[26,0] Liber XXVI. [26,1] 1 Sensit facies hominum et nouos omnique aeuo priore incognitos non Italiae modo, uerum etiam uniuersae prope Europae morbos, tunc quoque non tota Italia nec per Illyricum Galliasue aut Hispanias magno opere uagatos aut alibi quam Romae circaque, sine dolore quidem illos ac sine pernicie uitae, sed tanta foeditate, ut quaecumque mors praeferenda esset. [26,2] 2 Grauissimum ex iis lichenas appellauere Graeco nomine, Latine, quoniam a mento fere oriebatur, ioculari primum lasciuia, ut est procax multorum natura in alienis miseriis, mox et usurpato uocabulo mentagram, occupantem multis et latius totos utique uoltus, oculis tantum inmunibus, descendentem uero et in colla pectusque ac manus foedo cutis furfure. [26,3] 3 Non fuerat haec lues apud maiores patresque nostros et primum Ti. Claudi Caesaris principatu medio inrepsit in Italiam quodam Perusino equite Romano, quaestorio scriba, cum in Asia adparuisset, inde contagionem eius inportante. nec sensere id malum feminae aut seruitia plebesque humilis aut media, sed proceres ueloci transitu osculi maxime, foediore multorum, qui perpeti medicinam tolerauerant, cicatrice quam morbo. causticis namque curabatur, ni usque in ossa corpus exustum esset, rebellante taedio. 4 adueneruntque ex Aegypto, genetrice talium uitiorum, medici hanc solam operam adferentes magna sua praeda, siquidem certum est Manilium Cornutum e praetoriis legatum Aquitanicae prouinciae HS CC elocasse in eo morbo curandum sese. accidit quoque saepius, ut noua contra genera morborum gregatim sentirentur. quo mirabilius quid potest reperiri? aliqua gigni repente uitia terrarum in parte certa membrisque hominum certis uel aetatibus aut etiam fortunis, tamquam malo eligente, haec in pueris grassari, illa in adultis, haec proceres sentire, illa pauperes! [26,4] 5 L. Paullo Q. Marcio censoribus primum in Italia carbunculum euenisse annalibus notatum est, peculiare Narbonensis prouinciae malum, quo duo consulares obiere condentibus haec nobis eodem anno, Iulius Rufus atque Laecanius Bassus, ille medicorum inscitia sectus, hic uero pollici laeuae manus euulso acu ab semet ipso tam paruo, ut uix cerni posset. 6 nascitur in occultissimis corporum partibus et plerumque sub lingua duritia rubens uari modo, sed capite nigrescans, alias liuida, in corpus intendens neque intumescens, sine dolore, sine pruritu, sine alio quam somni indicio, quo grauatos in triduo aufert, aliquando et horrorem adferens circaque pusulas paruas, rarius febrem, stomachum faucesque ut inuasit, ocissime exanimans. [26,5] 7 Diximus elephantiasim ante Pompei Magni aetatem non accidisse in Italia, et ipsam a facie saepius incipientem, in nare prima ueluti lenticula, mox increscente per totum corpus, maculosa uariis coloribus et inaequali cute, alibi crassa, alibi tenui, dura, alibi ceu scabie aspera, ad postremum uero nigrescente et ad ossa carnes adprimente, intumescentibus digitis in pedibus manibusque. 8 Aegypti peculiare hoc malum et, cum in reges incidisset, populis funebre, quippe in balineis solia temporabantur humano sanguine ad medicinam eam. et hic quidem morbus celeriter in Italia restinctus est, sicut et ille, quem gemursam appellauere prisci inter digitos pedum nascentem, etiam nomine oblitterato. [26,6] 9 Id ipsum mirabile, alios desinere in nobis, alios durare, sicuti colum. Ti. Caesaris principatu inrepsit id malum, nec quisquam id prior imperatore ipso sensit, magna ciuitas ambage, cum in edicto eius excusantis ualetudinem legeret nomen incognitum. quid hoc esse dicamus aut quas deorum iras? parum enim erant homini certa morborum genera, cum supra trecenta essent, nisi etiam noua timerentur! neque ipsi autem homines pauciora sibi opera sua negotia inportant. 10 Haec apud priscos erant quae memoramus remedia, medicinam ipsa quodammodo rerum natura faciente, et diu fuere. Hippocratis certe, qui primus medendi praecepta clarissime condidit, referta herbarum mentione inuenimus uolumina, nec minus Diocli Carysti, qui secundus aetate famaque extitit, item Praxagorae et Chrysippi 11 ac deinde Erasistrati Ceteri, Herophilo quidem, quamquam subtilioris sectae conditori, ante omnis celebratam rationem, iam paulatim, usu efficacissimo rerum omnium magistro, peculiariter utique medicinae, ad uerba garrulitatemque descendentem. sedere namque in scholia auditioni operatos gratius erat quam ire per solitudines et quaerere herbas alias aliis diebus anni. [26,7] 12 Durabat tamen antiquitas firma magnasque confessae rei uindicabat reliquias, donec Asclepiades aetate Magni Pompei orandi magister nec satis in arte ea quaestuosus, ut ad alia quam forum sagacis ingenii, huc se repente conuertit atque, ut necesse erat homini qui nec id egisset nec remedia nosset oculis usuque percipienda, torrenti ac meditata cotidie oratione blandiens omnia abdicauit totamque medicinam ad causas reuocando coniecturae fecit, 13 quinque res maxume communium auxiliorum professus, abstinentiam cibi, alias uini, fricationem corporis, ambulationem, gestationes, quae cum unusquisque semet ipsum sibi praestare posse intellegeret, fauentibus cunctis, ut essent uera quae facillima erant, uniuersum prope humanum genus circumegit in se non alio modo quam si caelo demissus aduenisset. [26,8] 14 Trahebat praeterea mentes artificio inani, alias uinum promittendo aegris dandoque tempestiue, iam frigidam aquam et, quoniam causas morborum scrutari prius Herophilus instituerat, uini rationem inlustrauerat Cleophantus apud priscos, ipse cognominari se frigida danda praeferens, ut auctor est M. Varro. alia quoque blandimenta excogitabat, iam suspendendo lectulos, quorum iactatu aut morbos extenuaret aut somnos adicieret, iam balneas auidissima hominum cupidine instituendo et alia multa dictu grata atque iucunda, magna auctoritate nec minore fama, 15 cum occurrisset ignoto funeri, relato homine ab rogo atque seruato, ne quis leuibus momentis tantam conuersionem factam existimet. id solum possumus indignari, unum hominem e leuissima gente, sine opibus ullis orsum, uectigalis sui causa repente leges salutis humano generi dedisse, quas tamen postea abrogauere multi. 16 Asclepiaden adiuuere multa in antiquorum cura nimis anxia et rudia, ut obruendi aegros ueste sudoresque omni modo ciendi, nunc corpora ad ignes torrendi solesue adsiduo quaerendi in urbe nimbosa, immo uero tota Italia imbricitrice, tum primum pensili balinearum usu ad infinitum blandiente. 17 praeterea in quibusdam morbis medendi cruciatus detraxit, ut in anginis, quas curabant in fauces organo demisso. damnauit merito et uomitiones tunc supra modum frequentes. arguit et medicamentorum potus stomacho inimicos, quod est magna ex parte uerum. itaque nos in primis quae sunt stomacho utilia signamus. [26,9] 18 Super omnia adiuuere eum magicae uanitates in tantum euectae, ut abrogare herbis fidem cunctis possent: Aethiopide herba amnes ac stagna siccari; onothuridis tactu clausa omnia aperiri; Achaemenide coniecta in aciem hostium trepidare agmina ac terga uerti; latacen dari solitam a Persarum rege legatis, ut, quocumque uenissent, omnium rerum copia abundarent, ac multa similia. 19 ubinam istae fuere, cum Cimbri Teutonique terribili Marte ulularent aut cum Lucullus tot reges Magorum paucis legionibus sterneret? curue Romani duces primam semper in bellis commerciorum habuere curam? cur Caesaris miles ad Pharsaliam famem sensit, si abundantia omnis contingere unius herbae felicitate poterat? non satius fuit Aemilianum Scipionem Carthaginis porta herba patefacere quam machinis claustra per tot annos quatere? siccentur hodie Meroide Pomptinae paludes tantumque agri suburbanae reddatur Italiae! nam quae apud eundem Democritum inuenitur compositio medicamenti, quo pulchri bonique et fortunati gignantur liberi, cui umquam Persarum regi tales dedit? 