[8,0] Liber VIII. [8,1] 1 Ad reliqua transeamus animalia et primum terrestria. Maximum est elephans proximumque humanis sensibus, quippe intellectus illis sermonis patrii et imperiorum obedientia, officiorum quae didicere memoria, amoris et gloriae uoluptas, immo uero, quae etiam in homine rara, probitas, prudentia, aequitas, religio quoque siderum solisque ac lunae ueneratio. 2 auctores sunt in Mauretaniae saltibus ad quendam amnem, cui nomen est Amilo, nitescente luna noua greges eorum descendere ibique se purificantes sollemniter aqua circumspergi atque ita salutato sidere in siluas reuerti uitulorum fatigatos prae se ferentes. 3 alienae quoque religionis intellectu creduntur maria transituri non ante naues conscendere quam inuitati rectoris iureiurando de reditu, uisique sunt fessi aegritudine, quando et illas moles infestant morbi, herbas supini in caelum iacentes, ueluti tellure precibus allegata. nam, quod docilitatem attinet, regem adorant, genua submittunt, coronas porrigunt. Indis arant minores, quos appellant nothos. [8,2] 4 Romae iuncti primum subiere currum Pompei Magni Africano triumpho, quod prius India uicta triumphante Libero patre memoratur. Procilius negat potuisse Pompei triumpho iunctos egredi porta. Germanici Caesaris munere gladiatorio quosdam etiam inconditos meatus edidere saltantium modo. 5 uulgare erat per auras arma iacere, non auferentibus uentis, atque inter se gladiatorios congressus edere aut lasciuienti pyrriche conludere. postea et per funes incessere, lecticis etiam ferentes quaterni singulos puerperas imitantes, plenisque homine tricliniis accubitum iere per lectos ita libratis uestigiis, ne quis potantium attingeretur. [8,3] 6 certum est unum tardioris ingeni in accipiendis quae tradebantur, saepius castigatum uerberibus, eadem illa meditantem noctu repertum. mirum et aduersis quidem funibus subire, sed maxime regredi, utique pronis. Mucianus III consul auctor est aliquem ex iis et litterarum ductus Graecarum didicisse solitumque perscribere eius linguae uerbis: Ipse ego haec scripsi et spolia Celtica dicaui, itemque se uidente Puteolis, cum aduecti e naue egredi cogerentur, territos spatio pontis procul a continente porrecti, ut sese longinquitatis aestimatione fallerent, auersos retrorsus isse. [8,4] 7 Praedam ipsi in se expetendam sciunt solam esse in armis suis, quae Iuba cornua appellat, Herodotus tanto antiquior et consuetudo melius dentes. quam ob rem deciduos casu aliquo uel senecta defodiunt. hoc solum ebur est; cetero et in his quoque, qua corpus intexit, uilitas ossea. quamquam nuper ossa etiam in laminas secari coepere paenuria: etenim rara amplitudo iam dentium praeterquam ex India reperitur; cetera in nostro orbe cessere luxuriae. 8 dentium candore intelligitur iuuenta. circa hos beluis summa cura: alterius mucroni parcunt, ne sit proeliis hebes, alterius operario usu fodiunt radices, inpellunt moles; circumuentique a uenantibus primos constituunt quibus sint minimi, ne tanti proelium putetur, postea fessi inpactos arbori frangunt praedaque se redimunt. [8,5] 9 Mirum in plerisque animalium scire quare petantur, sed et fere cuncta quid caueant. elephans homine obuios forte in solitudine et simpliciter oberrante clemens placidusque etiam demonstrare uiam traditur; idem uestigio hominis animaduerso prius quam homine intremescere insidiarum metu, subsistere ab olfactu, circumspectare, iras proflare nec calcare, sed erutum proximo tradere, illum sequenti, simili nuntio usque ad extremum, tunc agmen circumagi et reuerti aciemque derigi. adeo omnium odori durare uirus illud maiore ex parte ne nudorum quidem pedum. 