[10,0] Liber X [10,1] 1 Sequitur natura auium, quarum grandissimi et paene bestiarum generis struthocameli Africi uel Aethiopici altitudinem equitis insidentis equo excedunt, celeritatem uincunt, ad hoc demum datis pinnis, ut currentem adiuuent. cetero non sunt uolucres nec a terra attolluntur. ungulae iis ceruinis similes, quibus dimicant, bisulcae et conprehendendis lapidibus utiles, quos in fuga contra sequentes ingerunt pedibus. 2 concoquendi sine dilectu deuorata mira natura, sed non minus stoliditas in tanta reliqui corporis altitudine, cum colla frutice occultauerint, latere sese existimantium. praemia ex iis oua, propter amplitudinem pro quibusdam habita uasis, conosque bellicos et galeas adornantes pinnae. [10,2] 3 Aethiopes atque Indi discolores maxime et inenarrabiles ferunt aues et ante omnes nobilem Arabiae phoenicem, haud scio an fabulose, unum in toto orbe nec uisum magno opere. aquilae narratur magnitudine, auri fulgore circa colla, cetero purpureus, caeruleam roseis caudam pinnis distinguentibus, cristis fauces caputque plumeo apice honestante. 4 primus atque diligentissime togatorum de eo prodidit Manilius, senator ille maximis nobilis doctrinis doctore nullo: neminem extitisse qui uiderit uescentem, sacrum in Arabia Soli esse, uiuere annis DXL, senescentem casiae turisque surculis construere nidum, replere odoribus et superemori. ex ossibus deinde et medullis eius nasci primo ceu uermiculum, inde fieri pullum, principioque iusta funera priori reddere et totum deferre nidum prope Panchaiam in Solis urbem et in ara ibi deponere. 5 cum huius alitis uita magni conuersionem anni fieri prodit idem Manilius iterumque significationes tempestatum et siderum easdem reuerti, hoc autem circa meridiem incipere quo die signum arietis sol intrauerit, et fuisse eius conuersionis annum prodente se P- Licinio Cn- Cornelio cos- CCXV. Cornelius Valerianus phoenicem deuolauisse in Aegyptum tradit Q- Plautio Sex- Papinio cos. allatus est et in urbem Claudii principis censura anno urbis DCCC et in comitio propositus, quod actis testatum est, sed quem falsum esse nemo dubitaret. [10,3] 6 Ex his quas nouimus aquilae maximus honos, maxima et uis. sex earum genera. g-melanaehtos a Graecis dicta, eadem leporaria, minima magnitudine, uiribus praecipua, colore nigricans, sola aquilarum fetus suos alit — ceterae, ut dicemus, fugant —, sola sine clangore, sine murmuratione. 7 conuersatur autem in montibus, secundi generis pygargus in oppidis et in campis, albicante cauda. tertii morphnos, quam Homerus et g-percnon uocat, aliqui et plangum et anatariam, secunda magnitudine et ui; huic uita circa lacus. Phemonoe, Apollinis dicta filia, dentes esse ei prodidit, mutae alias carentique lingua, eandem aquilarum nigerrimam, prominentiore cauda; consensit et Boeus. huius ingenium est et testudines raptas frangere e sublimi iaciendo, quae fors interemit poetam Aeschylum, praedictam fatis, ut ferunt, eius diei ruinam secura caeli fide cauentem. 8 quarti generis est percnopterus, eadem oripelargus, uulturina specie, alis minimis, reliqua magnitudine antecellens, sed inbellis et degener, ut quam uerberet coruus; eadem ieiuniae semper auiditatis et querulae murmurationis. sola aquilarum exanima fert corpora; ceterae, cum occidere, considunt. haec facit, ut quintum genus g-gnehsion uocetur uelut uerum solumque incorruptae originis, media magnitudine, colore subrutilo, rarum conspectu. superest haliaëtos, clarissima oculorum acie, librans ex alto sese uisoque in mari pisce praeceps in eum ruens et discussis pectore aquis rapiens. 9 illa, quam tertiam fecimus, aquaticas aues circa stagna adpetit mergentes se subinde, donec sopitas lassatasque rapiat. spectanda dimicatio, aue ad perfugia litorum tendente, maxime si condensa harundo sit, aquila inde ictu abigente alae et, cum adpetiit in lacu, scandente umbramque suam nanti sub aquam a litore ostendente, rursus aue in diuerso et ubi minime se credat expectari emergente. haec causa gregatim auibus natandi, quia plures simul non infestantur respersu pinnarum occaecantes. saepe et aquilae ipsae, non tolerantes pondus adprehensum, una merguntur. 10 haliaëtus tantum inplumes etiamnum pullos suos percutiens subinde cogit aduersos intueri solis radios et, si coniuentem umectantemque animaduertit, praecipitat e nido uelut adulterinum atque degenerem. illum, cuius acies firma contra stetit, educat. 11 haliaëti suum genus non habent, sed ex diuerso aquilarum coitu nascuntur. id quidem, quod ex his natum est, in ossifragis genus habet, e quibus uultures minores progenerantur et ex his magni, qui omnino non generant. quidam adiciunt genus aquilae quam barbatam uocant, Tusci uero ossifragam. [10,4] 12 Tribus primis et quinto aquilarum generi inaedificatur nido lapis aëtites, quem aliqui dixere gagiten, ad multa remedia utilis, nihil igne deperdens. — est autem lapis iste praegnans intus alio, cum quatias, uelut in utero sonante. — sed uis illa medica non nisi nido dereptis. 13 nidificant in petris et arboribus, pariunt et oua terna, excludunt pullos binos; uisi sunt et tres aliquando. alterum expellunt taedio nutriendi. quippe eo tempore ipsis cibum negauit natura, prospiciens ne omnium ferarum fetus raperentur. ungues quoque earum inuertuntur diebus his, albescunt inedia pinnae, ut merito partus suos oderint. sed eiectos ab iis cognatum genus ossifragi excipiunt et educant cum suis. 14 uerum adultos quoque persequitur parens et longe fugat, aemulos scilicet rapinae. et alioqui unum par aquilarum magno ad populandum tractu, ut satietur, indiget. determinant ergo spatia nec in proximo praedantur. rapta non protinus ferunt, sed primo deponunt expertaeque pondus tunc demum abeunt. 15 — oppetunt non senio nec aegritudine, sed fame, in tantum superiore adcrescente rostro, ut aduncitas aperiri non queat. — a meridiano autem tempore operantur et uolant; prioribus horis diei, donec inpleantur hominum conuentu fora, ignauae sedent. aquilarum pinnae mixtas reliquarum alitum pinnas deuorant. negant umquam solam hanc alitem fulmine exanimatam; ideo armigeram Iouis consuetudo iudicauit. [10,5] 16 Romanis eam legionibus Caius Marius in secundo consulatu suo proprie dicauit. erat et antea prima cum quattuor aliis: lupi, minotauri, equi aprique singulos ordines anteibant. paucis ante annis sola in aciem portari cepta erat, reliqua in castris relinquebantur; Marius in totum ea abdicauit. ex eo notatum, non fere legionis umquam hiberna esse castra ubi aquilarum non sit iugum. 17 Primo et secundo generi non minorum tantum quadripedum rapina, sed etiam cum ceruis proelia. multum puluerem uolutatu collectum insidens cornibus excutit in oculos, pinnis uerberans, donec praecipitet in rupes. nec unus hostis illi satis: est acrior cum dracone pugna multoque magis anceps, etiamsi in aëre. oua hic consectatur aquilae malefica. aquila ob hoc rapit ubicumque uisum, ille multiplici nexu alas ligat, ita se inplicans, ut simul decidat ipse. [10,6] 18 Celebris apud Seston urbem aquilae gloria est: educatam a uirgine retulisse gratiam aues primo, mox deinde uenatus adgerentem, defuncta postremo in rogum accensum eius iniecisse sese et simul conflagrasse. quam ob causam incolae quod uocant heroum in eo leo fecere, appellatum Iouis et Virginis, quoniam illi deo ales adscribitur. [10,7] 19 Vulturum praeualent nigri. nidos nemo attigit; ideo et fuere qui putarent illos ex aduerso orbe aduolare. falso: nidificant in excelsissimis rupibus; fetus quidem saepe cernuntur, fere bini. Umbricius, haruspicum in nostro aeuo peritissimus, parere tradit oua XIII, uno ex his reliqua oua nidumque lustrare, mox abicere. triduo autem ante aduolare eos, ubi cadauera futura sunt. [10,8] 20 Sanqualem auem atque inmusulum augures Romani magnae in quaestione habent. inmusulum aliqui uulturis pullum arbitrantur esse et sanqualem ossifragum. Masurius sanqualem ossifragam esse dicit, inmusulum autem pullum aquilae prius quam albicet cauda. quidam post Mucium augurem uisos non esse Romae confirmauere; ego, quod ueri similius, in desidia rerum omnium arbitror non agnitos. [10,9] 21 Accipitrum genera sedecim inuenimus, ex his aegithum, claudum altero pede, prosperrimi augurii nuptialibus negotiis et pecuariae rei; triorchem a numero testium, cui principatum in auguriis Phemonoe dedit. buteonum hunc appellant Romani, familia etiam cognominata, cum prospero auspicio in ducis naui sedisset. epileum Graeci uocant qui solus omni tempore apparet; ceteri hieme abeunt. 22 distinctio generum ex auiditate: alii non nisi e terra rapiunt auem, alii non nisi circa arbores uolitantem, alii sedentem in sublimi, aliqui uolantem in aperto. itaque et columbae nouere ex his pericula uisoque considunt uel subuolant, contra naturam eius auxiliantes sibi. in insula Africae Cerne in oceano accipitres totius Masaesyliae humi fetificant nec alibi nascuntur, illis adsueti gentibus. [10,10] 23 In Thraciae parte super Amphipolim homines et accipitres societate quadam aucupantur. hi ex siluis et harundinetis excitant aues, illi superuolantes deprimunt rursus; captas aucupes diuidunt cum iis. traditum est missas in sublime sibi excipere eos et, cum sit tempus capturae, clangore ac uolatus genere inuitare ad occasionem. simile quiddam lupi ad Maeotim paludem faciunt. nam nisi partem a piscantibus suam accepere, expansa eorum retia lacerant. 24 Accipitres auium non edunt corda. nocturnus accipiter cybindis uocatur, rarus etiam in siluis, interdiu minus cernens. bellum interneciuum gerit cum aquila, cohaerentesque saepe prenduntur. [10,11] 25 Coccyx uidetur ex accipitre fieri, tempore auni figuram mutans, quoniam tunc non apparent reliqui nisi perquam paucis diebus. ipse quoque, modico tempore aestatis uisus, non cernitur postea. est autem neque aduncis unguibus, solus accipitrum, nec capite similis illis neque alio quam colore, ac uisu columbi potius; quin et absumitur ab accipitre, si quando una apparuere, sola omnium auis a suo genere interempta. mutat autem et uocem. 26 procedit uere, occultatur caniculae ortu, inter quae parit in alienis nidis, maxime palumbium, maiore ex parte singula oua, quod nulla alia auis, raro bina. causa pullos subiciendi putatur quod sciat se inuisam cunctis auibus; nam minutae quoque infestant. ita non fore tutam generi suo stirpem opinatur, ni fefellerit; quare nullum facit nidum, alioqui trepidum animal. 