[13,0] Liber XIII. [13,1] 1 Hactenus in odoribus habent pretia siluae, erantque per se mira singula, iuuitque luxuria omnia ea miscere et e cunctis unum odorem facere: ita reperta sunt unguenta. 2 quis primus inuenerit non traditur. Iliacis temporibus non erant, nec ture supplicabatur: cedri tantum et citri, suorum fruticum, et in sacris fumo conuolutum nidorem uerius quam odorem nouerant, iam rosae suco reperto; nominatur enim hic quoque in olei laude. 3 unguentum Persarum gentis esse debet. illi madent eo et accersita commendatione inluuie natum uirus extinguunt. primum, quod equidem inueniam, castris Darii regis expugnatis in reliquo eius appartu Alexander cepit scrinium unguentorum. postea uoluptas eius a nostris quoque inter lautissima atque etiam honestissima uitae bona admissa est, honosque et ad defunctos pertinere coepit. quapropter plura de eo dicemus. quae ex his non erunt fruticum, ad praesens nominibus tantum indicabuntur, natura uero eorum suis redditur locis. [13,2] 4 Unguentis cognomina dedere aliis patriae, aliis suci, aliis arbores, aliis causae, primumque id scire conuenit, mutatam auctoritatem et saepius transisse gloriam. laudatissimum fuit antiquitus in Delo insula, postea Mendesium. nec mixtura et compositione tantum hoc accidit, sed iidem suci uarie alibi atque alibi praeualuere aut degenerauere. 5 irinum Corinthi diu maxime placuit, postea Cyzici, simili modo rhodinum Phaseli, quam gloriam abstulere Neapolis, Capua, Praeneste. crocinum {in} Solis Ciliciae diu maxime laudatum est, mox Rhodi, oenanthium in Cypro, post Adramytteo, amaracinum in Coo, postea eodem loco praelatum est melinum, cyprinum in Cypro, deinde in Aegypto, ubi Mendesium et metopium subito gratius fatum est. 6 mox haec abstulit Phoenice et cyprini laudem Aegypto reliquit. Panathenaicum suum Athenae perseueranter optinuere. fuerat et pardalium in Tarso, cuius etiam conpositio et mixtura oblitterata est. narcissinum quoque eo flore narcisso desiit conponi. 7 ratio faciendi duplex, sucus et corpus: ille olei generibus fere constat, hoc odorum, haec stymmata uocant, illa hedysmata. tertius inter haec est colos multis neglectus; huius causa adduntur cinnabaris et anchusa. sal adspersus olei naturam coercet. quibus anchusa adiecta est, sal non additur. resina aut cummis adiciuntur ad continendum odorem in corpore; celerrime is euanescit atque defluit, si non sunt haec addita. 8 unguentorum expeditissimum fuit primumque, ut uerisimile est, e bryo et balanino oleo, de quibus supra diximus et increuit deinde Mendesium balanino, resina, murra, magisque etiamnum metopium. oleum est amygdalis amaris expressum in Aegypto, cui addidere omphacium, cardamomum, iuncum, calamum, mel, uinum, murram, semen balsami, galbanum, resinam terbinthinam. 9 e uilissimis quidem hodieque est — ob id creditum et id e uetustissimis esse — quod constat oleo myrteo, calamo, cupresso, cypro, lentisco, mali granati cortice. sed diuulgata maxime unguenta crediderim rosa, quae plurima ubique gignitur. itaque simplicissima rhodini mixtura diu fuit additis omphacio, flore rosae, crocino, cinnabari, calamo, melle, iunco, salis flore aut anchusa, uino. 10 similis ratio et in crocino additis cinnabari, anchusa, uino. similis et in sampsuchino admixtis omphacio, calamo. optimum hoc in Cypro, Mytilenis, ubi plurima sampsuchus. miscentur et uilora genera olei e myrto, lauru, quibus additur sampsuchum, lilium, faenum Graecum, murra, casia, nardum, iuncus, cinnamomum. 11 e malis quoque cotoneis et strutheis fit oleum, ut dicemus, melinum, quod in unguenta transit admixtis omphacio, cyprino, sesamino, balsamo, iunco, casia, habrotono. susinum tenuissimum omnium est; constat ex liliis, balanino, calamo, melle, cinnamo, croco, murra; 12 et dein cyprinum ex cypro et omphacio et cardamomo, calamo, aspalatho, habrotono; aliqui et cyperum addunt et murram et panacem. hoc optimum Sidone, mox Aegypto. si non addatur sesminum oleum, durat et quadriennio; excitatur cinnamomo. 13 telinum fit ex oleo recenti, cypiro, calamo, meliloto, faeno Graeco, melle, maro, amaraco. hoc multo erat celeberrimum Menandri poetae comici aetate; postea successit propter gloriam appellatum megalium, ex oleo balanino, calamo, iunco, xylobalsamo, casia, resina. huius proprietas ut uentiletur in coquendo, donec desinat olere; rursus refrigeratum odorem suum capit. 14 singuli quoque suci nobilia unguenta faciunt: in primis malobathrum, postea iris Illyrica et Cyzicena amaracus, herbarum utraque. uel pauca his et alia alii miscent; qui plurima, alterutri mel, salis florem, omphacium, agni folia, panacem. 15 externa omnia et prodigiosa cinnamomino pretia: adicitur cinnamo balaninum oleum, xylobalsamum, calamus, iunci, balsami semina, murra, mel odoratum. unguentorum hoc crassissimum. pretia ei a XXXV ad CCC. nardinum siue foliatum constat omphacio aut balanino, iunco, costo, nardo, amomo, murra, balsamo. 16 in hoc genere conueniet meminisse herbarum, quae nardum Indicum imitarentur, species VIIII a nobis esse dictas: tanta materia adulternadi est. omnia autem acutiora fiunt costo, amomo, quae maxime utiliora croco, acerrima per se amomo; hoc et capitis dolores facit. quidam satis habent adspergere quae sunt pretiosissima ceteris decoctis, inpendio parcentes, sed non est eadem uis nisi una decoctis. 