis deos obstare credebat, fratri suo Eurylocho, quem antea expertem esse consilii uoluerat, quid pararetur aperit. Omnibus Philotae supplicium in oculis erat. Itaque protinus inicit fratri manum, et in regiam peruenit: excitatisque custodibus corporis, ad salutem regis pertinere quae adferret adfirmat. Et tempus, quo uenerant, et uultus haud sane securi animi index et maestitia e duobus alterius Ptolomaeum ac Leonnatum excubantes ad cubiculi limen excitauerunt. Itaque apertis foribus et lumine inlato sopitum mero ac somno excitant regem. Ille, paulatim mente collecta, quid adferrent interrogat. Nec cunctatus Eurylochus non ex toto domum suam auersari deos dixit, quia frater ipsius, quamquam impium facinus ausus foret, tamen et paenitentiam eius ageret, et per se potissimum profiteretur indicium: in eam ipsam noctem, quae decederet, insidias conparatas fuisse: auctores scelesti consilii esse, quos minime crederet rex. Tum Epimenes cuncta ordine consciorumque nomina exponit. Callisthenen non ut participem facinoris nominatum esse constabat, sed solitum puerorum sermonibus uituperantium criminantiumque regem faciles aures praebere. Quidam adiciunt, cum Hermolaus apud eum quoque uerberatum se a rege quereretur, dixisse Callisthenen meminisse debere eos iam uiros esse; idque ad consolandam patientiam uerberum an ad incitandum iuuenum dolorem dictum esset, in ambiguo fuisse. Rex animi corporisque sopore discusso, cum tanti periculi quo euaserat imago oculis oberraret, Eurylochum L talentis et cuiusdam Tyridatis opulentis bonis protinus donat fratremque, antequam pro salute eius precaretur, restituit. Sceleris autem auctores, interque eos Callisthenen, uinctos adseruari iubet. Quibus in regiam adductis, toto die et nocte proxima mero ac uigiliis grauis adquieuit. Postero autem frequens consilium adhibuit, cui patres propinquique eorum, de quibus agebatur, intererant, ne de sua quidem salute securi: quippe Macedonum more perire debebant omnium deuotis capitibus, qui sanguine contigissent reos. Rex introduci coniuratos praeter Callisthenen iussit, atque quae agitauerant sine cunctatione confessi sunt. Increpantibus deinde uniuersis eos ipse rex, quo suo merito tantum in semet cogitassent facinus, interrogat. [8,7] VII. Stupentibus ceteris Hermolaus: "Nos uero", inquit, "quoniam, quasi nescias, quaeris, occidendi te consilium iniimus, quia non ut ingenuis imperare coepisti, sed quasi in mancipia dominaris." Primus ex omnibus pater ipsius Sopolis parricidam etiam parentis sui clamitans esse consurgit, et ad os manu obiecta scelere et malis insanientem ultra negat audiendum. Rex, inhibito patre, dicere Hermolaum iubet, quae ex magistro didicisset Callisthene. Et Hermolaus: "Vtor", inquit, "beneficio tuo, et dico quae nostris malis didici. Quota pars Macedonum saeuitiae tuae superest? quotus quidem non a uilissimo sanguine? Attalus et Philotas et Parmenio et Lyncestes Alexander et Clitus, quantum ad hostes pertinet, uiuunt, stant in acie, te clipeis suis protegunt, et pro gloria tua, pro uictoria uulnera excipiunt: quibus tu egregiam gratiam retulisti. Alius mensam tuam sanguine suo adspersit; alius ne simplici quidem morte defunctus est; duces exercituum tuorum in eculeum inpositi Persis quos uicerant fuere spectaculo. Parmenio indicta causa trucidatus est, per quem Attalum occideras: inuicem enim miserorum uteris manibus ad expetenda supplicia et, quos paulo ante ministros caedis habuisti, subito ab aliis iubes trucidari." Obstrepunt subinde cuncti Hermolao; pater supremum strinxerat ferrum, percussurus haud dubie, ni inhibitus esset a rege; quippe Hermolaum dicere iussit petiitque, ut causas supplicii augentem patienter audirent. Aegre ergo coercitis rursus Hermolaus: "Quam liberaliter", inquit, "pueris rudibus ad dicendum agere permittis! At Callisthenis uox carcere inclusa est, quia solus potest dicere. Cur enim non producitur, cum etiam confessi audiuntur? nempe quia liberam uocem innocentis audire metuis, ac ne uultum quidem pateris. Atqui nihil eum fecisse contendo. sunt hic, qui mecum rem pulcherrimam cogitauerunt: nemo est, qui conscium fuisse nobis Callisthenen dicat, cum morti olim destinatus sit a iustissimo et patientissimo rege. Haec ergo sunt Macedonum praemia, quorum ut superuacuo et sordido abuteris sanguine! At tibi XXX milia mulorum captiuum aurum uehunt, cum milites nihil domum praeter gratuitas cicatrices relaturi sunt. Quae tamen omnia tolerare potuimus, antequam nos Barbaris dederes et nouo more uictores sub iugum mitteres. Persarum te uestis et disciplina delectat: patrios mores exosus es. Persarum ergo, non Macedonum regem occidere uoluimus. Et te transfugam belli iure persequimur. Tu Macedonas uoluisti genua tibi ponere, uenerarique te ut deum; tu Philippum patrem auersaris; et, si quis deorum ante Iouem haberetur, fastidires etiam Iouem. Miraris, si liberi homines superbiam tuam ferre non possumus? Quid speramus ex te, quibus aut insontibus moriendum est aut, quod tristius morte est, in seruitute uiuendum? Tu quidem, si emendari potes, multum mihi debes. Ex me enim scire coepisti, quid ingenui homines ferre non possint. De cetero parce, quorum orbam senectutem suppliciis ne oneraueris. Nos iube duci, ut, quod ex tua morte petieramus, consequamur ex nostra." Haec Hermolaus. [8,8] VIII. At rex: "Quam falsa sunt", inquit, "quae iste tradita a magistro suo dixit, patientia mea ostendit. Confessum enim ultimum facinus, tamen, non solum ipse audiui, sed ut uos audiretis expressi, non inprudens, cum permisissem latroni huic dicere