27 educat ergo subditum adulterato feta nido. ille, auidus ex natura, praeripit cibos reliquis pullis, itaque pinguescit et nitidus in se nutricem conuertit. illa gaudet eius specie miraturque sese ipsam, quod talem pepererit; suos comparatione eius damnat ut alienos absumique etiam se inspectante patitur, donec corripiat ipsam quoque, iam uolandi potens. nulla tunc auium suauitate carnis comparatur illi. [10,12] 28 Milui ex eodem accipitrum genere magnitudine differunt. notatum in his, rapacissimam et famelicam semper alitem nihil esculenti rapere umquam e funerum ferculis nec Olympiae ex ara ac ne ferentium quidem manibus nisi lugubri municipiorum inmolantium ostento. iidem uidentur artem gubernandi docuisse caudae flexibus, in caelo monstrante natura quod opus esset in profundo. milui et ipsi hibernis mensibus latent, non tamen ante hirundinem abeuntes. traduntur autem et a solstitiis adfici podagra. [10,13] 29 Volucrum prima distinctio pedibus maxime constat: aut enim aduncos ungues habent aut digitos, aut palmipedum in genere sunt, uti anseres et aquaticae fere aues. aduncos ungues habentia carne tantum uescuntur ex parte magna; [10,14] 30 cornices et alio pabulo, ut quae duritiam nucis rostro repugnantem uolantes in altum in saxa tegulasue iaciant iterum ac saepius, donec quassatam perfringere queant. ipsa ales est inauspicatae garrulitatis, a quibusdam tamen laudata. ab arcturi sidere ad hirundinum aduentum notatur eam in Mineruae lucis templisque raro, alicubi omnino non aspici, sicut Athenis; * inauspicatissima fetus tempore, hoc est post solstitium. *praeterea sola haec etiam uolantes pullos aliquamdiu pascit*. 31 ceterae omnes ex eodem genere pellunt nidis pullos ac uolare cogunt, [10,15] sicut et corui, qui et ipsi non carne tantum aluntur. sed robustos quoque fetus suos fugant longius; itaque paruis in uicis non plus bina coniugia sunt, circa Crannonem quidem Thessaliae singula perpetuo. genitores suboli loco cedunt. 32 Diuersa in hac et supradicta alite quaedam. corui ante solstitium generant; iidem aegrescunt sexagenis diebus, siti maxime, ante quam fici coquantur autumno. cornix ab eo tempore corripitur morbo. Corui pariunt, cum plurimum, quinos. ore eos parere aut coire uulgus arbitratur ideoque grauidas, si ederint coruinum ouum, per os partum reddere atque in totum difficulter parere, si tecto inferantur. Aristoteles negat: non Hercule magis quam in Aegypto ibim, sed illam osculationem, quae saepe cernitur, qualem in columbis esse. 33 corui in auspiciis soli uidentur intellectum habere significationum suarum. nam cum Medi hospites occisi sunt, omnes e Peloponneso et Attica regione uolauerunt. pessima eorum significatio, cum gluttiunt uocem uelut strangulati. [10,16] 34 Uncos ungues et nocturnae aues habent, ut noctuae, bubo, ululae. omnium horum hebetes interdiu oculi. bubo, funebris et maxime abominatus publicis praecipue auspiciis, deserta incolit nec tantum desolata, sed dira etiam et inaccessa, noctis monstrum, nec cantu aliquo uocalis, sed gemitu. 35 itaque in urbibus aut omnino in luce uisus dirum ostentum est. priuatorum domibus insidentem plurium scio non fuisse feralem. uolat numquam quo libuit, sed trauersus aufertur. Capitolii cellam ipsam intrauit Sexto Palpellio Histro L- Pedanio cos-, propter quod nonis Martis urbs lustrata est eo anno. [10,17] 36 Inauspicata est et incendiaria auis, quam propter saepenumero lustratam urbem in annalibus inuenimus, sicut L- Cassio C- Mario cos-, quo anno et bubone uiso lustratam esse. quae sit auis ea, non reperitur nec traditur. quidam ita interpretantur, incendiariam esse quaecumque apparuerit carbonem ferens ex aris uel altaribus; alii spinturnicem eam uocant, sed haec ipsa quae esset inter aues, qui se scire diceret non inueni. 37 cliuiam quoque auem ab antiquis nominatam animaduerto ignorari — quidam clamatoriam dicunt, Labeo prohibitoriam —, et apud Nigidium super appellatur auis, quae aquilarum oua frangat. sunt praeterea conplura genera depicta in Etrusca disciplina saeculis non uisa, quae nunc defecisse mirum est, cum abundent etiam quae gula humana populatur. [10,18] 38 Externorum de auguriis peritissime scripsisse Hylas nomine putatur. is tradit noctuam, bubonem, picum arbores cauantem, trygonem, cornicem a cauda de ouo exire, quoniam pondere capitum peruersa oua posteriorem partem corporum fouendam matri adplicent. [10,19] 39 Noctuarum contra aues sollers dimicatio. maiore circumdatae multitudine resupinae pedibus repugnant collectaeque in artum rostro et unguibus totae teguntur. auxiliatur accipiter collegio quodam naturae bellumque partitur. noctuas sexagenis diebus hiemis cubare et nouem uoces habere tradit Nigidius. [10,20] 40 Sunt et paruae aues uncorum unguium, ut pici Martio cognomine insignes et in auspiciis magni. quo in genere arborum cauatores scandentes in subrectum felium modo, illi uero et supini, percussi corticis sono pabulum subesse intellegunt. pullos in cauis educant auium soli. adactos cauernis eorum a pastore cuneos admota quadam ab iis herba elabi creditur uulgo. Trebius auctor est clauum cuneumue adactum quanta libeat ui arbori, in qua nidum habeat, statim exilire cum crepitu arboris, cum insederit {clauo aut cuneo}. 41 ipsi principales Lati sunt in auguriis a rege qui nomen huic aui dedit. unum eorum praescitum transire non queo. in capite praetoris urbani Aelii Tuberonis in foro iura pro tribunali reddentis sedit ita placide, ut manu prehenderetur. respondere uates exitium imperio portendi, si dimitteretur, at si exanimaretur, praetori. et ille auem protinus concerpsit nec multo post impleuit prodigium. [10,21] 42 Vescuntur et glande in hoc genere pomisque multae, sed quae carne tantum, non bibunt, excepto miuo, quod ipsum in auguriis dirum est. uncos ungues habentes omnino non congregantur et sib quaeque praedantur. sunt autem omnes fere altiuolae praeter nocturnas, et magis maiores. omnibus alae grandes, corpus exiguum. ambulant difficulter; in petris raro consistunt curuatura unguium prohibente. [10,22] 43 Nunc de secundo genere dicamus, quod in duas diuiditur species, oscines et alites. illarum generi cantus oris, his magnitudo differentiam dedit; itaque praecedent et ordine, omnesque reliquas in iis pauonum genus cum forma tum intellectu eius et gloria. gemmantes laudatus expandit colores, aduerso maxime sole, quia sic fulgentius radiant. simul umbrae quosdam repercussus ceteris, qui et in opaco clarius micant, conchata quaerit cauda omnesque in aceruum contrahit pinnarum quos spectari gaudet oculos. 44 idem cauda annuis uicibus amissa cum foliis arborum, donec renascatur alia cum flore, pudibundus ac maerens quaerit latebram. uiuit annis XXV. colores fundere incipit in trimatu. ab auctoribus non gloriosum tantum animal hoc traditur, sed et maliuolum, sicut anserem uerecundum, quoniam has quoque quidam addiderunt notas in iis, haut probatas mihi. [10,23] 45 Pauonem cibi gratia Romae primus occidit orator Hortensius aditiali cena sacerdotii. saginare primus instituit circa nouissimum piraticum bellum M. Aufidius Lurco exque eo quaestu reditus HS sexagena milia habuit. [10,24] 46 proxime gloriam sentiunt et his nostri uigiles nocturni, quos excitandis in opera mortalibus rumpendoque somno natura genuit. norunt sidera et ternas distinguunt horas interdiu cantu. cum sole eunt cubitum quartaque castrensi uigilia ad curas laboremque reuocant nec solis ortum incautis patiuntur obrepere diemque uenientem nuntiant cantu, ipsum uero cantum plausu laterum. 47 imperitant suo generi et regnum in quacumque sunt domo exercent. dimicatione paritur hod inter ipsos uelut ideo tela agnata cruribus suis intellegentium, nec finis saepe commorientibus. quod si palma contigit, statim in uictoria canunt seque ipsi principes testantur; uictus occultatur silens aegreque seruitium patitur. et plebs tamen aeque superba graditur ardua ceruice, cristis celsa, caelumque sola uolucrum aspicit crebra, in sublime caudam quoque falcatam erigens. itaque terrori sunt etiam leonibus ferarum generosissimis. 48 iam ex his quidam ad bella tantum et proelia adsidua nascuntur — quibus etiam patrias nobilitarunt, Rhodum aut Tanagram; secundus est honos habitus Melicis et Chalcidicis —, ut plane dignae aliti tantum honoris perhibeat Romana purpura. 49 horum sunt tripudia solistima, hi magistratus nostros cotidie regunt domusque ipsis suas claudunt aut reserant. hi fasces Romanos inpellunt aut retinent, iubent acies aut prohibent, uictoriarum omnium toto orbe partarum auspices. hi maxime terrarum imperio imperant, extis etiam fibrisque haut aliter quam opimae uictimae diis grati. habent ostenta et praeposteri eorum uespertinique cantus: namque totis noctibus canendo Boeotiis nobilem illam aduersus Lacedaemonios praesagiuere uictoriam, ita coniecta interpretatione, quoniam uicta ales illa non caneret. [10,25] 50 Desinunt canere castrati, quod duobus fit modis, lumbis adustis candente ferro aut imis cruribus, mox ulcere oblito figlina creta; facilius ita pinguescunt. Pergami omnibus annis spectaculum gallorum publice editur ceu gladiatorum. inuenitur in annalibus in agro Ariminensi M- Lepido Q- Catulo cos. in uilla Galerii locutum gallinaceum, semel, quod equidem sciam. [10,26] 51 Et anseri uigil cura Capitolio testata defenso, per id tempus canum silentio proditis rebus, quam ob causam cibaria anserum censores in primis locant. quin et fama amoris Aegii dilecta forma pueri nomine - - - Olenii et Glauces Ptolemaeo regi cithari canentis, quam eodem tempore et aries amasse proditur. potest et sapientiae uideri intellectus iis esse: ita comes perpetuo adhaesisse Lacydi philosopho dicitur, nusquam ab eo, non in publico, non in balineis, non noctu, non interdiu, digressus. [10,27] 52 Nostri sapientiores, qui eos iecoris bonitate nouere. fartilibus in magnam amplitudinem crescit, exemptum quoque lacte mulso augetur. nec sine causa in quaestione est, quis tantum bonum inuenerit, Scipio Metellus uir consularis an Marcus Seius eadem aetate eques Romanus. sed, quod constat, Messalinus Cotta, Messale oratoris filius, palmas pedum ex iis torrere atque patinis cum gallinaceorum cristis condire repperit; tribuetur enim a me culinis cuiusque palma cum fide. 53 mirum in hac alite a Morinis usque Romam pedibus uenire. fessi proferentur ad primos; ita ceteri stipatione naturali propellunt eos. Candidorum alterum uectigal in pluma. uelluntur quibusdam locis bis anno, rursus plumigeri uestiuntur. mollior quae corpori proxima, et e Germania laudatissima. candidi ibi, uerum minores; gantae uocantur. 