[81] Disceptatio Inter Florentinum Et Venetum. Venetis foedus erat cum Duce Mediolani ad decennium. Interim primo inter Florentinos Ducemque orto bello, cum Florentinorum res deteriori loco uiderentur, Veneti Ducem haud quicquam hostile timentem adorti, rupto foedere, Brixiam occuparunt: ueriti ne, si Dux superior esset, omnis belli moles in se uerteretur. Florentino Venetoque postmodum de hac re disceptantibus, cum Venetus diceret: 'Nobis libertatem debetis: nam nostra opera liberi estis.' - 'Hoc nequaquam uerum est,' inquit ad retundendam illius petulantiam Florentinus: 'non enim nos liberos esse fecistis, sed nos uos reddidimus proditores.' [82] Comparatio Antonii Lusci. Ciriacus Anconitanus, homo uerbosus et nimium loquax, deplorabat aliquando, astantibus nobis, casum atque euersionem Imperii Romani, inque ea re uehementius angi uidebatur. Tum Antonius Luscus, uir doctissimus, qui in coetu aderat, ridens hominis stultam curam: 'Hic persimilis est,' inquit, 'uiro Mediolanensi, qui, die festo, cum audisset unum e grege cantorum (qui gesta heroum ad plebem decantant) recitantem mortem Rolandi, qui septingentis iam ferme annis in praelio occubuit, coepit acriter flere, atque inde, cum uxor domum reuersum moestum ac gementem uidisset, rogassetque quidnam accidisset noui: 'Heu! mea uxor,' inquit, 'defunctus sum!' - 'Mi uir,' uxor ait, 'quid tibi aduersi euenit? Solare, atque ad coenam ueni.' At ille cum in gemitu perseueraret, neque cibum uellet sumere, tandem instantius maeroris causam percontanti mulieri: 'An nescis,' respondit, 'quae noua hodie audiui?' - 'Quaenam, uir?' uxor inquit. - 'Mortuus est Rolandus, qui solus tuebatur Christianos!' Solata est mulier insulsam moestitiam uiri, et uix tandem ad coenam potuit illum perducere.' [83] De Cantore Qui Praedixit Se 'Mortem Hectoris' Recitaturum. Subiunxit alter similis fabellam stultitiae: 'Quidam,' inquit, 'uicinus meus, homo simplex, audiebat quempiam ex eiusmodi cantoribus, qui in fine sermonis ad illiciendam audientium plebem, praedixit se postridie Mortem Hectoris recitaturum. Hic noster, antequam cantor abiret, pretio redemit, ne tam cito Hectorem uirum bello utilem interficeret. Ille Mortem postero die distulit. Alter uero saepius pretium dedit sequentibus diebus pro uitae dilatione. Et cum pecuniae defuissent, tandem mortem eius multo fletu ac dolore narrari audiuit.' [84] De Muliere Quae Se Viro Semimortuam Ostendit Sarda oppidum est in montibus nostris situm. In eo cum uir simplex uxorem cum altero coeuntem deprehendisset, illa statim se semimortuam simulauit, prosternens se ad terram, similis defunctae. Accedens uir propius, ac mortuam credens, coepit illacrymans brachia uxoris fricare. Tum illa, subapertis oculis, tanquam ad se paululum reuersa, cum petisset uir quidnam accidisset, se nimio timore percussam dixit, et cum eam consolari stultus coepisset, ac si quid uellet petere iussisset: 'Volo,' inquit illa, 'iures te nihil uidisse.' Statim cum id iurasset, mulieri ualetudo restituta est. [85] Faceta Iocatio Militis Florentini. Rossus de Riciis, Eques Florentinus, magni uir animi ac seuerus, uxorem habuit Teldam nomine, uetulam et minime formosam. Hic coepit in ancillam, quam domi habebat, oculos coniicere, et cum illam saepius molestasset, illa ad patronam rem detulit. Suasit ut assentiretur, ac certo in loco subobscuro horam Rosso assignaret, in quem pro ancilla se Telda clam contulit. Accedens ad locum Rossus, ac mulierem pro ancilla diutius tractans, tandem, demissa mentula, nihil agere potuit. Tum exclamans uxor: 'Eia,' inquit, 'Eques merdose, si hic ancilla extitisset, recte cum ea rem habere potuisses.' Tum Miles: 'Oh! Telda mi, per Deum!' inquit, 'hic meus socius prudentior admodum est quam ego. Nam postquam te pro ancilla ignarus attigi, statim ille malam carnem te esse cognouit, ac propterea retrocedens me restituit.' [86] De