[1,0] SENTENTIAE. A morte semper homines tantumdem absumus. Ab alio exspectes, alteri quod feceris. Ab amante lacrymis redimas iracundiam. Absentem laedit cum ebrio qui litigat. Ad calamitatem quilibet rumor ualet. Ad poenitendum properat, cito qui judient. Atas cinaedum cclat, aetas indicat. Alienum nobis, nostrum plus aliis pacet. Alienum aes, homini ingenuo acerba seruitus. Alienum est omne, quidquid opando euenit Alterius damnum, gaudium haud ficias tuum. Ames parentem si equus est, si aliter, feras. Amicis eo magis des, quo nihil habes. Amicitia pares aut accipit, aut facit. Amicitiae coagulum unicum est fides. Amici uitia si feras, facis tua. Amicum an nomen habeas, aperit calamitas. Amicum laedere, ne joco quidem licet. Amicum perdere est damnorum maximum. Auguste capitur tutior mensa cibua. Animo dolenti nihil oportet credere. Animo imperabit sapiens, stultus seruiet. Animua aeger turbae praebet spectaculum. Animua, uereri qui scit, scit tuta ingredi. Animus hominis, quidquid sibi imperat, obtinet, Annosus stultus non diu uixit, diu fuit. Anus, cum ludit, motu delicias facit. Arcum intensio frangit, animum remissio. Aspicere oportet, quidquid nolis perdere. Auaro quid mali optes, nisi ut uiuat diu? Auarum facile capias, ubi non sis idem. Auarum irritat, non satiat pecunia. Auarus ipse miseriae causa est suae. Auarus, nisi cum moritur, nihil recte facit. Audendo uirtus crescit, tardando timor. Auferri et illud, quod dari potuit, potest. Aut amat, aut odit mulier: nihil est terlium. Auidum esse oportet neminem, minime senem. Bene uulgo audite, est alterium patrimonium. Bene cogitata, si excidunt, non occidunt. Bene dormit, qui non sentit, quam male dormiat! Beneficia plura recipit, qui scit reddere. Beneficii nunquam, cito dati obliuiscere. Beneficium accipere, libertatem uendere est. Beneficium dando accepit qui digno dedit. Beneficium dignis ubi des, omnes obliges. Beneficium qui dare nescit, injuste petit. Beneficium qui dedisse se dicit, petit. Bene perdis gaudium, ubi dolor pariter perit. Beneuolus animus, maxima est cognatio. Benignus etiam dandi causam cogitat. Bis est gratum, quod opus est, ultro si offeras. Bis interimitur qui suis armis perit. Bis peccas cum peccanti obsequium accommodas. Bis uincit qui se uincit in uictoria. Bona comparat praesidia misericordia. Bona fama in tenebris proprium splendorem obtinet. Bona homini mors est, uitae quae extinguit mala. Bona nemini hora est, ut non alicui sit mala. Bona opinio hominum tutior pecunia est. Bona turpido est, quae periculum uindicat. Boni est uiri, etiam in morte nullum fallere. Bonis nocet, quisquis pepercerit malis. Bonitatis uerba imitari, malitia major est. Bono, justitiae proxima est seueritas. Bonum ad uirum cito moritur iracundia. Bonum est, fugienda aspicere in alieno malo. Bonum est, etiam bona uerba inimicia reddere Bonus animus laesus, grauius multo irascitur. Breuia ipsa uita est, sed malis lit longior. Caeci sunt oculi, cum animes alias res agit. Caret periculo, qui etiam, cum est tutus, cauet. Casta ad uirum matrona parendo imperat. Casus quem saepe transit, aliquando inuenit. Caue amicum credas, nisi quem probaueris. Cauendi nulla est dimittenda occasio. Caue ne quidquam incipias, quod post pœniteat. Cicatrix conscientiae pro uulnere est. Citius uenit periculum, cum contemnitur. Cito ignominia fit superbi gloria. Cito improborum laeta ad perniciem cadunt. Ciuili belli obliuio, defensio est. Comes facundus in uia pro uehiculo est. Conjunctio animi maxima est cognatio. Conscientiae potius quam famae attenderis. Consilium inueniunt multi, sed docti explicant. Consilio melius uincas, quam iracundis. Consueta uitia ferimus, non reprehendimus. Contemni grauius sapientiae