20 mirum esset profecto hucusque prouectam credulitatem antiquorum saluberrimis ortam initiis, si in ulla re modum humana ingenia nouissent atque non hanc ipsam medicinam ab Asclepiade repertam probaturi suo loco essemus euectam ultra Magos etiam. haec est omni in re animorum condicio, ut a necessariis orsa primo cuncta peruenerint ad nimium. igitur demonstratarum priore libro herbarum reliquos effectus reddemus, adicientes ut quasque ratio dictabit. [26,10] 21 Sed in lichenis remediis atque tam foedo malo plura undique aceruabimus, quamquam non paucis iam demonstratis. medetur ergo plantago trita, quinquefolium, radix albuci ex aceto, ficulni caules ex aceto decocti, hibisci radix cum glutino et aceto acri decocta ad quartas. defricant etiam pumice, ut rumicis radix trita ex aceto inlinatur. 22 et flos uisci cum calce subactus laudatur et tithymalli cum resina decoctum. lichen uero herba omnibus suis praefertur, inde nomine inuento. nascitur in saxis, folio uno ad radicem lato, caule uno paruo, longis foliis dependentibus. haec delet et stigmata. teritur cum melle. est aliud genus lichenis, petris totum adhaerens ut muscus, qui et ipse inlinitur. hic et sanguinem sistit uolneribus instillatus et collectiones inlitus. morbum quoque regium cum melle sanat ore inlito et lingua. qui ita curentur, aqua salsa lauari iubentur, ungui oleo amygdalino, hortensiis abstinere. ad lichenas et thapsiae radice utuntur trita cum melle. [26,11] 23 Anginae argemonia medetur sumpta ex uino, hysopum cum fico decoctum et gargarizatum, peucedanum cum coagulo uituli marini aequis partibus, proserpinaca cum muria ex menis et oleo trita uel sub lingua habita, item sucus de quinquefolio potus cyathis III. hic et omnibus faucium uitiis medetur gargarizatus, uerbascum priuatim tonsillis in aqua potum, [26,12] 24 strumis plantago, chelidonia cum melle et axungia, quinquefolium, radix persollatae, item cum axungia operitur folio suo inposita, item Artemisia, radix mandragorae ex aqua. sideritis latifolia clauo sinistra manu circumfossa adalligatur, custodienda sanatis, ne rursus sata taedium herbariorum scelere, ut in quibusdam diximus, rebellet, quod et in iis, quos Artemisia sanauerit, praedici reperio, item in iis, quos plantago. 25 damasonium, quae et alcima uocatur, sub solstitio collecta inponitur ex aqua caelesti, folium tritum uel radix tusa cum axungia ita, ut inposita folio suo operiatur. sic et ad omnes ceruicis dolores tumoresque quacumque in parte. — [26,13] 26 Bellis in pratis nascitur, flore albo, aliquatenus rubente. hanc cum Artemisia inlitam efficaciorem esse produnt. — [26,14] Condurdum quoque herba solstitialis, flore rubro, suspensa in collo conprimere dicitur strumas, item uerbenaca cum plantagine. — Digitorum uitiis omnibus et priuatim pterygiis quinquefolium medetur. [26,15] 27 In pectoris uitiis uel grauissimum est tussis. huic medetur panacis radix in uino dulci, sucus hyoscyami etiam sanguinem excreantibus, nidor quoque accensi tussientibus, item scordotis mixto nasturcio et resina cum melle tunsa arida — facit et per se faciles excreationes —, item centaurium maius uel sanguinem reicientibus, cui uitio et plantaginis sucus medetur et Vettonica obolis III in aqua; 28 contra purulentas contraque cruentas exscreationes persollatae radix drachmae pondere cum pineis nucleis XI, peucedani sucus. pectoris doloribus acorum subuenit, idem antidotis miscetur; tussi daucum, item Scythica herba, eadem omnibus pectoris uitiis; tussi et purulenta excreantibus obolis III in passi totidem uerbascum, cuius est flos aureus. 29 huic tanta uis, ut iumentis etiam non tussientibus modo, sed ilia quoque trahentibus auxilietur potu, quod et de Gentiana reperio. radix cacaliae conmanducata et in uino madefacta non tussi tantum, sed et faucibus prodest. hysopi V rami cum II rutae et ficis III decocti thoracem purgant, tussim sedant. [26,16] 30 Bechion tussilago dicitur. duo eius genera. siluestris ubi nascitur, subesse aquas credunt, et hoc habent signum aquileges. folia sunt maiuscula quam hederae V aut VII, subalbida a terra, superne pallida, sine caule, sine flore, sine semine, radice tenui. quidam eandem esse arcion et alio nomine chamaeleucen putant. huius aridae cum radice fumus per harundinem hasutus et deuoratus ueterem sanare dicitur tussim, sed in singulos haustus passum gustandum est. [26,17] 31 altera a quibusdam saluia appellatur, similis uerbasco. conteritur et colata calfefacit atque ita ad tussim laterisque dolores bibitur, contra scorpiones eadem et dracones marinos efficax. contra serpentes quoque ex oleo perungui ea prodest. — Hysopi fasciculus cum quadrante mellis decoquitur ad tussim, lateris, pectoris dolores, uerbascum cum ruta ex aqua, Vettonicae farina bibitur ex aqua calida. [26,18] 32 Stomachum conroborat scordotis suco, centaurium, Gentiana ex aqua pota, plantago aut per se in cibo sumpta aut cum lente alicaeue sorbitione. Vettonica alias grauis stomacho, uitia tamen sanat pota uel foliis conmanducata, item aristolochia pota, agaricum manducatum siccum, ut ex interuallo merum sorbeatur, nymphaea Heraclia inlita, peucedani sucus. psyllion ardoribus inponitur, uel cotyledon trita cum polenta uel aixoum. [26,19] 33 Molon scapo est striato, foliis mollibus, paruis radice IIII digitorum, in qua extrema alii caput est. uocatur a quibusdam syron. ex uino stomacho - - - dyspnoeae medetur centaurium maius ecligmate, plantago suco uel cibo, Vettonicae tusae pondo libra, mellis Attici semuncia ex aqua calida cotidie bibentibus, aristolochia uel agaricum obolis ternis ex aqua calida aut lacte asini potum. 34 cissanthemos ad orthopnoeas bibitur, item hysopum et asthmaticis, peucedani sucus in iocineris doloribus et pectoris laterisque, si febres non sint. sanguinem quoque expuentibus subuenit agaricum uictoriati pondere tritum et in mulsi V cyathis datum. 35 idem et amomon facit. iocineri priuatim Teucria bibitur recens drachmis IIII in poscae hemina, Vettoniace drachma I in aquae calidae cyathisIII ad cordis uitiain frigidae cyathis II. quinquefolii sucus iocineris et pulmonis uitiis sanguinemque reicientibus et cuicumque uitio sanguinis intus occurrit. iocineri anagallides mire prosunt. capnon herbam qui edere, bilem per urinam reddunt. acoron iocineri medetur, thoraci et praecordiis daucum. [26,20] 36 Ephedra, ab aliis anabasis uocata, nascitur uentoso fere tractu scandens arborem et ex ramis propendens, folio nullo cirris numerosa, qui sint iunci geniculati, radice pallida. datur ex uino nigro austero trita ad tussim, suspiria, tormina et sorbitione facta, in quam uinum addi conuenit. item Gentiana madefacta pridie contrita denarii pondere in uini cyathis III. [26,21] 37 Gaeum radiculas tenues habet nigras, bene olentes. medetur non modo pectoris doloribus aut lateris, sed et cruditates discutit iucundo sapore. uerbenaca uero omnibus uisceribus medetur, lateribus, pulmonibus, iocineribus, thoraci; 38 peculiariter autem pulmonibus et quos ab iis phthisis temptet radix herbae consilignis, quam nuper inuentam diximus. suum quidem et pecoris omnis temdu praesens est pulmonum uitio uel traiecta tantum in auricula. bibi debet ex aqua haberique in ore adsidue sub lingua. superficies eius herbae an sit in aliquo usu, adhuc incertum est. renibus prodest plantaginis cibus, Vettonicae potus, agaricum potum ut in tussi. [26,22] 39 Tripolion in maritimis nascitur saxis, ubi adludit unda, neque in mari neque in sicco, folium isatis crassiore, caule palmum alto, in mucrone diuiso, radice alba, odorata, crassa, calidi gustus. datur hepaticis in farre cocta. haec herba eadem uidetur quibusdam quae polium, de qua suo loco diximus. [26,23] 40 Gromphaena, alternis uiridibus roseisque per caulem foliis, in posca sanguinem reicientibus medetur. [26,24] iocineri autem herba malundrum, nascens in segete ac pratis, flore albo, odorata. eius cauliculus conteritur ex uino uetere. [26,25] item herba calcetum e uinaceis contrita inponitur. faciles praestat uomitiones radix Vettonicae, hellebori modo IIII drachmis in passo aut mulso, hysopum tritum cum melle, utilius praesumpto nasturcio aut irione, molemonium denarii pondere. et sillybi lacteus sucus, qui densatur in cummim, sumitur cum melle supra dicto pondere praecipueque bilem trahit. 