usurum eum rabie, qua conpulsus est, ut me, quem parentis loco colere deberet, uellet occidere. Nuper cum procacius se in uenatione gessisset, more patrio et ab antiquissimis Macedoniae regum usurpato, castigari eum iussi. Hoc et oportet fieri, et ferunt a tutoribus pupilli, a maritis uxores; seruis quoque pueros huius aetatis uerberare concedimus. Haec est saeuitia in ipsum mea, quam inpia caede uoluit ulcisci. Nam in ceteros, qui mihi permittunt uti ingenio meo, quam mitis sim non ignoratis: commemorare superuacuum est. Hermolao parricidarum supplicia non probari, cum eadem ipse meruerit, minime hercule admiror. Nam cum Parmenionem et Philotan laudat, suae seruit causae. Lyncestem uero Alexandrum bis insidiatum capiti meo a duobus indicibus liberaui; rursus conuictum per triennium tamen distuli, donec uos postularetis ut tandem debito supplicio scelus lueret. Attalum, antequam rex essem, hostem meo capiti fuisse meministis. Clitus utinam non coegisset me sibi irasci; cuius temerariam linguam probra dicentis mihi et uobis diutius tuli, quam ille eadem me dicentem tulisset. Regum ducumque clementia non in ipsorum modo, sed etiam in illorum, qui parent, ingeniis sita est. Obsequio mitigantur imperia: ubi uero reuerentia excessit animis et summa imis confundimus, ui opus est ut uim repellamus. Sed quid ego mirer istum crudelitatem mihi obiecisse, qui auaritiam exprobrare ausus sit? nolo singulos uestrum excitare, ne inuisam mihi liberalitatem meam faciam, si pudori uestro grauem fecero. Totum exercitum adspicite: qui paulo ante nihil praeter arma habebat, nunc argenteis cubat lectis; mensas auro onerant, seruorum greges ducunt, spolia de hostibus sustinere non possunt. At enim Persae, quos uicimus, in magno honore sunt apud me! Equidem moderationis meae certissimum indicium est, quod ne uictis quidem superbe impero. Veni enim in Asiam, non ut funditus euerterem gentes nec ut dimidiam partem terrarum solitudinem facerem, sed ut illos, quos bello subegissem, uictoriae meae non paeniteret. Itaque militant uobiscum, pro imperio uestro sanguinem fundunt, qui superbe habiti rebellassent. Non est diuturna possessio, in quam gladio inducimur; beneficiorum gratia sempiterna est. Si habere Asiam, non transire uolumus, cum his communicanda est nostra clementia: horum fides stabile et aeternum faciet imperium. Et sane plus habemus, quam capimus. Insatiabilis autem auaritiae est adhuc inplere uelle quod iam circumfluit. Morem tamen eorum in Macedonas transfundo! In multis enim gentibus esse uideo, quae non erubescamus imitari; nec aliter tantum imperium apte regi potest, quam ut quaedam et tradamus illis et ab isdem discamus. Illud paene dignum risu fuit, quod Hermolaus postulabat a me, ut auersarer Iouem, cuius oraculo adgnoscor. An etiam, quid di respondeant, in mea potestate est? Obtulit nomen filii mihi: recipere ipsis rebus, quas agimus, haud alienum fuit. Vtinam Indi quoque deum esse me credant! fama enim bella constant, et saepe etiam, quod falso creditum est, ueri uicem obtinuit. An me luxuriae indulgentem putatis arma uestra auro argentoque adornasse? Adsuetis nihil uilius hac uidere materia uolui ostendere Macedonas inuictos ceteris nec auro quidem uinci. Oculos ergo primum eorum sordida omnia et humilia exspectantium capiam; et docebo nos non auri aut argenti cupidos, sed orbem terrarum subacturos uenire. Quam gloriam tu, parricida, intercipere uoluisti, et Macedonas rege adempto deuictis gentibus dedere. At nunc mones me ut uestris parentibus parcam! Non oportebat quidem uos scire quid de his statuissem, quo tristiores periretis, si qua uobis parentum memoria et cura est: sed olim istum morem occidendi cum scelestis insontes propinquos parentesque solui; et profiteor in eodem honore futuros omnes eos, in quo fuerunt. Nam tuum Callisthenen, cui uni uir uideris, quia latro es, scio cur produci uelis, ut coram his probra quae in me modo iecisti, modo audisti, illius quoque ore referantur. Quem, si Macedo esset, tecum introduxissem, dignissimum te discipulo magistrum: nunc Olynthio non idem iuris est." Post haec consilium dimisit, tradique damnatos hominibus, qui ex eadem cohorte erant, iussit. Illi, ut fidem suam saeuitia regi adprobarent, excruciatos necauerunt. Callisthenes quoque tortus interiit, initi consilii in caput regis innoxius, sed haud quaquam aulae et adsentantium accommodatus ingenio. Itaque nullius caedes maiorem apud Graecos Alexandro excitauit inuidiam, quod praeditum optimis moribus artibusque, a quo reuocatus ad uitam erat, cum interfecto Clito mori perseueraret, non tantum occiderit, sed etiam torserit indicta quidem causa: quam crudelitatem sera paenitentia consecuta est. [8,9] IX. Sed ne otium serendis rumoribus natum aleret, in Indiam mouit, semper bello quam post uictoriam clarior. India tota ferme spectat orientem, minus in latitudinem quam recta regione spatiosa. Quae austrum accipiunt, in altius terrae fastigium excedunt; plana sunt cetera, multisque inclitis amnibus Caucaso monte ortis placidum per campos iter praebent. Indus gelidior est quam ceteri; aquas uehit a colore maris haud multum abhorrentes. Ganges omnium ab Oriente fluuius eximius a meridiana regione decurrit, et magnorum montium iuga recto alueo stringit; inde eum obiectae rupes inclinant ad orientem. Vterque Rubro mari accipitur. Indus ripas multasque arbores cum magna soli parte exorbet, saxis quoque inpeditus, quis crebro reuerberatur; ubi mollius solum reperit, stagnat insulasque molitur. Acesines eum auget; Ganges decursurum in mare intercipit, magnoque