54 pretium plumae eorum in libras denarii quini. et inde crimina plerumque auxiliorum praefectis, a uigili statione ad haec aucupia dimissis cohortibus totis; eoque deliciae processere, ut sine hoc instrumento durare iam ne uirorum quidem ceruices possint. [10,28] 55 Aliud repperit Syriae pars quae Commagene uocatur, adipem eorum in uase aereo cum cinnamo niue multa obrutum ac rigore gelido maceratum ad usum praeclari medicaminis, quod ab gente dicitur Commagenum. [10,29] 56 Anserini generis sunt chenalopeces et, quibus lautiores epulas non nouit Britannia, chenerotes, fere ansere minores. decet tetraonas suus nitor absolutaque nigritia, in superciliis cocci rubor. alterum eorum genus uulturum magnitudinem excedit, quorum et colorem reddit, nec ulla ales, excepto struthocamelo, maius corpore inplens pondus, in tantum aucta, ut in terra quoque inmobilis prehendatur. gignunt eos Alpes et septentrionalis regio. in uiuariis saporem perdunt. 57 moriuntur contumacia spiritu reuocato. proximae iis sunt quas Hispania aues tardas appellat, Graecia g-ohtidas, damnatas in cibis; emissa enim ossibus medulla odoris taedium extemplo sequitur. [10,30] 58 Indutias habet genus Pygmaea abscessu gruum, ut diximus, cum iis dimicantium. inmensus est tractus, quo ueniunt, si quis reputet, a mari Eoo. quando proficiscantur consentiunt; uolant ad prospiciendum alte, ducem quem sequantur eligunt, in extremo agmine per uices qui adclament dispositos habent et qui gregem uoce contineant. 59 excubias habent nocturnis temporibus lapillum pede sustinentes, qui laxatus somno et decidens indiligentiam coarguat; ceae dormiunt, capite subter alam condito alternis pedibus insistentes. dux erecto prouidet collo ac praedicit. eaedem mansuefactae lasciuiunt gyrosque quosdam indecoro cursu uel singulae peragunt. 60 certum est, Pontum transuolaturas primum omnium angustias petere inter do promunturia Criu Metopon et Carambim, mox saburra stabiliri; cum medium transierint, abici lapillos e pedibus, cum attigerint continentem, et e gutture harenam. Cornelius Nepos, qui Diui Augusti principatu obiit, cum scriberet turdos paulo ante coeptos saginari, addidit ciconias magis placere quam grues, cum haec nunc ales inter primas expetatur, illam nemo uelit attigisse. [10,31] 61 Ciconiae quonam e loco ueniant aut quo se referant, inconpertum adhuc est. e longinquo uenire non dubium eodem quo grues modo, ilas hiemis, has aestatis aduenas. abiturae congregantur in loca certa comitataeque sic, ut nulla generis sui relinquatur nisi captiua et serua, ceu lege praedicta die recedunt. nemo uidit agmen discedentium, cum discessurum appareat, nec uenire, sed uenisse cernimus. utrumque nocturnis fit temporibus, et quamuis ultra citraue peruolent, numquam tamen aduenisse usque nisi noctu existimantur. 62 Pythonos comen uocant in Asia patentibus campis, ubi congregatae inter se commurmurant eamque, quae nouissima aduenit, lacerant atque ita abeunt. notatum post idus Augustas non temere uisas ibi. sunt qui ciconiis non inesse linguam confirment. honos iis serpentium exitio tantus, ut in Thessalia capital fuerit occidisse eademque legibus poena, quae in homicidam. [10,32] 63 Simili anseres quoque et olores ratione commeant, sed horum uolatus cernitur. Liburnicarum more rostrato impetu feruntur, facilius ita findentes aëra quam si recta fronte inpellerent; a tergo sensim dilatante se cuneo porrigitur agmen largeque inpellenti praebetur aurae. colla inponunt praecedentibus, fessos duces ad terga recipiunt. — (Ciconiae nidos eosdem repetunt, genetricum senectam inuicem educant) — olorum morte narratur flebilis cantus, falso, ut arbitror, aliquot experimentis. iidem mutua carne uescuntur inter se. [10,33] 64 Verum haec commeantium per maria terrasque peregrinatio non patitur differri minores quoque, quibus est natura similis. utcumque enim supra dictas magnitudo et uires corporum inuitare uideri possint, 65 coturnices ante etiam semper adueniunt quam grues, parua auis et, cum ad nos uenit, terrestris potius quam sublimis. aduolant et hae simili modo, non sine periculo nauigantium, cum adpropinquauere terris. quippe uelis saepe incidunt, et hoc semper noctu, merguntque nauigia. 66 iter est iis per hospitia certa. austro non uolant, umido scilicet et grauiore uento; aura tamen uehi uolunt propter pondus corporum uiresque paruas — hinc uolantium illa conquestio labore expressa —, aquilone ergo maxime uolant, ortygometra duce. primam earum terrae adpropinquantem accipiter rapit. semper hic remeantes comitatum sollicitant, abeuntque una persuasae glottis et otus et cychramus. 67 glottis praelongam exerit linguam, unde ei nomen. hanc initio blandita peregrinatione auide profectam paenitentia in uolatu cum labore scilicet subit: reuerti incomitatam piget et sequi nec umquam plus uno die pergit, in proximo hospitio deserit. uerum inuenitur alia antecedente anno relicta simili modo in singulos dies. 68 cychramus perseuerantior festinat etiam peruenire ad expetitas sibi terras. itaque noctu {is} eas excitat admonetque itineris. otus bubone minor est, noctuis maior, auribus plumeis eminentibus, unde et nomen illi — quidam Latine axionem uocant —, imitatrix alias auis ac parasita et quodam genere saltatrix. capitur haut difficulter ut noctuae, intentam in aliquem circumeunte alio. 69 quod si uentus agmen aduerso flatu coepit inbibere, pondusculis lapidum adprehensis aut gutture harena repleto stabilitae uolant. coturnicibus ueneni semen gratissimus cibus, quam ob causam eas damnauere mensae, simulque comitialem propter morbum despui suetum, quem solae animalium sentiunt praeter hominem. [10,34] 70 Abeunt et hirundines hibernis mensibus, sola carne uescens auis ex iis quae aduncos ungues non habent. sed in uicina abeunt apricos secutae montium recessus, inuentaeque iam sunt ibi nudae atque deplumes. Thebarum tecta subire negantur, quoniam urbs illa saepius capta sit, nec Bizyes in Threcia propter scelera Terei. 71 Caecina Volaterranus equestris ordinis, quadrigarum dominus, conprehensas in urbem secum auferens uictoriae nuntias amicis mittebat in eundem nidum remeantes inlito uictoriae colore. tradit et Fabius Pictor in annalibus suis, cum obsideretur praesidium Romanum a Ligustinis, hirundinem a pullis ad se adlatam, ut lino ad pedem eius adligato nodis significaret, quoto die adueniente auxilio eruptio fieri deberet. [10,35] 72 Abeunt et merulae turdique et sturni simili modo in uicina. sed hi plumam non amittunt nec occultantur, uisi saepe ibi quo hibernum pabulum petunt; itaque in Germania hieme maxime turdi cernuntur. uerius turtur occultatur pinnasque amittit. abeunt et palumbes; quonam et in his incertum. 73 sturnorum generi proprium cateruatim uolare et quodam pilae orbe circumagi, omnibus in medium agmen tendentibus. uolucrum soli hirundini flexuosi uolatus uelox celeritas, quibus ex causis neque rapinae ceterarum alitum obnoxia est. eadem sola auium non nisi in uolatu pascitur. [10,36] Temporum magna differentia auibus: perennes, ut columbae, semenstres, ut hirundines, trimenstres, ut turdi, turtures, et quae, cum fetum eduxere, abeunt, ut galguli, upupae. [10,37] 74 Auctores sunt omnibus annis aduolare Ilium ex Aethiopia aues et confligere ad Memnonis tumulum, quas ob id Memnonidas uocant. hoc idem quinto quoque anno facere eas in Aethiopia circa regiam Memnonis, exploratum sibi Cremutius tradit. [10,38] simili modo pugnant Meleagrides in Boeotia. Africae hoc est gallinarum genus, gibberum, uariis sparsum plumis. quae nouissimae sunt peregrinarum auium in mensas receptae propter ingratum uirus; uerum Meleagri tumulus nobiles eas fecit. [10,39] 75 Seleucides aues uocantur quarum aduentum ab Ioue precibus inpetrant Cadmi montis incolae, fruges eorum locustis uastantibus. nec unde ueniant quoue abeant compertum, numquam conspectis nisi cum praesidio earum indigetur. [10,40] inuocant et Aegyptii ibis suas contra serpentium aduentum, et Elei Myacoren deum muscarum multitudine pestilentiam adferente, quae protinus intereunt quam litatum est ei deo. [10,41] 76 Sed in secessu auium et noctuae paucis diebus latere traduntur, quarum genus in Creta insula non esse, etiam, si qua inuecta sit, emori. nam haec quoque mira naturae differentia: alia aliis locis negat, tamquam genera frugum fruticumue, sic et animalium; non nasci tralaticium, inuecta emori mirum. quod illud est unius generis saluti aduersum, quaeue ista naturae inuidia? aut qui terrarum dicti auibus termini? Rhodos aquilam non habet. 77 Transpadana Italia iuxta Alpes Larium lacum appellat amoenum arbusto agro, ad quem ciconiae non permeant, sicuti nec octauum citra lapidem ab eo inmensa alioqui finitimo Insubrum tractu examina graculorum monedularum, cui soli aui furacitas argenti aurique praecipue mira est. picus Martius in Tarentino agro negatur esse. 78 nuper et adhuc tamen rara ab Appennino ad urbem uersus cerni coepere picarum genera, quae longa insignes cauda uariae appellantur; proprium iis caluescere omnibus annis, cum serantur rapa. perdices non transuolant Boeotiae fines in Attica, nec ulla auis in Ponto insula, qua sepultus est Achilles, sacratam ei aedem. in Fidenate agro iuxta urbem ciconiae nec pullos nec nidum faciunt. at in agrum Volaterranum palumbium uis e mari quotannis aduolat. 