[23,0] Liber XXIII. [23,1] 1 Peracta cerealium in medendo quoque natura est omniumque, quae ciborum aut florum odorumue gratia proueniunt supina tellure. non cessit iis Pomona partesque medicas et pendentibus dedit, non contenta protegere arborumque umbra alere quae diximus, immo uelut indignata plus auxili inesse his, quae longius a caelo abessent quaeque postea coepissent; primum enim homini cibum fuisse inde, et sic inducto caelum spectare, pascique et nunc ex se posse sine frugibus. [23,2] 2 ergo, Hercule, artes in primis dedit uitibus, non contenta delicias etiam et odores atque unguenta omphacio et oenanthe ac massari, quae suis locis diximus, nobiliter instruxisse. 'Plurimum, inquit, homini uoluptatis ex me est. ego sucum uini, liquorem olei gigno, ego palmas et poma totque uarietates, neque, ut Tellus, omnia per labores, aranda tauris, terenda areis, deinde saxis, ut quando quantoue opere cibi fiant? at ex me parata omnia nec cura laboranda, sed sese porrigentia ultro et, si pigeat attingere, etiam cadentia.' certauit ipsa secum plusque utilitatis causa genuit etiam quam uoluptatis. [23,3] 3 Folia uitium et pampini capitis dolores inflammationesque corporum mitigant cum polenta, folia per se ardores stomachi ex aqua frigida, cum farino uero hordei articularios morbos. pampini triti et inpositi tumorem omnem siccant, sucus eorum dysintericis infusus medetur. lacrima uitium, quae ueluti cummis est, lepras et lichenas et psoras notrio ante praeparatas sanat. eadem cum oleo saepius pilis inlitis psilotri effectum habet, maximeque quam uirides accensae uites exudant, qua et uerrucae tolluntur 4 pampini sanguinem excreantibus et mulierum a conceptu defectioni diluti potu prosunt. cortex uitium et folia arida uulnerum sanguinem sistunt ipsumque uulnus conglutinant. uitis albae, uiridis tusae, suco inpetigines tolluntur. cinis sarmentorum uitium et uinaceorum condylomatis et sedis uitiis medetur ex aceto, item luxatis et ambusti et lienis tumori cum rosaceo et ruta et aceto. item igni sacro ex uino citra oleum aspergitur et intertrigini. et pilos absumit. 5 dant et bibendum cinerem sarmentorum ad lienis remedia aceto conspersum ita, ut bini cyathi in tepida aqua bibantur utque qui biberit in lienem iaceat. clauiculae ipsae, quibus repunt uites, tritae ex aqua potae sistunt uomitionum consuetudinem. 6 cinis uitium cum axungia uetere contra tumores proficit, fistulas purgat, mox et persanat, neruorum dolores frigore ortos contractionesque, contusas uero partes uel cum oleo, carnes excrescentes in ossibus cum aceto et nitro, scorpionum et canum plagas cum oleo. corticis per se cinis conbustis pilos reddit. [23,4] 7 Omphacium qua fieret ratione incipientis uuae pubertate, in unguentorum loco docuimus. nunc ad medicinam de eo pertinentia indicabimus. sanat ea quae in umore sint ulcera, ut oris, tonsillarum, genitalium. oculorum claritati plurimum confert, scabritiae genarum ulceribusque angulorum, nubeculis, ulceribus quacumque in parte manantibus, cicatricibus marcidis, ossibus purulente limosis. mitigatur uehementia melle aut passo. prodest et dysintericis, sanguinem excreantibus, anginis. [23,5] 8 Omphacio cohaeret oenanthe, quam uites siluestres ferunt, dicta nobis in unguenti ratione. laudatissima in Syria, maxime circa Antiochiae et Laodiceae montes et ex alba uite. refrigerat, astringit, uulneribus inspergitur, stomacho inlinitur, utilis urinae, iocineris, capitis doloribus, dysintericis, coeliacis, cholericis, contra fastidia obolo ex aceto pota. siccat manantes capitis eruptiones, efficacissima ad uitia, quae sint in umidis, ideo et oris ulceribus et uerendis ac sedi cum melle et croco. 9 aluum sistit, genarum scabritiem emendat oculorumque lacrimationes, ex uino stomachi dissolutionem, ex aqua frigida pota sanguinis excreationes. cinis eius ad collyria et ad ulcera purganda et paronychia et pterygia probatur. uritur in furno, donec panis percoquatur. — Massaris odoribus tantum gignitur, omniaque ea auiditas humani ingeni nobilitauit rapere festinando. [23,6] 10 Maturescentium autem uuae uehementiores nigrae — ideo uinum et his minus iucundum —, suauiores albae, quoniam e tralucido facilius accipitur aλr. recentes stomachum et spiritus inflatione aluum turbant. itaque in febri damnantur, utique largiores; grauedinem enim capiti morbumque lethargum faciunt. innocentiores quae decerptae diu pependere, qua uentilatione etiam utiles fiunt stomacho aegrisque, nam et refrigerant leuiter et fastidium auferunt. [23,7] 11 Proximae a pensilibus in palea seruatae; nam et in uinaceis seruatae et caput et uesicam et stomachum infestant, sistunt tamen aluum, sanguinem excreantibus utilissimae. *quae in uino aut in dulci conditae fuere, caput temptant*; quae uero in musto fuere, peiorem uim etiamnum habent quam quae in uinaceis. sapa quoque inutiles stomacho facit. 12 saluberrimas putant medici in caelesti aqua seruatas, etiamsi minime iucundas, sed uoluptatem earum in stomachi ardore sentiri et in amaritudine iecoris fellisque uomitionibus et in choleris, hydropicis cum ardore februm aegrotantibus. at in ollis seruatae et os et stomachum et auiditatem excitant, paulo tamen grauiores existimantur fieri uinaceorum halitu. — Uuae florem in cibo si edere gallinacei, uuas non attingunt. — [23,8] 13 Sarmenta earum, in quibus acini fuere, adstringendi uim habent, efficaciora ex ollis. [23,9] Nuclei acinorum eandem uim optinent. hi sunt qui in uino capiti dolorem faciant. tosti tritique stomacho utiles sunt. inspergitur farina eorum polentae modo potioni et dysintericis et coeliacis et dissoluto stomacho. decocto etiam eorum fouere psoras et pruritum utile est. [23,10] 14 Vinacei per se minus capiti aut uesicae nocent quam nuclei, mammarum inflammationi utiles cum sale triti. decoctum eorum ueteres dysintericos et coeliacos iuuat et potione et fotu. [23,11] Uua thericae, de qua suo loco diximus, contra serpentium ictus estur. pampinos quoque eius edendos censent inponendosque. et uinum et acetum ex his factum auxiliarem contra eadem uim habet. [23,12] 15 Uua passa, quam astaphida uocant, stomachum, uentrem et interanea temptaret, nisi pro remedio in ipsis acinis nuclei essent. iis exemptis uesicae utilis habetur et tussi — alba utilior —, utilis et arteriae et renibus, sicut ex his passum priuatim e serpentibus contra haemorrhoida potens. 16 testium inflammationi cum farina cumini aut coriandri inponuntur, item carbunculis, articulariis morbis sine nucleis tritae cum ruta. fouere ante uino ulcera oportet. sanant epinyctidas et ceria et dysinteriam cum suis nucleis. et in oleo coctae gangraenis inlinuntur cum cortice raphani et melle, podagris et unguium mobilibus cum panace. et per se ad purgandum os caputque cum pipere conmanducantur. [23,13] 17 Astaphis agria siue staphis, quam uuam taminiam aliqui uocant falso — suum enim genus habet —, cauliculis nigris, rectis, foliis labruscae, fert folliculos uerius quam acinos, uirides, similes ciceri, in his nucleum triangulum. maturescit cum uindemia nigrescitque, cum taminiae rubentes norimus acinos sciamusque illam in apricis nasci, hanc non nisi in opacis. his nucleis ad purgationem uti non censuerim propter ancipitem strangulationem, neque ad pituitam oris siccandam, quia fauces laedunt. 18 phthiriasi caput et reliquum corpus triti liberant, facilius admixta sandaraca, item pruritu et psoris. ad dentium dolores decountur in aceto, ad aurium uitia, rheumatismos cicatricum, ulcerum manantia. flos tritus in uino contra serpentes bibitur; semen enim abdicauerim propter nimiam uim ardoris. quidam ea pituitariam uocant. plagis serpentium utique inlinunt. [23,14] 19 Labrusca quoque oenanthen fert satis dictam. quae, a Graecis ampelos agria appellata, spissis et candicantibus foliis, geniculata, rimoso cortice, fert uuas rubentes cocci modo, quae cutem in facie mulierum purgant et uaros, coxendicum et lumborum uitiis tusae cum foliis et suco prosunt. radix decocta in aqua pota in uini Coi cyathis II umorem alui ciet et ideo hydropicis datur. hanc potius crediderim esse quam uulgus uuam taminiam uocat. 