motu amnis uterque colliditur, quippe Ganges asperum os influenti obicit, nec repercussae aquae cedunt. Diardines minus celeber auditu est, quia per ultima Indiae currit; ceterum non crocodillos modo, uti Nilus, sed etiam delphinos ignotasque aliis gentibus beluas alit. Ethymantus crebris flexibus subinde curuatus ab accolis rigantibus carpitur: ea causa est, cur tenues reliquias iam sine nomine in mare emittat. Multis praeter hos amnibus tota regio diuiditur, sed ignobiles, quia non adita interfluunt. Ceterum, quae propiora sunt mari, aquilone maxime deuruntur; is cohibitus iugis montium ad interiora non penetrat, ita alendis frugibus mitia. Sed adeo in illa plaga mundus statas temporum uices mutat, ut, cum alia feruore solis exaestuant, Indiam niues obruant, rursusque, ubi cetera rigent, illic intolerandus aestus existat; nec, cur uerterit se natura, causa. Mare certe, quo adluitur, ne colore quidem abhorret a ceteris; ab Erythro rege inditum est nomen, propter quod ignari rubere aquas credunt. Terra lini ferax; inde plerisque sunt uestes. Libri arborum teneri, haud secus quam chartae, litterarum notas capiunt. Aues ad imitandum humanae uocis sonum dociles sunt "animalia inuisitata ceteris gentibus, nisi inuecta". Eadem terra rhinocerotas alit, non generat. Elephantorum maior est uis quam quos in Africa domitant, et uiribus magnitudo respondet. Aurum flumina uehunt, quae leni modicoque lapsu segnes aquas ducunt. Gemmas margaritasque mare litoribus infundit; neque alia illis maior opulentiae causa est, utique postquam uitiorum commercium uulgauere in exteras gentes: quippe aestimantur purgamenta exaestuantis freti pretio, quod libido constituit. Ingenia hominum, sicut ubique, apud illos locorum quoque situs format. Corpora usque pedes carbaso uelant; soleis pedes, capita linteis uinciunt; lapilli ex auribus pendent; brachia quoque et lacertos auro colunt, quibus inter populares aut nobilitas aut opes eminent. Capillum pectunt saepius, quam tondent, mentum semper intonsum est; reliquam oris cutem ad speciem leuitatis exaequant. Regum tamen luxuria, quam ipsi magnificentiam appellant, super omnium gentium uitia. Cum rex semet in publico conspici patitur, turibula argentea ministri ferunt, totumque iter, per quod ferri destinauit, odoribus conplent. Aurea lectica margaritis circumpendentibus recubat; distincta sunt auro et purpura carbasa quae indutus est; lecticam sequuntur armati corporisque custodes. Inter quos ramis aues pendent, quas cantu seriis rebus obstrepere docuerunt. Regia auratas columnas habet: totas eas uitis auro caelata percurrit, auiumque, quarum uisu maxime gaudent, argenteae effigies opera distinguunt. Regia adeuntibus patet, cum capillum pectit atque ornat: tunc responsa legationibus, tunc iura popularibus reddit. Demptis soleis, odoribus inlinuntur pedes. Venatus maximus labor est inclusa uiuario animalia inter uota cantusque pelicum figere. Binum cubitorum sagittae sunt, quas emittunt maiore nisu, quam effectu; quippe telum, cuius in leuitate uis omnis est, inhabili pondere oneratur. Breuiora itinera equo conficit: longior ubi expeditio est, elephanti uehunt currum, et tantarum beluarum corpora tota contegunt auro. Ac, ne quid perditis moribus desit, lecticis aureis pelicum longus ordo sequitur: separatum a reginae ordine agmen est, aequatque luxuriam. Feminae epulas parant; ab isdem uinum ministratur, cuius omnibus Indis largus est usus. Regem mero somnoque sopitum in cubiculum pelices referunt patrio carmine noctium inuocantes deos. Quis credat inter haec uitia curam esse sapientiae? Vnum agreste et horridum genus est, quod sapientes uocant. Apud hos, occupare fati diem pulchrum; et uiuos se cremari iubent, quibus aut segnis aetas aut incommoda ualetudo est. Exspectatam mortem pro dedecore uitae habent, nec ullus corporibus, quae senectus soluit, honos redditur: inquinari putant ignem, nisi qui spirantes recipit. Illi, qui in urbibus publicis moribus degunt, siderum motus scite spectare dicuntur et futura praedicere; nec quemquam admouere leti diem credunt, cui exspectare interrito liceat. Deos putant, quidquid colere coeperunt, arbores maxime, quas uiolare capital est. Menses in quinos denos discripserunt dies; anni plena spatia seruantur. Lunae cursu notant tempora, non, ut plerique, cum orbem sidus inpleuit, sed cum se curuare coepit in cornua; et idcirco breuiores habent menses, quia spatium eorum ad hunc lunae modum dirigunt. Multa et alia traduntur, quibus morari ordinem rerum haud sane operae uidebatur. [8,10] X. Igitur Alexandro finis Indiae ingresso gentium suarum reguli occurrerunt imperata facturi, illum tertium Ioue genitum ad ipsos peruenisse memorantes: Patrem Liberum atque Herculem fama cognitos esse; ipsum coram adesse cernique. Rex benigne exceptos sequi iussit, isdem itinerum ducibus usurus. Ceterum, cum amplius nemo occurreret, Hephaestionem et Perdiccan cum copiarum parte praemisit ad subigendos, qui auersarentur imperium; iussitque ad flumen Indum procedere et nauigia facere, quis in ulteriora transportari posset exercitus. Illi, quia plura flumina superanda erant, sic iunxere naues ut, solutae, plaustris uehi possent rursusque coniungi. Post se Cratero cum phalange iusso sequi equitatum ac leuem armaturam eduxit, eosque, qui occurrerunt, leui proelio in urbem proximam conpulit. Iam superuenerat Craterus. Itaque, ut principio terrorem incuteret genti nondum arma Macedonum expertae, praecipit ne cui parceretur, munimentis urbis quam obsidebat incensis. Ceterum, dum obequitabat moenibus, sagitta