79 Romae in aedem Herculis in foro Boario nec muscae nec canes intrant. multa praeterea similia, quae prudens subinde omitto in singulis generibus, fastidio parcens, quippe cum Theophrastus tradat inuecticias esse in Asia etiam columbas et pauones et ceruos et in Cyrenaica uocales ranas. [10,42] 80 Alia admiratio circa oscines. fere mutant colorem uocemque tempore anni ac repente fiunt aliae, quod in grandiore alitum genere grues tantum; hae enim senectute nigrescunt. merula ex nigra rufescit, canit aestate, hieme balbutit, circa solstitum muta. rostrum quoque anniculis in ebur transfiguratur, dumtaxat maribus. turdis colos aestate circa ceruicem uarius, hieme concoloribus. [10,43] 81 Lusciniis diebus ac noctibus continuis XV garrulus sine intermissu cantus densante se frondium germine, non in nouissimis digna miratu aue. primum tanta uox tam paruo in corpusculo, tam pertinax spiritus; deinde in una perfecta musica scientia: modulatus editur sonus et nunc continuo spiritu trahitur in longum, nunc uariatur inflexo, nunc distinguitur conciso, copulatur intorto, promittitur reuocato, 82 infuscatur ex inopinato, interdum et seum ipse murmurat, plenus, grauis, acutus, creber, extentus, ubi uisum est, uibrans, summus, medius, imus. breuiterque omnia tam paruulis in faucibus, quae tot exquisitis tibiarum tormentis ars hominum excogitauit, non ut sit dubium hanc suauitatem praemonstratam efficacia auspicio, cum in ore Stesichori cecinit infantis. ac ne quis dubitet artis esse, plures singulis sunt cantus, nec iidem omnibus, sed sui cuique. 83 certant inter se, palamque animosa contentio est. uicta morte finit saepe uitam spiritu prius deficiente quam cantu. meditantur aliae iuueniores uersusque quos imitentur accipiunt. audit discipula intentione magna et reddit, uicibusque reticent: intelligitur emendatae correptio et in docente quaedam reprehensio. 84 ergo seruorum illis pretia sunt, et quidem ampliora quam quibus olim armigeri parabantur. scio HS VI candidam alioqui, quod est prope inuisitatum, uenisse, quae Agrippinae Claudi principis coniugi dono daretur. uisum iam saepe iussas canere coepisse et cum symphonia alternasse, sicut homines repertos qui sonum earum addita in transuersas harundines aqua foramen inspirantes linguaeue parua aliqua opposita mora indiscreta redderent similitudine. 85 sed hae tantae tamque artifices argutiae a XV diebus paulatim desinunt, nec ut fatigatas possis dicere aut satiatas. mox aestu aucto in totum alia uox fit, nec modulata aut uaria; mutatur et color. postremo hieme ipsa non cernitur. linguis earum tenuitas illa prima non est quae ceteris auibus. pariunt uere primo, cum plurimum, sena oua. [10,44] 86 Alia ratio ficedulis, nam formam simul coloremque mutant. hoc nomen autumno habent, postea melancoryphi uocantur. sic et erithacus hieme, idem phoenicurus aestate. mutat et upupa, ut tradit Aeschylus poeta, obscena alias pastu auis, crista uisenda plicatili, contrahens eam subrigensque per longitudinem capitis. [10,45] 87 Oenanthe quidem etiam statos latebrae dies habet. exoriente sirio occultata ab occasu eiusdem prodit, quod miremur, ipsis diebus utrumque. chlorion quoque, qui totus est luteus, hieme non uisus, circa solstitia procedit. merulae circa Cyllenen Arcadiae, nec usque aliubi, candidae nascuntur. ibis circa Pelusium tantum nigra est, ceteris omnibus locis candida. [10,46] 88 Oscines praeter exceptas non temere fetus faciunt ante aequinoctium uernum aut post autumnale, ante solstitium autem dubios, post solstitium uitales. [10,47] 89 Eo maxime sunt insignes halcyones. dies earum partus maria quique nauigant nouere. ipsa auis paulo amplior passere, colore cyanea et parte inferiore tantum purpurea, candidis admixta pinnis collo, gracili ac procero rostro. alterum genus earum magnitudine distinguitur et cantu: minores in harundinetis canunt. 90 halcyonem uidere rarissimum est nec nisi uergiliarum occasu et circa solstitia brumamue, naue aliquando circumuolata statim in latebras abeuntem. fetificant bruma, qui dies halcyonides uocantur, placido mari per eos et nauigabili, Siculo maxime. faciunt autem VII ante brumam diebus nidos et totidem sequentibus pariunt. 91 nidi earum admirationem habent pilae figura paulum eminenti, ore perquam angusto, grandium spongearum similitudine. ferro intercidi non queunt, franguntur ictu ualido, ut spuma arida maris. nec unde confingantur inuenitur; putant ex spinis aculeatis, piscibus enim uiuunt. subeunt et in amnes. pariunt oua quina. [10,48] Gauiae in petris nidificant, mergi et in arboribus. pariunt plurimum terna, sed gauiae aestate, mergi incipiente uere. [10,49] 92 Halcyonum nidi figura reliquarum quoque sollertiae admonet, neque alia parte ingenia auium magis admiranda sunt. hirundines luto construunt, stramento roborant. si quando inopia est luti, madefactis multa aqua pinnis puluerem spargunt; ipsum uero nidum mollibus plumis floccisque consternunt tepefaciendis ouis, simul ne durus sit infantibus pullis. in fetu summa aequitate alternant cibum. notabili munditia egerunt excrementa pullorum adultioresque circumagi docent et foris saturitatem emittere. 93 alterum est hirundinum genus rusticarum et agrestium, quae raro in domibus diuersos figura, sed eadem materia confingunt nidos, totos supinos, faucibus porrectis in angustum, utero capaci, mirum qua peritia et occultandis habiles pullis et substernendis mollis. 94 in Aegypti Heracleotico ostio molem continuatione nidorum euaganti Nilo inexpugnabilem opponunt stadii fere unius spatio, quod humano opere perfici non posset. in eadem Aegypto iuxta oppidum Copton insula est sacra Isidi, quam ne laceret amnis idem, muniunt opere, incipientibus uernis diebus palea et stramento rostrum eius firmantes, continuatis per triduum noctibus tanto labore, ut multas in opere emori constet; eaque militia illis cum anno redit semper. 95 tertium est earum genus: excauant ripas atque ita internidificant. — (Harum pulli ad cinerem ambusti mortifero faucium malo multisque aliis morbis humani corporis medentur) — non faciunt hae nidos migrantque multis diebus ante, si futurum est, ut auctus amnis attingat. [10,50] 96 In genere uitiparrarum est cui nidus ex musco arido ita absoluta perficitur pila, ut inueniri non possit aditus. acanthylis appellatur eadem figura ex lino intexens. picorum aliquis suspenditur surculo primis in ramis cyathi modo, ut nulla quadripes possit accedere. galgulos quidem ipsos dependentes pedibus somnum capere confirmant, quia tutiores ita se sperent. 97 iam publicum quidem omnium est tabulata ramorum sustinendo nido prouide eligere, camarare ab imbri aut fronde protegere densa. in Arabia cinnamolgus auis appellatur cinnami surculis nidificans; plumbatis eos sagittis decutiunt indigenae mercis gratia. in Scythis auis magnitudine otidis binos parit in leporina pelle semper in cacuminibus ramorum suspensa. 98 picae cum diligentius uisum ab homine nidum sensere, oua transgerunt alio. hoc in iis auibus, quarum digit non sint accommodati conplectendis transferendisque ouis, miro traditur modo. namque surculo super bina oua inposito ac feruminato alui glutino, subdita ceruice medio, aequa utrimque libra deportant alio. [10,51] 99 Nec uero iis minor sollertia, quae cunabula in terra faciunt corporis grauitate prohibitae sublime petere. merops uocatur genitores suos reconditos pascens, pallido intus colore pinnarum, superne cyaneo, priore parte subrutilo. nidificat in specu sex pedum defossa altitudine. 100 Perdices spina et frutice sic muniunt receptaculum, ut contra feram abunde uallentur. ouis stragulum molle puluere contumulant nec in quo loco peperere incubant: ne cui frequentior conuersatio suspecta sit, transferunt alio. illae quidem et maritos suos fallunt, quoniam intemperantia libidinis frangunt earum oua, ne incubando detineantur. tunc inter se dimicant mares desiderio feminarum; uictum aiunt uenerem pati. 101 id quidem et coturnices Trogus et gallinaceos aliquando, perdices uero a domitis feros et nouos aut uictos iniri promiscue. capiuntur quoque pugnacitate eiusdem libidinis, contra aucupis inlicem exeunte in proelium duce totius gregis. capto eo procedit alter ac subinde singuli. rursus circa conceptum feminae capiuntur contra aucupum feminam exeuntes, ut rixando abigant eam. 102 nec in alio animali par opus libidinis. si contra mares steterint, feminae aura ab iis flante praegnantes fiunt, hiantes autem exerta lingua per id tempus aestuant. concipiunt et superuolantium adflatu, saepe uoce tantum audita masculi, adeoque uincit libido etiam fetus caritatem, ut illa furtim et in occulto incubans, cum sensit feminam aucupis accedentem ad marem, recanat reuocetque et ultro praebeat se libidini. rabie quidem tanta feruntur, ut in capite aucupantium saepe caecae motu sedeant. 103 si ad nidum is coepit accedere, procurrit ad pedes eius feta, praegrauem aut delumbem sese simulans, subitoque in procursu aut breui aliquo uolatu cadit, ut fracta ala aut pedibus, at procurrit iterum iamiam prehensurum effugiens spemque frustrans, donec in diuersum abducat a nidis. eadem in pauore, libera ac materna uacans cura, in sulco resupina glaeba se terrae pedibus adprehensa operit. perdicum uita et ad sedecim annos durare existimatur. [10,52] 104 Ab iis columbarum maxime spectantur simili ratione mores. inest pudicitia illis plurima et neutri nota adulteria. coniugi fidem non uiolant communemque seruant domum. nisi caelebs aut uidua nidum non relinquit. et imperiosos mares, subinde etiam iniquos ferunt, quippe suspicio est adulterii, quamuis natura non sit: tunc plenum querela guttur saeuique rostro ictus, mox in satisfactione exosculatio et circa ueneris preces crebris pedum orbibus adulatio. 105 Amor utrique subolis aequalis; saepe et ex hac causa castigatio pigrius intrante femina ad pullos. parturienti solatia et ministeria ex mare. pullis primo salsiorem terram collectam gutture in ora inspuunt praeparantes tempestiuitatem cibo. proprium generis eius et turturum, cum bibant, colla non resupinare largeque bibere iumentorum modo. 106 Viuere palumbes ad tricensimum annum, aliquas et ad quadragensimum, habemus auctores, uno tantum incommodo unguium — eodem et argumentum senectae —, qui citra perniciem reciduntur. cantus omnibus similis atque idem trino conficitur uersu praeterque in clausula gemitu, hieme mutis, a uere uocalibus. Nigidius putat, cum oua incubet sub tecto, nominatam palumbem relinquere nidos. pariunt autem post solstitium. 107 columbae et turtures octonis annis uiuunt. contra passeri minimum uitae, cui salacitas par. mares negantur anno diutius durare argumento, quia nulla ueris initio appareat nigritudo in rostro, quae ab aestate incipit. feminis longiusculum spatium. 