Milite Qui Uxorem Habebat Litigiosam. Habebat Florentinus Eques admodum nobilis uxorem litigiosam ac peruersam, quae quotidie ad Religiosum Confessorem, uel, ut aiunt, Deuotum suum querelas uiri et uitia deferebat. Hic Equitem reprehendebat, obiurgabatque. Aliquando uerbis admonitus uxoris et ut pacem inter eos poneret, rogauit uirum ad confessionem peccatorum. Qua facta non dubitabat conuenturam inter eos concordiam. Paruit Eques, et cum Religiosus eum sua peccata explicare iussisset: 'Nequaquam est opus,' inquit, 'quicquid enim unquam commisi, et multo plura etiam, ab uxore saepius tibi recitata extiterunt.' [87] De Temerario Qui Asinos Curabat. Fuit nuper Florentiae homo confidens ac temerarius, nulli arti deditus. Is cum legisset apud Medicum quemdam nomen et uirtutem certarum pillularum, quae ad uarios morbos conferre dicebantur, existimauit homo ridiculus se iis solis pillulis de facili Medicum euasurum. Confecto earum magno numero, urbem egressus coepit uagari per oppida et uillas, Medicinae artem professus. Ad omnem autem aegritudinem has pillulas accommodabat, earumque cura aliqui casu ualetudinem recuperarunt. Cum huius fama percreuisset stulti apud stultos, unus qui asinum suum amiserat, rogauit hominem, numquid remedium ad recipiendum asinum haberet. Assensit ille, et ei sex pillulas deglutiendas dedit. Quibus sumptis abiens, postero die cum asinum quaereret, ac cogentibus pillulis de uia discessisset, laxandi uentris gratia, in arundinetum forte diuertit; ibi reperto asino pascente, Medici scientiam et pillulas ad caelum laudibus extulit. Ad hunc postmodum, ueluti alterum Aesculapium, magnus fiebat rusticorum concursus, qui audierant Medici medelas etiam ad recipiendos asinos accommodatas. [88] Comparatio Petri De Eghis. In seditione quadam ciuitatis Florentiae qua ciues pro statu rerum inter se certabant, cum quidam alterius factionis ab aduersariis magno tumultu occideretur, unus ex his qui longe aberant, gladios exertos conspiciens, atque homines concursantes, percontatus est a circumstantibus quidnam ibi ageretur. Tum unus, nomine Petrus de Eghis: 'Illic,' inquit, 'magistratus ciuitatis atque officia diuiduntur.' - 'Nolo,' inquit ille, 'res quae tam caro constant,' atque e uestigio recessit. [89] De Medico. Quum coenarent mecum contribuli nonnulli, homines ad facetias prompti, multa ridenda inter coenandum dicebantur, inter quae unus subridens: 'Cechinus,' inquit, 'Medicus Aretinus, accersitus ad curandum quamdam formosam adolescentulam, quae psallendo contorserat genu; in componendo cum et tibiam foeminae et coxam peralbam ac mollem aliquandiu tractasset, erecta est mentula maiorem in modum, ita ut subligaculo contineri nequiret. Tum suspirans cum assurrexisset, atque illa quid pro ea cura sibi dari uellet, quaesisset, nihil sibi deberi respondit. Quaesita causa: 'Pares enim in opere,' inquit, 'sumus; ego enim tibi membrum contortum direxi, tu item mihi aliud erexisti.' [90] Iocatio Cuiusdam Veneti Qui Equum Suum Non Cognouerat. Loquentibus nonnullis doctis uiris de insulsitate, stultitiaque multorum, narrauit Antonius Luscus, uir facetissimus, cum olim ab Roma Vincentiam proficisceretur, addidisse se in suam societatem Venetum quemdam, qui perraro, ut uidebatur, equitasset. Qui cum Senis diuertisset ad hospitium in quo et alii permulti cum equis erant, maneque ad iter se quisque pararet, solus Venetus sedebat ad fores otiosus, atque ocreatus. Admiratus Luscus hominis neglegentiam ac tarditatem, qui, cum caeteri ferme in equis essent, ipse solus quiesceret, admonuit, si secum proficisci uellet, equum ascenderet, causamque morae percontabatur. Tum ille: 'Atqui,' inquit, 'tecum ire cupio: sed equum meum minime inter alios recognosco. Igitur exspecto quoad reliqui equitarint, ut qui equus solus in stabulo remanserit, sciam esse meum.' Cognito hominis stupore, Antonius