ictus. Cepit tamen oppidum, et omnibus incolis eius trucidatis etiam in tecta saeuitum est. Inde domita ignobili gente ad Nysam urbem peruenit. Forte castris ante ipsa moenia in siluestri loco positis nocturnum frigus uehementius quam alias horrore corpora adfecit, opportunumque remedium ignis oblatum est. Caesis quippe siluis flammam excitauerunt, quae lignis alita oppidanorum sepulcra conprehendit, uetusta cedro erant facta, conceptumque ignem late fudere, donec omnia solo aequata sunt. Et ex urbe primum canum latratus, deinde etiam hominum fremitus auditus est. Tunc et oppidani hostem et Macedones ad urbem ipsos uenisse cognoscunt. Iamque rex eduxerat copias et moenia obsidebat, cum hostium qui discrimen temptauerant obruti telis sunt. Aliis ergo deditionem, aliis pugnam experiri placebat. Quorum dubitatione conperta, circumsederi tantum eos et abstineri caedibus iussit; tandemque obsidionis malis fatigati dedidere se. A Libero Patre conditos se esse dicebant; et uera haec origo erat. Sita est urbs sub radicibus montis, quem Meron incolae appellant; inde Graeci mentiendi traxere licentiam, Iouis femine Liberum Patrem esse celatum. Rex situ montis cognito ex incolis cum toto exercitu praemissis commeatibus uerticem eius ascendit. Multa hedera uitisque toto gignitur monte: multae perennes aquae manant. Pomorum quoque uarii salubresque suci sunt, sua sponte fortuitorum germinum fruges humo nutriente. Lauri bacaeque et multa in illis rupibus agrestis est silua. Credo equidem non diuino instinctu, sed lasciuia esse prouectos, ut passim hederae ac uitium folia decerperent, redimitique fronde toto nemore similes bacchantibus uagarentur. Vocibus ergo tot milium praesidem nemoris eius deum adorantium iuga montis collesque resonabant, cum orta licentia a paucis, ut fere fit, in omnes se repente uulgasset. Quippe uelut in media pace per herbas adgestamque frondem prostrauere corpora. Et rex fortuitam laetitiam non auersatus large ad epulas omnibus praebitis, per X dies Libero Patri operatum habuit exercitum. Quis neget eximiam quoque gloriam saepius fortunae quam uirtutis esse beneficium? Quippe ne epulantes quidem et sopitos mero adgredi ausus est hostis, haud secus bacchantium ululantiumque fremitu perterritus, quam si proeliantium clamor esset auditus. Eadem Felicitas ab Oceano reuertentes temulentos comissantesque inter ora hostium texit. Hinc ad regionem, quae Daedala uocatur, peruentum est. Deseruerant incolae sedes, et in auios siluestresque montes confugerant. Ergo Acadira transit, aeque usta et destituta incolentium fuga. Itaque rationem belli necessitas mutauit: diuisis enim copiis pluribus simul locis arma ostendit; oppressique, ubi non exspectauerant hostem, omni clade perdomiti sunt. Ptolomaeus plurimas urbes, Alexander maximas cepit: rursusque, quas distribuerat, copias iunxit. superato deinde Choaspe amne, Coenon in obsidione urbis opulentae, - Beira incolae uocant, - reliquit; ipse ad Mazagas uenit. Nuper Assacano, cuius regnum fuerat, demortuo regioni urbique praeerat mater eius Cleophis. XXXVIII milia peditum tuebantur urbem non situ solum, sed etiam opere munitam. Nam, qua spectat orientem, cingitur amne torrenti, qui praeruptis utrimque ripis aditum ad urbem inpedit. Ad occidentem et a meridie, ueluti de industria, rupes praealtas obmolita natura est, infra quas cauernae et uoragines longa uetustate in altum cauatae iacent; quaque desinunt, fossa ingentis operis obiecta est. XXXV stadium murus urbem conplectitur, cuius ima saxo, superiora crudo latere sunt structa. Lateri uinculum lapides sunt, quos interposuere, ut duriori materiae fragilis incumberet, simulque terra humore diluta. Ne tamen uniuersa consideret, inpositae erant trabes ualidae, quibus iniecta tabulata muros et tegebant et peruios fecerant. Haec munimenta contemplantem Alexandrum, consiliique incertum, quia nec cauernas nisi aggere poterat inplere, nec tormenta aliter muris admouere, quidam e muro sagitta percussit. Et forte in suram incidit telum; cuius spiculo euolso admoueri equum iussit; quo uectus, ne obligato quidem uulnere, haud segnius destinata exsequebatur. Ceterum, cum crus saucium penderet, et cruore siccato frigescens uulnus adgrauaret dolorem, dixisse fertur se quidem Iouis filium dici, sed corporis aegri uitia sentire. Non tamen ante se recepit in castra quam cuncta perspexit et, quae fieri uellet, edixit. Ergo, sicut imperatum erat, alii extra urbem tecta demoliebantur, ingentemque uim materiae faciendo aggeri detrahebant; alii magnarum arborum stipites cum ramis ac moles saxorum in cauernas deiciebant. Iamque agger aequauerat summae fastigium terrae; itaque turres erigebantur, quae opera ingenti militum ardore intra nonum diem absoluta sunt. Ad ea uisenda rex nondum obducta uulneri cicatrice processit; laudatisque militibus admoueri machinas iussit, e quibus ingens uis telorum in propugnatores effusa est. Praecipue rudes talium operum terrebant mobiles turres; tantasque moles nulla ope quae cerneretur adiutas deorum numine agi credebant. Pila quoque muralia et excussas tormentis praegraues hastas negabant conuenire mortalibus. Itaque desperata urbis tutela concessere in arcem. Inde, quia nihil obsessis praeter deditionem patebat, legati ad regem descenderunt ueniam petituri. Qua inpetrata regina uenit cum magno nobilium feminarum grege aureis pateris uina libantium. Ipsa genibus regis paruo filio admoto non ueniam modo, sed etiam pristinae fortunae inpetrauit decus: quippe appellata regina est; et credidere quidam plus formae quam miserationi