108 uerum columbis inest quidam et gloriae intellectus: nosse credas suos colores uarietatemque dispositam; quin etiam ex uolatu quaeritur: plaudere in caelo uarieque sulcare. qua in ostentatione ut uinctae praebentur accipitri, inplicatis strepitu pinnis, qui non nisi ipsis alarum umeris eliditur, alioquin soluto uolatu multum uelociores. speculatur occultus fronte latro et gaudentem in ipsa gloria rapit. 109 ob id cum iis habenda est auis quae tinnungulus uocatur; defendit enim illas terretque accipitres naturali potentia in tantum, ut uisum uocemque eius fugiant. hac de causa praecipuus columbis amor eorum, feruntque, si in quattuor angulis defodiantur in ollis nouis oblitis, non mutare sedem columbas — quod et auro insectis alarum articulis quaesiuere aliqui, non aliter innoxiis uulneribus —, multiuaga alioqui aue. est enim ars illis inter se blandiri et corrumpere alias furtoque comitatiores reuerti. [10,53] 110 quin et internuntiae in magnis rebus fuere, epistulas adnexas earum pedibus obsidione Mutinensi in castra consulum Decumo Bruto mittente. quid uallum et uigil obsidio atque etiam retia in amne praetenta profuere Antonio, per caelum eunte nuntio? et harum amore insaniunt multi. super tecta exaedificant turres iis nobilitatemque singularum et origines narrant, uetere iam exemplo. L- Axius eques Romanus ante bellum ciuile Pompeianum denariis CCCC singula paria uenditauit, ut M- Varro tradit. quin et patriam nobilitauere in Campania grandissimae prouenire existimatae. [10,54] 111 Harum uolatus in reputationem ceterarum quoque uolucrum inpellit. omnibus animalibus reliquis certus et unius modi et in suo cuique genere incessus est; aues solae uario meatu feruntur et in terra et in aëre. ambulant aliquae, ut cornices; saliunt aliae, ut passeres, merulae; currunt, ut perdices, rusticulae; ante se pedes iaciunt, ut ciconiae, grues. expandunt alas pendentesque raro interuallo quatiunt, aliae crebrius, sed et primas dumtaxat pinnas, aliae tota latera plaudunt; 112 quaedam uero maiore ex parte conpressis uolant percussoque semel, aliquae et gemino ictu, aëre feruntur: uelut inclusum eum prementes eiaculantur sese in sublime, in rectum, in pronum. impingi putes aliquas aut rursus ab alto cadere has, illas salire. anates solae quaeque sunt eiusdem generis in sublime protinus sese tollunt atque e uestigio caelum petunt, et hoc etiam ex aqua. itaque in foueas, quibus feras uenamur, delapsae solae euadunt. 113 uultur et fere grauiores nisi ex procursu aut altiore cumulo inmissae non euolant; cauda reguntur. aliae circumspectant, aliae flectunt colla, nec ullae uescuntur ea quae rapuere pedibus. sine uoce non uolant multae, aut e contrario semper in uolatu silent. subrectae, pronae, obliquae in latera, in ora, quaedam et resupinae feruntur, ut, si pariter cernantur plura genera, non in eadem natura meare uideantur. [10,55] 114 Plurimum uolant quae apodes, quia careant usu pedum, ab aliis cypseli appellantur, hirundinum specie. nidificant in scopulis. hae sunt quae toto mari cernuntur, nec umquam tam longo naues tamque continuo cursu recedunt a terra, ut non circumuolitent eas apodes. cetera genera residunt et insistunt; his quies nisi in nido nulla: aut pendent aut iacent. [10,56] 115 Et ingenia aeque aria, ad pastum maxime. caprimulgi appellantur, grandioris merulae aspectu, fures nocturni; interdiu enim uisu carent. intrant pastorum stabula caprarumque uberibus aduolant suctum propter lactis, qua iniuria uber emoritur caprisque caecitas, quas ita mulsere, oboritur. platea nominatur aduolans ad eas, quae se in mari mergunt, et capita illarum morsu corripiens, donec capturam extorqueat. eadem cum deuoratis se inpleuit conchis, calore uentris coctas euomit atque ita ex iis esculenta eligit testas excernens. [10,57] 116 Villaribus gallinis et religio inest. inhorrescunt edito ouo excutiuntque sese et circumactae purificant aut festuca aliqua sese et oua lustrant. minimae auium cardueles imperata faciunt, nec uoce tantum, sed pedibus et ore pro manibus. est quae boum mugitus imitetur, in Arelatensi agro taurus appellata, alioquin parua est. equorum quoque hinnitus anthus nomine herbae pabulo aduentu eorum pulsa imitatur, ad hunc modum se ulciscens. [10,58] 117 super omnia humanas uoces reddunt, psittaci quidem etiam sermocinantes. India hanc auem mittit, siptacen uocat, uiridem toto corpore, torque tantum miniato in ceruice distinctam. imperatores salutat et quae accipit uerba pronuntiat, in uino praecipue lasciua. capiti eius duritia eadem quae rostro. hoc, cum loqui discit, ferreo uerberatur radio; non sentit aliter ictus. cum deuolat, rostro se excipit, illi innititur leuioremque ita se pedum infirmitati facit. [10,59] 118 Minor nobilitas, quia non ex longinquo uenit, sed expressior loquacitas certo generi picarum est. adamant uerba quae loquantur nec discunt, sed diligunt meditantesque intra semet curam atque cogitationem, intentionem non occultant. constat emori uictas difficultate uerbi ac, nisi subinde eadem audiant, memoria falli quaerentesque mirum in modum hilarari, si interim audierint id uerbum. nec uulgaris his forma, quamuis non spectanda: satis illis decoris in specie sermonis humani est. 119 uerum addiscere alias negant posse quam ex genere earum quae glande uescantur, et inter eas facilius quibus quini sunt digit in pedibus, ac ne eas quidem ipsas nisi primis duobus uitae annis. latiores linguae omnibus in suo cuique genere, quae sermonem imitantur humanum. 120 quamquam id paene in omnibus contigit: Agrippina Claudii Caesaris turdum habuit, quod numquam ante, imitantem sermones hominum, cum haec proderem. Habebant et Caesares iuuenes sturnum, item luscinias Graeco ac Latino sermone dociles, praeterea meditantes assidue et in diem noua loquentes, longiore etiam contextu. docentur secreto et ubi nulla alia uox misceatur, adsidente qui crebro dicat ea, quae condita uelit, ac cibis blandiente. [10,60] 121 Reddatur et coruis sua gratia, indignatione quoque populi Romani testata, non solum conscientia. Tiberio principe ex fetu supra Castorum aedem genito pullus in adpositam sutrinam deuolauit, etiam religione commendatus officinae domino. is mature sermoni adsuefactus, omnibus matutinis euolans in rostra in forum uersus, Tiberium, dein Germanicum et Drusum Caesares nominatim, mox transeuntem populum Romanum salutabat, postea ad tabernam remeans, plurium annorum adsiduo officio mirus. 122 hunc siue aemulatione uicinitatis manceps proximae sutrinae siue iracundia subita, ut uoluit uideri, excrementis eius posita calceis macula, exanimauit, tanta plebei consternatione, ut primo pulsus ex ea regione, mox interemptus sit funusque aliti innumeris celebratum exequiis, constratum lectum super Aethiopum duorum umeros, praecedente tibicine et coronis omnium generum ad rogum usque, qui constructus dextra uia Appiae ad secundum lapidem in campo Rediculi appellato fuit. 123 adeo satis iusta causa populo Romano uisa est exequiarum ingenium auis aut supplicii de ciue Romano in ea urbe, in qua multorum principum nemo deduxerat funus, Scipionis uero Aemiliani post Carthaginem Numantiamque deletas ab eo nemo uindicauerat mortem. 124 hoc gestum M- Seruilio C- Cestio cos- a- d- V kal- Apriles. nunc quoque erat in urbe Roma, haec prodente me, equitis Romani cornix e Baetica primum colore mira admodum nigro, dein plura contexta uerba exprimens et alia atque alia crebro addiscens. nec non et recens fama Crateri Monocerotis cognomine in Erizena regione Asiae coruorum opera uenantis eo quod deuehebat in siluas eos insidentes corniculo umerisque; illi uestigabant agebantque eo perducta consuetudine, ut exeuntem sic comitarentur et feri. 125 tradendum putauere memoriae quidam, uisum per sitim lapides congerentem in situlam monimenti, in qua pluuia aqua durabat, sed quae attingi non posset; ita descendere pauentem expressisse tali congerie quantum poturo sufficeret. [10,61] 126 Nec Diomedias praeteribo aues. Iuba cataractas uelut, et eis esse dentes oculosque igneo colore cetero candidis tradens. duos semper his duces: alterum ducere agmen, alterum cogere. scrobes excauare rostro, inde crate consternere et operire terra quae ante fuerit egesta; in his fetificare. fores binas omnium scrobibus: orientem spectare quibus exeant in pascua, occasum quibus redeant. aluum exoneraturas subuolare semper et contrario flatu. 127 uno hae in loco totius orbis uisuntur, in insula, quam diximus nobilem Diomedis tumulo atque delubro contra Apuliae oram, fulicarum similes. aduenas barbaros clangore infestant, Graecis tantum adulantur miro discrimine, uelut generi Diomedis hoc tribuentes, aedemque eam cotidie pleno gutture madentibus pinnis perluunt atque purificant, unde origo fabulae Diomedis socios in earum effigies mutatos. [10,62] 128 Non omittendum est, cum de ingeniis disserimus, e uolucribus hirundines indociles esse, e terrestribus mures, cum elephanti iussa faciant, leones iugum subeant, in mari uituli totque piscium genera mitescant. [10,63] 129 Bibunt aues suctu, ex iis, quibus longa colla, intermittentes et capite resupinato uelut infundentes sibi; porphyrio solus morsu bibit. idem est proprio genere, omnem cibum aqua subinde tinguens, deinde pede ad rostrum ueluti manu adferens. laudatissimi in Commagene. rostra iis et praelonga crura rubent. [10,64] 130 Haec quidem et himantopodi multo minori, quamquam eadem crurum altitudine. nascitur in Aegypto. insistit ternis digitis. praecipue ei pabulum muscae. uita in Italia paucis diebus. [10,65] Grauiores omnes fruge uescuntur, altiuolae carne tantum, inter aquaticas mergi, soliti auide uorare et quae ceterae reddunt. [10,66] 131 Olorum similitudinem onocrotali habent nec distare existimantur omnino, nisi faucibus ipsis inesset alterius uteri genus. huc omnia inexplebile animal congerit, mira ut sit capacitas. mox perfecta rapina sensim inde in os reddita in ueram aluum ruminantis modo refert. Gallia hos septentrionalis proxima oceano mittit. [10,67] 132 In Hercynio Germaniae saltu inuisitata genera alitum accepimus, quarum plumae ignium modo conluceant noctibus. in ceteris nihil praeter nobilitatem longinquitate factam memorandum occurrit: phalerides in Seleucia Parthorum et in Asia, aquaticarum laudatissime, rursus phasianae in Colchis — geminas ex pluma aures submittunt subriguntque —, Numidicae in parte Africae Numidia; omnesque iam in Italia. [10,68] 133 Phoenicopteri linguam praecipui saporis esse Apicius docuit, nepotum omnium altissimus gurges. attagen maxime Ionius celeber et uocalis alias, captus uero obmutescens, quondam existimatus inter raras aues, iam et in Gallia Hispaniaque. capitur circa Alpes etiam, ubi et phalacrocoraces, auis Baliarium insularum peculiaris, sicut Alpium pyrrhocorax, luteo rostro niger, et praecipua sapore lagopus. pedes leporino uillo nomen hoc dedere cetero candidae, columbarum magnitudine. 