17 murra et per se unguentum facit sine oleo, stacte dumtaxat, alioqui nimiam amaritudinem adfert. cyprino uiride fit, susino unguinosum, Mendesio nigrum, rhodino candidum, murra pallidum. haec sunt antiquae inuentionis genera et postea officinarum furta. Nunc dicetur cumulus ipse deliciarum et summa auctoritas rei. 18 ergo regale unguentum, appellatum quoniam Parthorum regibus ita temperatur, constat myrobalano, costo, amomo, cinnamo comaco, cardamomo, nardi spica, maro, murra, casia, styrace, ladano, opobalsamo, calamo iuncoque Syriis, oenanthe, malobathro, serichato, cypro, aspalatho, panace, croco, cypiro, amaraco, loto, melle, uino. nihilque eius rei causa in Italia uictrice omnium, in Europa uero tota praeter irim Illyricam et nardum Gallicum gignitur. nam uinum et rosa et myrti folia oleumque communia fere omnium terrarum intellegantur. [13,3] 19 Siccis odoribus constant quae diapasmata uocantur. nam faecem unguenti magma appellant. inter omnes potentissimus odor quisque nouissime additur. unguenta optime seruantur in alabastris, odores in oleo, quod diuturnitati eorum tanto utilius quanto pinguius, ut ex amygdalis. et ipsa unguenta uetustate meliora. sol inimicus iis, quam ob rem in umbra conduntur plumbeis uasis. experimentum eorum inuersa manu capitur, ne carnosae partis calor uitiet. [13,4] 20 Haec est materia luxus e cunctis maxime superuacui. margaritae enim gemmaeque ad heredem tamen transeunt, uestes prorogant tempus: unguenta ilico expirant ac suis moriuntur horis. summa commendatio eorum ut transeuntem feminam odor inuitet etiam aliud agentis. exceduntque quadringenos denarios librae: tanti emitur uoluptas aliena; etenim odorem qui gerit, ipse non sentit. 21 si tamen et haec aliqua differentia signanda sunt, in M. Ciceronis monumentis inuenitur unguenta gratiora quae terram quam quae crocum sapiant, quando etiam corruptissimo in genere magis tamen iuuat quaedam ipsius uitii seueritas. sed quosdam crassitudo maxime delectat, spissum appellantes, linique iam, non solum perfundi, gaudent. 22 uidimus etiam uestigia pedum tingui, quod monstrasse M. Othonem Neroni principi ferebant, quaeso ut qualiter sentiretur iuuaretque ab ea parte corporis? nec non aliquem e priuatis audiuimus iussisse spargi parietes balnearum unguento atque Gaium principem solia temperari ac, ne principale uideatur hoc bonum, et postea quendam e seruis Neronis. 23 maxime tamen mirum est hanc gratiam penetrasse et in castra; aquilae certe ac signa, puluerulenta illa et cuspidibus horrida, unguuntur festis diebus, utinamque dicere possemus quis primus instituisset! ita est nimirum: hac mercede corruptae orbem terrarum deuicere aquilae. ista patrocinia quaerimus uitiis, ut per hoc ius sub casside unguenta sumantur. [13,5] 24 Quando id primum ad Romanos penetrauit, non facile dixerim. certum est Antiocho rege Asiaque deuictis, urbis anno DLXV, P. Licinium Crassum L. Iulium Caesarem censores edixisse ne quis uenderet unguenta exotica; sic enim appellauere. 25 at Hercules iam quidam etiam in potus addunt, tantique est amaritudo ut odore prodigo fruantur ex utraque parte corporis. L. Plotium, L. Planci bis consulis censorisque fratrem, proscriptum a triumuiris in Salurnitana latebra unguenta odore proditum constat, quo dedecore tota absoluta proscriptio est; quis enim non merito iudicet perisse tales? [13,6] 26 Cetero terrarum omnium Aegyptus accommodatissima unguentis, ab ea Campania est copia rosae. Iudaea uero incluta est uel magis palmis, quarum natura nunc dicetur. sunt quidem et in Europa uulgoque Italia, sed steriles. ferunt in maritimis Hispaniae fructum, uerum inmitem; dulcem in Africa, sed statim euanescentem. 27 contra in oriente ex iis uina gentiumque aliquis panis, plurimis uero etiam quadrupedum cibus; quam ob rem iure dicentur externae. nulla est in Italia sponte genita nec in alia parte terrarum nisi in calida, frugifera uero nusquam nisi in feruida. [13,7] 28 gignitur leui sabulosaque terra, maiore in parte et nitrosa. gaudet riguis totoque anno bibere, cum amet sitientia. fino quidam etiam laedi putant, Assyriorum pars aliqua, si non riuis misceat. genera earum plura, et prima frutice non excedentia sterilem hunc — aliubi et ipsu fertilem — breuisque rami orbe foliosum. tectorii uicem hic parietibus plerisque in locis praestat contra aspergines. 29 est et procerioribus silua arbore ex ipsa, foliorum aculeo fruticante circa totas pectinatim. quas siluestres intellegi necesse est, incerta tamen libidine etiam mitioribus se miscent. reliquae, teretes atque procerae, densis gradatisque corticum pollicibus aut oribus faciles ad scandendum orientis se populis praebent, uitilem sibi arborique indutis circulum mira pernicitate cum homine subeuntem. 30 coma omnis in cacumine et pomum est, non inter folia hoc, ut in ceteris, sed suis inter ramos palmitibus racemosum, utraque natura uuae atque pomi. folia, cultrato mucrone lateribus in sese bifida, tabellas primum demonstrauere geminas, nunc ad funes uitiliumque nexus et capitum leuia umbracula finduntur. 31 arboribus, immo potius omnibus quae terra gignat herbisque etiam, utrumque esse sexum diligentissimi naturae tradunt, quod in plenum satis sit dixisse hoc in loco, nullis tamen arboribus manifestius. mas palmite floret, femina citra florem germinat tantum spicae modo. utrisque autem prima nascitur pomi caro, postea lignum intus, hoc est semen eius. argumentum quod paruae sine hoc reperiuntur in eodem palmite. 32 est autem oblongum, non ut oliuis orbiculatum, praeterea caesum a dorso puluinata fissura et in aluo media plerisque umbilicatum. inde primum spargitur radix. seritur autem pronum et bina iuxta composita semina superque totidem; quoniam infirma e singulis planta est, quaternae coalescunt. 33 multis candidisque lignum hoc a carnibus discernitur tunicis, aliis corpori adhaerentibus, laxeque distans tantum cacuminis filo adhaeret. caro maturescit anno. quibusdam tamen in locis, ut in Cypro, quamquam ad maturitatem non perueniat, grato sapore dulcis est. folium ibi latius, fructus quam reliquis rotundior nec ut deuoretur corpus, uerum ut expuatur suco modo expresso. 34 et in Arabia languide dulces traduntur esse palmae, quamquam Iuba apud Scenitas Arabas praefert omnibus saporibus quam uocant dablan. cetero sine maribus non gignere feminas sponte editor nemore confirmant circaque singulos plures nutare in eum pronas blandioribus comis. 35 illum erectis hispidum adflatu uisuque ipso et puluere etiam reliquas maritare; huius arbore excisa uiduuio sterilescere feminas. adeoque est ueneris intellectus, ut coitus etiam excogitatus sit ab homine, e maribus flore ac lanugine, interim uero tantum puluere, insperso feminis. [13,8] 36 Seruntur autem palmae et trunco duum cubitorum longitudine, a cerebro ipso arboris fissuris diuiso atque defosso. et ab radice auulsae uitalis est satus et ramorum tenerrimis. in Assyria ipsa quoque arbor strata in solo umido tota radicatur, sed in frutices, non in arborem. 