datum. Pueroque certe postea ex ea utcumque genito Alexandro fuit nomen. [8,11] XI. Hinc Polypercon, ad urbem Oram cum exercitu missus, inconditos oppidanos proelio uicit: intra munimenta conpulsos secutus, urbem in dicionem redegit. Multa ignobilia oppida deserta a suis uenere in regis potestatem. Quorum incolae armati petram Aornin nomine occupauerunt. Hanc ab Hercule frustra obsessam esse terraeque motu coactum absistere fama uulgauerat. Inopem consilii Alexandrum, quia undique praeceps et abrupta rupes erat, senior quidam peritus locorum cum duobus filiis adiit, si pretium operis esset, aditum se monstraturum esse promittens. LXXX talenta constituit daturum Alexander, et altero ex iuuenibus obside retento ipsum ad exsequenda, quae obtulerat, dimisit. Leuiter armatis dux datus est Mullinus, scriba regis: hos enim circuitu, quo fallerent hostem, in summum iugum placebat euadere. Petra non, ut pleraeque, modicis ac mollibus cliuis in sublime fastigium crescit, sed in metae maxime modum erecta est; cuius ima spatiosiora sunt, altiora in artius coeunt, summa in acutum cacumen exsurgunt. Radices eius Indus amnis subit, praealtus, utrimque asperis ripis; ab altera parte uoragines eluuiesque praeruptae sunt. Nec alia expugnandi patebat uia quam ut replerentur. Ad manum silua erat, quam rex ita caedi iussit, ut nudi stipites iacerentur; quippe rami fronde uestiti inpedissent ferentes. Ipse primus truncam arborem iecit; clamorque exercitus se index alacritatis secutus est nullo detrectante munus, quod rex occupauisset. Intra septimum diem cauernas expleuerant, cum rex sagittarios et Agrianos iubet per ardua niti; iuuenesque promptissimos ex sua cohorte XXX delegit; duces his dati sunt Charus et Alexander, quem rex nominis, quod sibi cum eo commune esset, admonuit. Ac primo, quia tam manifestum periculum erat, ipsum regem discrimen subire non placuit; sed, ut signum tuba datum est, uir audaciae promptae conuersus ad corporis custodes sequi se iubet, primusque inuadit in rupem. Nec deinde quisquam Macedonum substitit; relictisque stationibus sua sponte regem sequebantur. Multorum miserabilis fuit casus, quos ex praerupta rupe lapsos amnis praeterfluens hausit, triste spectaculum etiam non periclitantibus; cum uero alieno exitio, quid ipsis timendum foret, admonerentur, in metum misericordia uersa non extinctos, sed semet ipsos deflebant. Et iam eo peruentum erat, unde sine pernicie nisi uictores redire non possent, ingentia saxa in subeuntes prouoluentibus Barbaris, quis perculsi instabili et lubrico gradu praecipites recidebant. Euaserant tamen Alexander et Charus quos cum XXX delectis praemiserat rex, et iam pugnare comminus coeperant. Sed cum superne tela Barbari ingererent, saepius ipsi feriebantur quam uulnerabant. Ergo Alexander et nominis sui et promissi memor, dum acrius quam cautius dimicat, confossus undique obruitur. Quem ut Charus iacentem conspexit, ruere in hostem omnium praeter ultionem inmemor coepit, multosque hasta, quosdam gladio interemit. Sed cum tot unum incesserent manus, super amici corpus procubuit exanimis. Haud secus, quam par erat, promptissimorum iuuenum ceterorumque militum interitu commotus rex signum receptui dedit. Saluti fuit, quod sensim et intrepidi se receperunt, et Barbari hostem depulisse contenti non institere cedentibus. Ceterum Alexander, cum statuisset desistere incepto, - quippe nulla spes potiundae petrae offerebatur, - tamen speciem ostendit in obsidione perseuerantis; nam et itinera obsideri iussit et turres admoueri et fatigatis alios succedere. Cuius pertinacia cognita Indi per biduum quidem ac duas noctes cum ostentatione non fiduciae modo, sed etiam uictoriae epulati sunt, tympana suo more pulsantes. Tertia uero nocte tympanorum quidem strepitus desierat audiri: ceterum ex tota petra faces refulgebant, quas accenderant Barbari, ut tutior esset ipsis fuga, obscura nocte per inuia saxa cursuris. Rex Balacro, qui specularetur, praemisso cognoscit petram fuga Indorum esse desertam; tum, dato signo ut uniuersi conclamarent, inconposite fugientibus metum incussit: multique, tamquam adesset hostis, per lubrica saxa perque inuias cotes praecipitati occiderunt. Plures aliqua membrorum parte mulcati ab integris deserti sunt. Rex, locorum magis quam hostium uictor, tamen magnae uictoriae sacrificiis et cultu deum fidem fecit. Arae in petra locatae sunt Mineruae Victoriaeque. Ducibus itineris, quo subire iusserat leuiter armatos, etsi promissis minora praestiterant, pretium cum fide redditum est. Petrae regionisque ei adiunctae Sisocosto tutela permissa. [8,12] XII. Inde processit Ecbolima et, cum angustas itineris obsideri XX milibus armatorum ab Erice quodam conperisset, grauius agmen exercitus Coeno ducendum modicis itineribus tradidit. Ipse, praegressus funditores ac sagittarios, deturbatis qui obsederant saltum, sequentibus se copiis uiam fecit. Indi siue odio ducis, siue gratiam uictoris regis inituri Ericen fugientem adorti interemerunt, caputque eius atque arma ad Alexandrum detulerunt. Ille facto inpunitatem dedit; honorem denegauit exemplo. Hinc ad flumen Indum sextis decumis castris peruenit omniaque, ut praeceperat, ad traiciendum praeparata ab Hephaestione repperit. Regnabat in ea regione Omphis, qui patri quoque fuerat auctor dedendi regnum Alexandro et post mortem parentis legatos miserat, qui consulerent eum regnare se interim uellet, an priuatum opperiri eius aduentum. Permissoque ut regnaret, non tamen ius datum usurpare sustinuit. Is benigne quidem exceperat Hephaestionem gratuitum