10 sic et tigris, etiam feris ceteris truculenta atque ipsa elephanti quoque spernens uestigia, hominis uiso transferre dicitur protinus catulos, quonam modo agnito, ubi ante conspecto illo quem timet? etenim tales siluas minime frequentari certum est. sane mirentur ipsam uestigii raritatem. sed unde sciunt timendi esse? immo uero cur uel ipsius conspectum paueant, tanto uiribus, magnitudine, uelocitate praestantiores? nimirum haec est natura rerum, haec potentia eius, saeuissimas ferarum maximasque numquam uidisse, quod debeant timere, et statim intellegere, cum sit timendum. 11 Elephanti gregatim semper ingrediuntur. ducit agmen maximus natu, cogit aetate proximus. amnem transituri minimos praemittunt, ne maiorum ingressu atterente alueum crescat gurgiti altitudo. Antipater auctor est duos Antiocho regi in bellicis usibus celebres etiam cognominibus fuisse; etenim nouere ea. certe Cato, cum imperatorum nomina annalibus detraxerit, eum, qui fortissime proeliatus esset in Punica acie, Surum tradidit uocatum altero dente mutilato. 12 Antiocho uadum fluminis experienti renuit Aiax, alioqui dux agminis semper. tum pronuntiatum eius fore principatum qui transisset, ausumque Patroclum ob id phaleris argenteis, quo maxime gaudent, et reliquo omni primatu donauit. ille, qui notabatur, inedia mortem ignominiae praetulit. mirus namque pudor est, uictusque uocem fugit uictoris, terram ac uerbenas porrigit. pudore numquam nisi in abdito coeunt, mas quinquennis, femina decennis. 13 initur autem biennio quinis, ut ferunt, cuiusque anni diebus, nec amplius; sexto perfunduntur amne, non ante reduces ad agmen. nec adulteria nouere nullaue propter feminas inter se proelia ceteris animalibus pernicialia, nec quia desit illis amoris uis, namque traditur unus amasse quandam in Aegypto corollas uendentem ac, ne quis uulgariter electam putet, mire gratam Aristophani celeberrimo in arte grammatica, 14 alius Menandrum Syracusanum incipientis iuuentae in exercitu Ptolemaei, desiderium eius, quotiens non uideret, inedia testatus. et unguentariam quandam dilectam Iuba tradit. omnium amoris fuere argumenta gaudium a conspectu blanditiaeque inconditae, stipes, quas populus dedisset, seruatae et in sinum effusae. nec mirum esse amorem quibus sit memoria. 15 idem namque tradit agnitum in senecta multos post annos qui rector in iuuenta fuisset; idem diuinationem quandam iustitiae, cum Bocchus rex triginta elephantis totidem, in quos saeuire instituerat, stipitibus adligatos obiecisset, procursantibus inter eos qui lacesserent, nec potuisse effici ut crudelitatis alienae ministerio fungerentur. [8,6] 16 Elephantos Italia primum uidit Pyrri regis bello et boues Lucas appellauit in Lucanis uisos anno urbis CCCCLXXII, Roma autem in triumpho VII annis ad superiorem numerum additis, eadem plurimos anno DII uictoria L- Metelli pontificis in Sicilia de Poenis captos. CXLII fuere aut, ut quidam, CXX, trauecti ratibus quas doliorum consertis ordinibus inposuerat. 17 Verrius eos pugnasse in circo interfectosque iaculis tradit paenuria consilii, quoniam neque ali placuisset neque donari regibus; L- Piso inductos dumtaxat in circum atque, ut contemptus eorum incresceret, ab operariis hastas praepilatas habentibus per circum totum actos. nec quid deinde iis factum sit auctores explicant qui non putant interfectos. [8,7] 18 Clara est unius e Romanis dimicatio aduersus elephantum, cum Hannibal captiuos nostros dimicare inter sese coegisset. namque unum qui supererat obiecit elephanto, et ille dimitti pactus, si interemisset, solus in harena congressus magno Poenorum dolore confecit. Hannibal, cum famam eius dimicationis contemptum adlaturam beluis intellegeret, equites misit qui abeuntem interficerent. proboscidem eorum facillime amputari Pyrri proeliorum experimentis patuit. 19 Romae pugnasse Fenestella tradit primum omnium in circo Claudi Pulchri aedilitate curuli M- Antonio A. Postumio cos- anno urbis DCLV, item post annos uiginti Lucullorum aedilitate curuli aduersus tauros. 