41 rursus sistunt uomitionem cuminum siluestre, Vettonicae farina; sumuntur ex aqua. abstergent fastidia cruditatesque digerunt daucum, Vettonicae farina ex aqua mulsa, plantago decocta caulium modo. — Singultus heminonium sedat, item aristolochia, suspiria clymenus. — Pleuriticis et peripneumonicis centarium maius, item hysopum bibitur, pleuriticis peucedani sucus. [26,26] 42 alus autem, quam Galli sic uocant, Veneti cotoneam, medetur lateri, item renibus conuolsisque et ruptis. similis est cunilae bubulae, cacuminibus thymo, dulcis et sitim sedans, radicis alibi albae, alibi nigrae. [26,27] eosdem effectus in lateris doloribus habet chamaerops myrteis circa caules geminos foliis, capitibus Graeculae rosae, ex uino pota. — Ischiadicos dolores et spinae leuat agaricum potum ut in tussi, item stoechadis aut Vettonicae farina ex aqua mulsa. [26,28] 43 Plurimum tamen homini negotii aluus exhibet, cuius causa maior pars mortalium uiuit. alias enim cibos non transmittit, alias non continet, alias non capit, alias non conficit, eoque mores uenere, ut homo maxime cibo pereat. pessimum corporum uas instat ut creditor et saepius die appellat. huius gratia praecipue auaritia expetit, huic luxuria condit, huic nauigatur ad Phasim, huic profundi uada exquiruntur; et nemo uilitatem eius aestimat consummationis foeditate. ergo numerosissima est circa hanc medicinae opera. 44 Sistit eam scordotis recens drachma cum uino trita uel decocta potu, Polemonia, quae et dysintericis ex uino datur, uerbasci radix pota ex aqua II digitorum magnitudine, nymphaeae Heracliae semen cum uino potum, radix superior e xiphio drachmae pondere ex aceto, semen plantaginis in uino tritum uel ipsa ex aceto cocta aut alica ex suco eius sumpta, item cum lenticula cocta uel aridae farina inspersa potioni cum papauere tosto et trito uel sucus infusus aut potus, Vettonica in uino ferro calefacto. eadem coeliacis in uino austero datur; his et Hiberis inponitur uti dictum est. 45 Tenesmo radix nymphaeae Heracliae e uino bibitur, psyllium in aqua, acori radicis decoctum. aixoi sucus aluum sistit et dysinterias et taenias rotundas pellit. symphyti radix pota in uino aluum et dysinteriam sistit, item dauci. aixoum foliis contritis ex uino torminibus resistit, alcimae siccae farina torminibus pota cum uino. [26,29] 46 Astragalus folia habet longa, incisuris multis obliquis, circa radicem caules III aut IIII, foliorum plenos, florem hyacinthi, radices uillosas, inplicatas, rubras, praeduras. nascitur in petrosis, apricis et isdem niualibus, sicut in Pheneo Arcadiae. uis ei ad spissanda corpora. aluum sistit radix in uino pota, quo fit ut moueat urinam repercusso liquore, sicut pleraque quae aluum sistunt. sanat et dysintericos in uino rubro tusa; difficile autem tunditur. eadem gingiuarum suppurationi utilissima est fotu. colligitur exitu autumni, cum folia amisit; siccatur in umbra. [26,30] 47 Et ladano sistitur aluus utroque, quod in segetibus nascitur contuso et cribrato. bibitur ex aqua mulsa, item nobili e uino. ledon appellatur herba, ex qua fit in Cypro barbis caprarum adhaerescens. nobilius in Arabia fit, iam et in Syria atque Africa quod toxicum uocant; neruos enim in arcu circumdatos lanis trahunt adhaerescente roscida lanugine. plura de eo diximus inter unguenta. hoc grauissimum odore est durissimumque tactu. 48 plurimum enim terrae colligit, cum probetur maxime purum, odoratum, molle, uiride, resinosum. natura ei molliendi, siccandi, concoquendi, somnum adliciendi. capillum fluentem cohibet nigirtiamque custodit, auribus cum hydromelite aut rosaceo infunditur, furfures cutis et manantia ulcera sale addito sanat, tussim ueterem cum styrace sumptum, efficacissimum ad ructus. [26,31] 49 Aluum sistit et chondris siue pseudodictamnum. — Hypocisthis, orobethron quibusdam dicta, malo granato inmaturo similis, nascitur, ut diximus, sub cistho, unde nomen. haec arefacta in umbra sistit aluum, ex uino nigro austero utraque. duo enim genera eius, candida et rufa. usus in suco: spissat, secat. et rufa magis stomachi rheumatismos emendat pota III obolis, sanguinis excreationes cum amylo, dysinterias pota et infusa, item uerbenaca ex aqua data aut carentibus febri ex uino Ammineo, cochlearibus V additis in cyathos III uini. [26,32] 50 Luer quoque, nascens in riuis, condita et cocta torminibus medetur, [26,33] potamogiton uero ex uino dysintericis etiam et coeliacis, similis betae foliis, minor tantum hirsutiorque, paulum semper eminens extra aquam. usus in foliis: refrigerant, spissant, peculiariter cruribus uitiosis utilia et contra ulcerum nomas cum melle uel aceto. 51 Castor hanc aliter nouerat, tenui folio uelut equinis saetis, thyrso lonogo et leui, in aquosis nascentem. radice sanabat strumas et duritias. potamogiton aduersatur crocodilis; itaque secum habent eam qui uenantur. aluum sistit et Achillea. eosdem effectus praestat et statice, VII caulibus ueluti rosae capita sustinens. [26,34] 52 Ceratio uno folio, radice nodosa et magna, in cibo coeliacis et dysintericis medetur. leontopodion alii leuceoron, alii doripetron, alii thorybethron uocant, cuius radix aluum sistit purgatque bilem, in aquam mulsam addito pondere denariorum II. nascitur in campestri et gracili solo. semen eius potum lymphatica somnia facere dicitur. 53 lagopus sistit aluom e uino pota aut in febri ex aqua. eadem inguini adalligatur in tumore. nascitur in segetibus. multi super omnia laudant ad deploratos dysintericos quinquefolium decoctis in lacte radicibus potis et aristolochiam uictoriati pondere in cyathis uini III. quae ex supra dictis calida sumentur, haec candente ferro temperari aptius erit. 54 E diuerso purgat aluum sucus centaurii minoris drachma in hemina aquae cum exiguo salis et aceti bilemque detrahit, maiore tormina discutiuntur. Vettonica aluum soluit drachmis III in hydromelitis cyathis VIIII, item Euphorbeum uel agaricum drachmis cum sale modico potum ex aqua aut in mulso obolis III. soluit et cyclaminos ex aqua pota aut balanis subditis, item chamaecissi balanus. hysopi manipulus decoctus ad tertias cum sale et pituitas trahit uel tritus cum oxymelite et sale pellitque uentris animalia. pituitam et bilem detrahit peucedani radix. [26,35] 55 Aluum purgant anagallides ex aqua mulsa, item epithymum, qui est flos e thymo satureiae simili. differentia, quod hic herbaceus est, alterius thymi albus; quidam hippopheon uocant. stomacho minus utilis uomitiones mouet, sed tormina et inflationes discutit. sumitur et ecligmate ad pectoris uitia cum melle et aliquando iride. 56 aluum soluit a IIII drachmis ad VI cum melle et exiguo salis atque aceti. quidam aliter epithymum tradunt sine radice nasci, tenue, similitudine pallioli, rubens, siccari in umbra, bibi ex aqua acetabuli parte dimidia, detrahere pituitam bilemque aluo leniter soluta. [26,36] 57 et nymphaea in uino austero soluit et pycnocomon, erucae foliis crassioribus et acrioribus, radice rotunda, lutei coloris, terram olente, caule quadriangulo, modico, tenui, flore ocimi. inuenitur in saxosis. radix eius in aqua mulsa II pondere et aluum et bilem et pituitam exinanit; semen somnia tumultuosa facit una drachma in uino potum. et capnos trunca detrahit bilem. [26,37] 58 Polypodi, quam nostri feliculam uocant, similis felici, radix in usu, pilosa, coloris intus herbacei, crassitudine digiti minimi, acetabulis cauernosa ceu polyporum cirri, subdulcis, in petris nascens aut sub arboribus uetustis. exprimitur sucus aqua madefactae, et ipsa minute concisa inspergitur oleri uel betae uel maluae uel salsamento aut cum pulticula coquitur ad aluum uel in febri leniter soluendam. detrahit bilem et pituitam, stomachum offendit. aridae farina indita naribus polypum consumit. florem et semen non fert. [26,38] 59 Scamonium quoque dissolutione stomachi bilem detrahit, aluum soluit, praeterquam si adiciantur aloes drh II obolis eius II. est autem sucus herbae ab radice ramosae, pinguibus foliis, triangulis, albis, radice crassa, madida, nausiosa. nascitur pingui et albo solo. 60 radix circa canis ortum excauatur, ut in ipsam confluat sucus, qui sole siccatus digeritur in pastillos. siccatur et ipsa uel cortex. laudatur natione Colophonium, Mysium, Prienense, specie autem nitidum et quam simillimum taurino glutini, fungosum tenuissimis fistulis, cito liquescens, uirus redolens, cumminosum, linguae tactu lactescens, quam leuissimum, cum diluatur, albescens. hoc euenit et adulterino, quod fit erui farina et tithymalli marini suco fere in Iudaea. quod etiam strangulat sumptum. 