134 non extra terram eam uesci facile, quando nec uita mansuescit et corpus ocissime marcescit. est et alia nomine eodem, a coturnicibus magnitudine tantum differens, croceo unctu cibis gratissima. uisam in Alpibus ab se peculiarem Aegypti et ibim Egnatius Caluinus praefectus earum prodidit. [10,69] 135 Venerunt in Italiam Bedriacensibus bellis ciuilibus trans Padum et nouae aues — ita enim adhuc uocantur —, turdorum specie, paulum infra columbas magnitudine, sapore gratae. Baliares insulae nobiliorem etiam supra dicto porphyrionem mittunt. ibi et buteo accipitrum generis in honore mensarum est, item uibiones; sic uocant minorem gruem. [10,70] 136 Pegasos equino capite uolucres et grypas aurita aduncitate rostri fabulosos reor, illos in Scythia, hos in Aethiopia. equidem et tragopana, de qua plures adfirmant, maiorem aquila, cornua in temporibus curua habentem, ferruginei coloris, tantum capite phoeniceo. nec Sirenes impetrauerint fidem, adfirmet licet Dinon, Clitarchi celebrati auctoris pater, in India esse mulcerique earum cantu quos grauatos somno lacerent. 137 qui credat ista, et Melampodi profecto aures lambendo dedisse intellectum auium sermonis dracones non abnuat uerel quae Democritus tradit nominando aues quarum confuso sanguine serpens gignatur, quem quisquis ederit intellecturus sit alitum colloquia, quaeque de una aue galerita priuatim commemorat, etiam sine his inmensa uitae ambage circa auguria. nominantur ab Homero scopes auium genus: 138 neque harum saturicos motus, cum insidientur, plerisque memoratos facile conceperim mente, neque ipsae iam aues noscuntur, quam ob rem de confessis disseruisse praestiterit. [10,71] 139 Gallinas saginare Deliaci coepere, unde pestis exorta opimas aues et suopte corpore unctas deuorandi. hoc primum antiquis cenarum interdictis exceptum inuenio iam lege Gai Fanni consulis undecim annis ante tertium Punicum bellum, ne quid uolucre poneretur praeter unam gallinam quae non esset altilis, quod deinde caput translatum per omnes leges ambulauit. In much of the industrialized world today, something like this is standard practice: to wit, feeding poultry by-products — processed bone meal, talons and feathers — to the next generation of poultry. The uerdict is apparently not in yet as to just how much of a "pestis" this is. 140 inuentumque deuerticulum est in fraudem earum gallinaceos quoque pascendi lacte madidis cibis: multo ita gratiores adprobantur. feminae quidem ad saginam non omnes eliguntur nec nisi in ceruice pingui cute. postea culinarum artes, ut clunes spectentur, ut diuidantur in tergora, ut a ede uno dilatatae repositoria occupent. dedere et Parthi cocis suos mores. nec tamen in hoc mangonio quicquam totum placet, clune, alibi pectore tantum laudatis. [10,72] 141 Auiaria primus instituit inclusis omnium generum auibus M- Laenius Strabo Brundisi equestris ordinis. ex eo coepimus carcere animalia coercere, quibus rerum natura caelum adsignauerat. maxime tamen insignis est in hac memoria Clodii Aesopi, tragici histrionis, patina HS C taxata, in qua posuit aues cantu aliquo aut humano sermone uocales, HS VI singulas coemptas, 142 nulla alia inductus suauitate nisi ut in iis imitationem hominis manderet, ne quaestus quidem suos reueritus illos opimos et uoce meritos, dignus prorsus filio, a quo deuoratas diximus margaritas, non sic tamen, ut uerum facere uelim inter duos iudicium turpitudinis, nisi quod minus est summas rerum naturae opes quam hominum linguas cenasse. [10,73] 143 Generatio auium simplex uidetur esse, cum et ipsa habeat sua miracula, quoniam et quadripedes oua gignunt, chamaeleontes, lacertae et quae diximus - - -, item serpentes. pinnatorum autem infecunda sunt quae aduncos habent ungues. cenchris sola ex his supra quaterna edit oua. tribuit hoc auium generi natura, ut fecundiores essent fugaces earum quam fortes. plurima pariunt struthocameli, gallinae, perdices {soli}. coitus auibus duobus modis, femina considente humi, ut in gallinis, aut stante, ut in gruibus. [10,74] 144 Ouorum alia sunt candida, ut columbis, perdicibus, alia pallida, ut aquaticis, alia punctis distincta, ut meleagridum, alia rubri coloris, ut phasianis, cenchridi. intus autem omne ouum uolucrum bicolor, aquaticis lutei plus quam albi, id ipsum magis luridum quam ceteris; piscium unicolor, in quo nihil candidi. 145 auium oua ex calore fragilia, serpentium ex frigore lenta, piscium ex liquore mollia. aquatilium rotunda, reliqua fere fastigio cacuminata. exeunt a rotundissima sui parte, dum pariuntur, molli putamine, sed protinus durescente quibuscumque emergunt portionibus. quae oblonga sint oua, gratioris saporis putat Horatius Flaccus. feminam edunt quae rotundiora gignuntur, reliqua marem. umbilicus ouis a cacumine inest, ceu gutta eminens in putamine. 146 Quaedam omni tempore coeunt, ut gallinae, et pariunt, praeterquam duobus mensibus hiemis brumalibus. ex iis iuuencae plura quam ueteres, sed minora, et in eodem fetu prima ac nouissima. est autem tanta fecunditas, ut aliquae et sexagena pariant, aliquae cotidie, aliquae bis die, aliquae in tantum, ut effetae moriantur. Hadrianis laus max. 147 columbae deciens anno pariunt, quaedam et undeciens, in Aegypto uero etiam brumali mense. hirundines et merulae et palumbi et turtures bis anno pariunt, ceterae aues fere semel. turdi, in cacuminibus arborum luto nidificantes paene contextim, in secessu generant. a coitu X diebus oua maturescunt in utero, uexatis autem gallinae et columbae pinna euulsa aliaue simili iniuria diutius. 148 Omnibus ouis medio uitelli parua inest uelut sanguinea gutta, quod esse cor auium existimant, primum in omni corpore id gigni opinantes: in ouo certe gutta ea salit palpitatque. ipsum animal ex albo liquore oui corporatur. cibus eius in luteo est. omnibus intus caput maius toto corpore, oculi conpressi capite maiores. increscente pullo candor in medium uertitur, luteum circumfunditur. 149 uicensimo die si moueatur ouum, iam uiuentis intra putamen uox auditur. ab eodem tempore plumescit, ita positus, ut caput supra dextrum pedem habeat, dextram uero alam supra caput. uitellus paulatim deficit. aues omnes in pedes nascuntur, contra quam reliqua animalia. 150 quaedam gallinae omnia gemina oua pariunt et geminos interdum excludunt, ut Cornelius Celsus auctor est, alterum maiorem; aliqui negant omnino geminos excludi. plus uicena quina incubanda subici uetant. parere a bruma incipiunt. optima fetura ante uernum aequinoctium. post solstitium nata non implent magnitudinem iustam tantoque minus, quanto serius prouenere. [10,75] 151 Oua incubari intra decem dies edita utilissimum; uetera aut recentiora infecunda. subici inpari numero debent. quarto die post quam coepere incubari, si contra lumen cacumine ouorum adprehenso ima manu purus et unius modi perluceat color, sterilia existimantur esse proque iis alia substituenda. et in aqua est experimentum: inane fluitat, itaque sidentia, hoc est plena, subici uolunt. concuti uero experimento uetant, quoniam non gignant confusis uitalibus uenis. 152 incubationi datur initium post nouam lunam, quia prius inchoata non proueniant. celerius excluduntur calidis diebus; ideo aestate undeuicensimo educent fetum, hieme XXV. si incubitu tonuit, oua pereunt; et accipitris audita uoce uitiantur. remedium contra tonitrus clauus ferreus sub stramine ouorum positus aut terra ex aratro. 153 quaedam autem et circa incubitum sponte naturae gignunt, ut in Aegypti fimetis. scitum de quodam potore reperitur Syracusis tam diu potare solitum, donec cooperta terra fertum ederent oua. [10,76] 154 Quin et ab homine perficiuntur. Iulia Augusta prima sua iuuenta Tib- Caesare ex Nerone grauida, cum parere uirilem sexum admodum cuperet, hoc usa est puellari augurio, ouum in sinu fouendo atque, cum deponendum haberet, nutrici per sinum tradendo, ne intermitteretur tepor; nec falso augurata proditur. nuper inde fortassis inuentum, ut oua calido in loco inposita paleis igne modico fouerentur homine uersante, pariterque et stato die illinc erumperet fetus. 155 traditur quaedam ars gallinarii cuiusdam dicentis, quod ex quaque esset. narrantur et mortua gallina mariti earum uisi succedentes in uicem et reliqua fetae more facientes abstinentesque se cantu. super omnia est anatum ouis subditis atque exclusis admiratio prima non plane agnoscentis fetum, mox incerti singultus sollicite conuocantis, postremo lamenta circa piscinae stagna mergentibus se pullis natura dulce. [10,77] 156 Gallinarum generositas spectatur crista erecta, interim et gemina, pinnis nigris, ore rubicundo, digitis inparibus, aliquando et super IIII digitos trauerso uno. ad rem diuinam luteo rostro pedibusque purae non uidentur, ad opertanea sacra nigrae. est et pumilionum genus non sterile in iis, quod non in alio genere alitum, sed quibus centra, fecunditas rara et incubatio ouis noxia. [10,78] 157 Inimicissima autem omni generi pituita maximeque inter messis ac uindemiae tempus. medicina in fame et cubitus in fumo, utique si e lauru aut herba sabina fiat, pinna per trauersas inserta nares et per omnes dies mota; cibus alium cum farre aut aqua perfusus, in qua maduerit noctua, aut cum semine uitis albae coctus ac quaedam alia. [10,79] 158 Columbae proprio ritu osculantur ante coitum. pariunt fere bina oua, ita natura moderante, ut aliis crebrior sit fetus, aliis numerosior. palumbis et turtur plurimum terna nec plus quam bis uere pariunt, atque ita, si prior fetus corruptus est et ut, quamuis III pepererint, numquam plus II educant. tertium inritum est; urinum uocant. palumbis incubat femina post meridiana in matutinum, cetero mas. 159 columbae marem semper et feminam pariunt, priorem marem, postridie feminam. incubant in eo genere ambo, interdiu mas, noctu femina. excludunt XX die, pariunt a coitu V. aestate quidem interdum binis mensibus terna educunt paria, namque XVIII die excludunt statimque concipiunt; quare inter pullos saepe oua inueniuntur, et alii prouolant, alii erumpunt. ipsi deinde pulli quinquemenstres fetificant. 