frumentum copiis eius admensus; non tamen ei occurrerat, ne fidem ullius nisi regis experiretur. Itaque uenienti obuiam cum armato exercitu egressus est; elephanti quoque per modica interualla militum agmini inmixti procul castellorum fecerant speciem. Ac primo Alexander non socium, sed hostem aduentare credebat, iamque et ipse arma milites capere, et equites discedere in cornua iusserat paratus ad pugnam. At Indus cognito Macedonum errore iussis subsistere ceteris ipse concitat equum, quo uehebatur; idem Alexander quoque fecit, siue hostis, siue amicus occurreret, uel sua uirtute uel illius fide tutus. Coiere, quod ex utriusque uultu posset intellegi, amicis animis; ceterum sine interprete non poterat conseri sermo. Itaque adhibito eo Barbarus occurrisse se dixit cum exercitu, totas imperii uires protinus traditurum, nec exspectasse dum per nuntios daretur fides. Corpus suum et regnum permittere illi, quem sciret gloriae militantem, nihil magis quam famam timere perfidiae. Laetus simplicitate Barbari rex et dexteram fidei suae pignus dedit, et regnum restituit. LVI elephanti erant, quos tradidit Alexandro multaque pecora eximiae magnitudinis; tauros ad III milia, pretiosum in ea regione acceptumque animis regnantium armentum. Quaerenti Alexandro plures agricultores haberet an milites, cum duobus regibus bellanti sibi maiore militum quam agrestium manu opus esse respondit. Abisares et Porus erant: sed in Poro eminebat auctoritas. Vterque ultra Hydaspen amnem regnabat; et belli fortunam, quisquis arma inferret, experiri decreuerat. Omphyis permittente Alexandro et regium insigne sumpsit, et more gentis suae nomen quod patris fuerat; Taxilen appellauere populares, sequente nomine imperium in quemcumque transiret. Igitur, cum per triduum hospitaliter Alexandrum accepisset, quarto die et quantum frumenti copiis quas Hephaestion duxerat praebitum a se esset ostendit, et aureas coronas ipsi amicisque omnibus, praeter haec signati argenti LXXX talenta dono dedit. Qua benignitate eius Alexander mire laetus et, quae is dederat, remisit, et M talenta ex praeda quam uehebat adiecit multaque conuiualia ex auro et argento uasa, plurimum Persicae uestis, XXX equos ex suis cum isdem insignibus, quis adsueuerant, cum ipsum ueherent. Quae liberalitas sicut Barbarum obstrinxerat, ita amicos ipsius uehementer offendit. E quibus Meleager super cenam largiore uino usus gratulari se Alexandro dixit, quod saltem in India repperisset dignum talentis M. Rex haud oblitus, quam aegre tulisset quod Clitum ob linguae temeritatem occidisset, iram quidem tenuit, sed dixit inuidos homines nihil aliud quam ipsorum esse tormenta. [8,13] XIII. Postero die legati Abisarae adiere regem. Omnia dicioni eius, ita ut mandatum erat, permittebant; firmataque inuicem fide remittuntur ad regem. Porum quoque nominis sui fama ratus ad deditionem posse conpelli misit ad eum Cleocharen, qui denuntiaret ei ut stipendium penderet et in primo suorum finium aditu occurreret regi. Porus alterum ex his facturum sese respondit, ut intranti regnum suum praesto esset, sed armatus. Iam Hydaspen Alexander superare decreuerat, cum Barzaentes, defectionis Arachosiis auctor, uinctus trigintaque elephanti simul capti perducuntur, opportunum aduersus Indos auxilium, quippe plus in beluis quam in exercitu spei ac uirium illis erat. Samaxusque rex exiguae partis Indorum, qui Barzaenti se coniunxerat, uinctus adductus est. Igitur transfuga et regulo in custodiam, elephantis autem Taxili traditis ad amnem Hydaspen peruenit; in cuius ulteriore ripa Porus consederat, transitu prohibiturus hostem. LXXX et V elephantos obiecerat eximio corporum robore; ultraque eos currus CCC, et peditum XXX fere milia, in quis erant sagittarii, sicuti ante dictum est, grauioribus telis, quam ut apte excuti possent. Ipsum uehebat elephantus super ceteras beluas eminens; armaque auro et argento distincta corpus rarae magnitudinis honestabant. Par animus robori corpori, et quanta inter rudes poterat esse sapientia. Macedonas non conspectus hostium solum, sed etiam fluminis, quod transeundum erat, magnitudo terrebat. IIII in latitudinem stadia diffusus, profundo alueo et nusquam uada aperiente, speciem uasti maris fecerat. Nec pro spatio aquarum late stagnantium impetum coercebat, sed quasi in artum coeuntibus ripis torrens et elisus ferebatur, occultaque saxa inesse ostendebant pluribus locis undae repercussae. Terribilior facies erat ripae, quam equi uirique conpleuerant. Stabant ingentes uastorum corporum moles et de industria inritatae horrendo stridore aures fatigabant. Hinc amnis, hinc hostis capacia quidem bonae spei pectora et saepe se experta inprouiso tamen pauore percusserant. Quippe instabiles rates nec dirigi ad ripam nec tuto adplicari posse credebant. Erant in medio amne insulae crebrae, in quas et Indi et Macedones nantes leuatis super capita armis transibant. Ibi leuia proelia conserebantur; et uterque rex paruae rei discrimine summae experiebatur euentum. Ceterum in Macedonum exercitu temeritate atque audacia insignes fuere Hegesimachus et Nicanor, nobiles iuuenes et perpetua partium felicitate ad spernendum omne periculum accensi. Quis ducibus promptissimi iuuenum lanceis modo armati transnauere in insulam, quam frequens hostis tenebat, multosque Indorum nulla re melius quam audacia armati interemerunt. Abire cum gloria poterant, si umquam temeritas felix inueniret modum. Sed dum superuenientes contemptim et superbe quoque exspectant, circumuenti ab his, qui occulti enauerant, eminus obruti telis sunt. Qui effugerant