20 utuntur ea pro amuleto et ad expuitionem sanguinis quoque adhibent, non ultra gargarizationes et ne quid deuoretur, addito sale, thymo, aceto mulso. ideo et purgationibus ancipitem putant. [23,15] Est huic similis, sed in salictis nascens; ideo distinguitur nomine, cum eosdem usus habeat, et salicastrum uocatur. scabiem et pruriginem hominum quadripedumque aceto mulso trita haec efficacius tollit. [23,16] 21 Vitis alba est quae Graeci ampelon leucen, alii staphylen, alii melothron, alii psilotrum, alii archezostim, alii cedrostin, alii madon appellant. huius sarmenta longis et exilibus internodiis geniculata scandunt. folia pampinosa ad magnitudinem hederae diuiduntur ut uitium. radix alba, grandis, raphano similis initio. ex ea caules asparagi similitudine exeunt. hi decocti in cibo aluum et urinam cient. 22 folia et caules exulcerant corpus, utique ulcerum phagedaenis et gangraenis tibiarumque taedio cum sale inlinuntur. semen in uua raris acinis dependet, suco rubente, postea crocino. nouere id qui coria perficiunt; illo enim utuntur. psoris et lepris inlinitur, lactis abundantiam facit coctum cum tritico potumque. 23 radix, numerosis utilitatibus nobilis, contra serpentium ictus trita drachmis II bibitur. uitia cutis in facie uarosque et lentigines et suggillata emendat et cicatrices, eademque praestat in oleo decocta. datur et comitialibus potus, item mente conmotis aut uertigine laborantibus, drachmae pondere cotidie anno toto. et ipsa autem largior aliquando sensus turbat. 24 illa uis praeclara ossa infracta extrahit in aqua inposita ut bryonia; quare quidam hanc albam bryoniam uocant, aliam uero nigram. efficacior in eodem usu cum melle et ture. suppurationes incipientes discutit, ueteres maturat et purgat. ciet menses et urinam. 25 ecligma ex ea fit suspiriosis et contra lateris dolores, ruptis, conuulsis. splenem ternis obolis pota XXX diebus consumit. inlinitur eadem cum fico et pterygiis digitorum. ex uino secundas feminarum adposita trahit et pituitam drachma pota in aqua mulsa. 26 sucus radicis colligi debet ante seminis maturitatem. qui inlitus per se et cum eruo laetiore quodam colore et cutis teneritate mangonicat corpora, serpentes fugat. tunditur ipsa radix cum fico pingui erugatque corpus, si statim bina stadia ambulentur, alias uret et nisi frigida abluatur. iucundius hoc idem praestat nigra uitis, quoniam alba pruritum adfert. [23,17] 27 Est ergo et nigra, quam proprie bryoniam uocant, alii Chironiam, alii gynaecanthen aut aproniam, similem priori, praeterquam colore; huius enim nigrum esse diximus. asparagos eius Diocles praetulit ueris asparagis in cibo urinae ciendae lienique minuendo. 28 in frutectis et harundinetis maxume nascitur. radix foris nigra, intus buxeo colore. ossa infracta uel efficacius extrahit quam supra dicta, cetera eadem. peculiare quod iumentorum ceruicibus unice medetur. aiunt, si quis uillam ea cinxerit, fugere accipitres tutasque fieri uillares alites. eadem in iumento homineque flemina aut sanguinem, qui se ad talos deiecerit, circumligata sanat. et hactenus de uitium generibus. [23,18] 29 Musta differentias habent naturales has, quod sunt candida aut nigra aut inter utrumque, alia ex quibus uinum fiat, alia ex quibus passum. cura differentias innumerabiles facit; in plenum ergo haec dixisse conueniat: mustum omne stomacho inutile, uenis iucundum. a balneis raptim et sine interspiratione potum necat. cantharidum naturae aduersatur, item serpentibus, maxime haemorrhoidi et salamandrae. 30 capitis dolores facit et gutturi inutile, prodest renibus, iocineri et interaneis, uesicae; conleuat enim ea; priuatim contra buprestim ualet, contra meconium, lactis coagulationem, toxica, dorycnium, ex oleo potum redditumque uomitionibus. ad omnia infirmius album, iucundius passi mustum et quod minorem capitis dolorem adferat. [23,19] 31 Vini genera differentiasque perquam multas exposuimus et fere cuiusque proprietates. neque est ulla pars difficilior tractatu aut numerosior, quippe cum sit arduum dictu, pluribus prosit an noceat. praeterea quam ancipiti euentu potum statim auxilium fit aut uenenum! etenim de natura ad remedia tantum pertinente nunc loquimur. 32 unum de dando uolumen Asclepiades condidit, ab eo cognominatis qui postea uno de uolumine illo disseruere innumera. nos ista Romana grauitate artiumque liberalium adpetentia non ut medici, sed ut indices salutis humanae diligenter distinguemus. De generibus singulis disserere inmensum et inexplicabile est, discordibus medicorum sententiis. [23,20] 33 Surrentinum ueteres maxime probauere, sequens aetas Albanum aut Falernum, et deinde alii iniquissimo genere decreti, quod cuique gratissimum, ceteris omnibus renuntiando. quod ut constarent sententiae, quota portio tamen mortalium his generibus posset uti? iam uero nec proceres usquam sinceris. eo uenere mores, ut nomina modo cellarum ueneant, statim in lacibus uindemiae adulterentur. 34 ergo, Hercules, mirum dictu, innocentius iam est quodcumque et ignobilius. haec tamen fere constantissimae uidentur sententiae, quorum mentionem fecimus. si quis hoc quoque discrimen exiget, Falernum nec in nouitate nec in nimia uetustate corpori salubre est; media eius aetas a XV annis incipit. 35 frigido potu stomacho utile, non item in calida. diutinae tussi sorbetur merum utiliter a ieiunis, item in quartanis. nullo aeque uenae excitantur. aluum sistit, corpus alit. creditum est obscuritatem uisus facere nec prodesse neruis aut uesicae. Albana neruis utiliora; stomacho minus quae sunt dulcia; austera uel Falerno utiliora. concoctionem minus adiuuant, stomachum modice inplent; at Surrentina nullo modo, nec caput temptant, stomachi et intestinorum rheumatismos cohibent. Caecuba iam non gignuntur. [23,21] 36 et, quae supersunt, Setina concoqui cibos cogunt; uirium plus Surrentino, austeritatis Albano, uehementiae minus Falerno habent. ab his Statana non longo interuallo afuerint. aluo citae Signinum maxime conducere indubitatum est. reliqua in commune dicentur. [23,22] 37 Vino aluntur uires, sanguinis colosque hominum. hoc distat orbis medius et mitior plaga circumiectis. quantum illis feritas facit roboris, tantum nobis hic sucus. lactis potus ossa alit, frugum neruos, aqua carnes; ideo minus ruboris est in corporibus illis et minus roboris contraque labores patientiae. 38 uino modico nerui iuuantur, copiosiore laeduntur; sic et oculi. stomachus recreatur et adpetentia ciborum inuitatur; tristitia, cura hebetatur, urina et algor expellitur, somnus conciliatur. praeterea uomitiones sistit, collectiones extra lanis umidis inpositis mitigat. Asclepiades utilitatem uini aequari uix deorum potentia posse pronuntiauit. uetus copiosiore aqua miscetur; quo magis urinam expellit, minus siti resistit. dulce minus inebriat, sed stomacho innatat; austerum facilius concoquitur. 39 leuissimum est quod celerrime inueteratur. minus infestat neruos quod uetustate dulcescit. stomacho minus utile est pingue, nigrum, sed corpora magis alit. tenue et austerum minus alit, magis stomachum nutrit, celerius per urinam transit; tanto magis capita temptat. 40 hoc et in omni alio suco semel dictum sit. uinum diutino fumo inueteratum insaluberrimum. mangones ita in apothecis excogitauere, iam et patresfamilias, aetatem addi. atqui per se cariem traxere. quo certe uocabulo satis consilii dedere prisci, quoniam et in materiis cariem fumus erodit; at nos e diuerso fumi amaritudine uetustatem indui persuasum habemus. quae sunt admodum exalbida, haec uetustate insalubria fiunt. quo generosius uinum est, hoc magis uetustate crassescit et in amaritudinem corpori minime utilem coit. condire eo aliud minus annosum insalubre est; sua cuique uino saliua innocentissima est, sua cuique aetas gratissima, hoc est media. [23,23] 41 Corpus augere uolentibus aut mollire aluum conducit inter cibos bibere, contra minuentibus aluumque cohibentibus sitire in edendo, postea parum bibere. uinum ieiunos bibere nouicio inuento inutilissimum est curiosis uigoremque animi ad procinctum tendentibus; somno uero ac securitatibus iamdudum hoc fuit, quod Homerica illa Helena ante cibum ministrauit. sic quoque in prouerbium cessit sapientiam uino obumbrari. 