est, quam percuti. Contra impudentem, stulta est nimia ingenuitas. Crimen relinquit uitae, qui mortem appetit. Crudelem medicum intemperans aeger facit. Crudelis est in re aduersa objurgatio. Crudelis lacrymis pascitur, non frangitur. Crudelis est, non fortis, qui infantem necat. Cui nolis saepe irasci, irascaris semel. Cui omnes bene dicunt, possidet populi bona. Cui plus licet, quam par est, plus uult quam licet. Cui semper dederis, ubi negas, rapere imperas, Cuiuis potest accidere, quod cuiquam potes. Cuiuis dolori remedium est patientia. Cum inimico nemo in gratiam tuto redit. Damnum appellandum est, cum mala fama lucrum. Damnare est objurgare, cum auxilio est opus. Dari bonum, quod potuit, auferri potest. Didicere flere feminae in mendacium. Deliberando discitur sapientia. Deliberando saepe perit occasio. Deliberandum est diu, quod statuendum est semel. Deliberare utilia, mora tutissima est. Demens est, quisquis praestat errori fidem. Despicere oportet, quod possis deperdere. Dies quod donat, timeas; cito raptum uenit. Difficilem habere oportet aurem ad crimina. Discipulus est prioris posterior dies. Discordia fit carior concordia. Diu apparandum est bellum, ut uincas celerius. Dolor animi grauior est quam corporis dolor. Dolor decrescit, ubi, quo crescat, non habet. Ducis in consilio posita est uirtus militum. Dulce etiam fugias, quod fieri amarum potest. Effugere cupiditatem, regnum est uincere Eget minus mortalis, quo minus cupit. Eheu ! quam miserum est, fieri metuendo senem! Eodem animo beneficium debetur, quo datur. Eripere telum, non dare irato, decet. Est cupiditati et ipsa tarda celeritas. Est socia mortis homini uita ingloria. Est turba semper argumentum pessi Et calamitas uirtutis est occasio. Et deest et superest miseris cogitat Etiam bonum saepius obest adsuescere. Etiam capillus unus habet umbram suam. Etiam celeritas in desiderio mora est. Etiam hosti est aequus, qui habet in consilio fidem. Etiam innocentes cogit mentiri dolor. Etiam obliuisci quod scis, interdum expedit. Etiam qui faciunt, oderint injuriam. Etiam sanato uulnere cicatrix manet. Et miseriarum portus est patientia. Excelsis multo facilius casus nocet. Exeritur opere nequitia, non incipit. Ex hominum quaestu facta fortuna est dea Exilium patitur, patriae qui se denegat. Ex praemii spe laboris fit solatium. Extrema semper de antefactis judicant. Ex uitio alterius sapiens emendat suum. Facilius crescit, quam inchoatur, dignitat. Factum tacendo, crimen facias acrius. Facilitas animi ad partem stultitiae rapit. Falsum maledictum, maleuolum mendacium est. Famam curant multi, pauci conscientiam. Felicitas nutrix est iracundiae. Fatetur facinus is qui judicium fugit. Felix improbitas optimorum est calamitas. Fer difficilia; facilia leuius perferes. Feras, non culpes, quod mutari non potest. Fidem qui perdit, perdere ultra nil potest. Fidem qui perdit, quo se seruat reliquo? Fides, ut anima, unde abiit, eo nunquam redit. Formosa facies, muta commendatio est. Fortuna cum blanditur, captatum uenit. Fortuna jus in hominis mores non habet. Fortuna magna, magna domino est seruitus. Fortuna nulli plus quam consilium ualet. Fortunam citius repensa, quam retineas. Fortuna nimium quem fouet, stultum facit. Fortuna obesse nulli contenta est semel. Fortune uitrea est; tum, cum splendet, frangitur. Fortuna quo se, eodem et inclinat fauor. Fortuna usu dat multa, mancipio nihil. Fraus est accipere quod non possis reddere. Frequens uindicta paucorum odium reprimit Frugalitas inserta est rumoris boni. Frustra rogatur qui misereri non potest. Furor fit laesa saepius patientia. Geminat peccatum, quem delicti non pudet. Gemitus dolores indicat, non uindicat. Graue crimen, etiam cum