160 et ipsae autem inter se, si mas non sit, feminae aeque saliunt pariuntque oua inrita, ex quibus nihil gignitur, quae g-hypenemia Graeci uocant. 161 Pauo a trimatu parit; primo anno unum aut alterum ouum, sequenti quaterna quinaue, ceteris duodena, non amplius, intermittens binos dies ternosue parit, et ter anno, si gallinis subiciantur incubanda. mares ea frangunt desiderio incubantium; quapropter noctu et in latebris pariunt aut in excelso cubantes, set nisi molli strato excepta franguntur. mares singuli quinis sufficiunt coniugibus. cum singulae aut binae fuere, corrumpitur salacitate fecunditas. partus excluditur diebus ter nouenis aut tardius tricensimo. 162 Anseres in aqua coeunt, pariunt uere aut, si bruma coiere, post solstitium, XL prope, bis anno, si priorem fetum gallinae excludant, alias plurima oua XVI, paucissima VII. si quis subripiat, pariunt donec rumpantur. aliena non excludunt. 163 incubanda subici utilissimum VIIII aut XI. incubant feminae tantum tricenis diebus, si uero tepidiores sint, XXV. pullis eorum urtica contactu mortifera, nec minus auiditas nunc satietate nimia, nunc suamet ui, quando adprehensa radice morsu saepe conantes auellere ante colla sua abrumpunt. contra urticam remedium est stramento ab incubitu subdita radix earum. 164 Ardiolarum tria genera: leucon, asterias, pelion. hi in coitu anguntur; mares quidem cum uociferatu sanguinem etiam ex oculis profundunt. nec minus aegre pariunt grauidae. 165 aquila tricenis diebus incubat et fere maiores alites, minores uicenis, ut miluus et accipiter. miluus fere parit numquam plus ternos, is qui aegolios uocatur et quaternos, coruus aliquando et quinos. incubant totidem diebus. cornicem incubantem mas pascit. pica nouenos, melancoryphus supra XX parit, semper numero inpari, nec alia iis plures: tanto fecunditas maior paruis. hirundini caeci primo pulli sunt et fere omnibus quibus numerosior fetus. [10,80] 166 Inrita oua, quae hypenemia diximus, aut mutua feminae inter se libidinis imaginatione concipiunt aut puluere, nec columbae tantum, sed et gallinae, perdices, pauones, anseres, chenalopeces. sunt autem sterilia et minora ac minus iucundi saporis et magis umida. quidam et uento putant ea generari, qua de causa etiam zephyria appellant. urina autem uere tantum fiunt incubatione derelicta, quae alii cynosura dixere. 167 oua aceto macerata in tantum emolliuntur, ut per anulos transeant. seruari ea in lomento aut hieme in paleis, aestate in furfuribus utilissimum. sale exinaniri creduntur. [10,81] 168 Volucrum animal parit uespertilio tantum, cui et membranaceae pinnae uni. eadem sola uolucrum lacte nutrit ubera admouens. parit geminos; uolitat amplexa infantes secumque portat. eidem coxendix una traditur esse. in cibatu culices gratissimi. [10,82] 169 Rursus in terrestribus oua pariunt serpentes, de quibus nondum dictum est. coeunt conplexu, adeo circumuolutae sibi ipsae, ut una existimari biceps possit. uiperae mas caput inserit in os, quod illa abrodit uoluptatis dulcedine. 170 terrestrium eadem sola intra se parit oua, unius coloris et mollia, ut pisces. tertio die intra uterum catulos excludit, dein singulis diebus singulos parit, XX fere numero. itaque ceteri tarditatis inpatientes perrumpunt latera occisa parente. ceterae serpentes contexta oua in terra incubant et fetum sequenti excludunt ano. crocodili uicibus incubant, mas et femina. sed reliquorum quoque terrestrium reddatur generatio. [10,83] 171 Bipedum solus homo animal gignit. homini tantum primi coitus paenitentia, augurium scilicet uitae a paenitenda origine. ceteris animalibus stati per tempora anni concubitus, homini, ut dictum est, omni horis dierum noctiumque; ceteris satias in coitu, homini prope nulla. 172 Messalina Claudi Caesaris coniunx, regalem hanc existimans palmam, elegit in id certamen nobilissimam e prostitutis ancillam mercenariae stipis eamque nocte ac die superauit quinto atque uicensimo concubitu. in hominum genere maribus deuerticula ueneris, excogitata omnia scelere naturae, feminis uero abortus. quantum in hac parte multo nocentiores quam ferae sumus! uiros auidiores ueneris hieme, feminas aestate Hesiodus prodidit. Teubner has Claudi; Loeb corrects to Claudii. 173 Coitus auersis elephantis, camelis, tigribus, lyncibus, rhinoceroti, leoni, dasypodi, cuniculis, quibus auersa genitalia. cameli etiam solitudines aut secreta certe petunt, neque interuenire datur sine pernicie; coitus toto die, et his tantum ex omnibus. quibus solida ungula in quadripedum genere, mares olfactus accendit. auertuntur et canes, phocae, lupi, in medioque coitu inuitique etiam cohaerent. 174 supra dictorum dasypodum plerumque feminae priores superueniunt, in reliquis mares. ursi autem, ut dictum est, humanitus strati, irenacei stantes ambo inter se conplexi, feles mare stante, femina subiacente, uulpes in latera proiectae maremque femina amplexa. taurorum ceruorumque feminae uim non tolerant; ea de causa ingrediuntur in conceptu. cerui uicissim ad alias transeunt et ad priores redeunt. lacertae ut ea, quae sine pedibus sunt, circumflexu uenerem nouere. 175 Omnia animalia quo maiora corpore, hoc minus fecunda. singulos gignunt elephanti, cameli, equi; acanthis duodenos, auis minima. ocissime pariunt quae plurimos gignunt. quo maius est animal, tanto diutius formatur in utero. diutius gestantur quibus longiora sunt uitae spatia, neque crescentium tempestiua ad generandum aetas. 176 quae solidas habent ungulas, singulos; quae bisulcas, et geminos pariunt; quorum in digitos pedum fissura diuisa est, et numerosiora in fetu. sed superiora omnia perfectos edunt partus, haec inchoatos, in quo sunt genere leaenae, ursae; et uulpes informe etiam magis quam supra dicta parit, rarumque est uidere parientem. postea lambendo calefaciunt fetus omnia ea et figurant. pariunt plurimum quaternos. caecos autem gignunt canes, lupi, pantherae, thoes. 177 Canum plura genera. Laconicae octauo mense utrimque generant; ferunt LX diebus et plurimum III. ceterae canes et semenstres coitum patiuntur. implentur omnes uno coitu. quae ante iustum tempus concepere, diutius caecos habent catulos, et omnes totidem diebus. existimantur in urina attollere crus fere semenstres; id est signum consummati uirum roboris. feminae hoc idem sidentes. 178 partus duodeni quibus numerosissimi, cetero quini, seni, aliquando singuli, quod prodigiosum putant, sicut omnes mares aut omnes feminas gigni. primos quosque mares pariunt, in ceteris alternant. ineuntur a partu sexto mense. octonos Laconicae pariunt. propria in eo genere maribus labore salacitas. uiuunt Laconici annis denis, feminae duodenis, cetera genera XV annis, aliquando et XX, nec tota sua aetate generant, fere a duodecimo desinentes. 179 Felium et ichneumonem reliqua ut canum. uiuunt annis senis. dasypodes omni mense pariunt et superfetant, sicut lepores. a partu statim inplentur; concipiunt quamuis ubera siccante fetu. pariunt singulos magnitudine uituli trimenstris. cameli XII mensibus ferunt; a trimatu pariunt uere iterumque post annum inplentur a partu. 180 equas autem post tertium demum aut post unum ab enixu utiliter admitti putant coguntque inuitas. asinas et septimo die concipere facillime creditur. equarum iubas tondere praecipiunt, ut asinorum coitum patiantur humilitate; comantes enim gloria superbire. a coitu solae animalium currunt exaduersus aquilonem austrumue, prout marem aut feminam concepere. colorem ilico mutant, rubriore pilo uel quicumque sit pleniore: hoc argumento desinunt admittere, etiam uolentes. nec inpedit partus quasdam ab opere falluntque grauidae. uicisse Olympia praegnantem Echecratidis Thessali inuenimus. 181 equos et canes et sues initum matutinum adpetere, feminas autem post meridiem blandiri diligentiores tradunt. equas domitas spumam ore fundere, uerrem subantis audita uoce, ni admittatur, cibum non capere usque in maciem, feminas autem in tantum efferari, ut hominem lancinent, candida maxime ueste indutum. rabies ea aceto mitigatur naturae adsperso. 182 auiditas coitus putatur et cibis fieri, sicut uero eruca, pecori caepa. quae ex feris mitigentur, non concipere, ut anseres, apros uero tarde et ceruos nec nisi ab infantia educatos mirum est. quadripedum praegnantes uenerem arcent praeter equam et suem; sed superfetant dasypus et lepus tantam. [10,84] 183 Quaecumque animal pariunt, in capita gignunt circumacto fetu sub enixum, alias in utero porrecto. quadripedes gestantur extentis ad longitudinem cruribus et ad aluum suam adplicatis; homo in semet conglobatus inter duo genua narribus sitis. 184 molas, de quibus ante diximus, gigni putant, ubi mulier non ex mare, uerum ex semet ipsa tantum conceperit. ideo nec animari, quia non sit ex duobus, altricemque habere per se uitam illam quae satis arboribusque contingat. ex omnibus, quae perfectos fetus, sues tantum et numerosos edunt, nam plures contra naturam solidipedum aut bisulcorum. [10,85] 185 Super cuncta est murium fetus, haut sine cunctatione dicendus, quamquam sub auctore Aristotele et Alexandri Magni militibus. generatio eorum lambendo constare, non coitu, dicitur. ex una genitos CXX tradiderunt, apud Persas uero praegnantes in uentre parentis repertas. 186 et salis gustatu fieri praegnantes opinantur. itaque desinit mirum esse unde uis tanta messes populetur murium agrestium, in quibus illud quoque adhuc latet, quonam modo illa multitudo repente occidat. nam nec exanimes reperiuntur neque extat qui murem hieme in agro effoderit. plurimi ita ad Troada proueniunt et iam inde fugauerunt incolas. prouentus eorum siccitatibus. tradunt etiam obituris uermiculum in capite gigni. Aegypti muribus durus pilus sicut irenaceis. iidem bipedes ambulant ceu Alpini quoque. 