42 uino demus homines, quod soli animalium non sitientes bibimus. aquae potum interponere utilissimum itemque iugi superbibere. ebrietatem quidem frigidae potus extemplo discutit. 43 meracis potionibus per XX dies ante canis ortum totidemque postea suadet Hesiodus uti. merum quidem remedio est contra uiuum, apes, uespas, crabrones, phalangia, serpentium scorpionumque ictus contraque omnia, quae refrigerando nocent, priuatim contra haemorrhoidas, presteras, fungos, item contra inflationes rosionesque praecordiorum et quorum stomachus in uomitiones effunditur, et si uenter aut interanea rheumatismum sentiant, dysintericis, sudatoribus e longa tussi, in epiphoris meracum. 44 cardiacis in mamma laeua merum in spongea inponi prodest, ad omnia autem maxime album inueterascens. utiliter et fouetur uino calido uirilitas. iumentis infusum cornu lassitudinem aufert. simias quadripedesque, quibus digiti sunt, negant crescere adsuetas meri potu. [23,24] 45 Nunc circa aegritudines sermo de uinis erit. saluberrimum liberaliter genitis Campaniae quodcumque tenuissimum, uulgo uero quod quemque maxime iuuerit ualidum. utilissimum omnibus sacco uiribus fractis. meminerimus sucum esse, qui feruendo uires e musto sibi fecerit. misceri plura genera omnibus inutile, saluberrimum cui nihil in musta additum est, meliusque, si nec uasis pix adfuit. marmore enim et gypso aut calce condita quis non et ualidus expauerit? 46 in primis igitur uinum marina aqua factum inutile est stomacho, neruis, uesicae. resina condita frigidis stomachis utilia existimantur, non expedire uomitionibus, sicut neque mustum neque sapa neque passum. nouicium resinatum nulli conducit; capitis dolorem et uertigines facit. ab hoc dicta crapula est. tussinetibus et in rheumatismo nominata prosunt, item coeliacis et dysintericis, mulierum mensibus. in hoc genere rubrum nigrumue magis constringit magisque calefacit. innocentius pice sola conditum. sed et picem meminisse debemus non aliud esse quam conbustae resinae fluxum. 47 hoc genus uini excalfacit, concoquit, purgat. pectori, uentri utile, item uuluarum dolori, si sine febri sint, ueteri rheumatismo, exulcerationi, ruptis, conuulsis, uomicis, neruorum infirmitati, inflationibus, tussi, anhelationibus, luxatis in sucida lana inpositum. ad omnia haec utilius id, quod sponte naturae suae picem resipit picatumque appellatur Heluico in pago, quo tamen nimio caput temptari conuenit. 48 quod ad febrium ualetudines attinet, certum est, non dandum in febri nisi ueteribus aegris non nisi declinante morbo; in acutis uero periculis nullis nisi qui manifestas remissiones habeant, et has noctu potius — dimidia pars periculi est noctu, hoc est spe somni, bibentibus —, nec a partu abortuue nec a libidine aegrotantibus, nec in capitis doloribus, nec quorum accessiones cum frigore extremitatum fient, nec in febri tussientibus, nec in tremore neruorumque doloribus uel faucium aut si uis morbi circa ilia intellegatur, nec in duritia praecordium, uenarum uehementia, neque in opisthotono, tetano, nec singultientibus nec si cum febri dyspnoea sit; 49 minime uero oculis rigentibus, e genis stantibus aut defectis, grauibus nec quorum coniuentium perlucebunt oculi palpebrisue non coeuntibus uel si dormientibus hoc idem eueniet aut si cruore suffundentur oculi uel si lemae in oculis erunt; minime lingua fungosa uel graui et subinde inperfecta loquentibus; nec si urina difficile reddetur, neque expauescentibus repente, nec spasticis aut rursus torpentibus, nec si per somnos genitura effundetur. [23,25] 50 Cardiacorum morbo unicam spem hanc e uino esse certum est. sed id dandum non nisi in accessione censent, alii in remissione, illi, ut sudorem coerceant, hi, quia tutius putant minuente se morbo, quam plurium sententiam esse uideo. dari utique non nisi in cibo debet nec a somno nec praecedente alio potu, hoc est utique sitienti, 51 nec nisi in desperatione suprema, et uiro facilius quam feminae, seni quam iuueni, iuueni quam puero, hieme quam aestate, adsuetis potius quam expertibus. modus dandi pro uehementia uini, item mixtura aquae. uulgo satis putant unum cyathum II aquae misceri, si dissolutio sit stomachi, dandum; si cibus non descendat, iterum. [23,26] 52 Vini genera, quae fingi docuimus, nec fieri iam arbitror et superuacuum eorum usum, cum ipsis rebus, ex quibus finguntur, doceamus uti. et alias modum excesserat medicorum in his ostentatio, ueluti e napis uinum utile esse ab armorum equitandiue lassitudine pracipientium atque, ut reliqua omittamus, etiam e iunipiro. et quis satius censeat apsinthite uino utendum potius quam apsinthio ipso? in reliquis omittatur et palmeum, capiti noxium uentrique tantum molliendo et sanguinem excreantibus non inutile. 53 ficticium non potest uideri quod bion appellauimus, cum sit in eo sola pro arte festinatio. prodest stomacho dissoluto aut cibos non perficienti, praegnantibus defectis, paralyticis, tremulis, uertigini, torminibus, ischiadicis. in pestilentia quoque ac peregrinationibus uim magnam auxiliandi habere dicitur. [23,27] 54 Vini etiam uitium transit in remedia aceto. summa uis ei in refrigerando, non tamen minor in discutiendo; ita fit, ut infuso terra spumet. dictum est saepius diceturque, quotiens cum aliis prosit. per se haustum fastidia discutit, singultus cohibet, sternumenta olfactatum. in balineis aestus arcet, si contineatur ore. quin et cum aqua bibitur multorum stomacho utiliter, gargarizatur cum eadem conualescentium, et a solis ardoribus oculis quoque illo modo saluberrimum fotu. 55 medetur pota hirudine, item lepris, furfuribus, ulceribus manantibus, canis morsibus, scorpionum ictibus, scolopendrarum, muris aranei contraque omnium aculeatorum uenena et pruritus, item contra multipedae morsum calidum in spongea adiectoa aut sulphuris sextante sextariis III aut hysopi fasciculo. medetur et sedis uitiis, in sanguinis fluctione post excisos calculos et omni alia foris in spongea inpositum, intus potum cyathis binis quam acerrimum. 56 conglobatum utique sanguinem discutit. contra lichenem et bibitur et inponitur. sistit aluum et rheumatismos interaeorum infusum, item procidentias sedis uuluaeque. tussim ueterm inhibet et gutturis rheumatismos, orthopnoeam, diut labefactationem. uesicae nocet neruorumque infirmitatibus. nesciere medici, quantum contra aspidas polleret. nuper ab aspide calcata percussus utrem aceti ferens, quotiens dposuisset, sentiebat ictum, alias inlaeso similis. intellectum ibi remedium est potuque succursum. 57 neque aliter os conluunt uenena exsugentes. in totum domitrix uis haec non ciborum modo est, uerum et rerum plurimarum. saxa rumpit infusum, quae non ruperit ignis antecedens. cibos quidem et sapores non alius magis sucus commendat aut excitat, in quo usu mitigatur usto pane aut cumino uel accenditur pipere ac lasere, utique sale conpescitur. 58 non est praetereundum in eo exemplum ingens, siquidem M. Agrippa supremis suis annis conflictatus graui morbo pedum, cum dolorem eum perpeti nequiret, unius medicorum portentosa scientia ignorante Diuo Augusto tanti putauit usu pedum sensuque omni carere, dummodo et dolore illo careret, demersis in acetum calidum cruribus in acerrimo impetu morbi. [23,28] 59 Acetum scillinum inueteratum magis probatur. prodest super ea, quae diximus, acescentibus cibis, gustatu enim discutit poenam eam; item iis qui ieiuni uomant, callum enim faucium facit ac stomachi. odorem oris tollit, gingiuas adstringit, dentes firmat, colorem meliorem praestat. tarditatem quoque aurium gargarizatione purgat et transitum auditus aperit. oculorum aciem obiter axacuit, comitialibus, melancholicis, uertigini, uoluarum strangulationibus, percussis aut praecipitatis et ob id sanguine conglobato, neruis infirmis, renium uitiis perquam utile, cauendum exulceratis. [23,29] 60 Oxymeli antiqui, ut Dieuches tradit, hoc modo temperabant: mellis minas X, aceti ueteris heminas V, salis marini pondo libram quadrantem, aquae sextarios V pariter coquebant deciens deferuescente cortina atque ita diffundebant inueterabantque. 