37 ergo plantaria instituunt anniculasque transferunt et iterum binas. gaudent enim mutatione sedis, uerna alibi, in Assyria autem circa canis ortus. nec ferro attingunt ibi nouellas, sed religant comas, ut in altitudinem exeant. robustas deputant crassitudinis gratia, semipedales ramorum truncos relinquentes, qui decisi alibi necant matrem. 38 diximus salsum ab iis solum diligi. ergo, ubi non est tale, salem aspergunt, non radicibus, sed longius paulo. quaedam in Syria et Aegypto in binos se diuidunt truncos, in Creta et in ternos, quaedamque et quinos. ferunt statim in trimatu, in Cypro uero, Syria, Aegypto quadrimae, aliae quinquennes, altitudine hominis, nullo intus pomi ligno quamdiu sunt nouellae, ob id spadonum accepto nomine. [13,9] 39 Genera earum multa. sterilibus ad materias operumque lautiora utitur Assyria et tota Persis. sunt et caeduae palmarum quoque siluae, rursus germinantes ab radice succisae. dulcis medulla earum in cacumine, quod cerebrum appellant, exemptaque uiuunt, quod non aliae. uocantur autem chamaeropes, folio latiore ac molli ad uitilia utilissima, copiosae in Creta, sed magis in Sicilia. e palmis prunae uiuaces ignisque lentus. 40 fructiferarum aliis breuius lignum in pomo, aliis longius, his mollius, illis durius, quibusdam osseum, limarum dente contra fascinantes religione politum. aliud pluribus uestitum paucioribusue tunicis, aliud crassioribus tenuioribusue. ita fiunt undequinquaginta genera, si quis omnium persequi uelit nomina, etiam barbara, uinorumque ex iis differentias. 41 clarissimae omnium, quas regias appellauere ob honorem, quoniam regibus tantum Persidis seruarentur, Babylone natae uno in horto Bagon; ita uocant spaodones, qui apud eos etiam regnauere. hortus ille numquam nisi dominantis in aula fuit. 42 at in meridiano orbe praecipuam optinent nobilitatem syagri proximamque margarides. hae breues, candidae, rotundae, acinis quam balanis similiores, quare et nomen a margaritis accepere. una earum arbor in Chora esse tradit, una et syagrorum, mirumque de ea accepimus, cum phoenice aue, quae putatur ex huius palmae argumento nomen accepisse, intermori ac renasci ex se ipsa, eratque, cum proderem, fertilis. For this wondrous bird in glorious Latin uerse, attributed to Lactantius: De aue phoenice 43 pomum ipsum grade, durum, horridum et a ceteris generibus distans sapore quodam ferinae in apris euidentissimo, quae causa nominis. quarta auctoritas sandalidum a similitudine appellaturum, iam in Aethiopiae fine quinque harum, qui plurimas, arbores tradunt, non raritate magis quam suauitate mirabiles. 44 ab his caryotae maxime celebrantur, et cibo quidem, sed et suco uberrimae, ex quibus praecipua uina orienti, inimica capiti, unde pomo nomen. sed ut copia ibi atque fertilitas, ita nobilitas in Iudaea, nec in tota, sed Hiericunte maxime, quamquam laudata et Archelaide et Phaselide atque Liuiade, gentis eiusdem conuallibus. dos iis praecipua suco pingui lactentibus quodamque uini sapore in melle praedulci. 45 sicciores ex hoc genere nicolai, sed amplitudinis praecipuae: quaterni cubitorum longitudinem efficiunt. minus speciosae, sed sapore caryotarum sorores et ob hoc adelphides dictae proximam suauitatem habent, non tamen eandem. tertium ex his genus patetae: nimio liquore abundant, rumpitque se pomi ipsius, etiam in sua matre, ebrietas, calcatis similis. 46 suum genus e sicciore turba dactylis, praelonga gracilitate curuatis interim; nam quos ex his honori deorum damus, chydaeos appellauit Iudaea genus contumelia numinum insignis. 47 in totum arentes Thebaidi atque Arabiae macroque corpore exiles, et adsiduo uapore torrente crustam uerius quam cutem obducunt. in ipsa quidem Aethiopia friatur haec — tanta est siccitas —, et farinae modo spissatur in panem. gignitur autem in frutice ramis cubitalibus, folio latiore, pomo rotundo, sed maiore quam mali amplitudine; coecas uocant. trienno maturescunt, semperque frutici pomum est subnascente alio. 48 Thebaidis fructus extemplo in cados conditur cum sui ardoris anima. ni ita fiat, celeriter expirat marcescitque non retostus furnis. e reliquo genere plebeiae uidentur Syriae et quas tragemata appellant. nam in alia parte Phoenices Ciliciaeque populari etiam nomine a nobis appellantur balani. 49 eorum quoque plura genera. differunt figura rotunditatis aut proceritatis, differunt et colore, nigriores ac rubentes. nec pauciores fico tradunt colores, maxime tamen placent candidi. distant et magnitudine, prout multi cubitum effecere, quidam sunt non ampliores faba. seruantur ii demum qui nascuntur in salsis atque sabulosis, ut in Iudaea atque Cyrenaica Africa, non item in Aegypto, Cypro, Syria, Seleucia Assyria, quam ob rem sues e reliqua animalia ex iis saginantur. 50 uitiati aut uetusti eius pomi signum est decidisse candidam uerrucam, qua racemo adhaeserint. Alexandri milites palmis uiridibus strangulati sunt; in Gedrosis id factum est pomi genere, alibi copia euenit: est enim tanta suauitas musteis, ut finis mandendi non nisi periculo fiat. [13,10] 51 Syria praeter hanc peculiares habet arbores: in nucum genere pistacia nota — prodesse aduersus serpentium morsus tradunt et potu et cibo —, in ficorum autem caricas et minores eiusdem generis, quas cottana uocant, item pruna in Damasco monte nata et myxas, utramque iam familiarem Italiae. e myxis in Aegypto et uina fiunt. [13,11] 52 Iunipiris similem habet Phoenice cedrum minorem. duo eius genera, Lycia et Phoenicia, differunt folio; nam quae durum, acutum, spinosum habet, oxycedros uocatur, ramosa et nodis infesta altera, odore praestans. fructum ferunt myrti magnitudine, dulcem sapore. 