61 deprehenditur gustu, tithymallus enim linguam excalfacit. usus bimo; nec ante nec postea utile. dedere et per se ex aqua uel mulsa et sale quaternis obolis, sed utilissime cum aloe ita, ut incipiente purgatione mulsum bibatur. fit et decoctum radicis in aceto ad crassitudinem mellis, quo leprae inlinuntur et caput inunguitur in dolore cum oleo. [26,39] 62 Tithymallum nostri herbam lactariam uocant, alii lactucam caprinam, narrantque lacte eius inscripto corpore, cum inaruerit, si cinis inspergatur, apparere litteras, et ita quidam adulteras adloqui maluere quam codicillis. genera eius multa. primus cognominatur characias, qui et masculus existimatur, ramis digitali crassitudine, rubris, sucosis, V aut VI, cubitali longitudine, a radice foliis paene oleae, in cacuminibus coma iunci. 63 nascitur in asperis maritimis, legitur semen autumno cum coma, siccatum sole tunditur et reponitur. sucus uero incipiente pomorum lanugine defractis ramis excipitur farina erui aut ficis, ut cum iis arescat. 64 quinas autem guttas singulis excipi satis est, traduntque totiens purgari hydropicos fico sumpta, quot guttas ea lactis exceperit. sucus cum colligitur, ne attingat oculos, cauendum est. fit et e foliis tunsis priore minus efficax. fit et decoctum e ramis. est et semen in usu cum melle decoctum ad catapotia soluendae alui gratia. semen et dentium cauis cera includitur. colluuntur et radicis decocto e uino aut oleo. inlinunt et lichenas suco bibuntque eum, ut purget uomitione et aluo soluta, alias stomacho inutilem. 65 trahit pituitam sale addito in potu, bilem aphronitro, si per aluum purgari libeat, in posca, si uomitione, in passo aut aqua mulsa. media potio III obolis datur. ficos a cibo sumpsisse melius est. fauces urit leniter, est enim tam feruentis naturae, ut per se extra corpori inpositus pusulas ignium modo faciat et pro caustico in usu sit. — [26,40] Alterum genus tithymalli myrtiten uocant, alii caryiten, foliis myrtis acutis et pungentibus, sed maioribus, et ipsum in asperis nascens. colliguntur comae eius hordeo turgescente siccataeque in umbra diebus VIIII in sole inarescunt. fructus non pariter maturescit, sed pars anno sequente, et nux uocatur. inde cognomen Graeci dedere. 67 demetitur cum messium maturitate lauaturque, deinde siccatur et datur cum papaueris nigri partibus ita, ut sit totum acetabuli modus. minus hic uomitorius quam superior, ceteri item. aliqui sic et folium eius dedere, nucem uero ipsam in mulso aut passo uel sesima. trahit pituitam et bilem per aluum, oris ulcera sanat. ad nomas oris folium cum melle estur. — [26,41] 68 Tertium genus tithymalli paralium uocatur siue tithymallis folio rotundo, caule palmum alto, ramis rubentibus, semine albo, quod colligitur incipiente uua et siccatum teritur sumiturque acetabuli mesura ad purgationes. — [26,42] 69 Quartum genus helioscopion appellant, foliis porcillacae, ramulis stantibus a radice IIII aut V rubentibus, semipedali altitudine, sucis plenis. hoc circa oppida nascitur, semine albo, columbis gratissimo. nomen accepit, quoniam capita cum sole circumagit. trahit bilem per inferna in oxymelite dimidio acetabulo. ceteri usus qui characiae. — [26,43] 70 Quintum cyparittian uocant propter foliorum similitudinem, caule gemino aut triplici, nascentem in campestribus. eadem uis quae helioscopio aut characiae. — [26,44] Sextum platyphyllon uocant, alii corymbiten, alii amygdaliten a similitudine. nec ullius latiora sunt folia. pisces necat. aluum soluit radice uel foliis uel suco in mulso aut aqua mulsa drachmis IIII. detrahit priuatim aquas. — [26,45] 71 Septimum dendroides cognominant, alii cobion, alii leptophyllon, in petris nascens, comosissimum ex omnibus, maximis cauliculis rubentibus et semine copiosissimum, eiusdem effectus cuius characian. [26,46] 72 Apios ischas siue raphanos agria, iuncos II aut III spargit in terra rubentes, foliis rutae. radix cepae, sed amplior, quare quidam raphanum siluestrem uocant. intus habet mammam candidam, extra cortices nigros. nascitur in montosis asperis, aliquando et herbosis. 73 effoditur uere tusaque in fictili mergitur, deiectoque quod supernatat reliquus sucus purgat utraque parte sesquiobolo in aqua mulsa. sic et hydropicis datur acetabuli mensura. inspergitur et aridae radicis farina potioni. aiunt superiorem partem eius uomitione biles extrahere, inferiorem per aluum in aqua. [26,47] 74 Tormina discutit quodcumque panaces, Vettonica praeterquam a cruditate, peucedani sucus et inflationes, ructus gignens, acori radix, daucum uel si lactucae modo sumatur. ladanum Cyprium potum interaneorum uitiis occurrit, Gentianae farina ex aqua tepida fabae magnitudine, plantago mane sumpta II lingulis et tertia papaueris in uini cyathis IIII non ueteris. datur et in somnum euntibus addito nitro uel polenta, si multo post cibum detur. colo infunditur hemina suci uel in febri. [26,48] 75 Agaricum potum obolis III in uini ueteris cyatho uno lieni medetur, e panace omnium generum radix in mulso, sed Teucria praecipue pota arida et decocta, quantum manus capiat, in aceti heminis III ad heminam. inlinitur eadem ex aceto aut, si tolerari non possit, ex fico uel aqua. Polemonia bibitur ex uino, Vettonica drachma in oxymelitis cyathis III, aristolochia ut contra serpentes. 76 argemonia VII diebus in cibo sumpta lienem consumere dicitur, agaricum in aceto mulso obolis II. nymphaeae Heracliae radix in uino pota et ipsa consumit. cissanthemus drachma bis die sumpta in uini albi cyathis II per dies XL lienem dicitur paulatim emittere per urinam. prodest et hysopum cum fico decoctum, lonchitidis radix decocta prius quam semen demittat, peucedani quoque radix et lieni et renibus. 77 lien suco acori poto consumitur, praecordiis et ilibus utilissimae radices; . . . . clymeni semen potum diebus XXX pondere denarii in uino albo, Vettonicae farina ex melle et aceto scillite pota, radix lonchiditis in aqua. Teucrium inlinitur, item scordium cum cera, agaricum cum farina e feno Graeco. [26,49] 78 Vesicae malis contraque calculos, grauissimis cruciatibus, ut diximus, auxilio est Polemonia ex uino pota, item agaricum, plantago foliis uel radice potis ex passo, Vettonica ut in iocinere diximus, item ramici pota atque inlita, eadem ad strnagurias efficacissima. quidam ad calculos Vettonicam et uerbenacam et milifolium aequis portionibus ex aqua pro singulari remedio bibere suadent. 79 strangurias discuti et dictamno certum est, item quinquefolio decocto ad tertias in uino. hoc et enterocoeclicis dari atque inlini utilissimum est. xiphi quoque radix superior urinam ciet, infantibus enterocoelicis datur ex aqua et inlinitur. uesicae uitiis peucedani sucus, infantium rami et umbilicis eminentibus psyllion inlinitur. 80 urinam cient anagallides, acori radices decoctum uel ipsa trita potaque et omnia uesicae uitia depellit, calculos et herba et radix cotyledonis itemque genitalium inflammationem omnem pari pondere et caulis et seminis et murrae. 81 ebulum teneris cum foliis tritum ex uino potum calculos pellit, inpositum testes sanat. erigeron quoque cum farina turis et uino dulci testium inflammationes sanat. symphyti radix inlita enterocelas cohibet, genitalium nomas hypocisthis albas. Artemisia quoque datur contra calculos ex uino dulci et ad stranguriam, dolores uesicae sedat ex uino radix nymphaeae Heracliae. [26,50] 82 Eadem uis crethmo ab Hippocrate admodum laudatae. est autem inter eas quae eduntur siluestrium herbarum; hanc certe apud Callimachum adponit rustica illa Hecale. species quae elatae hortensiae. caulis unus palmum altus; semen feruens, odoratum ceu libanotidis, rotundum; siccatum rumpitur. habet intus nucleum candidum, quem aliqui cachrym uocant. folia pinguia albicant ueluti oliuae, crassiora et salsa gustu; radices digiti crassitudine III aut IIII. nascitur in maritimis petrosis. 