hostem, aut impetu amnis ablati sunt aut uerticibus inpliciti; eaque pugna multum Pori fiduciam erexit cuncta cernentis e ripa. Alexander inops consilii tandem ad fallendum hostem talem dolum intendit: erat insula in flumine amplior ceteris, siluestris eadem et tegendis insidiis apta; fossa quoque praealta haud procul ripa, quam tenebat ipse, non pedites modo, sed etiam cum equis uiros poterat abscondere. Igitur, ut a custodia huius opportunitatis oculos hostium auerteret, Ptolomaeum omnibus turmis obequitare iussit procul insula, et subinde Indos clamore terrere, quasi flumen transnaturus foret. Per conplures dies Ptolomaeus id fecit; eoque consilio Porum quoque agmen suum ei parti, quam se petere simulabat, coegit aduertere. Iam extra conspectum hostis insula erat; Alexander in diuersa parte ripae statui suum tabernaculum iussit, adsuetamque comitari ipsum cohortem ante id tabernaculum stare et omnem apparatum regiae magnificentiae hostium oculis de industria ostendi. Attalum etiam, aequalem sibi et haud disparem habitu oris et corporis, utique cum procul uiseretur, ueste regia exornat, praebiturum speciem ipsum regem illi ripae praesidere nec agitare de transitu. Huius consilii effectum primo morata tempestas est, mox adiuuit, incommoda quoque ad bonos euentus uertente fortuna. Traicere amnem cum ceteris copiis in regionem insulae, de qua ante dictum est, parabat auerso hoste in eos, qui cum Ptolomaeo inferiorem obsederant ripam, cum procella imbrem uix sub tectis tolerabilem effundit; obrutique milites nimbo in terram refugerunt nauigiis ratibusque desertis. Sed tumultuantium fremitus obstrepentibus uentis ab hoste non poterat audiri. Deinde momento temporis repressus est imber; ceterum adeo spissae intendere se nubes, ut conderent lucem, uixque conloquentium inter ipsos facies noscitarentur. Terruisset alium obducta nox caelo, cum ignoto amne nauigandum esset, forsitan hoste eam ipsam ripam, quam caeci atque inprouidi petebant, tenente. At rex periculo gloriam accersens et obscuritatem, quae ceteros terrebat, suam occasionem ratus dato signo, ut omnes silentio escenderent in rates, eam, qua ipse uehebatur, primam iussit expelli. Vacua erat ab hostibus ripa quae petebatur; quippe adhuc Porus Ptolomaeum tantum intuebatur. Vna ergo naui, quam petrae fluctus inliserat, haerente ceterae euadunt; armaque capere milites et ire in ordines iussit. [8,14] XIV. Iamque agmen in cornua diuisum ipse ducebat, cum Poro nuntiatur armis uirisque ripam obtineri et rerum adesse discrimen. Ac primo, humani ingenii uitio spei suae indulgens Abisaren belli socium, - et ita conuenerat, - aduentare credebat. Mox liquidiore luce aperiente aciem hostium C quadrigas et IIII milia equitum uenienti agmini obiecit. Dux erat copiarum quas praemisit Spitaces, frater ipsius. summa uirium in curribus; senos uiros singuli uehebant, duos clipeatos, duos sagittarios ab utroque latere dispositos; aurigae erant ceteri haud sane inermes; quippe iacula conplura, ubi comminus proeliandum erat, omissis habenis in hostem ingerebant. Ceterum uix ullus usus huius auxilii eo die fuit. Namque, ut supra dictum es, imber uiolentius quam alias fusus campos lubricos et inequitabiles fecerat; grauesque et propemodum inmobiles currus inluuie ac uoraginibus haerebant. Contra Alexander expedito ac leui agmine strenue inuectus est. Scythae et Dahae primi omnium inuasere Indos, Perdiccam deinde cum equitibus in dextrum cornu hostium emisit. Iam undique pugna se mouerat, cum hi, qui currus agebant, illud ultimum auxilium suorum rati effusis habenis in medium discrimen ruere coeperunt. Anceps id malum utrisque erat. Nam et Macedonum pedites primo impetu obterebantur, et per lubrica atque inuia inmissi currus excutiebant eos, a quibus regebantur. Aliorum turbati equi non in uoragines modo lacunasque, sed etiam in amnem praecipitauere curricula. Pauci telis hostium exacti penetrauere ad Porum acerrime pugnam cientem. Is, ut dissipatos tota acie currus uagari sine rectoribus uidit, proximis amicorum distribuit elephantos. Post eos posuerat peditem ac sagittarios, tympana pulsare solitos; id pro cantu tubarum Indis erat. Nec strepitu eorum mouebantur olim ad notum sonum auribus mitigatis. Herculis simulacrum agmini peditum praeferebatur: id maximum erat bellantibus incitamentum, et deseruisse gestantis militare flagitium habebatur. Capitis etiam sanxerant poenam his, qui ex acie non rettulissent, metu, quem ex illo hoste quondam conceperant, etiam in religionem uenerationemque conuerso. Macedonas non beluarum modo, sed etiam ipsius regis aspectus parumper inhibuit. Beluae dispositae inter armatos speciem turrium procul fecerant; ipse Porus humanae magnitudinis propemodum excesserat formam; magnitudini Pori adicere uidebatur belua, qua uehebatur, tantum inter ceteras eminens quanto aliis ipse praestabat. Itaque Alexander contemplatus et regem et agmen Indorum: "Tandem", inquit, "par animo meo periculum uideo: cum bestiis simul et cum egregiis uiris res est." Intuensque Coenon: "Cum ego", inquit, "Ptolomaeo Perdiccaque et Hephaestione comitatus in laeuum hostium cornu impetum fecero uiderisque me in medio ardore certaminis, ipse dextrum moue et turbatis signa infer. Tu, Antigene, et tu, Leonnate, et Tauron, inuehemini in mediam aciem, et urgebitis frontem. Hastae nostrae praelongae et ualidae non alias magis quam aduersus beluas rectoresque earum usui esse poterunt: deturbate eos, qui uehuntur, et ipsas confodite. Anceps genus auxilii est, et in suos acrius furit. In hostem enim imperio, in suos