53 et maioris cedri duo genera. quae floret, fructum non fert, fructifera non floret, et in ea antecedentem fructum occupat nouus; semen eius cupresso simile. quidam cederlaten uocant. ex hac resina laudatissima. maximae uero ipsi aeternitas, itaque et simulacra deorum ex ea factitauerunt. cedrinus est Romae in delubro Apollo Sosianus Seleucia aduectus. cedro similis in Arcadia est arbor, in Phrygia frutex uocatur cedris. [13,12] 54 Syria et terebinthum habet. ex iis mascula est sine fructu; feminarum duo genera. alteri fructus rubet lentis magnitudine, alteri pallidus cum uite maturescit, non grandior faba, odore iucundus, tactu resinosus. circa Iden Troadis et in Macedonia breuis arbor haec atque fruticosa, in Damasco Syriae magna. materies ei admodum lenta ac fidelis ad uetustatem, nigri splendioris; flos racemosus oliuae modo, sed rubens, folia densa. fert et follicibus emittentes quaedam animalia ceu culices lentoremque resinosum, qui et ex cortice erumpit. [13,13] 55 et rhus Syriae mascula sterili fert femina, folio ulmi paulo longiore et piloso, foliorum semper inter se contrariis pediculis, gracili breuique ramo. pelles candidae conficiuntur iis. semen lenti simile cum uua rubescit, quod uocatur rhus, medicamentis necessarium. [13,14] 56 Et Aegypto multa genera quae non aliubi, ante omnia ficus ob id Aegyptia cognominata. arbor moro similis folio, magnitudine, aspectu; pomum fert non ramis, sed caudice ipso, idque ficus est praedulcis sine granis interioribus, perquam fecundo prouentu scalpendo tantum ferreis unguibus; aliter non maturescit. 57 sed cum hoc factum est, quarto die demetitur alio subnascente, septeno ita numerosa partu per singulas aestates, multo lacte abundante. subnascitur, etiamsi non scalpatur, fetus quater aestate prioremque expellit inmaturum. materies proprii generis inter utilissimas. caesa statim stagnis mergitur — hoc est eius siccari — et primo sidit, postea fluitare incipit, certoque eam sugit alienus umor, qui aliam omnem rigat. cum innatare coeperit, tempestiuae habet signum. [13,15] 58 Huic similis quadamtenus quae uocatur Cypria ficus in Creta. nam et ipsa caudice ipso fert pomum et ramis, cum in crassitudinem adoleuere, sed haec germen emittit sine ullis foliis radici simile. caudex arboris similis populo, folium ulmo. fructus quaternos fundit, totiens et germinat, sed grossus eius non maturescit nisi incisura emisso lacte. suauitas et interiora fici, magnitudine sorui. [13,16] 59 Similis et quam Iones cerauniam uocant, trunco et ipsa fertilis — pomum siliqua —; ob id quidam Aegyptiam ficum dixere, errore manifesto: non enim in Aegypto nascitur, sed in Syria Ioniaque et circa Cnidum atque in Rhodo, semper comantibus foliis, flore candido cum uehementia odoris, plantigera imis partibus et ideo superficie flauescens, sucum auferente subole. pomo antecedentis anni circa canis ortu detracto statim alterum parit, postea floret per arcturum, hieme fetus eius nutriente. [13,17] 60 Aegyptus et perseam arborem sui generis habet, similem piro, folia retinentem. fertilitas adsidua eius, subnascente crastino fructu, maturitas etesiarum adflatu. pomum longius piro, inclusum amygdalae putamine et corio, colore herbido, sed ubi nux illi, huic prunum differens breuitate ac mollitia et, quamuis blandiatur praedulcis suauitas, innocuum. 61 materies bontiate, firmitudine, nigritia quoque nihil differens a loto. simulacra et ex ea factitauere. non eadem gratia, quamquam fideli, materiae ex arbore quam balanum apmu, magna ex parte contortae; naualis itaque tantum est. [13,18] 62 at e diuerso cuci in magno honore, palmae similis, quando et eius foliis utuntur ad textilia. differt quod in bracchia ramorum spargitur. pomo magnitudo quae manum inpleat, colos fuluus, commendabili suco ex austero dulci. lignum intus grande firmaeque duritiae, ex quo uelares detornant anulos. in eo nucleus dulcis, dum recens est; siccatus durescit ad infinitum, ut mandi non possit, nisi sit pluribus diebus maceratus. materies crispioris elegantiae et ob id Persis gratissima. [13,19] 63 nec minus spina celebratur in eadem gente dumtaxat nigra, quoniam incorrupta etiam in aquis durat, ob id utilissima nauium costis. candidae facile putrescunt. aculei spinarum et in foliis, semen in siliquis, quo coria perficiunt gallae uice. flos et coronis iucundus et medicamentis utilis. manat et cummis ex ea. sed praecipua utilitas quod caesa anno tertio resurgit. circa Thebas haec, ubi et quercus et persea et oliua, CCC a Nilo stadiis, siluestri tractu et suis fontibus riguo. 64 ibi et prunus Aegyptia, non dissimilis spinae proxime dictae, pomo mespili, maturescens bruma nec folia dimittens. lignum in pomo grande, sed corpus ipsum natura et copia messium instar incolis; purgatum enim tundunt seruantque eius offas. 65 siluestris fuit et circa Memphin regio tam uastis arboribus, ut terni non quirent circumplecti, unius peculiari miraculo, nec pomum propter usumue aliquem, sed euentum. facies est spinae, folia habet ceu pinnas, quae tactis ab homine ramis cadunt protinus ac postea renascuntur. [13,20] 66 Cummim optimam esse ex Aegyptia spina conuenit, uermiculatam, colore glauco, puram, sine cortice, dentibus adhaerentem. pretium eius in libras III. deterior ex amygdalis amaris et ceraso, pessima e prunis. 67 fit et in uitibus infantium ulceribus aptissima, et aliquando in olea dentium dolori, ulmo etiam in Coryco monte Ciliciae ac iunipiro ad nihil utiles, ex ulmi uero cummi et culices ibi nascuntur. fit et e sarcocolla — ita uocatur arbor et cummis — utilissima pictoribus ac medicis, similis pollini turis et ideo candida quam rufa melior. pretium eius quod supra. [13,21] 68 Nondum palustria attingimus nec frutices amnium; prius tamen quam digrediamur ab Aegypto, et papyri natura dicetur, cum chartae usu maxime humanitas uitae constet, certe memoria. 