61 sustulit totum id Asclepiades coarguitque - nam etiam in febribus databant —, profuisse tamen fatetur contra serpentes, quas sepas uocant, et contra meconium ac uiscum, et anginis calidum gargarizatum et auribus, oris gutturisque desideriis. quae nunc omnia oxyalme contingunt, id est sale et aceto recente, efficacius. [23,30] 62 Vino cognata res sapa est musto decocto, donec tertia pars supersit. ex albo hoc melius. usus contra cantharidas, buprestim, pinorum erucas, quas pityocampas uocant, salamandras, contra mordentia uenenata. secundas partusque emortuos trahit cum bulbis potum. Fabianus auctor est uenenum esse, si quis ieiunus a balineis id bibat. [23,31] 63 Consequens horum est faex, sui cuiusque generis. ergo uini faecibus tanta uis est, ut descendentes in cupas enecet. experimentum demissa praebet lucerna, quamdiu extinguatur, periculum denuntians. inlota miscetur medicamentis, cum iridis uero pari pondere eruptionibus pituitae inlinitur, et sicca uel madida contra phalangia et testium mammarumque inflammationi uel in quacumque parte corporis, item cum hordeacea farina et turis polline in uino cocta. 64 crematur et siccata. experimentum est legitime coctae, ut refrigerata linguam tactu uideatur urere. celerrime exanimatur non inclusa condita. crematio ei multum uirum adicit, utilissimae ad conpescendos lichenas, furfures cum fico decocta. sic et lepris et ulceribus manantibus inponitur. 65 fungorum naturae contraria est pota, sed magis cruda. oculorum medicamentis cocta et lota miscetur. medetur inlita et testibus et genitalibus, in uino autem aduersus strangurias bibitur. cum expirauit quoque, lauandis corporibus et uestibus utilis, tunc usum acaciae habet. [23,32] 66 Faex aceti pro materia acrior sit necesse est multoque magis exulceret. resistit suppurationum incrementis; stomachum, interanea, uentrem inlita adiuuat. sistit rheumatismos earum partium et mulierum menses. panos discutit nondum exulceratos et anginas, ignes sacros cum cera. 67 mammas lactis sui inpatientes eadem extinguit, ungues scabros aufert. e serpentibus contra cerastas ualidissima cum polenta, cum melanthio autem contra crocodili morsus et canis. et haec cremata ampliat uires. tunc addito lentiscino oleo inlita una nocte rufat capillum. eadem ex aqua in linteolo adposita uuluas purgat. [23,33] 68 Sapae faece ambusta sanantur, melius addita lanugine harundinis, eadem faece decocta potaque tusses ueteres. decoquitur in patinis cum sale et adipe ad tumorem quoque maxillarum et ceruicium. [23,34] 69 Olearum proxima auctoritas intellegitur. folia earum uehementissime adstringunt, purgant, sistunt. itaque commanducata inposita ulceribus medentur et capitis doloribus inlita cum oleao, decoctum eorum cum melle iis, quis medici iusserint, gingiuarum inflammationibus et paronychiis sordidisque ulceribus et putrescentibus. cum melle sanguinis profluuium e neruosis partisbus cohibet. 70 sucus eorum carbunculantibus circa oculos ulceribus et pusulis procidentique pupillae efficax, quapropter in collyria additur. nam et ueteres lacrimationes sanat et genarum erosiones. exprimitur autem sucus tunsis adfuso uino et aqua caelesti siccatusque in pastillos digeritur. sistit menses in lana admotus uuluae, utilis et sanie manantibus, item condylomatis, ignibus sacris quaeque serpunt ulcera, epinyctidi. [23,35] 71 Eosdem effectus et flos earum habet. uruntur cauliculi efflorescentes, ut cinis spodi uicem praestet, uinoque infuso iterum uritur. suppurationes et panos inlinunt cinere eo uel foliis tusis cum melle, oculos uero cum polenta. sucus fruticis recentis accensi destillans sanat lichenas, furfures, manantia ulcera. 72 nam lacrima, quae ex arbore ipsa destillat, Aethiopicae maxime oleae, mirari satis non est repertos, qui dentium cols inlinendos censerent, uenenum esse praedicantes atque etiam in oleastro quaerendum. e radice oleae quam tenerrimae cortex derasus in mel crebro gustatu medetur sanguinem reicientibus et suppurata extussientibus. ipsius oleae cinis cum axungia tumores sanat extrahitque fistulis uitia et ipsas sanat. [23,36] 73 Oliuae albae stomacho utiliores, uentri minus. praeclarum habent usum, antequam condiantur, recentes per se cibi modo deuoratae. medentur enim harenosae urinae, item dentibus carne mandenda adtritis aut conuolsis. nigra oliua stomacho inutilior, uentri facilior; capiti, oculis non conuenit. utraque ambustis prodest, trita et inlita illa, sed nigra commanducatur et protinus ex ore inposita pusulas gigni prohibet. colymbades sordida ulcera purgant, inutilies difficultatibus urinae. [23,37] 74 De amurca poteramus uideri satis dixisse Catonem secuti, sed reddenda medicinae quoque est. gingiuis et oris ulceribus, dentium stabilitati efficacissime subuenit, item ignibus sacris infusa et iis, quae serpant. pernionibus nigrae oliuae amurca utilior, item infantibus fouendis, albae uero mulierum uuluae in lana admouetur. multo autem omnis amurca decocta efficacior. coquitur in Cyprio uase ad crassitudinem mellis. usu eius cum aceto aut uino uetere aut mulso, ut quaeque causa exigat, in curationem oris, dentium, aurium, ulcerum manantium, genitalium, rhagadum. 75 uulneribus in linteolis inponitur, luxatis in lana. ingens hic usus utique inueterato medicamento; tale enim fistulas sanat. infunditur sedis, genitalium, uuluae exulceratinoi, inlinitur uero podagris incipientibus, item articulariis morbis. si uero cum omphacio recoquatur ad mellis crassitudinem, causarios dentes extrahit; item iumentorum scabiem cum decocto lupinorum et chamaeleonte herba mire sanat. cruda amurca podagras foueri utilissimum. [23,38] 76 Oleastri foliorum eadem natura. spodium e cauliculis uehementius inhibet rheumatismos. sedat et inflammationes oculorum, purgat ulcera alienata et explet, excrescentia leniter erodit siccatque et ad cicatricem perducit. cetera ut in oleis, peculiare autem, quod folia decocuntur ex melle et dantur coclearibus III contra sanguinis excreationes. 77 oleum tantum acrius efficaciusque, et ideo os quoque colluitur illo ad firmitatem dentium. inponuntur folia et paronychiis et carbunculis et contra omnem collectionem cum uino, iis uero, quae purganda sint, cum melle. miscentur oculorum medicamentis decoctum foliorum et sucus oleastri. utiliter et auribus instillatur cum melle uel si pus effluat. 78 flore oleastri condylomata inlinuntur et epinyctides, item cum farina hordeacia uenter in rheumatismo, cum oleo capitis dolores. cutem in capite ab ossibus recedentem cauliculi decocti et cum melle inpositi conprimunt. ex oleastro maturi in cibo sumpti sistunt aluum, tosti autem et cum melle triti nomas repurgant, carbunculos rumpunt. [23,39] 79 Olei naturam causasque abunde diximus. ad medicinam ex olei generibus haec pertinent, utilissimum esse omphacium, proxime uiride, praeterea quam maxime recens — nisi cum uetustissimum quaeritur —, tenue, odoratum quodque non mordeat, e diuerso quam cibis eligitur. omphacium prodest gingiuis, si contineatur in ore, et colorem dentium custodit motusque stabilit. sudores cohibet. [23,40] 80 oenanthino idem effectus qui rosaceo. omni autem oleo mollitur corpus, uigorem et robur accipit. stomacho contrarium, auget et ulcerum incrementa. fauces exasperat et uenena omnia hebetat, praecipue psimithi et gypsi, in aqua mulsa aut ficorum siccarum decocto potum contra meconium, ex aqua contra cantharidas, buprestim, salamandras, pityocampas, per se potum redditumque uomitionibus contra omnia supra dicta. lassitudinum et perfrictionum refectio est. 81 tormina calidum potum cyathis VI magisque ruta simul decocta pellit, item uentris animalia. soluit aluum heminae mensura cum uino et calida aqua potum aut tisanae suco, uulnerariis emplastris utile faciem purgat. bubs infusum per nares, donec ructent, inflationem sedat. 82 uetus autem magis excalfacit corpora magisque discutit sudores, duritias magis diffundit, lethargicis auxiliare et inclinato morbo. oculorum claritati confert aliquid cum pari portione mellis acapni. capitis doloribus remedium est, item ardoribus in febri cum aqua. si uetusti non sit occasio, decoquitur, ut uetustatem repraesentet. [23,41] 83 Oleum cicinum bibitur ad purgationes uentris cum pari caldae mensura. priuatim dicitur purgare praecordia. prodest et articulorum morbis, duritiis omnibus, uuluis, auribus, ambustis, cum cinere uero muricum sedis inflammationibus, item psorae. colorem cutis commendat capillumque fertili natura euocat. semine, ex quo fit, nulla animans attingit. 