187 — Cum diuersi generis coiere animalia, ita demum generant, si tempus nascendi par habent. — Quadripedum oua gignentium lacertas ore parere, ut creditur uulgo, Aristoteles negat. neque incubat eaedem, oblitae quo sint in oco enixae, quoniam huic animali nulla memoria; itaque per se catuli erumpunt. [10,86] 188 Anguem ex medulla hominis spinae gigni accepimus a multis. pleraque enim occulta et caeca origine proueniunt, etiam in quadrupedum genere, sicut salamandrae, animal lacertae figura, stellatum, numquam nisi magnis imbribus proueniens et serenitate desinens. huic tantus rigor, ut ignem tactu restinguat non alio modo quam glacies. eiusdem sanie, quae lactea ore uomitur, quacumque parte corporis humani contacta toti defluunt pili, idque, quod contactum est, colorem in uitiliginem mutat. [10,87] 189 Quaedam ergo gignuntur ex non genitis et sine ulla simili origine, ut supra dicta et quaecumque uer statumque tempus anni generant. ex his quaedam nihil gignunt ut salamandrae, neque est in iis masculum feminumque, sicut neque in anguillis omnibusque quae nec animal nec ouum ex sese generant. neutrum est et ostreis genus et ceteris adhaerentibus uado uel saxo. 190 quae autem per se generantur, si in mares et feminas discripta sunt, generant quidem aliquid coitu, sed inperfectum ac dissimile et ex quo nihil amplius gignatur, ut uermiculos muscae. id magis declarabit natura eorum quae insecta dicuntur, arduae explanationis omnia et priuatim dicato opere narranda, quapropter ingenium praedictorum et reliqua subtexetur edissertatio. [10,88] 191 Ex sesibus ante cetera homini tactus, dein gustatus; reliquis superatur a multis. aquilae clarius cernunt, uultures sagacius odorantur, liquidius audiunt talpae: obrutae terra, tam denso atque surdo naturae elemento, praeterea uoce omni in sublime tendente, sermonem exaudiunt et, si de iis loquare, intellegere etiam dicuntur et profugere. 192 auditus cui hominum primo negatus est, huic et sermonis usus ablatus, nec sunt naturaliter surdi, ut non iidem sint et muti. in marinis ostreis auditum esse non est uerisimile, sed ad sonum mergere se dicuntur solenes; ideo et silentium in more piscantibus. [10,89] 193 pisces quidem auditus nec membra habent nec foramina, audire tamen eos palam est, utpote cum plausu congregari feros ad cibum adsuetudine in quibusdam uiuariis spectetur et in piscinis Caesaris genera piscium ad nomen uenire quosdamue singulos. itaque produntur etiam clarissime audire mugil, lupus, salpa, chromis et ideo in uado uiuere. [10,90] 194 Olfactum iis esse manifeste patet, quippe non omnes eadem esca capiuntur et prius quam adpetant odorantur. quosdam et speluncis latentes salsamento inlitis faucibus scopuli piscator expellit uelut sui cadaueris agnitionem fugientes, conueniuntque ex alto etiam ad quosdam odores, ut saepiam ustam et polypum, quae ideo coiciuntur in nassas. sentinae quidem nauium odorem procul fugiunt, maxime tamen piscium sanguinem. 195 non potest petris auelli polypus; idem cunila admota ab odore protinus resilit. purpurae quoque faetidis capiuntur. nam de reliquo animalium genere quis dubitet? cornus ceruini odore serpentes puris formicae necantur. culices acida petunt, ad dulcia non aduolant. Tacitus sensus omnibus est, etiam quibus nullis alius; nam et ostreis et terrestrium uermibus quoque. [10,91] 196 Existimauerim omnibus sensum et gustatus esse. cur enim alios alia sapores adpetant? in quo uel praecipua naturae uarietas et lusus: alia dentibus praedantur, alia unguibus, alia rostri aduncitate carpunt, alia latitudine eruunt, alia acumine excauant, alia augunt, alia lambunt, sorbent, mandunt, uorant. nec minor uarietas in pedum ministerio, ut rapiant, distrahant, teneant, premant, pendeant, tellurem scabere non cessent. [10,92] 197 Venenis capreae et coturnices, ut diximus, pinguescunt, placidissima animalia, at serpentes ouis, spectanda quidem draconum arte: aut enim solida hauriunt, si iam fauces capiunt, quae deinde in semet conuoluti frangunt intus atque ita putamina extussiunt, aut si tenerior est catulis adhuc aetas, orbe adprehensa spirae ita sensim uehementerque praestringunt, ut amputata parte ceu ferro e reliqua, quae amplexu tenetur, sorbeant. simili modo auibus deuoratis solidis contentione plumam excitam reuomunt. [10,93] 198 Scorpiones terra uiuunt. serpentes, cum occasio est, uinum praecipue adpetunt, cum alioqui exiguo indigeant potu; eaedem minimo et paene nullo cibo, cum adseruantur inclusae, sicuti aranei quoque, alioqui suctu uiuentes. ideo nullum interit fame aut siti uenenatum. nam neque calor iis nec sanguis nec sudor, quae auiditatem naturali sale augent. in quo genere omnia magis exitialia, si suum genus edere ante quam noceant. 199 condit in thesauros maxillarum cibum sphingiorum et satyrorum genus, mox inde sensim ad mandendum manibus expromit, et quod formicis in annum, sollemne est his in dies uel horas. unum animal digitos habentium herba alitur, lepus; ea et fruge solidipedes, et e bisulcis omni cibatu et radicibus. solidipedum uolutatio propria. serratorum dentium carniuora sunt omnia; ursi et fruge, fronde, uindemia, pomis uiuunt et apibus, cancris etiam ac formicis; lupi, ut diximus, et terra in fame. 200 pecus potu pinguescit, ideo sal illis aptissimus; item ueterina, quamquam et fruge et herba, scilicet ut bibere, sic edunt. ruminant praeter iam dicta siluestrium cerui, cum a nobis aluntur, omnia autem iacentia potius quam stantia, et hieme magis quam aestate, septenis fere mensibus. Pontici quoque mures simili modo remandunt. [10,94] 201 In potu autem, quibus serrati dentes, lambunt et mures hi uulgares, quamuis ex alio genere sint. quibus continui dentes, sorbent, ut equi, boes. neutrum ursi, sed aquam quoque morsu uorant. in Africa maior pars ferarum aestate non bibunt inopia imbrium, quam ob causam capti mures Libyci, si bibere, moriuntur. orygem perpetuo sitientia Africae generant ex natura loci potu carentem et mirabili modo ad remedia sitientium: namque Gaetuli latrones eo durant auxilio, repertis aperto corpore eorum saluberrimi liquoris uesicis. 202 Insidunt in eadem Africa pardi condensam arborem occultatique ex ramis in praetereuntia desiliunt atque e uolucrum sede grassantur. feles quidem quo silentio, quam leuibus uestigiis obrepunt auibus! quam occulte speculatae in musculos exiliunt! excrementa sua effossa obruunt terra, intellegentes odorem illum indicem sui esse. [10,95] 203 ergo et alios quaedam sensus esse quam supra dictos haut difficulter apparet. Sunt enim quaedam iis bella amicitiaeque, unde et adfectus, praeter illa quae de quibusque eorum suis diximus locis. dissident olores et aquilae, coruus et chloreus noctu inuicem oua exquirentes, simili modo coruus et miluus, illo praeripiente huic cibos, cornices atque noctua, aquilae et trochilus, si credimus, quoniam rex appellatur auium, noctuae et ceterae minores aues, 204 rursus cum trochilo mustela et cornix, turtur et pyrallis, ichneumones uespae et phalangia aranei, aquaticae brenthos et gauia et harpe, harpe et triorchis accipiter, sorices et ardiolae inuicem fetibus insidantes, — (aegithus auis minima cum asino; spinetis enim se scabendi causa atterens nidos eius dissipat, quod adeo pauet, ut uoce omnino rudentis audita oua eiciat, pulli ipsi metu cadant; igitur aduolans ulcera eius rostro excauat) — uolpes et milui, angues et mustelae et sues. 205 aesalon uocatur parua auis oua corui frangens, cuius pulli infestantur a uolpibus. inuicem haec catulos eius ipsamque uellit; quod ubi uiderunt corui, contra auxiliantur uelut aduersus communem hostem. et acanthis in spinis uiuit; idcirco asinos et ipsa odit flores spinae deuorantes, aegithum uero in tantum, ut sanguinem eorum credant non coire multisque ideo ueneficiis infament. 206 dissident thoes et leones, et minima aeque ac maxima. formicosam arborem urucae cauent. librat araneus se filo in caput serpentis porrectae sub umbra arboris suae tantaque ui morsu cerebrum adprehendit, ut stridens subinde et uertigine rotata ne filum quidem pendentis rumpere, adeo non fugere queat. nec finis ante mortem est. [10,96] 207 Rursus amici pauones et columbae, turtures et psittaci, merulae et turtures, cornix et ardiolae contra uolpium genus communibus inimicitiis, harpe et miluus contra triorchin. quid, non et adfectus indicia sunt etiam in serpentibus, inmitissimo animalium genere? dicta sunt quae Arcadia narrat de domino a dracone seruato et agnito uoce {draconis}. 208 de aspide miraculum reddatur. is enim auctor est, cum ad mensam cuiusdam ueniens in Aegypto aleretur adsidue enixa catulos, quorum ab uno filium hospitis interemptum, illam reuersam ad consuetudinem cibi intellexisse culpam et necem intulisse catulo nec postea in tectum id reuersam. [10,97] 209 Somni quaestio non obscuram coniectationem habet. in terrestribus omnia quae coniueant dormire manifestum est. aquatilia quoque exiguum quidem, etiam qui de ceteris dubitant, dormire tamen existimant, non oculorum argumento, quia non habent genas, uerum ipsa quiete cernuntur placida ceu soporata neque aliud quam caudas mouentia et ad tumultum aliquem expauescentia. 210 de thynnis confidentius adfirmatur; iuxta ripas enim aut petras dormiunt, plani autem piscium in uado, ut manu saepe tollantur. nam delphini ballaenaeque stertentes etiam audiuntur. insecta quoque dormire silentio apparet, quae ne luminibus quidem admotis excitentur. [10,98] 211 Homo genitus premitur somno per aliquot menses, dein longior in dies uigilia. somniat statim infans; nam et pauore expergiscitur et suctum imitatur. quidam uero numquam, quibus mortiferum fuisse signum contra consuetudinem somnium inuenimus exempla. magnus hic in uita locus et diuersis refertus documentis, utrumne sint aliqua praescita animi quiescentis, quae fiant ratione, an fortuita res sit ut pleraque. si exemplis agatur, profecto paria fiant. a uino et a cibis proxima atque in redormitione uana esse uisa prope conuenit. est autem somnus nihil aliud quam animi in medium sese recessus. 212 praeter homine somniare equos, canes, boues, pecora, capras palam est: ob hoc creditur et in omnibus quae animal pariant. de iis quae ouae oa gignunt incertum est, sed dormire ea certum. Verum et ad insecta transeamus; haec namque restant inmensae subtilitatis animalia.