paulum commoratus est, quoad stultus ac stipes ille unicum relictum equum caperet pro suo. [91] Dictum Caroli Bononiensis. Mos est loquendi, cum quempiam prae nobis contemnere uolumus, ut dicamus: Ego te centies in die oppigneratum relinquerem apud cauponulam tabernam. Razello Bononiensi, uiro prompto ad respondendum, quidam inter iurgandum hoc idem in coetu hominum obiecit, extollens prudentiam suam, Razellum uero despiciens. Tum Razellus: 'Hoc tibi,' inquit, 'facillime concedo: cito enim res magni pretii et bonae dare pignori possunt. At uero tu ita, nequam, uilis et abiectae conditionis es, ut, si quis te per omnes fori tabernas et cauponas circumferret, nemo te nec pro aereo quidem nummo uellet accipere.' Hoc dicto, et circumstantibus risum mouit, et dicacitatem hominis dicacitate compressit. [92] De Foeneratore Sene Relinquente Foenus Timore Perdendi Parta. Hortabatur foeneratorem iam senem amicus, ut desisteret a foenore, et animae suae saluti consulens, et corporis quieti, pluribusque suadebat uerbis ut se ab ea molestia simul et infamia uitae uindicaret. Tum ille: 'Ut suades,' inquit, 'hanc artem desinam. Nam nomina mea ita iam male respondent, ut necesse sit uel inuito hoc exercitium relinqui:' non conscientia peccati, sed timore amittendi parta se foenus relicturum professus. [93] De Meretrice Sene Mendicante. Dum hoc in corona recitaretur, "Similis hic fuit," contribulis meus ait, "peruetulae" (et nomen retulit) "meretrici quae, iam aetate confecta, stipem in eleemosyna petens: 'Benefacite,' aiebat, 'ei quae peccatum reliquit, et artem meretriciam.' Increpata ab homine noto, quod mendicaret: 'Quid uis agam?' inquit, 'nemo me amplius requirit.' - 'Necessitate ergo, non uoluntate,' ait ille, 'peccatum relinquis, cum peccandi nulla adsit facultas.' " [94] De Doctore Et Imperito. Cum Secretarii essent aliquando cum Pontifice Martino, et sermo de facetiis incidisset, retulit ille fuisse Doctorem Bononiensem, qui, cum a Legato quid instantius peteret, fatuus ac demens appellatus est. Hoc audito: 'Quando,' inquit, 'me dementem esse cognouisti?' Ad haec Legatus cum id temporis dixisset: 'Non recte,' inquit alter, 'arbitraris: tunc enim fatuus fui, cum te ignarum legum Doctorem iuris ciuilis feci.' Erat enim Doctor Legatus, et parum doctus: hoc dicto ignorantiam Legati ostendit. [95] Dictum Episcopi Electensis. Alter, Episcopus scilicet Electensis, Romani cuiuspiam dictum retulit. Cum Cardinali Neapolitano, homini stolido atque indocto, redeunti a Pontifice Romanus ciuis obuiasset, Cardinalis uero, quia mos suus erat, continuo rideret, petiuit a socio quamnam ob causam Cardinalem putaret ridere. Qui cum id se nescire respondisset: 'Atqui,' inquit, 'stultitiam Pontificis ridet, qui se adeo immerito Cardinalem fecit.' [96] Facetum Dictum Cuiusdam Abbatis. Subdidit et alius duo facete ab Oratoribus (hi duo Abbates Ordinis S. Benedicti erant) Concilii Constantiensis dicta. Qui cum ad Petrum de Luna, antea apud Hispanos et Gallos Pontificem, nomine Concilii uenissent, atque is, illis conspectis, duos coruos se adire dixisset, minime mirum uideri debere alter respondit, si corui ad eiectum cadauer accederent: exprobrans ei quod a Concilio damnatus pro cadauere haberetur. [97] Dictum Facetum. Idem in altercatione, quam super iure Pontificatus cum ipso habebant, cum Petrus dixisset: 'Hic est Arca Noe,' designans apud se ius esse Apostolicae Sedis: 'In Arca Noe,' inquit, 'belluae fuerunt permultae.' [98] Mirabilia Per Librarium Dicta. Librarius meus, Ioannes nomine, qui nuper ex ea regione quam uocant Britanniam redierat, retulit mihi in coena ad octo Idus Octobris, penultimo Martini anno, quaedam miracula, quae se uidisse asserebat homo doctus et minime mendax. Primum est sanguinem inter Ligerim, Biturigas, et Pictones pluisse, exque ea pluuia sanguine perfusos lapides uideri. Hoc quoniam accidisse