84 ellychnia ex uua fiunt claritatis pracipuae, ex oleo lumen obscurum propter nimiam pinguitudinem. folia igni sacro inlinuntur ex aceto, per se autem recentia mammis et epiphoris, eadem decocta in uino inflammationibus cum polenta, croco; per se autem triduo inposita faciem purgant. [23,42] 85 Oleum amygdalinum purgat, mollit corpora, cutem erugat, nitorem commendat, uaros cum melle tollit e facie. prodest et auribus cum rosaceo aut melle et mali punici tegmine decoctum uermiculosque in his necat et grauitatem auditus discutit, sonos incertos et tinnitus, obiter capitis dolores et oculorum. medetur furunculis et a sole ustis cum cera. ulcera manentia et furfures cum uino expurgat, condylomata cum meliloto; per se uero capiti inlitum comnum adlicit. [23,43] 86 Oleum laurinum utilius, quo recentius quoque uiridius colore. uis eius excalfactoria, et ideo paralyticis, spasticis, ischiadicis, suggillatis, capitis doloribus, inueteratis destillationibus, auribus in calyce punici calfactus inlinitur. [23,44] 87 Similis et myrtei olei ratio. adstringit, indurat, medetur gingiuis, dentium dolori, dysinteriae, uoluae exulceratae, uesicis, ulceribus uetustis uel manantibus cum squama aeris et cera, item eruptionibus, ambustis. adtrita sanat et furfures, rhagadas, condylomata, articulos luxatos, odorem grauem corporis. aduersatur cantharidi, bupresti aliisque malis medicamentis, quae exulcerando nocent. [23,45] 88 Chamaemyrsinae siue oxymyrsinae eadem natura. — Cupressinum oleum eosdem effectus habet quos myrteum, item citreum. — E nuce uero iuglande, quod caryinum appellauimus, alopeciis utile est et tarditati aurium infusum, item capitis dolori inlitum, cetero iners et graui sapore. enimuero si quid in nucleo putridi fuerit, totus modius deperit. — 89 Ex Cnidio grano factum eandem uim habet quam cicinum. — E lentisco factum utilissimum acopo est idemque proficeret quod rosaceum, ni durius paulo intellegeretur. utuntur eo et contra nimios sudores papulasque sudorum. scabiem iumentorum efficacissime sanat. — Balaninum oleum repurgat uaros, furunculos, lentigines, gingiuas. [23,46] 90 Cypros qualis esset et quemadmodum ex ea fieret oleum docuimus. natura eius excalfacit, emollit neruos. folia stomacho inlinuntur et uuluae concitatae, sucus quoque eorum adponitur. folia recentia commanducata ulceribus in capite manantibus, item oris medentur et collectionibus, condylomatis. decoctum foliorum ambustis et luxatis prodest. 91 ipsa rufant capillum tusa adiecto struthei mali suco. flos capitis dolores sedat cum aceto inlitus, item combustus in cruda olla nomas sanat et putrescentia ulcera per se uel cum melle. odor floris oleique somnum facit. — Adstringit gleuuinum et refrigerat eadem ratione qua oenanthinum. [23,47] 92 Balsaminum longe pretiosissimum omnium, ut in unguentis diximus, contra omnes serpentes efficax, oculorum claritati plurimum confert, caliginem discutit, item dyspnoeas, collectiones omnes duritiasque lenit. sanguinem densari prohibet, ulcera purgat, auribus, capitis doloribus, tremulis, spasticis, ruptis perquam utile. aduersatur aconito ex lacte potum, febres cum horrore uenientes perunctis leuiores facit. utendum tamen modico, quoniam adurit augetque uitia non seruato temperamento. [23,48] 93 Malobathri quoque naturam et genera exposuimus. urinam ciet, oculorum epiphoris in uino expressum utilissime inponitur, item frontibus dormire uolentibus, efficacius, si et nares inlinantur aut si ex aqua bibatur. oris et halitus suauitatem commendat linguae subditum folium, sicut et uestium odorem interpositum. [23,49] 94 Hyoscyaminum emolliendo utile est, neruis inutile. potum quidem cerebri motus facit. — Therminum e lupinis emollit, proximum rosaceo effectu. — Narcissinum dictum est cum suo flore. — Raphaninum phthiriasis longa ualitudine contractas tollit scabritiasque cutis in facie emendat. — 95 Sesaminum aurium dolores sanat et ulcera, quae serpunt, et quae cacoλthe uocant. — Lilinum, quod et syrium uocauimus, renibus utilissimum est sudoribusque euocandis, uuluae molliendae concoquendisque intus. — Selgiticum neruis utile esse diximus, sicut herbacium quoque, quod Iguuini circa Flaminiam uiam uendunt. [23,50] 96 Elaeomeli, quod in Syria ex ipsis oleis manare diximus, span melleo, non sine nausea alueum soluit, bilem praecipue detrahit II cyathis in hemina aquae datis; qui bibere, torpescunt excitanturque crebro. potores certaturi praesumunt ex eo cyathum unum. — Pissino oleo usus ad tussim et quadripedum scabiem est. [23,51] 97 A uitibus oleisque proxima nobilitas palmis. inebriant recentes, capitis dolorem adferunt minus siccae, nec, quantum uidetur, utiles stomacho. tussim exasperat, corpus alunt. sucum decoctarum antiqui pro hydromelite dabant aegris ad uiras recreandas, sitim sedandam, in quo usu praeferebant Thebaicas, sanguinem quoque excreantibus utiles, in cibo maxime. inlinuntur caryotae stomacho, uesicae, uentri, intestinis cum cotoneis et cera et croco. suggillata emendant. nuclei palmarum cremati in fictili nouo cinere loto spodi uicem efficiunt miscenturque collyriis et calliblephara faciunt addito nardo. [23,52] 98 Palma, quae fert myrobalanum, probatissima in Aegypto, ossa non habet reliquarum modo in balanis. aluum et menses ciet in uino austero et uulnera conglutinat. [23,53] 99 Palma elate siue apthe medicinae confert germina, folia, corticem. folia inponuntur praecordiis, stomacho, iocineri, ulceribus, quae serpunt cicatrici repugnantia. psoras cortex eius tener cum resina et cera sanat diebus XX. decoquitur et ad testium uitia. capillum denigrat. suffitu partus extrahit. datur bibendus renium uitiis et uesicae et praecordiorum, capiti et neruis inimicus. uuluae ac uentris fluctiones sistit decoctum eius; item cinis et tormina, potus in uino albo in uuluarum uitiis efficacissimus. [23,54] 100 Proxime uarietates generum medicinarumque mala habent. ex his uerna acerba et stomacho inutilia sunt, aluum, uesicam circumagunt, neruos laedunt. cocta meliora. — Cotonea cocta suauiora, cruda tamen, dumtaxat matura, prosunt sanguinem excreantibus et dysintericis, cholericis, coeliacis. non idem possunt decocta, quoniam amittunt constringentem illam uim suci, * et tamen decocuntur in aqua caelesti ad eadem, quae supra scripta sunt. 101 inponuntur et pectori in febris ardoribus, ad stomachi autem dolores cruda decoctaue cerati modo inponuntur. lanugo eorum carbunculos sanat. cocta in uino et inlita cum cera alopeciis capillum reddunt. 102 quae ex iis crude in melle conduntur, quidam ad stomachi uitia trita cum rosae foliis decoctis dant pro cibo. sucus crudorum lienibus, orthopnoicis, hydropicis prodest, item mammis, condylomatis, uaricibus; flos et uiridis et siccus inflammationibus oculorum, excreationibus sanguinis, mensibus mulierum. 103 fit et sucus ex illis mitis cum uino dulci tusis, utilis coeliacis et iocineri. decocto quoque eorum fouentur, si procidant, uuluae et interanea. fit et oleum ex iis, quod melinum uocauimus, quotiens- - - non fuerint in umidis nata. ideo utilissima quis ex Sicilia ueniunt, minus utilia struthia, quamuis cognata. radix eorum circumscripta terra manu sinistra capitur ita, ut qui id faciet dicat, quare capiat et cuius causa. sic adalligata strumis medetur. [23,55] 104 Melimela et reliqua dulcia stomachum et uentrem soluunt, siticulosa, aestuosa, sed neruos non laedunt. — Orbiculata sistunt aluum et uomitiones, urinas cient. — Siluestria mala similia sunt uernis acerbis aluumque sistunt; sane in hunc usum inmatura opus sunt. [23,56] 105 Citrea contra uenenum in uino bibuntur uel ipsa uel semen. faciunt oris suauitatem decocto eorum uolluti aut suco expresso. horum semen edendum praecipiunt in malacia praegnantibus, ipsa uero contra infirmitatem stomachi, sed non nisi ex aceto facile manduntur. [23,57] 106 Punici mali nouem genera nunc iterari superuacuum. ex iis dulcia, quae apyraena alio nomine appellauimus, stomacho inutilia habentur; inflationes pariunt, dentes gingiuasque laedunt. quae uero ab his sapore proxima uinosa diximus, paruum nucleum habentia, utiliora paulo intelleguntur; aluum sistunt et stomachum, dumtaxat pauca, ultraque satietatem et haec minime danda, quamquam omnino nulla in febri, nec carne acinorum utili nec suco. cauentur aeque uomitionibus ac bilem reicientibus. 