83 estur cruda coctaue cum olere, odorati saporis et iucundi. seruatur etiam in muria. praecipue ei usus ad strangurias folio uel caule uel radice ex uino. colorem quoque corporis gratiorem facit, uerum largior inflationes. aluum soluit decocto, urinam et a renibus umorem trahit, sicut alcimae siccae farina, e uino pota stranguriae efficacius addito dauco, lieni quoque utilis. aduersus serpentes bibitur. iumentis quoque in pituita aut stranguria hordeo inspersa succurrit. [26,51] 84 Anthyllion est lenti simillima, quae in uino pota uesicas uitiis liberat, sanguinem sistit. altera anthyllis, chamaepityi similis, flore purpureo, odore graui, radice intubi, uel magis medetur . . . . [26,52] Cepaea, similis porcilacae, nigriore radice, sed inutili, nascens in litoribus harenosis, gustu amara, in uino cum asparagi radice uesicae plurimum prodest. [26,53] 85 eadem praestat hypericon — alii chamaepityn, alii corissum appellant —, oleraceo frutice, tenui, cubitali, rubente, folio rutae, odore acri, semine in siliqua nigro, maturescente cum hordeo. natura semini spissandi. aluum sistit, urinam ciet, uesicae cum uino bibitur. [26,54] 86 est aliud hypericon, quod aliqui caron appellant, folio tamaricis — et sub ea nascitur —, sed pinguioribus feminis et minutis, rubentibus, odoratum, palmo altius, suaue, leniter acutum. uis semini excalfactoria, et ideo inflammationem facit, sed stomacho non inutile, praecipuum ad stranguriam, si exulcerata non sit uesica. medetur et pleuriticis ex uino potum, [26,55] 87 uesicae autem callithrix trita simul cum cumino et data ex uino albo, uerbenacaque cum foliis decocta ad tertias uel radix eius e mulso calido calculos eicit; item perpressa, quis Arreti et in Illyrico nascitur, in aqua decocta ex III heminis ad unam pota, trifolium ex uino sumptum et chrysanthemum primum. anthemis quoque calculos eicit, paruis a radice foliis quinis, caulibus longis II, flore roseo, radices tritae per se - - - ceteri, lauer crudum. [26,56] 88 silaus nascitur glariosis et perennibus riuis, cubitalis apii similitudine. coquitur ut olus acidum, magna utilitate uesicae. quae si scabiem sentiat, panacis radice sanatur, aliter inutilis uesicis. — Calculos pellit malum erraticum radicis libra in congio decocta ad dimidias — inde heminae sumuntur per triduum, relicum ex uino — et urtica marina et daucum et plantaginis semen ex uino [26,57] et herba Fuluiana trita ex uino. et haec nomen inuentoris habet, nota tractantibus. [26,58] 89 urinas ciet scordion, testium tumores sedat hyoscyamum, genitalibus medetur peucedani sucus, ex melle semen, stranguriae agaricum obolis III in uini ueteris cyatho uno, trifolii radix drachmis II in uino, dauci una drachma uel seminis. Ischiadici semine et foliis erythrodani tritis sanantur, panace ptoo et infricato, Polemonia, aristolochiae decocto folii. 90 agarico quidem et neruus, qui platys appellatur, et umerorum dolor sanatur obolis III in uini ueteris cyatho uno poto. quinquefolium ischiadicis et bibitur et inponitur, item scamonia decocta et cum hordei farina. semen hyperici utriusque bibitur ex uino. Sedis uitia et adtritus celerrime sanat plantago, condylomata quinquefolium, sed ea in callum iam conuersa cyclamini radix ex aceto. anagallidum caerulea procidentiam sedis retro agit, e diuerso rubens proritat. 91 cotyledon condylomata et haemorrhoidas mire curat, testium tumores acori radix decocta in uino tritaque inlita. intertrigines negat fieri Cato absinthium Ponticum secum habentibus. alii adiciunt et puleium, quod ieiunus quis legerit: si post se alliget, inguinis dolores prohibet aut sedat coeptos. [26,59] 92 inguinalis, quam quidam argemonion uocant, passim in uepribus nascens, ut prosit, in manu tantum habenda est. [26,60] Panos sanat panaces ex melle, plantago cum sale, quinquefolium, persollatae radix ut in strumis, item damasonium, uerbascum cum sua radice tusum, uino aspersum folioque inuolutum et ita in cinere calefactum, ut inponatur calidum. 93 experti adfirmauere plurimum referre, si uirgo inponat nuda ieiuno et manu supina tangens dicat: Negat Apollo pestem posse crescere cui nuda uirgo restinguat atque ita retrorsa manu ter dicat totiensque despuant ambo. medetur et radix mandragorae ex aqua, radicis scamoniae decoctum cum melle, sideritis cum adipe uetere contusa, marruuium cum axungia uetere, uel Chrysippios cum ficis pinguibus. et haec ab inuentore habet nomen. [26,61] 94 Venerem in totum adimit, ut diximus, nymphaea Heraclia, eadem semel pota in XL dies, insomnia quoque ueneris a ieiuno pota et in cibo sumpta. inlita quoque radix genitalibus inhibet non solum uenerem, sed et affluentiam geniturae; ob id corpus alere uocemque dicitur. adpetentiam ueneris facit radix e xiphio superior data potui in uino, item quam cremnon agrion appellant, orminos agrios cum polenta contritus. [26,62] 95 Sed inter pauca mirabilis est orchis herba siue serapias, foliis porri, caule palmeo, flore purpureo, gemina radice testiculis simili, ita ut maior siue, ut aliqui dicunt, tenuior ex aqua pota excitet libidinem, minor siue mollior e lacte caprino inhibeat. quidam folio scillae esse dicunt leuiore ac minore, caule spinoso. radices sanant oris ulcera, thoracis pituitas, aluum sistunt e uino potae. 96 Concitatricem uim habet et satyrion, duo eius genera: longioribus foliis quam oleae, caule IIII digitorum, flore purpureo, radice gemina ad formam hominis testium, alternis annis intumescente ac residente. altera satyrios orchis cognominatur et femina esse credita est. distinguitur internodiis et ramosiore frutice, radice fascini. nascitur fere iuxta mare. haec tumores et uitia partium earum cum polenta inlita sedat uel per se trita. superioris radix in lacte ouis colonicae data neruos intendit, eadem ex aqua remittit. [26,63] 97 Graeci satyrion foliis lilii rubris, minoribus et III non amplius e terra exeuntibus tradunt, caule leui, cubitali, nudo, radice gemina, cuius inferior pars et maior mares gignat, superior ac minor feminas. et lad genus satyrii erythraicon appellant, semine uiticis maiore, leui, duro, radicis cortice rufo; intus album includi sapore subdulce, fere in montuosis inueniri. 98 uenerem, etiam si omnino manu teneatur radix, stimulari, adeo si bibatur in uino austero; arietibus quoque et hircis segnioribus in potu dari, et a Sarmatia equis ob adsiduum laborem pigrioribus in coitu, quod uitium prosedamum uocant. restinguit uim eius aqua mulsa aut lactuca sumpta. 99 in totum quidem Graeci, cum concitationem hanc uolunt significare, satyrion appellant, sic et crataegin cognominantes et thelygonon et arrhenogonon, quarum semen testibus simile est. tithymalli quoque ramorum medullam habentes ad uenerem proniores fieri dicuntur. prodigiosa sunt quae circa hoc tradit Theophrastus, auctor alioqui grauis, septuageno coitu durasse libidinem contactu herbae, cuius nomen genusque non posuit. — [26,64] 100 Sideritis adalligata uarices minuit et sine dolore praestat. Podagrae morbus rarior solebat esse non modo patrum auorumque memoria, uerum etiam nostra, peregrinus et ipsos, nam si Italiae fuisset antiquitus, Latinum nomen inuenisset. insanabilis non est credendus, quippe quoniam et in multis sponte desiit et in pluribus cura. medentur radices panacis cum uua passa, sucus hyoscyami cum farina uel semen, scordion ex aceto, Hiberis uti dictum est, uerbenaca cum axungia trita, cyclamini radix, cuius decoctum et pernionibus. 