69 et hanc Alexandri Magni uictoria repertam auctor est M. Varro, condita in Aegypto Alexandria. antea non fuisse chartarum usum: in palmarum foliis primo scriptitatum, dein quarundam arborum libris. postea publica monumenta plumbeis uoluminibus, mox et priuata linteis confici coepta aut ceris; pugillarium enim usum fuisse etiam ante Troiana tempora inuenimus apud Homerum, illo uero prodente ne terram quidem ipsam, quae nunc Aegyptus, intellegitur, cum in Sebennytico et Saite eius nomo omnis charta nascatur, postea adaggeratam Nilo, 70 si quidem a Pharo insula, quae nunc Alexandriae ponte iungitur, noctis dieique uelifico nauigi cursu terram afuisse prodidit. mox aemulatione circa bibliothecas regum Ptolemaei et Eumenis, supprimente chartas Ptolemaeo, idem Varro membranas Pergami tradit repertas. postea promiscue repatuit usus rei qua constat inmortalitas hominum. [13,22] 71 Papyrum ergo nascitur in palustribus Aegypti aut quiescentibus Nili aquis, ubi euagatae stagnant duo cubita non excedente altitudine gurgitum, bracchiali radicis obliquae crassitudine, triangulis lateribus, decem non amplius cubitorum longitudine in gracilitatem fastigatum, thyrsi modo cacumen includens, nullo semine aut usu eius alio quam floris ad deos coronandos. 72 radicibus incolae pro ligno utuntur, nec ignis tantum gratia, sed ad alia quoque utensilia uasorum. ex ipso quidem papyro nauigia texunt et e libro uela tegetesque, nec non et uestem, etiam stragula ac funes. mandunt quoque crudum decoctumque, sucum tantum deuorantes. 73 nascitur et in Syria circa quem odoratus ille calamus lacum, neque aliis usus est quam inde funibus rex Antigonus in naualibus rebus, nondum sparto communicato. nuper et in Euphrate nascens circa Babylonem papyrum intellectum est eundem usum habere chartae; et tamen adhuc malunt Parthi uestibus litteras intexere. [13,23] 74 Praeparatur ex eo charta diuiso acu in praetenues, sed quam latissimas philyras. principatus medio, atque inde scissurae ordine. hieratica appellabatur antiquitus religiosis tantum uoluminibus dicata, quae adulatione Augusti nominem accepit, sicut secunda Liuiae a coniuge eius: ita descendit hieratica in tertium nomen. 75 proximum amphitheatriticae datum fuerat a confecturae loco; excipit hanc Romae Fanni sagax officina tenuatamque curiosa interpolatione principem fecit e plebeia et nomen et dedit; quis non esset ita recurata, in suo mansit amphitheatritica. 76 post hanc Saitica ab oppido ubi maxima fertilitas, ex uilioribus ramentis, propiorque etiamnum cortici Taeneotica a uicino loco, pondere iam haec, non bonitate, uenalis. nam emporitica inutilis scribendo inuolucris chartarum segestriumque mercibus usum praebet, ideo a mercatoribus cognominata. post hanc papyrum est extrememumque eius scirpo simile ac ne funibus quidem nisi in umore utile. 77 texitur omnis madente tabula Nili aqua. turbidum liquoris glutinum praebet. in rectum primo supina tabulae schida adlinitur longitudine papyri quae potuit esse, resegminibus utrimque amputatis, trauersa postea crates peragit. premitur ergo praelis, et siccantur sole plagulae atque inter se iunguntur, proximarum semper bonitatis deminutione ad deterrimas. numquam plures scapo quam uicenae. [13,24] 78 Magna in latitudine earum differentia: XIII digitorum optimis, duo detrahuntur hieraticae, Fanniana denos habet, et uno minus amphitheatrica, pauciores Saitica, nec malleo sufficit; nam emporiticae breuitas sex digitos non excedit. praeterea spectatur in chartis tenuitas, densitas, candor, leuor. 79 primatum mutauit Claudius Caesar: nimia quippe Augustae tenuitas tolerandis non sufficiebat calamis; ad hoc tramittens litteras liturae metum adferebat ex auersis, et alias indecoro uisu pertralucida. igitur e secundo corio statumina facta sunt, e primo subtemina. auxit et amplitudinem, pedali mensura. 80 erat et cubitalis macrocollis, sed ratio deprehendit uitium, unius schidae reuulsione plures infestante paginas. ob haec praelata omnibus Claudia, Augustae in epistulis auctoritas relicta; Liuiana suam tenuit, cui nihil e prima erat, sed omnia e secunda. [13,25] 81 Scabritia leuigatur dente conchaue, sed caducae litterae fiunt. minus sorbet politura charta, magis splendet. rebellat saepe umor incuriose datus primo, malleoque deprehenditur aut etiam odore, cum cura fuit indiligentior. deprehenditur et lentigo oculis, sed inserta mediis glutinamentis taenea fungo papyri bibula, uix nisi littera fundente se: tantum inest fraudis. alius igitur iterum texendis labor. [13,26] 82 Glutinum uulgare e pollinis flore temperatur feruente aqua, minimo aceti aspersu, nam fabrile cummisque fragilia sunt. diligentior cura mollia panis fermentati colat aqua feruente; minimum hoc modo intergeriui, atque etiam Nili lenitas superatur. omne autem glutinum nec uetustius esse debet uno die nec recentius. — (postea malleo tenuatur et glutino percurritur, iterumque constricta erugatur atque extenditur malleo) — ita sint longinqua monimenta. 83 Tiberi Gaique Gracchorum manus apud Pomponium Secundum uatem ciuemque clarissimum uidi annos fere post ducentos; iam uero Ciceronis ac Diui Augusti Vergilique saepenumero uidemus. [13,27] 84 Ingentia exempla contra M. Varronis sententiam de chartis reperiuntur. namque Cassius Hemina, uetustissimus auctor annalium, quarto eorum libro prodidit Cn. Terentium scribam agrum suum in Ianiculo repastinantem effodisse arcam, in qua Numa, qui Romae regnauit, situs fuisset. 85 in eadem libros eius repertos P. Cornelio L. filio Cethego, M. Baebio Q. filio Tamphilo cos., ad quos a regno Numae colliguntur anni DXXXV. hos fuisse e charta, maiore etiamnum miraculo, quod infossi durauerint — quapropter in re tanta ipsius Heminae uerba ponam: 86 Mirabantur alii, quomodo illi libri durare possent; ille ita rationem reddebat: lapidem fuisse quadratum circiter in media arca euinctum candelis quoquouersus. in eo lapide insuper libros III sitos fuisse; propterea arbitrarier non computuisse. et libros citratos fuisse; propterea arbitrarier tineas non tetigisse. in iis libris scripta erant philosophiae Pythagoricae — eosque combustos a Q. Petilio praetore, quia philosophiae scripta essent. 87 hoc idem tradit Piso censorius primo commentariorum, sed libros septem iuris pontificii, totidem Pythagoricos fuisse; Tuditanus tertio decimo Numae decretorum fuisse. ipse Varro humanarum antiquitatum VII, Antias secundo libros fuisse XII pontificales Latinos, totidem Graecos praecepta philosophiae continentes; idem tertio et SC. ponit quo comburi eos placuerit. 