lesiter dictum est, nocet. Grauis animus dubiam non habet sententiam. Grauior est inimicus qui latet in pectore. Grauiora quaedam sunt remedia periculis. Grauissima est probi hominis iracundia. Grauissimum est imperium consuetudinis. Grauius malum omne est quod sub aspectu latet. Grauius nocet, quodcunque inexpertum accidit. Habet suum uenenum blanda oratio. Heredis fletus sub persona risus est. Heu! quam difficilis gloriae custodia est! Heu! quam est timendus, qui mori tutum putat Hominem etiam frugi flectit saepe occasio. Hominem experiri multa, paupertas jubet. Homini consilium tunc deest, cum multa inuenit Homo extra corpus est suum, cum irascitur. Homo ne sit sine dolore, fortunam inuenit. Homo semper in os fert aliud, aliud cogitat. Homo totios moritur, quoties amittit suos. Homo uitae commodatus, non donatus est. Honeste seruit, qui succumbit tempori. Honeste parcas improbo, ut parcas probo. Honestus rumor alterum est patrimonium. Honos honestum decorat, inhonestum notat. Humanitatis optima est certatio. Ibi semper est uictoria, ubi concordia est. Ibi pote ualere populus, ubi leges ualent. Id agas, tuo te merito ne quis oderit. Ignis suum calorem etiam in ferro tenet. Ignis probat aurum, miseriae fortem probant. Ignoscito saepe alteri, nunquam tibi. Illo nocens se damnat, quo peccat die. Imperium habere uis magnum? impera tibi. Imprudens peccat, quem post facti poenitet. Infelici, innocentia est felicitas. Inferior rescit quicquid peccat superior, Infirmi animi est, non posse diuitias pati. Ingenuitas non recipit contumeliam. Ingenuitatem laedis, cum indignum rogas Ingenuus animus non fert uocis uerbera. Ingrata sunt beneficia queis comes metus. Ingratus unus omnibus miseris nocet. Inimicum, quamuis humilem, docti metuere est. In judicando criminosa est celeritas. Injuriam sures quam oculi facilius ferunt Injuriam ipse facias, ubi non uindices. Injuriarum remedium est obliuio. In nullum auarus bonus est, in se pessimus. Inopiae desunt pauca, auaritiae omnia. Inopi beneficium bis dat, cui dat celeriter. In rebus dubiis plurima est audacia. Insanes omnis furere credit caeteros. Instructa inopia est in diuitiis cupiditas. Inuidiam ferre aut fortis, aut felix potest. Inuitat culpam, qui delictum praeterit. Inuitum cum retineas, exire incitas. Iratum breuiter uites, inimicum diu. Iratus cum ad se redit, sibi tum irascitur. Iratus etiam facinus consilium putat. Iratus nil non criminus loquitur loco. Is minimo eget mortalis, cui minimum cupit. Ita amicum habeas, posse inimicum fieri ut putes. Iter est, quacunque dat prior uestigium. Judex damnatur, cum nocens absoluitur. Jucundum nihil est, nisi quod reficit uarietas. Jus omne supra omnem positum est injuriam. Lapsus semel, fit culpa, si iterum cecideris. Lasciuia et laus nunquam habent concordiam. Laus noua nisi oritur, etiam uetus amittitur. Legem nocens ueretur, fortunam innocens. Legem solet obliuiscier iracundia. Leuis est fortuna; cito reposcit quod dedit. Lex uidet iratum; iratus legem non uidet. Lex uniuersi est, quae jubet nasci et mori. Libido, non judicium est, quod leuitas sapit. Loco ignominiae est apud indignum dignitas. Longinquum est omne quod cupiditas flagitat. Lucrum sine damno alterius fieri non potest. Luxuriae desunt multa, auaritiae omnia. Magnam fortunam, magnus etiam animus decet. Magnanimo injuriae remedium obliuio est. Mala est medicina, ubi aliquid naturae perit. Mala causa est quae requirit misericordiam. Mala naturae nunquam doctore indigent. Mala est uoluptas ad alienum consuescere. Maledictum, interpretando facias acrius. Male facere qui uult nunquam non causam inuenit. Male geritur, quicquid geritur fortunae fide. Male imperando summum imperium amittitur. Male