107 uuam in his ac ne mustum quidem, sed protinus uinum aperuit natura. utrumque asperiore cortice; hic acerbis in magno usu. uulgus coria maxume perfici illo nouit; ob id malicorium appellant medici. urinam cieri eodem monstrant mistaque galla in aceto decoctum mobiles dentes stabilire. expetitur grauidarum malaciae, quoniam gustatu moueat infantem. diuiditur malum caelestique aqua madescit ternis fere diebus; haec bibitur frigida coeliacis et sanguinem excreantibus. [23,58] 108 Ex acerbo fit medicamentum quod stomatice uocatur, utilissimum oris uitiis, narium, aurium, oculorum caligini, pterygiis, genitalibus et iis, quas nomas uocant et quae in ulceribus excrescunt, contra leporem marinum hoc modo: acinis detracto cortice tunsis sucoque decocto ad tertias cum croci et aluminis scissi, murrae, mellis Attici selibris. 109 alii et hoc modo faciunt: punica acida multa tunduntur, sucus in cacabo nouo coquitur mellis crassitudine ad uirilitatis et sedis uitia et omnia, quae lycio curantur, aures purulentas, epiphoras incipientes, rubras maculas in manibus. rami punicorum serpentes fugant. cortices punici ex uino cocti et inpositi perniones sanant. contusum malum ex III heminis uini decoctum ad heminam tormina et taenias pellit. punicum in olla noua, coperculo inlito, in furno exustum et contritum potumque in uino sistit aluum, discutit tormina. [23,59] 110 Primus pomi huius partus florere incipientis cytinus uocatur a Graecis, mirae obseruationis multorum experimento. si quis unum ex his, solutus uinculo omni cinctus et calciatus atque etiam anuli, decerpserit II digitis, pollice et quarto, sinistrae manus atque ita lustratis leui tactu oculis in os additum deuorauerit, ne dente contingat, adfirmatur nullam oculorum inbecillitatem passurus eodem anno. 111 iidem cytini siccati tritique carnes excrescentes cohibent, gingiuis et dentibus medentur, uel si mobiles sint, decocto suco. ipsa corpuscula trita ulceribus, quae serpunt putrescuntue, inlinuntur, item oculorum inflammationi intestinorumque et fere ad omnia quae cortices malorum. aduersantur scorpionibus. [23,60] 112 Non est satis mirari curam diligentiamque priscorum, qui omnia scrutati nihil intemptatum reliquerunt. in hoc ipso cytino flosculi sunt, antequam scilicet malum ipsum prodeat, erumpentes, quos balaustium uocari diximus. hos quoque ergo experti inuenere scorpionibus aduersari. sistunt potu menses feminarum, sanant ulcera oris, tonsillas, uuam, sanguinis excreationes, uentris et stomachi solutiones, genitalia, ulcera quacumque in parte manantia. 113 siccauere etiam, ut sic quoque experirentur, inueneruntque tusorum farina dysintericos a morte reuocari. aluum sistunt. quin et nucleos ipsos acinorum experiri non piguit. tosti tusique stomachum iuuant cibo aut potionibus. radix decocta sucum remittit, qui taenias necat uictoriati pondere. eadem discocta in aqua quas lycium praestat utilitates. [23,61] 114 Est et siluestre punicum a similitudine appellatum. eius radices rubro cortice denari pondere ex uino potae somnos faciunt. semine poto aqua, quae subierit cutem, siccatur. mali punici corticis fumo culices fugantur. [23,62] 115 Pirorum omnium cibus, etiam ualentibus onerosus, aegris uini quoque modo negatur. decocta eadem mire salubria et grata, praecipue Crustumina; quaecumque uero cum melle decocta stomachum adiuuant. fiunt cataplasmata e piris ad discutienda corporum uitia, et decocto eorum ad duritias utuntur. ipsa aduersantur boletis atque fungsi pelluntque pondere et pugnante suco. — 116 Pirum siluestre tardissime maturescit. conciditur suspensumque siccatur ad sistendam aluum, quod et decoctum eius potu praestat. decocuntur et folium cum pomo ad eosdem usus. pirorum ligni cinis contra fungos etiamnum efficacius proficit. — Mala piraque iumentis portatu mire grauia sunt uel pauca. remedio aiunt esse, si prius edenda dentur aliqua aut utique ostendantur. [23,63] 117 Fici sucus lacteus aceti naturam habet, itaque coaguli modo lac contrahit. excipitur ante maturitatem pomi et in umbra siccatur ad aperienda ulcera, cienda menstrua adpositu cum luteo oui aut potu cum amylo. podagris inlinitur cum farina Graeci feni et aceto. pilos quoque detrahit palpebrarumque scabiem emendat, item lichenas et psoras. aluum soluit. 118 lactis ficulni natura aduersatur crabronum uesparumque et similium uenenis, priuatim scorpionum. idem cum axungia uerrucas tollit. folia et quae non maturuere fici strumis inlinuntur omnibusque, quae emollienda sint discutiendaue; praestant hoc et per se folia. et alius usus eorum in fricando lichene et alopeciis et quaecumque exulcerari opus sit. 119 et aduersus canis morsus ramorum teneri cauliculi cuti inponuntur. iidem cum melle ulceribus, quae ceria uocantur, inlinuntur. extrahunt infracta ossa cum papaueris siluestris foliis; canum rabiosorum morsus folio trito ex aceto restingunt. e nigra fico candidi cauliculi inlinuntur furunculis, muris aranei morsibus cum cera. cinis earum e foliis gangraenis cunsumendisque quae excrescant. 120 fici maturae urinam cient, aluum soluunt, sudorem mouent papulasque, ob id autumno insalubres, quoniam sudantia huius cibi opera corpora perfrigescunt. nec stomacho utiles, set ad breue tempus, et uoci contrariae intelleguntur. nouissimae salubriores quam primae, medicatae uero numquam. iuuenum uires augent, senibus meliorem ualitudinem faciunt minusque rugarum. sitim sedant, calorem refrigerant, ob id non negandae in febribus constrictis, quas stegnas uocant. 121 siccae fici stomachum laedunt, gutturi et faucibus magnifice utiles. natura his excalfaciendi. sitim adferunt, aluum molliunt, rheumatismis eius et stomacho contrariae, uesicae semper utiles et anhelatoribus ac suspiriosis, item iocinerum, renium, lienum uitiis. corpus et uires adiuuant; ob id antea athletae hoc cibo pascebantur — Pythagoras exercitator primus ad carnes eos transtulit —; 122 recolligentes se a longa ualitudine utilissime. item comitialibus et hydropicis omnibusque, quae maturanda aut discutienda sint, inponuntur, efficacius calce aut nitro aut iri admixta. coctae cum hysopo pectus purgant, pituitam, tussim ueterem, cum uino autem sedem et tumores maxillarum. ad furunculos, panos, parotidas decoctae inlinuntur. utile et decocto fouere earum, feminasque decocto eodem cum faeno Graeco. 123 utiles sunt et pleuriticis ac peripneumonicis, cum ruta coctae torminibus. prosunt tibiarum ulceribus cum aeris flore, et parotidi, pterygiis cum punico malo, ambustis, pernionibus cum cera, hydropicis coctae in uino et cum absinthio et farina hordeacia. nitro addito manducatae aluum soluunt. scorpionum ictibus cum sale tritae inlinuntur. carbunculos extrahunt in uino coctae et inpositae. carcinomati, si sine ulcere sit, quam pinguissimam ficum inponi paene singulare remedium est, item phagedaenae. 124 cinis non ex alia arbore acrior. purgat, conglutinat, replet, adstringit. bibitur et ad discutiendum sanguinem concretum, item percussis, praecipitatis, ruptis, conuulsis cineris cyathus in singulis aquae et olei. datur tetanicis et spasticis, item potus uel infusus coeliacis et dysintericis. et si quis cum oleo perunguatur, excalfacit. idem cum cera et rosaceo subactus ambustis cicatricem tenuissimam obducit. lusciosos ex oleo inlitus emendat dentiumque uitia crebro fricatu. 125 produnt etiam, si quis inclinata arbore supino ore aliquem nodum eius morsu abstulerit nullo uidente atque cum aluta inligatum licio e collo suspenderit, strumas et parotidas discuti. cortex tritus cum oleo uentris ulcera sanat. crudae grossi uerrucas, thymos nitro, farina additis tollunt. spodi uicem exhibet fruticum a radice exeuntium cinis. bis lotus adiecto psimithio digeritur in pastillos ad ulcera oculorum et scabritiam. [23,64] 126 Caprificus etiamnum multo efficacior fico; * surculo quoque eius lacte coagulatur in caeso. * lactis minus habet *; exceptum id coactumque in duritiam suauitatem carnibus adfert fricatu. dilutum aceto miscetur exulceratoriis medicamentis. aluum soluit, uuluam cum amylo aperit, menses ciet cum luteo oui. podagricis cum farina Graeci feni inlinitur. lepras, psoras, lichenas, lentigines expurgat, item uenenatorum ictus et canis morsus. 