88 inter omnes uero conuenit Sibyllam ad Tarquinium Superbum tres libros adtulisse, ex quibus sint duo cremati ab ipsa, tertius cum Capitolio Sullanis temporibus. praeterea Mucianus ter cos. prodidit nuper se legisse, cum praesideret Lyciae, Sarpedonis ab Toria scriptam in quodam templo epistulae chartam, quod eo magis miror, si etiamnum Homero condente Aegyptus non erat. aut cur, si iam hic erat usus, in plumbeis linteisque uoluminibus scriptitatum constet, curue Homerus in illa ipsa Lycia Bellerophonti codicillos datos, non epistulas, tradiderit? 89 sterilitatem sentit hoc quoque, factumque iam Tiberio principe inopia chartae ut e senatu darentur arbitri dispensandis; alias in tumultu uita erat. [13,28] 90 Aethiopia Aegypto contermina insignes arbores non fere habet praeter liniferam, qualis Indorum atque Arabiae dicta est. propior tamen huic natura lanae maiorque folliculus granati modo mali, similisque et inter se arbores ipsae. praeter hanc palmae, quales retulimus. insularum arbores ambitu Aethiopiae et nemora odorata in mentione earum dicta sunt. [13,29] 91 Atlans mons peculiari proditur silua, de qua diximus. confines ei Mauri, quibus plurima arbor citri et mensarum insania, quas feminae uiris contra margaritas regerunt. 92 exstat hodie M. Ciceroni in illa paupertate et (quod magis mirum est) illo aeuo empta HS D. memoratur et Galli Asini HS | X|. uenumdata sunt et duae ab Iuba rege pendentes, quarum alteri pretium fuit HS |XII|, alteri paulo minus. interiit nuper incendio a Cethegis descendens, HS |XIII| permutata, latifundii taxatione, si quis praedia tanti mercari malit. 93 magnitudo amplissimis adhuc fuit uni commissae ex orbibus dimidiatis duobus a rege Mauretaniae Ptolemaeo quattuor pedes et semipedem per medium ambitum, crassitudine quadrantali — maiusque miraculum in ea est artis latente iunctura quam potuisset esse naturae —, solidae autem a Nomio Caesaris liberto cognomen trahenti tribus sicilicis infra quattuor pedes totidemque infra pedem crassitudinis. 94 qua in re non omittendum uidetur Tiberio principi mensam quattuor pedes sextante et sicilico excedentem, tota uero crassitudine sescunciali, operimento lamnae uestitam fuisse, cum tam opima Nomio liberto eius esset. 95 tuber hoc est radicis, maximeque laudatum quod sub terra totum fuerit, et rarius quam quae superne gignuntur etiam in ramis, proprieque quod tanti emitur arborum uitium est, quarum amplitudo ac radices aestimari possunt ex orbibus. sunt autem cupresso feminae atque etiamnum siluestri similis folio, odore, caudice. Ancorarius mons uocatur citerioris Mauretaniae, qui laudatissimum dedit citrum, iam exhaustus. [13,30] 96 Mensis praecipua dos in uenam crispis uel in uertices paruos. illud oblongo euenit discursu ideoque tigrinum appellatur, hoc intorto et ideo tales pantherinae uocantur. sunt et undatim crispae, maiore gratia, si pauonum caudae oculos imitentur. 97 magna, uerum post has, gratia extra praedictas crispis densa ueluti grani congerie, quas ob id a similitudine apiatas uocant. summa uero omnium in colore: hic maxime mulsi placet, uinis suis refulgens. post haec amplitudo est: iam toti caudices iuuant, pluresque in una. 98 mensae uitia lignum — ita uocatur materiae surda et indigesta simplicitas aut platani foliorum modo digesta —, item ilignae uenae similitudo uel coloris et, quibus maxime obnoxias fecere aestus uentique, rimae aut capillamenta rimas imitata; postea murena nigro transcurrens limite uariisque corticum punctis adprehensus papauerum modo et in totum atro propior colos maculaeue discolores. — 99 Virides terra condunt barbari et inlinunt cera, artifices uero frumenti aceruis inponunt septenis diebus totidem intermissis, mirumque ponderi quantum ita detrahatur. naufragia docuere nuper hanc quoque materiam siccatam mari, duritie incorrupta, cospissari non ullo modo uehementius. nutriuntur optime splendescuntque manus siccae fricatu a balineis maxime, nec uinis laeduntur ut iis genitae. 100 Inter pauca nitidioris uitae instrumenta haec arbor est, quapropter insistendum ei quoque paululum uidetur. nota etiam Homero fuit. thyon Graece uocatur, ab aliis thya. hanc itaque inter ods uri tradidit in deliciis Circae, quam deam uolebat intellegi, magno errore eorum qui odoramenta in eo uocabulo accipiunt, cum praesertim eodem uersu cedrum laricemque una tradata uri, quo manifestum est de arboribus tantum locutum. 101 Theophrastus, qui proximus a Magni Alexandri aetate scripsit haec circa urbis Romae annum CCCCXXXX, magnum iam huic arbori honorem tribuit, memoratas ex ea referens templorum ueterum contignationes quandamque inmortalitatem materiae in tectis contra uitia omnia incorruptae. 102 radice nihil crispius, nec aliunde pretiosiora opera. praecipuam autem esse eam arborem circa Hammonis delubrum, nasci et in interiore Cyrenaicae parte. de mensis tamen tacuit, et alias nullius ante Ciceronianam uetustior memoria est, quo nouiciae apparent. — [13,31] 103 Alia est arbor eodem nomine, malum ferens exsecratum aliquis odore et amaritudine, aliis expetitum, domus etiam decorans, nec dicenda uerbosius. [13,32] 104 Eadem Africa, qua uergit ad nos, insignem arborem loton gignit, quam uocat celthim, et ipsam Italiae familiarem, sed terra mutatam. praecipua est circa Syrtis atque Nasimonas. magnitudo quae piro, quamquam Nepos Cornelius breuem tradit. incisurae folio crebriores; alioqui ilicis uiderentur. differentiae plures, eaeque maxime fructibus fiunt. 105 magnitudo huic fabae, color croci, sed ante maturitatem alius atque alius, sicut uuis. nascitur densus in ramis myrti modo, non ut in Italia cerasis, tam dulcis ibi cibo, ut nomen etiam genti terraeque dederit nimis hospitali aduenarum obliuione patriae. ferunt uentris non sentire morbos qui eum mandant. 106 melior sine interiore nucleo, qui in altero genere osseus uidetur. uinum quoque exprimitur illi simile mulso, quod ultra denos dies negat durare idem Nepos bacasque concisas cum alica ad cibos doliis condi. quin et exercitus pastos eo accepimus ultro citroque commeantes per Africam. ligno colos niger; ad tibiarum cantus expetitur. e radice cultellis capulos breuesque alios usus excogitant. 