secum agit aeger, medicum qui heredem facit. Male uincit is quem poenitet uictoriae. Male uiuit quisquis nesciet mori bene. Male uiuunt, qui se semper uicturos putant. Maleuolus animus abditos dentes habet. Maleuolus semper sua natura uescitur. Malignos fieri maxime ingrati docent. Malitia unius cito fit maledictum omnium. Malitia, ut pejor uenit, se simulat bonam. Malo in consilio fœminae uincunt uiros. Malo etiam parcas, si una est periturus bonus. Malum alienum ne feceris tuum gaudium. Malum consilium consultori pessimum est. Malum est consilium, quod mutari non potest. Malus bonum ad se nunquam consilium refert. Malus bonum ubi se simulat, tunc est pessimus. Malus est uocandus, cui sua causa est bonus. Malus quicunque in poena est, praesidium est bonis. Medicina calamitatis est aequanimitas. Medicina sole miseriarum, obliuio. Metuendum semper est ei, quod tutum uelis. Metus improbos compescit, non clementia. Minimum eripit Fortuna, cum minimum dedit. Minus decipitur cui negatur celeriter. Minus est quam seruus dominus, qui seruos timet. Minus saepe pecces, si scias quid nescias. Misera est uoluptas, ubi pericli memoria est. Miser dici bonus uir, esse non potest. Misericors ciuis, patriae est consolatio. Miserum est arbitrio alterius uiuere. Miserum est, tacere cogi, quod cupias loqui. Miserum te judico quod nunquam fueris miser. Mora cogitationis diligentia est. Mora omnis odio est, sed facit sapientiam. Mori est felicis antequam mortem inuocet. Mortem timere, crudelius est quam mori. Mortem ubi contemnas, omnes uiceris metus. Mulier, quae multis nubit, multis non placet. Multa ignoscendo fit potens potentior. Multus minatur, qui uni facit, injuriam. Multorum calamitate uir moritur bonus. Multos timere debet, quem multi timent. Mutat se bonitas irritata injuria. Naturam abscondit, cum recta improbus facit Necesse est multos timeat, quem multi timent. Necessitas quod poscit, nisi das, eripit. Necessitatem ferre non fiere addecet. Necessitati sapiens nihil unquam negat Necessitatis est remedium parcitas. Nec uiris, nec fortuna hominibus perpes est. Negandi causa auaro nunquam deficit. Negata est magnis sceleribus semperfides. Negat sibi ipse, qui quod diflicile est petit. Nemo immature moritur, qui moritur miser. Nemo ita pauper uiuit, quam pauper natus est. Nemo timendo ad summum peruenit locum. Nequitia poena maxima ipsamet sui est. Nihil agere semper infelici est optimum. Nil aliud scit necessitas quam uincere. Nil eripit Fortuna, nisi quod et dedit. Nil est miserius, quam ubi pudet, quod feceris. Nil magis amat cupiditas, quam quod non licet. Nil non acerbum prius quam maturum fuit. Nil non aut lenit, aut domat diuturnitas. Nil peccent oculi, si oculis animus imperet. Nil proprium ducas, quod mutari potest. Nil turpius, quam uiuere incipiens senex. Nimium altercando ueritas amittitur. Nisi qui scit facere incidias, nescit metuere. Nisi per te sapias, frustra sapientem audias. Nisi uindices delicta, improbitatem adjuues. Nocens precatur, innocens irascitur. Nocentem qui defendit, sibi crimen parit. Nocere casus non solet constantiae. Nocere posse et nolle, laus amplissima est. Non cito ruina perit is qui rimam timet. Non corrigit, sed laedit, qui inuitum regit. Non est bonitas, esse meliorem pessimo. Non est pusillum, si quid maximo est minus. Non est cicatrix, quam uirtus parit. Non est tuum, Fortuna quod fecit tuam. Non facile de innocente crimen fingitur. Non facile solus serues, quod multis placet. Non nouit uirtus calamitati cedere. Non pote non sapere, qui se stultum intelligit. Non quam multis placeas, sed qualibus, stude. Non semper aurem facilem habet felicitas. Non uincitur, sed uincit, qui cedit suis. Nulli impones, quod ipse ferre