127 dentium quoque dolori hic sucus adpositus in lana prodest aut in caua eorum additus. cauliculi et folia admixto eruo contra marinorum uenena prosunt; adicitur et uinum. bublas carnes additi caules magno ligni conpendio percoquunt. grossi inlitae strumas et omnem collectionem emolliunt et discutiunt; aliquatenus et folia. quae mollissima sunt ex iis, cum aceto ulcera manantia et epinyctidas, furfures sanant. 128 cum melle foliis ceria sanant et canis morsus recentes, cum uino phagedaenas; cum papaueris foliis ossa extrahunt. grossi caprifici inflammationes discutiunt suffitu — resistunt et sanguini taurino poto et psimithio et lacti coagulato potae —, item in aqua decoctae atque inlitae parotidas. cauliculi aut grossi eius quam minutissimae ad scorpionum ictus e uino bibuntur. 129 lac quoque instillatur plagae et folia inponuntur, item aduersus murem araneum. cauliculorum cinis uuam faucium sedat, arboris ipsius cinis ex melle rhagadia, radix deferuefacta in uino dentium dolores. hiberna caprificus in aceto cocta et trita inpetigines tollit. inlinuntur ramenta e ramo sine cortice quam minutissima ad scobis modum. 130 caprifico quoque medicinae unius miraculum additur: corticem eius intumescentem puer impubis si defracto ramo detrahat dentibus, medullam ipsam adalligatam ante solis ortum prohibere strumas. caprificus tauros quamlibet feroces collo eorum circumdata in tantum mirabili natura conpescit, ut inmobiles praestet. [23,65] 131 Herbam quoque Graeci g-erinon uocant, reddendam in hoc loco propter gentilitatem. palmum alta est, cauliculis quinis fere, ocimi similitudine; flox candidus, semen nigrum, paruum. tritum cumAttico melle oculorum epiphoris medetur. suci instillatio — decerpta enim manat lacte multo dulci herba — perquam utilis aurium dolori nitri exiguo addito. folia resistunt uenenis. [23,66] 132 Pruni folia decocta tonsillis, gingiuis, uuae prosunt, in uino decocta et uehementius, subinde conluto ore. ipsa pruna aluum molliunt, stomacho non utilissima, sed breui momento. [23,67] Utiliora persica sucusque eorum, etiam in uino aut in aceto expressus. neque alius eis pomis innocentior cibis; nusquam minus odoris, suci plus, qui tamen sitim stimulet - - - folia eius trita inlita haemorrhagian sistunt. nuclei persicorum cum oleo et aceto capitis doloribus inlinuntur. [23,68] 133 Siluestrium quidem prunorum bacae, uel e radice cortex, in uino austero si decoquantur ita, ut triens ex hemina supersit, aluum sistunt et tormina. satis est singulos cyathos decocti sumi. — [23,69] Et in his et satiuis prunis est limus arborum, quem Graeci lichena appellant, rhagadiis et condylomatis mire utilis. [23,70] 134 Mora, in Aegypto et Cypro sui generis, ut diximus, largo suco abundant summo cortice desquamato; altior plaga sicca est mirabili natura. sucus aduersatur uenenis serpentium, prodest dysintericis, discutit panos omnesque collectiones, uulnera conglutinat, capitis dolores sedat, item aurium. splenicis bibitur atque inlinitur et contra perfrictiones. celerrime teredinem sentit. 135 neque apud nos suco minor usus: aduersatur aconito et araneis in uino potus; aluum soluit, pituitas taeniasque et similia uentris animalia extrahit. hoc idem praestat et cortex tritus. folia tingunt capillum cum fici nigrae et uitis corticeue simul coctis aqua caelesti. pomi ipsius sucus aluum soluit protinus. ipsa poma ad praesens stomacho utilia, refrigerant, sitim faciunt; si non superueniat alius cibus, intumescunt. ex nmaturis sucus sistit aluum, ueluti animalis alicuius in hac arbore obseruandis miraculis, quae in natura eius diximus. [23,71] 136 Fit ex pomo panchrestos stomatice, eadem arteriace appellata, hoc modo: sextarii III suci e pomo leni uapore ad crassitudinem mellis rediguntur; post additur omphacii aridi pondus II aut murrae I, croci I; haec simul trita miscentur decocto. neque est aliud oris, arteriae, uuae, stomachi iucundius remedium. fit et alio modo: suci sextarii II, mellis Attici sextarius decoquuntur ut supra diximus. 137 Mira sunt praeterea quae produntur: prima germinatione, priusquam in folia exeant, sinistra decerpi futura poma. ricinos Graeci uocant. hi terram si non attigere, sanguinem sistunt adalligati, siue ex uulnere fluat siue ore siue naribus siue haemorrhoidis. ad hoc seruantur repositi. 138 idem praestare et ramus dicitur luna plena defractus incipiens fructum habere, si terram non adtigerit, priuatim mulieribus adalligatus lacerto contra abundantiam mensum. hoc et quocumque tempore ab ipsis decerptum ita, ut terram non adtingat, adalligatumque existimant praestare. folia mori trita aut arida decocta serpentium ictibus inponuntur; aeque potu proficitur. scorpionibus aduersatur e radice corticis sucus ex uino aut posca potus. reddenda est et antiquorum conpositio. 139 sucum expressum pomi maturi inmaturique mixtum coquebant uase aereo ad mellis crassitudinem. aliqui murra adiecta et cupresso praeduratum in uaso sole torrebant, permiscentes spatha ter die. haec erat stomatice, qua et uulnera ad cicatricem perducebant. alia ratio suci: siccato exprimebant pomo, multum sapori opsoniorum conferentem, in medicina uero contra nomas et pectoris pituitas et ubicumque opus esset adstringi uiscera. dentes quoque conluebant eo. 140 tertium genus suci foliis et radice decoctis ad ambusta ex oleo inlinenda. inponuntur et folium per se. radix per messes incisa sucum dat aptissimum dentium dolori collectionibusque et suppurationibus. aluum purgat. folia mori in urina madefacta pilum coriis detrahunt. [23,72] 141 Cerasia aluum molliunt, stomacho inutilia; eadem siccata aluum sistunt, urinam cient. inuenio apud auctores, si quis matutino roscida cum suis nucleis deuoret, in tantum leuari aluum, ut pedes morbo liberentur. [23,73] Mespila exceptis setaniis, quae malo propiorem uim habent, reliqua adstringunt stomachum sistuntque aluum. item sorba sicca, nam recentia stomacho et aluo citae prosunt. [23,74] 142 Nuces pineae, quae resinam habent, contusae leuiter, additis in singulas sextariis aquae ad dimidium decoctae, sanguinis excreationi medentur ita, ut cyathi bini bibantur ex eo. corticis e pinu in uino decoctum contra tormina datur. nuclei nucis pineae sitim sedant et acrimoniam stomachi rosionesque et contrarios umores consistentes ibi. et infirmitatem uirium roborant, renibus, uesicae utiles. 143 fauces uidentur exasperare et tussim. bilem pellunt poti ex aqua aut uino aut passo aut balanorum decocto. miscetur his contra uehementiores stomachi rosiones cucumeris semen et sucus porcilacae, item ad uesicae ulcera et renes, quoniam et urinam cient. [23,75] 144 Amygdalae amarae radicum decoctum cutem in facie corrigit coloremque hilariorem facit. nuces ipsae somnum faciunt et auiditatem, urinam et menses cient. capitis dolori inlinuntur maximeque in febri; si ab ebrietate, in aceto et rosaceo et aquae sextario. sanguinem sistunt cum amylo et menta, lethargicis et comitialibus prosunt capite peruncto, epinyctidas sanant e uino uetere, ulcera putrescentia, canum morsus cum melle et furfures ex facie ante fotu praeparata, item iocineris et renium dolores ex aqua potae, set saepe et ecligmate cum resina terebinthina. 145 calculosis et difficili urinae in passo et ad purgandam cutem in aqua mulsa tritae sunt efficaces. prosunt ecligmate cum lacte iocineri, tussi et colo cum elelisphaco modice addito e melle; sumitur nucis abellanae magnitudo. aiunt quinis fere praesumptis ebrietatem non sentire potores, uulpesque, si ederint eas nec contingat e uicino aquam lambere, mori. minus ualent in remediis dulces. et hae tamen purgant, urinam cient. recentes stomachum implent. [23,76] 146 Nucibus Graecis cum absinthi semine ex aceto sumptis morbus regius sanari dicitur, isdem inlitis per se uitia sedis et priuatim condylomata, tamen tussis, sanguinis reiectio. [23,77] 147 Nuces iuglandes Graeci a capitis grauedine appellauere. etenim arborum ipsarum foliorumque uirus in cerebrum penetrat. hoc minore tormento, sed in cibis, nuclei faciunt. sunt autem recentes iucundiores; siccae unguinosiores et stomacho inutiles, difficiles concoctu, capitis dolorem inferentes, tussinetibus inimicae, uomituris ieiunis aptae in tenesmo solo, trahunt enim pituitam. eaedem praesumptae uenena hebetant, item * aduersantur cepis leniuntque earum saporem. 