101 podagras refrigerat radix e xiphio, semen e psyllio, cicuta cum lithargyro aut axungia, aixoum in primo impetu podagrae rubentis, hoc est calidae. utrilibet uero conueit erigeron cum axungia, plantaginis folia trita addito sale modico, argemonia tusa ex melle. medetur et uerbenaca inlita aut si pedes macerentur in aqua, in qua decocta sit, [26,65] 102 et lappago, similis anagallidi, nisi esset ramosior ac pluribus foliis, grauis odoris. quae talis est, mollugo uocatur; similis, sed asperioribus foliis asperugo. superioris et sucus pondere I in uini II cyathis cotidie sumitur. — [26,66] 103 Praecipue uero liberat eo malo phycos thalassion, id est fucus marinus, lactucae similis, qui concyliis substernitur, non podagrae modo, sed omnibus articulorum morbis inpositus, priusquam arefiat. tria autem genera eius: latum et alterum longius, quadamtenus rubens, tertium crispis foliis, quo in Creta uestes tingunt, omnia eiusdem usus. Nicander ea et aduersus serpentes in uino dedit. 104 salutare est et semen eius herbae, quam psyllion appellauimus, madefactum aqua admixtis in heminam seminis resinae Colophoniae coclearibus II, turis uno. laudantur et mandragorae folia cum polenta tunsa. Talis uero tumentibus limus aquaticus cum oleo subactus mire prodest, articulis sucus e centaurio minore. idem neruis utilissimus, item centauris. 105 Vettonica neruis discurrentibus per scapulas, umeris, spinae, lumbis pota ut in iocinere, articulis quinquefolium inpositum, mandragorae folia cum polenta uel radix recens tusa cum cucumere siluestri uel decocta in aqua, digitorum in pedibus rimis polypodii radix, articulis sucus hyoscyami cum axungia, amomon suco decocto, item centunculus decocta uel muscus recens ex aqua obligatus, donec inarescat, item lappae boariae radix e uino pota. — 106 Cyclaminos decocta in aqua periunculos curat omniaque alia frigoris uitia, perniunculos et cotyledon cum axungia, folia ex batrachio, epithymi sucus. clauos pedum extrahit ladanum cum castoreo, uerbenaca ex uino. [26,67] 107 Nunc peractis malis, quae membratim sentiuntur, dicemus de iis, quis totis corporibus grassantur. remedia autem haec communia inuenio aput auctores potanda: dodecatheum, de qua diximus, deinde panacis omnium generum radices, peculiariter longinquis morbis, et semen interaneorum uitiis, ad omnes uero dolores corporis sucum e scordio, item Vettonicae, quae pota colorem plumbeum corporis priuatim emendat, gratiorem reducit. [26,68] 108 Geranion aliqui myrrin, alii myrtidan appellant. similis est cicutae, minutioribus foliis et caule breuior, rotunda, saporis et odoris iucundi. nostri sic eam tradunt, Graeci foliis paulo candidioribus quam maluae, caulibus tenuibus, pilosis ramosa ex interuallis, binum palmorum; esse in his folia, inter quae in cacuminibus capitula sint gruum. 109 alterum genus foliis anemones, diuisuris longioribus, radice mali modo rotunda, dulci, reficientigus se ab imbecillitate utilissima, et fere talis uera est. bibitur contra phthsisi drachma in cyathis uini III bis die, item contra inflationes, et cruda idem praestat. sucus radicis auribus medetur, opisthotonis semen drachmis IIII cum pipere et murra potum. 110 phthisis sanat et plantaginis sucus, sibibatur, et ipsa decocta in cibo; e sale et oleo a somno matutino refrigerat. eadem datur iis, quos atrophos uocant, interpositis diebus, Vettonica uero phthisicis ecligmate cum melle, fabae magnitudine, agaricum potum obolis II in passo, uel daucum cum centaurio maiore in uino. phagedaenis, quod nomen sine modo esurientium est et alias ulcerum, tithymalli medentur cum sesamis sumpti. [26,69] 111 Inter mala uniui corporis uigiliae sunt plerisque. harum remedio monstratur panaces, clymenos, aristolochia odore et peruncto capite, aixoum siue sedum, et inuolutum panno nigro ignorantis puluino subiciatur, et onotheras siue onear, hilaritatem adferens in uino, amygdalae folio, flore roseo, fruticosa, longa radice et, cum siccata est, uinum olente. haec in potu data feras quoque mitigat. 112 cruditates, quae nausiam faciunt, digeruntur Vettonica pota; eadem a cena concoctionem facit in oxymelitis cyathis III drachmae pondere et crapulam discutit, item agaricum post cibum in aqua calida potum. — Paralysin Bettonica sanare dicitur, item Hiberis ut dictum est. eadem et torpentibus membris prodest, item argemonia omniaque, quae secari periclitentur, discutiendo. [26,70] 113 Comitiales sanantur pancis, quam Heraclion diximus, radice pota cum coagulo uituli marini ita, ut sint panacis III partes, plantagine pota, Vettonica in oxymelitis drachma uel agarico obolis III, foliis quinquefolii ex aqua. 114 sanat et archezostis, sed anno pota. sanat et baccaris radix arida in puluerem contrita cyathis III cum coriandri uno in aqua calida, et centunculus trita in aceto aut melle aut in aqua calida, uerbenaca ex uino pota, hysopi bacae ternae contritae in aqua potae diebus XVI, peucedanum cum coagulo uituli marini aequis portionibus potum, quinquefolii contrita folia ex uino et sumpta diebus XXX, Vettonicae farina pondere III cum aceti scillini cyatho, mellis Attici uncia, scamonium obolis II cum castorei drachmis IIII. [26,71] 115 Febres frigidas leuiores facit agaricum potum in calida aqua, tertianas sideritis cum oleo, item ladanum, quod in segetibus nascitur, contusum, plantago ex aqua mulsa II horis ante accessionem pota binis drachmis uel sucus radicis madefactae uel tusae uel ipsa radix trita in aqua ferro calfacta. quidam ternas radices in III cyathis aquae dedere. eadem in quartanis quaterna fecerunt. 116 buglooso inarescente, si quis medullam e caule eximat dicatque, ad quem liberandum febri id faciat, et alliget et VII folia ante accessionem, aiunt febri liberari; item Vettonicae - - - drachmam in aquae mulsae cyathis III uel agaricum, maxime in iis febribus, quae cum horrore ueniant. quinquefolii folia quidam terna tertianis dedere, quaterna quartanis, plura ceteris; alii omnibus III obolos cum pipere ex aqua mulsa. 117 uerbenaca quidem et iumentorum febribus in uino medetur, sed in tertianis a tertio geniculo incisa, quartanis a quarto. bibitur et semen hyperici utriusque in quartanis et horroribus, Vettonicae farina, quae omnes horrores coercet, item panaces, adeo excalefactoria natura, ut per niuem ituris bibere id perunguique eo praecipiant. et aristolochia perfrictionibus resistit. [26,72] 118 Phreneticos somnus sanat, qui contingit peucedano ex aceto capiti infuso, anagallidum suco. e diuerso lethargicos excitare labor est; hoc praestant Euphorbeum ex aceto naribus tactis, peucedani sucus. contra insanias Vettonica bibitur. carbunculos rumpit panaces, sanat Vettonicae farina ex aqua aut brassica cum ture, frequenti potu calidae, uel e carbone in conspectu restincto fauilla digito sublata et inlita, uel plantago tusa, tithymallus characias. [26,73] 119 Hydropicos sanat panaces, plantago in cibo, cum prius panem siccum comederint sine potu, Vettonica drachmis II in II cyathis uini aut mulsi, uel agaricum uel semen lonchitidis II lingulis ex aqua potum, psyllion ex uino, anagallidum sucus, cotyledonis radix e mulso, ebuli recentis radix excussa tantum nec colluta, quod II digiti conprehendant, ex uini ueteris caldi hemina, trifolii radix drachmis II in uino, tithymallum platyphyllon cognomine, semen hyperici, quod caros appellatur, 120 acte, quam esse ebulum putant quidam, radice contrita in uini cyathis III, si feris absit, uel semine ex uino nigro, item uerbenaca fasciculo manus plenae in aqua decocta ad dimidias. praecipue tamen chamaeactes sucus aptissimus creditur. — Eruptiones pituitae emendant plantago, cyclamini radix e melle, ebuli folia trita e uetere uino; inposita etiam boam sanant, id est rubentes papulas, pruriginem sucus strychni inlitus. [26,74] 121 Igni sacro medentur aizoum, folia trita cicutae, mandragorae radix; secatur in asses ut cucumis, primumque super mustum suspenditur, mox in fumo, dein teritus e uino aut aceto. prodest et uino myrteo fouere, mentae sextans uiui sulpuris uncia ex aceto simul trita, fuligo ex aceto. ignis sacri plura sunt genera, inter quae medium hominem ambiens, qui zoster uocatur, et enecat, si cinxit. medetur plantago cum creta Cimolia et peristereos per se, radix persollatae; aliis, quae serpunt, cotyledonis radix cum mulso, aizoum, sucus e linozosti ex aceto. [26,75] 122 Radix polypodi inlita luxatis medetur, doloremque et tumores tollunt semen psyllii, folia plantaginis trita, sale modice addito, uerbasci semen ex uino decoctum contritum, cicuta cum axungia. folia ephemeri tuberibus tumoribusque inlinuntur, quae etiamtum discuti possunt. [26,76] 123 Morbum regium in oculis praecipue mirari est, tenuitatem etiam densitatemque tunicularum felle subeunte. Hippocrates a septimo die in febri mortiferum signum esse dicit. nos scimus uixisse aliquos etiam ab hac desperatione. fit uero et citra febres expugnanturque centaurio maiore ut diximus poto, Vettonica, agarici obolis III ex uini ueteris cyatho, item uerbenacae folia obolis III ex uini calidi hemina quadriduo. 