non queas. Nullo in loco male audit misericordia. Nullum sine teste putaueris suo locum. Nullus sapientum proditori credidit. Nunquam periculum sine periclo uincitur. Nunquam satis est, quod improbae spei datur. Nunquam secura est praua conscientia. Nunquam ubi diu fuit ignis, deficit uapor. Occasio aegre offertur, facile amittitur. Occasio receptus difficiles habet. Occidi pulchrum, ubi cum ignominia seruias, Officium beneuoli animi finem non habet. Omnes aequo animo parent, digni ubi imperant. Omne uitium semper habet patrocinium suum. Omnis dies uelut ultimus ordinandus est. Omnis uoluptas, quemcunque arrisit, nocet. O pessimum periculum quod opertum latet! O tacitum tormentum animi conscientia! O uite misero longa, felici breuis! Paratae lacrymae insidias, non fletum indicant. Parens iratus in se est crudelissimus. Parere scire, par imperio gloria est. Pars beneficii est, quod petitur, si belle neges. Paruo fames constat, magno fastidium. Patiens et fortis seipsum felicem facit. Patiens in aduersis nunquam est felicitas. Patientia animi diuitias occultas habet. Patria tua est, ubicunque uixeris bene. Paucorum improbitas, uniuersis calamitas. Peccatum amici, uelut tuum, recte putes. Peccatum extenuat, qui celeriter corrigit. Pecuniae oportet imperes, non seruias. Pejora querulo cogitat mutus dolor. Perdendi finem nemo, nisi egestas facit. Perenne conjugium, animus, non corpus, facit. Pereundi scire tempus, assidue est mori. Perfugere ad inferiorem, seipsum est tradere. Pericula timidus, etiam quae non sunt, uidet. Perpetuo uincit, qui utitur clementia. Per quae sis tutus, illa semper cogites. Plenique metu boni, non innocentia. Plures tegit fortuna, quam tutos facit. Plus est quam poena, injuriae succumbere. Poena ad malum serpens, ut proterat, uenit. Pœnm moratur improbus, non praeterit. Populi est mancipium, quisquis patriae est utilis. Post calamitatem memoris, alia est calamitas. Potens misericors, publica est felicitas. Potenti irasci, sibi periculum est quaerere. Praesens est semper, qui absens etiam ulciscitur. Prius negare, post fecisse, fallere est. Probo bona fama, maxima est hereditas. Probo beneficium qui dat, ex parte accipit. Probus libertus sine natura est filius. Prodest, quicunque obesse non uult, cum potea Pro medicina dolor est, dolorem qui necat. Prope est, libens ut damnet, qui damnat cito. Prope est non aeque ut damnet, qui damnat nimis. Properare in judicando, est crimen quaerere. Prospicere in pace opertet, quid bellum juuet. Pudor dimissus nunquam redit in gratiam. Pudor doceri non potest, nasci potest. Pudorem alienum qui eripit, perdit suum, Pudor quemcumque non flectit, frangat timor. Pulchrum est, praestare cuncta, nihil exigere. Puras Deus, non plenas aspicit manus. Quam felix uita, quae sine negotiis transiit! Quam magnum est, non laudari, et esse laudabilem! Quam malus est, culpam cui suam alterius facit! Quam miser est, cui ingrata misericordia est! Quam miser est, qui excusare sibi se non potest! Quam miserum auxiliam est, ubi nocet, quod sustinet! Quam miserum est, bene quod feceris, factum queri! Quam poenitenda incurrunt uiuenti diu! Quam saepe ueniam, qui negauerat, petit! Quam timidus is est paupertatem qui timet! Quamuis acerbus, qui monet, nulli nocet. Quemcunque quaerit calamitas, facile inuenit. Quem deligas, etiam queri de ipso malum est. Quem fama semel oppressit, uia restituitur. Qui naequo malis animo miscetur est malus. Quicquid bono concedis, das partem tibi. Quicquid conaris, quo peruenias, cogites. Quicquid fit cum uirtute, fit cum gloria. Quicquid Fortuna exornat, cito contemnitur. Quicquid futurum est summum, ab imo nascitur. Quicquid nocere didicit, meminit, cum potest. Quidam inimici