148 aurium inflammationi inponuntur, cum mellis exiguo et ruta mammis et luxatis, * anginae cum ruta et oleo *, cum cepa autem et sale et melle canis hominisque morsui. putamine nucis iuglandis dens cauus inuritur. putamen combustum tritumque in oleo aut uino infantium capite peruncto nutrit capillum; ideo ad alopecias sic utuntur. quo plures nuces quis ederit, hoc facilius taenias pellit. quae perueteres sunt, nuces gangraenis et carbunculis medentur, item suggillatis; cortex iuglandium lichenum uitio et dysintericis, folia trita cum aceto aurium dolori. 149 in sanctuariis Mithridatis, maximi regis, deuicit Cn. Pompeius inuenit in peculiari commentario ipsius manu conpositionem antidoti e II nucibus siccis, item ficis totidem et rutae foliis XX simul tritis, addito salis grano: ei, qui hoc ieiunus sumat, nullum uenenum nociturum illo die. contra rabiosi quoque canis morsum a ieiuno homine commanducati inlitique praesenti remedio esse dicuntur. [23,78] 150 Nucis abellanae capitis dolorem faciunt et inflationem stomachi, corpori et pinguitudinis conferunt plus quam sit uerisimile. set tostae et destillationi medentur, tussique ueteri tritae in aqua mulsa potae; quidam adiciunt grana piperis, alii e passo bibunt. — Pistacia eosdem usus habent, quos nuclei inei, praeterque ad serpentium ictus, siue edantur siue bibantur. — Castaneae uehementer sistunt stomachi et uentris fluctiones, aluum cient, sanguinem excreantibus prosunt, carnes alunt. [23,79] 151 Siliquae recentes, stomacho inutiles, aluum soluunt. eaedem siccatae sistunt stomachoque utiliores fiunt, urinam cient. Syriacas in dolore stomachi ternas in aquae sextariis decoquunt quidam ad dimidium eumque sucum bibunt. — Sudor uirgae corni arboris, lamna candente ferrea exceptus non contingente ligno, inlitaque inde ferrugo incipientes lichenas sanat. — Arbutus siue unedo fructum fert difficilem concoctioni et stomacho inutilem. [23,80] 152 Laurus excalfactoriam naturam habet et foliis et cortice et bacis; itaque decoctum ex his maximeque foliis, prodesse uoluis et uesicis conuenit. inlita uero uesparum crabronumque et apium, item serpentium uenenis resistunt, maxime sepos, dipsadis et uiperae. prosunt et mensibus feminarum cum oleo cocta, cum polenta autem, quae tenera sunt, trita ad inflammationes oculorum, cum ruta testium, cum rosaceo capitis cols aut cum irino. quin et commanducata atque deuorata per triduum terna liberant tussi, eadem suspiriis trita cum melle. 153 cortex cineri prodest III obolis in uino odorato pota, folia potu uomitiones mouent. bacae menses trahunt adpositae tritae uel potae. tussim ueterem et orthopnoean sanant binae detracto cortice in uino potae, si et febris sit, ex aqua aut ecligmate ex passo aut aqua mulsa decoctae. 154 prosunt et phthisicis eodem modo et omnibus thoracis rheumatismis; nam et concoquunt pituitam et extrahunt. aduersus scorpiones quaternae ex uino bibuntur. epinyctidas ex oleo inlitae et lentigines et ulcera manantia et ulcera oris et furfures, cutis porriginem sucus bacarum emendat et phthiriasim; aurium dolori aut grauitati instillatur cum uino uetere et rosaceo. 155 perunctos eo fugiunt uenenata omnia; prodest contra ictus et potus. Maxime autem ualet laurus, quae tenuissima habet folia. bacae cum uino serpentibus et scorpionibus et araneis resistunt; ex oleo et aceto inlinuntur et lieni, iocineri, gangraenis cum melle. et in fatigatione etiam aut perfrictione suco eo perungui nitro adiecto prodest. 156 sunt qui celeritati partus conferre multum putent radicem acetabuli mensura in aqua potam, efficacius recentem quam aridam. quidam aduersus scorpionum ictus X bacas dari iubent potui, item et in remedio uuae iacentis quadrantem pondo bacarum foliorumue decoqui in aquae sextariis III ad tertias, eam calidam gargarizare et in capitis dolore inpari numero bacas cum oleo conterere et calfacere. — 157 Laurus Delphicae folia trita olfactaque subinde pestilentiae contagia prohibent, tanto magis si et urantur. oleum ex Delphica ad cerata acopumque, ad perfrictiones discutiendas, neruos laxandos, lateris dolores, febres frigidas utile est, item ad aurium dolorem in mali punici cortice tepefactum. folia decocta ad tertias partes aquae uuam cohibent gargarizatione, potu alui dolores intestinorumque tenerrima ex iis trita in uino papulas pruritusque inlita noctibus. — 158 Proxime ualent cetera laurus genera. laurus Alexandrina siue Idaea partus celeres facit radice pota III denariorum pondere in uini dulcis cyathis III, secundas etiam pellit mensesque. eodem modo pota daphnoides siue iis nominibus, quae diximus, siluestris laurus prodest, aluum soluit uel recenti folio uel arido drachmis III cum sale inhydromelite, manducata pituitas extrahit, folium et uomitus, stomacho inutile. sic et bacae quinae denae purgationis causa sumuntur. [23,81] 159 Myrtus satiua candida minus utilis medicinae quam nigra. semen eius medetur sanguinem excreantibus, item contra fungos in uino potum. odorem oris commendat uel pridie commanducatum; ita apud Menandrum Synaristosae hoc edunt. datur et dysintericis idem denarii pondere in uino. ulcera difficilia in extremitatibus corporis sanat cum uino subferuefactum. 160 inponitur lippitudini cum polenta et cardiacis in mamma sinistra et contra scorpionis ictum in mero et ad uesicae uitia, capitis dolores, aegilopas, antequam suppurent, item tumoribus, exemptisque nucleis in uino uetere tritum eruptionibus pituitae. sucus seminis aluum sistit, urinam ciet. ad eruptiones pusularum pituitaeque cum cerato inlinitur et contra phalangia; capillum denigrat. 161 lenius suco oleum est ex eadem myrto, lenius et uium, quo numquam inebriantur. inueteratum sistit aluum et stomachum, tormina sanat, fastidium abigit. foliorum arentium farina sudores cohibet inspersa uel in febri, utilis et coeliacis, procidentiae uuluarum, sedis uitiis, ulceribus manantibus, igni sacro fotu, capillis fluentibus, furfuribus, item aliis eruptionibus, ambustis. 162 additur in medicamenta, quae lipara uocant, eadem de causa, qua oleum ex iis, efficacissimum ad ea, quae in umore sunt, tamquam in ore et uulua. folia ipsa fungis aduersantur trita ex uino, cum cera uero articulariis morbis et collectionibus. eadem in uino decocta dysintericis et hydropicis potui dantur. siccantur in farinam, quae inspergitur ulceribus aut haemorrhagiae. 163 purgant et lentigis, pterygia et paronychia et epinyctidas, condylomata, testes, tetra ulcera, item ambusta cum cerato. ad aures purulentas et foliis crematis utuntur et suco et decocto. comburuntur et in antidota; item cauliculi in flore decerpti et in fictili nouo operto cremati in furno, dein triti ex uino. et ambustis foliorum cinis medetur inguen ne intumescat ex ulcere, satis est surculum tantum myrti habere secum nec ferro nec terra contactum. [23,82] 164 Myrtidanum diximus quomodo fieret. uuluae prodest adpositu, fotu et inlitu, myrto efficacius et cortice et folio et semine. exprimitur et foliis sucus, mollissimis in pila tusis, adfuso paulatim uino astero, alias aqua caelesti, atque etiam expresso utuntur ad oris, sedis ulcera, uuluae et uentris, capillorum nigritiam, alarum perfusiones, purgationes lentiginum et ubi constringendum aliquid est. [23,83] Myrtus siluestris siue oxymyrsine siue chamaemyrsine bacis rubentibus et breuitate a satiua distat. radix eius in honore est, decocta uino ad renium dolores pota et difficili urinae praecipueque crassae et graueolenti, morbo regio et uuluarum purgationi trita cum uino; cauliculi quoque incipientes asparagorm modo in cibo sumpti et in cinere cocti. 166 semen cum uino potum aut oleo et aceto calcungit, item arosaceo tritum capitis dolores sedat et potum morbum regium. Castor oxymyrsinen myrti - - - foliisque acutis, ex qua fiunt ruri scopae, ruscum uocauit, ad eosdem usus. Et hac habent se medicinae urbanarum arborum; transeamus ad siluestres.