Saluum te in urbem uenisse gaudeo. Venisti autem, si quando alias, nunc maxime mihi desideratus. Ipse pauculis adhuc diebus in Tusculano commorabor, ut opusculum, quod est in manibus, absoluam. Vereor enim ne, si hanc intentionem iam in fine laxauero, intermisero, aegre resumam. Interim, ne quid festinationi meae pereat, quod sum praesens petiturus, hac quasi praecursoria epistola rogo. Sed prius accipe causas rogandi, deinde ipsum quod peto. Proxime cum in patria mea fui, uenit ad me salutandum municipis mei filius praetextatus. Huic ego: "Studes?" inquam. Respondit: "Etiam". "Ubi?" "Mediolani". "Cur non hic?". Et pater eius (erat enim una, atque etiam ipse adduxerat puerum): "Quia nullos hic praeceptores habemus". "Quare nullos?" Nam uehementer intereat uestra, qui patres estis (et opportune complures patres audiebant), liberos uestros hic potissimum discere. Ubi enim aut iucundius morarentur quam in patria? aut pudicius continerentur quam sub oculis parentum? aut minore sumptu quam domi? Quantulum est ergo, collocata pecunia, conducere praeceptores! quodque nunc in habitationes, in uiatica, in ea quae peregre emuntur (omnia autem peregre emuntur) impenditis, adiicere mercedibus? Atque adeo ego, qui nondum liberos habeo, paratus sum pro republica nostra, quasi pro filia uel parente, tertiam partem eius, quod conferre uobis placebit, dare. Totum etiam pollicerer, nisi timerem ne hoc munus meum quandoque ambitu corrumperetur, ut accidere multis in locis uideo, in quibus praeceptores publice conducuntur. Huic uitio occurri uno remedio potest, si parentibus solis ius conducendi relinquatur, iisdemque religio recte iudicandi necessitate collationis addatur. Nam qui fortasse de alieno negligentes, certe de suo diligentes erunt; dabuntque operam ut a me pecuniam non nisi dignus accipiat, si accepturus et ab ipsis erit. Proinde consentite, conspirate, maioremque animum ex meo sumite, qui cupio esse quam plurimum quod debeam conferre. Nihil honestius praestare liberis uestris nihil gratius patriae potestis. Edoceantur hic, qui hic nascuntur, statimque ab infantia natale solum amare frequenter consuescant. Atque utinam tam claros praeceptores inducatis, ut a finitimis oppidis studia hinc petantur, utque nunc liberi uestri aliena in loca, ita mox alieni in hunc locum confluant!" Haec putaui altius et quasi a fonte repetenda; quo magis scires quam gratum mihi foret, si susciperes quod iniungo. Iniungo autem, et pro rei magnitudine rogo, ut ex copia studiosorum, quae ad te ex admiratione ingenii tui conuenit, circumspicias praeceptores quos sollicitare possimus; sub ea tamen conditione, ne cui fidem meam obstringam. Omnia enim libera parentibus seruo. Illi iudicent, illi eligant: ego mihi curam tantum et impendium uindico. Proinde si quis fuerit repertus, qui ingenio suo fidat, eat illuc ea lege, ut hinc nihil aliud certum, quam fiduciam suam, ferat. Vale.