graues, amici sunt leues. Qui debet, limen creditoris non amat. Quid est beneficium dare? imitari Deum. Qui docte seruit, partem dominatus tenet. Quid quisque possit, nisi tentando nesciet. Quid ipse sis non quid habearis, interest. Quo tibi pecunia opus est, si es uti non potes? Quieta uita iis qui tollunt meum tuum. Qui inuitus seruit, fit miser, seruit tamen. Qui jusjurandum seruat, quouis peruenit. Qui metuit calamitatem, rarius accipit. Qui timet insidias omnes, nulles incidit. Qui pote nocere, timetur cum etiam non nocet. Qui pro innocente dicit, satis est eloquens. Qui se ipsum laudat, cito derisorem inuenit. Qui pauper est? qui diues uidetur sibi. Qui sibi modo uiuit, merito aliis est mortuus. Qui miserum sciret, uerba nisi haberet doler? Quis plurimum habet? is qui omnium minimum cupit Qui timet amicum, amicus ut timea docet. Qui uenit, ut noceat, semper meditatus uenit. Qui culpae ignoscit uni, suadet pluribus. Qodcunque animus sibi imperauit, obtient. Quod est timendum; decipit, si negligas. Quod facere turpe est, dicere honestum ne puta. Quod fugere credas, saepe solet occurrere. Quod nescias, damnare, summa est temeritas. Quod semper est paratum, non semper juuat. Quod senior loquitur, omnes consilium puisse. Quod timeas, citius, quam quod speres, euenit. Quod uitiosum est, quo animo facias nihil interest. Quod uult habet, qui uelle, quod satis est, potest. Quotidie damnatur, qui semper timet. Quotidie est deterior posterior dies. Rapere est accipere, quod non possis reddere. Rarum esse oportet, quod diu carum uelis. Ratione, non ui, uincenda adolescentia est. Refert, quam quis bene uiuat; quam diu, non refert. Remedium frustra est contra fulmen quaerere. Repelli se homo, facilius fert, quam decipi. Repente diues, nemo factus est bonus. Res inquieta est in seipsum felicitas. Res quanto est major, tanto est insidiosior. Respicere nil consueuit iracundia. Reuerti eo, unde uenerit, nulli graue est. Reus innocens Fortunam, non testem timet. Riualitatem non amat uictoria. Rogare ingenuo, seruitus quodammodo est. Roganti melius quam imperanti parcas. Ruborem amico excutare, amicum est perdere Saepe oculi et aures uulgi, sunt testes mali. Sanctissimum est, meminisse cui te debeas. Sapiens quod petitur, ubi tacet, breuiter negat. Secrete amicos admone, lauda palam. Secunda in paupertate fortuna est fides. Secundus est a matre, nutricia dolor. Se damnat judex, innocentem qui opprimit. Seditio ciuium, hostium est occasio. Semper beatam se putat benignitas. Semper consilium tunc deest, cum opus maximo est. Semper metuendo sapiens euitat malum. Semper plus metuit animus ignotum malum. Sensus, non aetas, inuenit sapientiam. Se posse plus iratus quam possit putat. Sero est in periculis consilium quaerere. Sibi primum auxilium eripere, est leges tollere. Si nil uelis timere, metuas omnia. Socius fit culpae, qui nocentem subleuat. Solatium grande est cum uniuerso una rapi. Solet esse in dubiis, pro consilio, temeritas. Solet hora, quod multi anni abstulerint reddere. Solet sequi laus, cum uiam fecit labor. Spes inopem, ras auarum, mors miserum lent. Spina etiam grata est, ex qua spectatur rosa. Stultitia est insectari quem omnes diligunt. Stultitiae partem interdum habet felicitas. Stultum est, alium uelle ulcisci poena sua. Stultum est, queri de aduersis, ubi culpa est tua Stultum est, timere quod uitari non potest. Stultum est uicinum uelle ulcisci incendio. Stultum facit Fortuna, quem uult perdere. Stultum imperare reliquis, qui nescit sibi. Suadere beneuoli est primum, dein corrigere. Suis qui nescit parcere, inimicis fauet. Suspecta semper ornamenta ementibus. Suspicio sibi ipsos riuales parit. Suum sequitur lumen semper innocentia. Tacere nescit