pauore agitur." Haec elocutus concitat equum primus. Iamque, ut destinatum erat, inuaserat ordines hostium, cum Coenus ingenti ui in laeuum cornu inuehitur. Phalanx quoque mediam Indorum aciem uno impetu perrupit. At Porus, qua equitem inuehi senserat, beluas agi iussit; sed tardum et paene inmobile animal equorum uelocitatem aequare non poterat. Ne sagittarum quidem ullus erat barbaris usus, quippe longae et praegraues: nisi prius in terra statuerent arcum, haud satis apte et commode inponunt. Tum humo lubrica et ob id inpediente conatum molientes ictus celeritate hostium occupantur. Ergo spreto regis imperio, - quod fere fit, ubi turbatis acrius metus quam dux imperare coepit, - totidem erant imperatores, quot agmina errabant. Alius iungere aciem, alius diuidere; stare quidam, et nonnulli circumuehi terga hostium iubebant. Nihil in medium consulebatur. Porus tamen cum paucis, quibus metu potior fuerat pudor, colligere dispersos, obuius hosti ire pergit elephantosque ante agmen suorum agi iubet. Magnum beluae iniecere terrorem, insolitusque stridor non equos modo, tam pauidum ad omnia animal, sed uiros quoque ordinesque turbauerat. Iam fugae circumspiciebant locum paulo ante uictores, cum Alexander Agrianos et Thracas leuiter armatos, meliorem concursatione quam comminus militem, emisit in beluas. Ingentem hi uim telorum iniecere et elephantis et regentibus eos; phalanx quoque instare constanter territis coepit. Sed quidam auidius persecuti beluas in semet inritauere uulneribus. Obtriti ergo pedibus earum ceteris, ut parcius instarent, fuere documentum. Praecipue terribilis illa facies erat, cum manu arma uirosque corriperent et super se regentibus traderent. Anceps ergo pugna nunc sequentium, nunc fugientium elephantos in multum diei uarium certamen extraxit, donec securibus, - id namque genus auxilii praeparatum erat, - pedes amputare coeperunt. Copidas uocabant gladios leuiter curuatos, falcibus similes, quis adpetebant beluarum manus. Nec quicquam inexpertum non mortis modo, sed etiam in ipsa morte noui supplicii timor omitteat. Ergo elephanti uulneribus tandem fatigati suos impetu sternunt et, qui rexerant eos, praecipitati in terram ab ipsis obterebantur. Itaque pecorum modo magis pauidi quam infesti ultra aciem exigebantur, cum Porus destitutus a pluribus tela multo ante praeparata in circumfusos ex elephanto suo coepit ingerere, multisque eminus uulneratis expositus ipse ad ictus undique petebatur. Nouem iam uulnera hinc tergo, illinc pectore exceperat, multoque sanguine profuso languidis manibus magis elapsa quam excussa tela mittebat. Nec segnius belua instincta rabie nondum saucia inuehebatur ordinibus, donec rector beluae regem conspexit, fluentibus membris omissisque armis uix compotem mentis. Tum beluam in fugam concitat sequente Alexandro: sed equus eius multis uulneribus confossus deficiensque procubuit, posito magis rege quam effuso. Itaque dum equum mutat, tardius insecutus est. Interim frater Taxilis, regis Indorum, praemissus ab Alexandro monere coepit Porum ne ultima experiri perseueraret, dederetque se uictori. At ille, quamquam exhaustae erant uires deficiebatque sanguis, tamen ad notam uocem excitatus: "Agnosco", inquit, "Taxilis fratrem imperii regnique sui proditoris", et telum, quod unum forte non effluxerat, contorsit in eum, quod per medium pectus penetrauit ad tergum. Hoc ultimo uirtutis opere edito fugere acrius coepit; sed elephantus quoque, qui multa exceperat tela, deficiebat. Itaque sistit fugam, peditemque sequenti hosti obiecit. Iam Alexander consecutus erat, et pertinacia Pori cognita uetabat resistentibus parci. Ergo undique et in pedites et in ipsum Porum tela congesta sunt; quis tandem grauatus, labi ex belua coepit. Indus, qui elephantum regebat, descendere eum ratus more solito elephantum procumbere iussit in genua; qui ut se submisit, ceteri quoque, - ita enim instituti erant, - demisere corpora in terram. Ea res et Porum et ceteros uictoribus tradidit. Rex spoliari corpus Pori interemptum esse credens iubet, et qui detraherent loricam uestemque concurrere, cum belua dominum tueri et spoliantes coepit adpetere, leuatumque corpus eius rursus dorso suo inponere. Ergo telis undique obruitur, conpositoque eo in uehiculum Porus inponitur. Quem rex ut uidit adleuantem oculos, non odio sed miseratione commotus: "Quae, malum!" inquit, "amentia te coegit, rerum mearum cognita fama belli fortunam experiri, cum Taxilis esset in deditos clementiae meae tam propinquum tibi exemplum?" At ille: "Quoniam", inquit, "percontaris, respondebo ea libertate, quam interrogando fecisti. Neminem me fortiorem esse censebam: meas enim noueram uires, nondum expertus tuas; fortiorem esse te belli docuit euentus. Sed ne sic quidem parum felix sum, secundus tibi." Rursus interrogatus, quid ipse uictorem statuere debere censeret: "Quod hic", inquit, "dies tibi suadet, quo expertus es quam caduca felicitas esset." Plus monendo profecit, quam si precatus esset: quippe magnitudinem animi eius interritam ac ne fortuna quidem infractam non misericordia modo, sed etiam honore excipere dignatus est. Aegrum curauit haud secus, quam si pro ipso pugnasset: confirmatum contra spem omnium in amicorum numerum recepit; mox donauit ampliore regno, quam tenuit. Nec sane quicquam ingenium eius solidius aut constantius habuit quam admirationem uerae laudis et gloriae: simplicius tamen famam aestimabat in hoste quam in ciue. Quippe a suis credebat magnitudinem suam destrui posse; eandem clariorem fore, quo maiores fuissent quos ipse uicisset.