124 sed celerrime quinquefolii sucus medetur III cyathis potus. cyclamini radix drachmis III bibitur in loco calido et a perfrictionibus tuto — sudores enim felleos mouet —, folia tussilaginis ex aqua, semen linozostis utriusque inspersum potioni uel cum absinthio aut cicere decoctum, hysopi bacae cum aqua potae, lichen herba, si, cum sumitur, cetero olere abstineatur, polythrix in uino data, struthion in mulso. [26,77] 125 Passim et in quacumque parte, sed maxime incommoda nascuntur qui furunculi uocantur, mortiferum aliquando malum consectis corporibus. remedio sunt pycnocomi folia trita cum polenta, si nondum caput fecerint. discutiunt et folia ephedri inla. [26,78] 126 Fistulae quoque in omni parte serpunt medicorum uitio male sectis corporibus. auxilio est centaurium minus collyriis cum melle decocto additis, plantaginis sucus infusus, quinquefolium cum sale et melle, ladanum cum castoreo, cotyledon cum medulla ceruina calefacta et inposita; uerbasci radicis medulla collyrii tenuitate in fistulam additur uel aristolochiae radix uel sucus tithymalli. [26,79] 127 Collectiones inflammationesque sanant argemoniae quinquefolium decoctum in aceto, uerbasci folia uel radix, hysopum e uino inpositum, acori radix decocto eius fouentibus, aizoum, item quae contusa sint duritiasque et sinus corporis illecebra. 128 omnia infixa corpori extrahunt folia tussilaginis, daucum, semen leontopodii tritum in aqua cum polenta. suppurationibus inponuntur pycnocomi folia trita cum polenta uel semen, item orchis. uitia, quae sint in ossibus, satyrii radice inposita efficacissime sanari dicuntur, nomae et collectiones omnes fuco maris, priusquam inarescat. et alcimae radix collectiones discutit. [26,80] Ambusta sanantur plantagine, arctio ita ut cicatrix fallat — folia eius in aqua decocta contrita inlinuntur —, radice cyclamini, aizoo, herba ipsa hyperici, quod corissum appellauimus. [26,81] 130 Neruis et articulis conuenit plantago trita cum sale, argemonia tusa ex melle. peucedani suco perunguntur spastici, tetanici, neruorum duritiae aegilopis suco; doloribus erigeron ex aceto inlinitur, epithymum. spasticis et opisthotonicis perungui semine hyperici, quod caros uocatur, idemque bibere prodest. phrynion dicitur etiam abscisos sanare neruos, si confestim inponatur trita uel mansa. spasticis, tremulis, opisthotonicis alcimae radix bibitur ex aqua mulsa. sic et rigores excalfacit. [26,82] 131 Sanguinis profluuia sistit herbae Paeoniae semen rubrum — eadem et in radice uis —, clymenus uero, siue ore sanguis reiciatur siue naribus siue aluo fluat siue feminarum utero, item Lysimachia pota uel inlita uel naribus indita, item plantaginis semen, quinquefolium potum et inlitum, cicutae semen in nares, si inde fluat, tritum ex aqua inditum, aizoum, astragali radix. sistit et ischaemon et Achillia. [26,83] 132 Equisaetum, hippuris Graecis dicta et in pratis uituperata nobis — est autem pilus terrae equinae saetae similis —, lienes cursorum extinguit decocta fictili nouo ad tertias quantum uas capiat et per triduum heminis pota; unctis esculentis ex ante diem unum interdicitur. 133 Graecorum uaria circa hanc opinio: alii pinus foliis similem, nigricantem eodem nomine appellant, uim eius admirabilem tradentes, sanguinis profluuia uel tacto tantum ea homine sisti; alii hippurin, alii ephedron, alii anabasim uocant, traduntque iuxta arbores nasci et scandentem eas dependere comis iunceis multis, nigris, ut ex equorum cauda, geniculatis ramulis, folia habere pauca, tenuia, exigua, semen rotundum, simile coriandro, radice lignosa, nasci in arbustis maxume. 134 uis eius spissare corpora. sucus sanguinem e naribus fluentem inclusus sistit, item aluum. medetur dysintericis in uino dulci potus cyathis III, urinam ciet, tussim, orthopnoeam sanat, item rupta et quae serpunt. intestinis et uesicae folia bibuntur, enterocelen cohibet. faciunt et aliam hippurim breuioribus et mollioribus comis candidioribusque, perquam utilem ischiadicis et uulneribus ex aceto inpositam propter sistendum sanguinem. — 135 Et nymphaea trita plagis inponitur. peucedanum cum semine cupressi bibitur, si sanguis per os redditus est fluxitue ab infernis. sideritis tantam uim habet, ut quamuis recenti gladiatoris uulneri inligata sanguinem claudat, quod facit et ferulae cinis uel carbo, fungus uero etiam efficacius, qui secundum radicem eius nascitur. [26,84] 136 per nares autem fluenti et cicutae semen tritum ex aqua additumque efficax habetur, item stephanomelis ex aqua. Vettonicae farina e lacte caprino pota sistit ex ubere fluentem plantagoque contusa. eiusdem sucus uomentibus sanguinem datur. ad erraticum autem radix persollatae cum axungia uetere inlita probatur; [26,85] 137 ruptis conuulsisque, ex alto deiectis centaurium maius, Gentianae radix trita uel decocta uel sucus, Vettonica et hoc amplius a uocis aut lateris contentionibus panaces, scordium, aristolochia pota, agaricum, idem contusis et euersis potum II obolis in mulsi cyathis III aut, si febris sit, in aqua mulsa, uerbascum, cuius flos similis auro est, acori radix, aixoum omne, sed maioris sucus efficacissime, item symphyti ius uel radicis decoctum, daucos cruda, erysithales — flore luteo, foliis acanthi — e uino, item chamaerops et in sorbitione irio uel plantago omnibus modis, item . . . . . [26,86] 138 Phthiriasi Sulla dictator consumptus est, nascunturque in sanguine ipso hominis animalia exesura corpus. resistitur uuae taminiae suco aut ueratri cum oleo perunctis corporibus; taminia quidem in aceto decocta etiam uestes eo taedio liberat. [26,87] 139 Ulcera multorum sunt generum ac multis modis curantur. panacis omnium generum radix ex uino calido inlinitur manantibus. siccat priuatim quam Chironiam diximus; cum melle trita tubera aperit ulceribusque, quae serpunt, deploratis auxilio est cum aeris flore uino temperata omnibus modis, uel semine uel flore uel radice. eadem cum polenta uetustis uolneribus prodest, Heraclion quoque siderion, Apollinaris, psyllium, tragacantha. 140 scordotis cum melle purgat; farina eius carnis excrescentes per se inspersa consumit. Polemonia ulcera, quae cacoλthe uocant, sanat; centaurium maius inspersum uel inlitum, item minoris coma decocta uel trita uetera quoque ulcera purgat et persanat. folliculi clymeni recentibus plagis inponuntur. inlinitur autem Gentiana ulceribus, quae serpunt, radice tusa uel decocta in aqua ad mellis crassitudinem uel suco, uolneribus ex ea factum Lycium. 141 Lysimachia recentibus plagis medetur, plantago omnium generum ulceribus, peculiariter senum et infantium. igni emollita melior et cum cerato crassa ulcerum labra purgat, nomas sistit; tritam suis foliis integere oportet. suppurationes, collectiones, sinus ulcerum chelidonia quoque siccantur, uolnera adeo, ut etiam pro spodo utantur; eadem iam desperatis cum axungia inponitur. 