107 Haec ibi natura arboris. est autem eodem nomine et herba et in Aegypto caulis in palustrium genere. recedentibus enim aquis Nili riguis prouenit, similis fabae caule foliisque densa congerie stipatis, breuioribus tantum gracilioribusque. fructus in capite papaueri similis incisuris omnique alio modo; intus grana ceu milium. 108 incolae capita in aceruis putrefaciunt, mox separant lauando et siccata tundunt eoque pane utuntur. mirum est quod praeter haec traditur, sole occidente papauera ea comprimi et integi foliis, ad ortum autem aperiri, donec maturescant flosque, qui est candidus, decidat. 109 hoc amplius in Euphrate tradunt, et caput ipsum et florem uespera mergi usque in medias noctes totumque abire in altum, ut ne demissa quidem manu possit inueniri, reuerti deinde paulatimque subrigi et ad exortus solis emergere extra aquam ac florem patefacere atque etiamnum insurgere, ut plane ab aqua absit alte. 110 radicem lotos habet mali cotonei magnitudine, opertam nigro cortice, qualis et castaneas tegit. interius candidum corpus, gratum cibis et crudum, gratius decoctum siue aqua siue pruna. neque aliunde magis quam purgamentis eius sues crassescunt. [13,33] 111 Cyrenaica regio loton suae postponit paliuro. fruticosior haec fructuque magis rubens, cuius nucleus non simul mandatur; iucundus per se ac suauior e uino, quin et uina suco suo commendans. interior Africa ad Garamantas usque et deserta palmarum magnitudine et suauitate constat, nobilibus maxime circa delubrum Hammonis, [13,34] 112 sed circa Carthaginem Punicum malum cognomine sibi uindicat; aliqui granatum appellant. diuisit et in genera apyrenum uocando cui lignosus nucleus abesset; candidior ei natura et blandiores acini minusque amaris distincti membranis. 113 alias structura eorum quaedam ut in fauis, communis nucleos habentium. horum quinque species: dulcia, acria, mixta, acida, uinosa. Samia et Aegyptia distinguntur erythrocomis et leucocomis. corticis maior usus ex acerbis ad perficienda coria. flos balaustium uocatur, et medicis idoneus et tinguendis uestibus, quarum color inde nomen accepit. [13,35] 114 In Asia et Graecia nascuntur frutices epicactis, quem alii embolinen uocant, paruis foliis, quae pota contra uenena prosunt sicut erices contra serpentes, et in quo nascitur granum Cnidium, quod aliqui linum uocant, fruticem uero thymelaean, alii chamelaean, alii pyros achnen, aliqui cnestorem, alii cneorum. est similis oleastro, foliis angustioribus, cumminosis, si mordeantur, myrti magnitudine. semen colore et specie farris, ad medicinae tantum usum. [13,36] 115 Tragio frutciem sola Creta insula gignit, terebintho similem et semine, quod contra sagittarum ictus efficacissimum tradunt. eadem et tragacantham spinae albae radice, multum praelatam apud Medos aut in Achaia nascenti. pretium eius in libras III. [13,37] 116 Tragon et Asia fert siue scorpionem, ueprem sine foliis, racemis rubentibus, ad medicinae usum. myricen et Italia, quam tamaricen uocat, Achaia autem bryan siluestrem. insigne in ea quod satiua tantum fert gallae similem fructum. in Syria et Aegypto copiosa haec est, cuius infelicia ligna appellamus, qua tamen infeliciora sunt Graeciae. 117 gignit enim arborem ostryn, quam et ostryan uocant, solitariam circa saxa aquosa, similem fraxino cortice et ramis, folio piris, paulo tamen longioribus crassioribusque ac rugosis incisuris, quae per tota discurrunt, semine hordeo simili et colore. materies est dura atque firma, qua in domum inlata difficiles partus fieri produnt mortesque miseras. [13,38] 118 nec auspicatior in Lesbo insula arbor quae uocatur euonymos, non absimilis Punicae arbori — inter eam et laurum folia magnitudine, figura uero et mollitia Punicae —, floris candidi odore statim pestem denuntians. fert siliquas sesames, intus granum quadriangula figura, spissum, letale animalibus; nec non et folio eadem uis. succurrit aliquando praeceps alui exinanitio. [13,39] 119 Alexander Cornelius arborem leonem appellauit, ex qua facta esset Argo, similem robori uiscum ferenti, quae neque aqua neque igni posset corrumpi, sicuti nec uiscum, nulli alii cognitam, quod equidem sciam. [13,40] 120 Andrachlen omnes fere Graecis porcillacae nomine interpretantur, cum sit herba et andrachne uocetur unius litterae diuersitate. cetero andrachle est siluestris arbor neque in planis nascens, similis unedoni, folio tantum minore et numquam decidente, cortice non scabro quidem, sed qui circumgelatus uideri possit: tam tristis aspectus est. [13,41] 121 similis et coccygia folio, magnitudine minor. proprietatem habet fructum amittendi lanugine (pappum uocant), quod nulli alii arbori euenit. similis et apharce, bifera aeque quam andrachle. priorem fructum incipiente pubescere uua peragunt, alterum initio hiemis, quales eos non traditur. [13,42] 122 Et ferulam inter externas dixisse conueniat arborumque generi adscripsisse, quoniam quarundam naturae, sicuti distinguemus, lignum omne corticis loco habent forinsecus, ligni autem loco fungosam intus medullam ut sabuci, quaedam uero inanitatem ut harundines. 123 ferula calidis nascitur locis atque trans maria, geniculatis nodata scapis. duo eius genera: nartheca Graeci uocant adsurgentem in altitudinem, nartheciam uero semper humilem. a genibus exeunt folia, maxima ut quaeque terrae proxima. cetera natura eadem quae anetho, et fructu simili. nulli fruticum leuitas maior; ob id gestatu facilis baculorum usum senectuti praebet. [13,43] 124 Semen ferulae thapsian quidam uocauere, decepti quoniam ferula sine dubio est thapsia, sed sui generis, foliis feniculi, inani caule nec excedente baculi longitudinem. semen quale ferulae, radix candida. incisa lacte manat et contusa suco, nec corticem abdicant. omnia ea uenena: quippe etiam fodientibus nocet, si minima aspiret aura; intumescunt corpora, faciemque inuadunt ignes sacri; ob id cerato prius inlinunt. 125 quibusdam tamen morbis auxiliari dicunt medici permixtam aliis, item alopeciis suggillatisque ac liuentibus, ceu uero remedia desint, ut scelera non tractent. sed ista praetexunt noxio instrumento, tantumque inpudentiae est, ut uenenum artis esse persuadeant. thapsia in Africa uehementissima. quidam caulem incidunt per messes et in ipsa excauant radice, quo sucus confluat, arefactumque tollunt. 