saepius historiae prodiderunt, minus mirandum uidetur. Quod sequitur, nequaquam credidissem, nisi asseuerantis iusiurandum accessisset. In festo Petri et Pauli Apostolorum, quod est in mense Iunii, ait quosdam messores in patria sua, cum pridie nescio quid faeni in agro reliquissent, contempto die, ne faenum amitteretur, rediisse ad metendum, quod unica hora effici potuisset. Sed Dei iudicio messores diutius uagatos esse per agrum metentes, neque aliud quicquam die noctuque agentes, absque cibo et somno; neque uero pluribus diebus aut illos agrum exire, aut alios ad illos ut sciscitarentur quidnam id sibi uellet, accedere potuisse, cum multi circumstarent, fatuos illos existimantes. Vidisse se illos metentes librarius asseruit; quid uero illis postea acciderit, nescire se dixit. [99] Mirabile Iudicium Ex Contemptu Sanctorum. Sic alter ex Senatoribus meis, Rolletus nomine, patria Rothomagensis, se haud dissimile miraculum uidisse ex contemptu Sanctorum Dei affirmauit. Esse ait iuxta castellum ciuitatis parochiam quamdam dicatam Beato Gothardo; cuius solemnis cum adesset dies, parochiani omnes ingens de more festum cum processione et pompa agebant. Adolescentula uero alterius parochiae, cum illos derideret, nomenque Sancti sperneret et eorum caerimonias, se in eius contemptum filaturum dixit, ac deinceps colum sumpsit et fusum. Haec autem subito cum manibus et digitis magno cum dolore haesissent, ita ut auelli nequirent, adolescentula uero muta esse facta, nutu (nam uoce non poterat) dolorem et causam significabat, et tandem accurrente hominum multitudine ductam ad altare Sancti quem contempserat, atque ibi uoto suscepto et restitutam uocem, et colum fusumque e manibus cecidisse. Haec in sua parochia accidisse dixit, ita indubie ut mihi incredulo aliquam fidem facere uideretur. [100] Facetissimum De Sene Quodam Qui Portauit Asinum Super Se. Dicebatur inter Secretarios Pontificis, eos, qui ad uulgi opinionem uiuerent, miserrima premi seruitute, cum nequaquam possibile esset, cum diuersa sentirent, placere omnibus, diuersis diuersa probantibus. Tum quidam ad eam sententiam fabulam retulit, quam nuper in Alemannia scriptam pictamque uidisset. Senem ait fuisse, qui cum adolescentulo filio, praecedente absque onere asello quem uenditurus erat, ad mercatum proficiscebatur. Praetereuntibus uiam quidam in agris operas facientes senem culparunt, quod asellum nihil ferentem neque pater, neque filius ascendisset, sed uacuum onere sineret, cum alter senectute, alter aetate tenera uehiculo egeret. Tum senex adolescentem asino imposuit, ipse pedibus iter faciens. Hoc alii conspicientes increparunt stultitiam senis quod, adolescente qui ualidior esset super asinum posito, ipse aetate confectus pedes asellum sequeretur. Immutato consilio atque adolescente deposito, ipse asinum ascendit. Paulum uero progressus, audiuit alios se culpantes, quod paruulum filium, nulla ratione aetatis habita, tanquam seruum post se traheret, ipse asello, qui pater erat, insidens. His uerbis permotus, filium asello secum superimposuit. Hoc pacto iter sequens, interrogatus inde ab aliis, an suus esset asellus, cum annuisset, castigatus est uerbis, quod eius tanquam alieni nullam curam haberet, minime apti ad tantum onus, cum satis unus ad ferendum esse debuisset. Hic homo perturbatus tot uariis sententiis, cum neque uacuo asello, neque ambobus, neque altero superimpositis absque calumnia progredi posset, tandem asellum pedibus iunctis ligauit, atque baculo suspensum, suo filiique collo superpositum, ad mercatum deferre coepit. Omnibus propter nouitatem spectaculi ad risum effusis, ac stultitiam amborum, maxime uero patris, increpantibus, indignatus ille, supra ripam fluminis consistens, ligatum asinum in flumen deiecit, atque ita amisso asino domum rediit. Ita bonus uir, dum omnibus parere cupit, nemini satisfaciens, asellum perdidit.