idem, qui nescit loqui. Taciturnitas stulto homini pro sapientia est. Tam deest auaro quod habet, quam quod non habet. Tam diu discendum est homini, quam diu nesciat. Timidus uocat se cautum, parcum sordidus. Tutissima res, timere nihil praeter Deum. Ubi coepit pauper diuitem imitari, perit. Ubi innocens formidat, damnat judicem. Ubi maxime gaudebis, metues maxime. Ubi peccat aetas major, male discit minor. Ubi timetur, nil quod timeatur nascitur. Velox consilium sequitur poenitentia. Verbum omne, refert, in quam partem intelligas. Verum cur non audimus? quia non dicimus. Veterem ferendo injurlam, inuites nouam. Vir boni est, nescire facere injuriam. Virtuti amorem nemo honeste denegat. Virtuti melius quam Fortuna creditur. Virtutis uultus partem habet uictoriae. Vis omnibus esse notus? noris neminem. Vitium fuit, nunc mos est assentatio. Ulcera animi sananda magis quam corporis. Unus dies poenam affert, multi cogitant. Voluptas e difficili data dulcissima est. Utrumque casum adspicere debet qui imperat. Contumeliam nec ingenuus fert, nec fortis facit. Difficile est dolori conuenire cum sapientia. Dixeris maledicta cuncta, cum hominem ingratum dixeris. Duplex fit bonitas, si simul accesserit celeritas. Est honesta turpitudo, pro bona causa mon. Expetit poenas iratus ab suo; a seipso exigit. Exul is, cui nusquam domus est, sine sepulcro est mortuus. Foeminarum curam gerere, desperare est otium. Felix est, non qui uidetur esse aliis, sed sibi. Fortior est, qui cupiditates suas, quam qui hostes subjicit. Frustra, cum est uentum ad senectam, repetas adolescentiam. Fulmen est, ubi cum potestate habitat iracundia. Habet in aduersis auxilia, qui in secundis commodat. Heu dolor quam miser est, qui in tormentis uocem non habet! Heu quam multa poenitentia incurrunt uiuentes diu! Homo, qui in homine calamitoso est misericors, meminit sui. Improbe Neptunum accusat, qui iterum naufragium facit. In malis sperare bonum, nisi innocens, nemo solet. Iracundiam qui uincit, superat hostem maximum. Irritare est calamitatem, cum te felicem uocas. Ita habeas amicum, posse ut fieri inimicum putes. Mage cauenda est amicorum inuidia, quam insidiae hostium. Maximo periculo custoditur, quod multis placet. Mors infanti felix, juueni acerba, sera nimis seni. Nae uirtutibus multis abundat, qui alienas amat. Nescias quid optes, aut quid fugias: ita ludit dies. Neminem nec accusaueris, nec laudaueris cito. Nil prodest, bene didicisse, facere si cesses bene. Non aliter uiuas in solitudine, aliter in foro. Nulla, quae multos amicos recipit, angusta est domus. Nulla tam bona est fortuna, de qua nil possis queri. Nusquam melius monimur homines, quam ubi libenter uiximus. Objurgari in calamitate, grauius est quam calamitas. Odio oportet ut peccandi, non metu, facias bonum. Omnes uitam differentes mors incerta praeuenit. Optimum est, sequi majores, recte si praecesserint Pecunia, est ancilla, si scis uti; si nescis, domina est. Plerique ubi aliis maledicunt, faciunt conuicium sibi. Proximum tenet locum confessio innocentiae. Quanto serius peccatur, tanto incipitur turpius. Regibus pejus est multo, quam ipsis seruientibus. Res bona est, non extirpare sceleratos, sed scelera. Saepe dissimulare, quam ulcisci, satius est. Sermo animi est imago qualis uir, talis est oratio. Si multis tua uita piscuerit, tibi placere non potest. Sine dolore est uulnus quod ferendum cum uictoria. Si pares inuitus, seruus es; minister, si uolens. Solitudinem quaerat, qui uult cum innocentibus uiuere. Tam crudelitas est omnibus, atque nulli ignoscere. Thesaurum in sepulchro ponit, qui senem heredem facit. Tuta saepe nunquam secura, mala conscientia est. Vita hominis breuis: ideo honesta mors est immortalitas.