142 dictamnum pota sagittas pellit et alia tela extrahit inlita — bibitur ex aquae cyatho foliorum obolo —, proxime pseudodictamnum; utraque et suppurationes discutit. aristolochia quoque putria ulcera exest, sordida purgat cum melle uermesque extrahit, item clauos in ulcere natos et infixa corpori omnia, praecipue sagittas et ossa fracta cum resina, caua uero ulcera explet per se et cum iride, recentia uulnera ex aceto; 143 uetera ulcera uerbenaca, quinquefolium cum sale et melle. radices persollatae uolneribus ferro inlatis recentibus inponuntur, folia ueteribus; cum axungia utrimque et suo folio operitur damasonium, ut in struma, folia uerbasci ex aceto aut uino. 144 peristereos ad omnia genera uel callosorum putrescentiumque ulcerum facit. manantia nymphaeae Heracliae radix sanat, item cyclamini radix uel per se uel ex aceto uel cum melle; eadem et contra steatomata efficax. sic et ad ulcera manantia hysopum, item peucedanum; ei ad recentia uolnera uis tanta est, ut squamam ossibus extrahat. praestant hoc et anagallides cohibentque quas uocant nomas et rheumatismos, utiles et recentibus plagis, 145 sed praecipue senum corpori, cum cerato apostemata et ulcera taetra folia mandragorae recentia, radix uolnera cum melle aut oleo, cicuta cum siligine mixta mero, aizoum herpetas quoque ac nomas ac putrescentia, sicut erigeron uerminosa, recentia autem uolnera astragali radix et uetera ulcera, quae purgat hypocisthis utrisque. leontopodii semen tritum in aqua et cum polenta inlitum spicula sagittarum extrahit, item pycnocomi semen. 146 tithymallus characias suco gangraenas, phagedaenas, putria uel decocto ramorum cum polenta et oleo, orchis radices hoc amplius et cacoλthe cum melle, siccae et recentes per se uulnera, onothera efferantia sese ulcera sanat. Scythae ulcera Scythica curant. ad carcinomata argemonia ex melle efficacissima est. 147 ulceribus praesanatis asphodeli radix decocta ut diximus, trita cum polenta et inlita, quibuscumque uero Apollinaris, astragali radix in puluerem trita umidis ulceribus prodest, item callithrix decocta in aqua, priuatim uero iis, quae calciamento facta sint, uerbenaca nec non et Lysimachia contrita ac nymphaea arida infriata. polythris inueteratis iisdem utilior est. — [26,88] 148 Polycnemon cunilae bubulae similis est, semine pulei, surculosa, multis geniculis, corymbo {odorata} acri et dulci odore, ferro factis conmanducata inponitur, quinto die soluitur. symphyton ad cicatricem celerrime perducit, item sideritis; haec inponitur ex melle. 149 uerbasci semine ac foliis ex uino decoctis ac tritis omnia infixa corpori extrahuntur, item mandragorae foliis cum polenta, cyclamini radicibus cum melle. trixaginis folia in oleo contrita iis maxime adhibentur ulceribus, quae serpunt, et alcima in melle trita, Vettonica ad carcinomata et malandrias ueteres addito sale. [26,89] 150 Verrucas tollit argemonia ex aceto uel batrachii radix, quae et ungues scabros aufert, linozostidis utriusque folia uel sucus inlitus. tithymalli omnes genera uerrucorum omnia, item pterygia, uaros tollunt; cicatrices cum elegantia ad colorem reducit ladanum. — Artemisiam et elelisphacum alligatas qui habeat uiator negatur lassitudinem sentire. — [26,90] 151 Muliebribus morbis medetur maxime in uniuersum Paeoniae herbae semen nigrum ex aqua mulsa; eadem et in radice uis. menses ciet panacis semen cum absinthio, menses et sudores scordotis potu et inlitu. Vettonica drachma in uini cyathis III bibitur contra omnia uoluarum uitia aut quae a partu fiunt. menses nimios sistit Achillia adposita et decoctum eius insidentibus. 152 mammis inponitur hyoscyami semen ex uino, locis radix in cataplasmate, mammis et chelidonia. secundas morantes uel partus emortuos radices panacis adpositae extrahunt. ipsum panaces e uino potum uoluas purgat adpositumque cum melle. Polemonia pota ex uino secundas pellit, nidore corrigit uoluas. 153 centauri minoris sucus potu fotuque menses ciet, item maioris radix in uoluae doloribus isdem modis prodest, derasa uero et adposita extrahit partus emortuos. plantago adponitur in lana in dolore uoluae, in strangulatu bibitur. sed praecipua dictamno uis est: menses ciet, partus emortuos uel rauersos eicit — bibitur ex aqua foliorum obolo —, adeo ad haec efficax, ut ne in cubiculum quidem praegnantium inferatur, nec potu tantum, sed et inlitu et suffitu ualet; 154 proxime pseudodictamum, sed menses ciet cum mero decoctum denarii pondere. plurimis tamen modis aristolochia prodest, nam et menses et secundas ciet et emortuos partus extrahit, murra et pipere additis pota uel subdita; uoluas quoque procidentes inhibet fotu uel suffitu uel subiectu, maxime tenuis. 155 strangulatum ab his mensumque difficultatem agaricum obolis III in uini ueteris cyatho potum emendat, peristereos adposita in adipe suillo recenti, antirrhinon cum rosaceo et melle. item adposita nymphaeae Thessalae radix dolori medetur, in uino nigro pota profluuia inhibet; e diuerso ciet cyclamini radix pota et adposita et uesicae insidentium decocto medetur. 156 secundas pota cissanthemos pellit, uoluam sanat. e xiphio radix superior menses ciet drachma ex aceto pota. peucedanum strangulatus uoluae nidore ustum recreat, menses albos praecipue psyllion drachma in cyathis III aquae, semen mandragorae potum uoluam purgat, menses ciet sucus adpositus et emortuos partus. 157 nimia rursus profluuia sistit semen cum uiuo sulphure, contra ea ciet batrachium potu uel cibo, ardens alias, ut diximus, cruda, sed cocta commendatur sale et oleo et cumino. daucum et menses et secundas potu facillime pellit, ladanum suffitu corrigit uoluas, dolori earum exulceratisque inponitur. emortua scamonium pellit potum uel adpositum. 158 menses ciet hypericum utrumque adpositum, ante alia uero, ut Hippocrati uidetur, crethmoas e uino semine uel radicis cortice, trahit et secundas, succurrit et strangulationibus ex aqua pota; item radix e geranio peculiariter secundis inflationibusque uoluarum conueniens. purgat hippuris pota et adposita uoluas, polygonus pota. menses ciet et alcimae radix, folia plantaginis pellunt, item agaricum ex aqua mulsa. 159 Artemisia uoluae medetur trita, ex oleo irino aut cum fico aut cum murra adposita; eiusdem radix pota in tantum purgat, ut partus enectos extrahat. menses et secundas ciet ramorum decoctum insidentibus, item folia pota drachma. ad eadem omnia prosunt uel inposita uentri imo cum farina hordeacia. 160 acoron quoque utile est interioribus feminarum morbis et conyza utraque et crethmos. et anthyllides duae uuluis utilissimae torminibusque et secundarum morae in uino potae. callithrix fotu locis medetur, albugines in capite tollit, capillos inficit oleo trita. geranion in uino albo potum, hypocisthis in rubro profluuium sistunt. hysopum suffocationes laxat. radix uerbenacae pota ex aqua ad omnia in partu aut ex partu mala praestantissima est. 161 peucedano quidam miscent in uino nigro semen cupressi contritum. nam semen psylli deferuefactum in aqua, cum intepuit epiphoras omnes uteri lenit. symphyton tritum in uino nigro euocat menses. partus accelerat scordotis pota drachma suci in aquae mulsae cyathis IIII. dictamni folia praeclare dantur ex aqua; constat unius oboli pondere, uel si mortui sint in utero infantes, protinus reddi sine uexatione puerperae. similiter prodest pseudodictamnum, sed tardius, cyclaminos adalligata, cissanthemos pota, item Vettonicae farina ex aqua mulsa. [26,91] 162 Arsenogonon et thelygonon herbae sunt habentes uuas floribus oleae similes, pallidioris tamen, semen album papaueris modo. thelygoni potu feminam concipi narrant; arsenogonon ab ea semine oleae nec alio distat; huius potu mares generari, si credimus. alii utramque ocimo similem tradunt, arsenogoni autem semen geminum esse testibus simile. [26,92] 163 Mammarum uitiis aizoum, quod digitillum appellauimus, unice medetur. erigeron ex passo mammas uberiores facit, sonci farre cocti ius. quae uero mastos uocatur, inlita pilos mammarum partu nascentes aufert; testas in facie aliaque cutis uitia emendat Gentiana, nymphaea Heraclia inlita, cyclamini radix maculas omnes. cacaliae grana mixta cerae liquidae extendunt cutem in facie erugantque. uitia omnia acori radix emendat. [26,93] 164 Capillum lycium suco flauum facit, denigrat hypericum, quod et corissum uocatur, item ophrys herba, denticulato oleri similis, foliis II. nigritiam dat et Polemonia in oleo decocta. psilotrum nos quidem in muliebribus medicamentis tractamus, uerum iam et uiris est in usu. efficacissimum autem habetur archezostis, item tithymalli, suco uel in sole cum oleo crebro uel euolsis pilis. — Quadripedum scabiem sanat hysopum ex oleo, suum anginas peculiariter sideritis. — Verum et reliqua genera herbarum reddamus.