126 alii folia, caulem, radicem tundunt in pila et sucum in sole coactum diuidunt in pastillos. Nero Caesar claritatem ei dedit initio imperi, nocturnis grassationibus conuerberata facie inlinens id cum ture ceraque et secuto die contra famam cutem sinceram circumferens. ignem ferulis optime seruari certum est easque in Aegypto praecellere. [13,44] 127 Ubi et cappari, firmioris ligni frutex seminisque et cibis uulgati, caule quoque una plerumque decerpto. cauenda eius genera peregrina, si quidem Arabium pestilens, Africum gingiuis inimicum, Marmaricum uuluis et omnibus inflationibus. Apulum uomitus facit, stomachum et aluum soluit. quidam id cynosbaton uocant, alii ophiostaphylen. [13,45] 128 Frutectosi est generis et saripha, circa Nilum nascens, duorum ferme cubitorum altitudine, pollicari crassitudine, coma papyri, similique manditur modo, radice ferrariis officinis praecipua carbonis usu propter duritiam. [13,46] 129 Non omittendum est et quod Babylone seritur in spinis, quoniam non aliubi uiuit, sicut et uiscum in arboribus, sed illud in spina tantum quae regia uocatur. mirum quod eodem die germinat quo iniectum est — inicitur autem ipso canis ortu — et celerrime arborem occupat. condiunt eo uina et ideo serunt. spina illa nascitur et Athenis in Longis muris. [13,47] 130 Frutex est et cytisus, abAmphilocho Atheniense miris laudibus praedicatus pabulo omnium, aridus uero etiam suum, spondetque iugero eius annua HS MM uel mediocri solo reditus. utilitas quae eruo, sed ocior satias, perquam modico pinguescente quadripede, ita ut iumenta hordeum spernant. non ex alio pabulo lactis maior copia aut melio, super omnia pecudum medicina ualidas a morbis omnibus praestante. 131 quin et nutricibus in defectu lactis aridum atque in aqua decoctum potui cum uino dari iubet — firmiores excelsioresque infantes fore —, uiridem etiam gallinis aut, si inaruerit, madefactum. apes quoque numquam defore cytisi pabulo contingente promittunt Democritus atque Aristomachus. 132 nec aliud minoris impendi est. seritur, cum hordeum, aut uere semine ut porrum, uel caule autumno ante brumam; si semine, madidum, aut, si desint imbres, satum spargitur. plantae cubitales transferuntur scrobe pedali. seritur per aequinoctia tenero frutice, perficitur triennio, demetitur uerno aequinoctio, cum florere desiit, uel pueri anusue uilissima opera. 133 canus adspectu, angustioris trifoli frutex. datur animalibus post biduum semper, hieme uero quod inaruit madidum. satiant equos denae librae et ad portionem minora animalia, obiterque inter ordines alium, cepas seri fertile est. 134 inuentus est hic frutex in Cythno insula, inde tralatus in omnes Cycladas, mox in urbes Graecas, magno casei prouentu. praeterea — quo maxime miror rarum esse in Italia — non aestuum, non frigorum, non grandinum aut niuis iniuriam expauescit. adicit Hyginus, ne cossium quidem propter nullam gratiam ligni. [13,48] 135 Nascuntur etiam in mari frutices arboresque — minores in nostro —, Rubrum enim et totus orientis oceanus refertus est siluis. non habet lingua Latia nomen quod Graeci uocant phycos, quoniam alga herbarum maris uocabulum intellegitur, hic autem est frutex. folio lato, colore uiridi gignit quod quidam prason uocant, alii zostera. 136 alterum genus eiusdem capillaceo folio, simile feniculo, in saxis nascitur, superius in uadis haut procul litore, utrumque uerno, et interit autumno. circa Cretam insulam nato in petris purpuras quoque inficiunt, laudatissimo a parte aquilonis ut spongeis. tertium est gramini simile, radice geniculata et caule qualiter calami. [13,49] 137 lad genus fruticum bryon uocatur, folio lactucae, rugosiore tantum, iam hoc inferius nascens, in alto uero abies et quercus cubitali altitudine; ramis earum adhaerent conchae. quercu et tingui lanas tradunt, glandem etiam quasdam ferre in alto. naufragis haec deprehensa urinantibusque; 138 ea et aliae traduntur praegrandes circa Scionen. uitis enim passim nascitur, sed ficus sine foliis, rubro cortice. fit et palma fruticum generis. extra Herculis columnas porri fronde nascitur frutex et alius lauri ac thymi, qui ambo eiecti in pumicem transfigurantur. [13,50] 139 At in oriente mirum est statim a Copto per solitudines nihil gigni praeter spinam quae sitiens uocatur, et hanc rarum admodum, in mari uero Rubro siluas uirere, lauru maxime et oliua ferentibus bacas et, cum pluat, fungos, qui sole tacti mutantur in pumicem. fruticum ipsorum magnitudo ternum cubitorum est. caniculis referta maria, uix ut prospicere e naue tutum sit, remos plerumque ipsos inuadentibus. [13,51] 140 qui nauigauere ex Indico Alexandri milites frondem marinarum arborum tradidere in aqua uiridem fuisse, exemptam sole protinus in salem arescentem, iuncos quoque lapideos perquam similes ueris per litora, et in alto quasdam arbusculas colore bubuli cornus ramosas et cacuminibus rubentes, cum tractarentur, uitri modo fragiles, in igni autem ut ferrum inardescentes, restinctis colore suo redeunte. 141 eodem tractu insularum siluas operit aestus, quamquam altiores platanis populisque altissimis. folia iis laurea, flos uiolae et odore et colore, bacae ut oleis, et ipsae odoris iucundi, autumno nascentes, uere decidentes, foliis numquam deciduis. harum minores totas integit mare; maximarum cacumina extant, ad quae naues religantur et, cum recessit aestus, ad radices. alias quoque arbores in alto ab isdem accepimus eodem in mari uisas, semper folia retinentes, fructu earum lupino simili. [13,52] 142 Iuba tradit circa Trogodytarum insulas fruticem in alto uocari Isidis crinem, curalio similem esse foliis, praecisum mutato colore in nigrum durescere, cum cadat, frangi. item alium, qui uocatur chariton blepharon, efficacem in amatoriis. spatalia ex eo facere et monilia feminas; sentire eum se capi durarique cornus modo et hebetare aciem ferri. quod si fefellerint insidiae, in lapidem transfigurari.