20 Pompei quoque altero consulatu, dedicatione templi Veneris Victricis, uiginti pugnauere in circo aut, ut quidam tradunt, XVIII, Gaetulis ex aduerso iaculantibus, mirabili unius dimicatione, qui pedibus confossis repsit genibus in cateruas, abrepta scuta iaciens in sublime, quae decidentia uoluptati spectantibus erant in orbem circumacta, uelut arte, non furore beluae, iacerentur. magnum et in altero miraculum fuit uno ictu occiso; pilum autem sub oculo adactum in uitalia capitis uenerat. 21 uniuersi eruptionem temptauere, non sine uexatione populi, circumdatis claustris ferreis. qua de causa Caesar dictator postea simile spectaculum editurus euripis harenam circumdedit, quos Nero princeps sustulit equiti loca addens. sed Pompeiani amissa fugae spe misericordiam uulgi inenarrabili habitu quaerentes supplicauere quadam sese lamentatione conplorantes, tanto populi dolore, ut oblitus imperatoris ac munificentiae honori suo exquisitae flens uniuersus consurgeret dirasque Pompeio, quas ille mox luit, inprecaretur. 22 pugnauere et Caesari dictatori tertio consulatu eius uiginti contra pedites D iterumque totidem turriti cum sexagenis propugnatoribus, eodem quo priore numero peditum et pari equitum ex aduerso dimicante, postea singuli principibus Claudio et Neroni in consummatione gladiatorum. 23 Ipsius animalis tanta narratur clementia contra minus ualidos, ut in grege pecudum occurrentia manu dimoueat, ne quod obterat inprudens. nec nisi lacessiti nocent idque cum gregatim semper ambulent, minime ex omnibus soliuagi. equitatu circumuenti infirmos aut fessos uulneratosue in medium agmen recipiunt, acie uelut imperio aut ratione per uices subeunte. [8,8] 24 Capti celerrime mitificantur hordei suco. capiuntur autem in India unum ex domitis agente rectore, qui deprehensum solitarium abactumue a grege uerberet ferum: quo fatigato transcendit in eum nec secus ac priorem regit. Africa foueis capit, in quas deerrante aliquo protinus ceteri congerunt ramos, moles deuoluunt, aggeres construunt omnique ui conantur extrahere. 25 ante domitandi gratia reges equitatu cogebant in uallem manu factam et longo tractu fallacem, cuius inclusos ripis fossisque fame domabant. argumentum erat ramus homine porrigente clementer acceptus. nunc dentium causa pedes eorum iaculantur alioqui mollissimos. 26 Trogodytae contermini Aethiopiae, qui hoc solo uenatu aluntur, propinquas itineri eorum conscendunt arbores; inde totius agminis nouissimum speculati extremas in clunes desiliunt. laeua adprehenditur cauda, pedes stipantur in sinistro femine: ita pendens alterum poplitem dextra caedit ac praeacuta bipenni hoc crure tardato profugiens alterius poplitis neruos ferit, cuncta praeceleri pernicitate peragens. alii tutiore genere, sed magis fallaci, ingentes arcus intentos defigunt humi longius; hos praecipui uiribus iuuenes continent, alii conixi pari conatu contendunt ac praetereuntibus sagittarum uenabula infigunt, mox sanguinis uestigiis secuntur. [8,9] 27 Elephantorum generis feminae multo pauidiores. domantur autem rabidi fame et uerberibus, elephantis aliis admotis, qui tumultuantem catenis coerceant. et alias circa coitus maxime efferantur et stabula Indorum dentibus sternunt. quapropter arcent eos coitu feminarumque pecuaria separant, quae haut alio modo quam armentorum habent. domiti militant et turres armatorum in dorsis ferunt magnaque ex parte orientis bella conficiunt: prosternunt acies, proterunt armatos. iidem minimo suis stridore terrentur uulneratique et territi retro semper cedunt, haut minore partium suarum pernicie. Indicum Africi pauent nec contueri audent, nam et maior Indicis magnitudo est. [8,10] 28 Decem annis gestare in utero uulgus existimat, Aristoteles biennio nec amplius quam (semel gignere pluresque quam) singulos, uiuere ducenis annis et quosdam CCC. iuuenta eorum a sexagesimo incipit. gaudent amnibus maxime et circa fluuios uagantur, cum alioqui nare propter magnitudinem corporis non possint. iidem frigoris inpatientes; maximum hoc malum inflationemque et profluuium alui nec alia morborum genera sentiunt. olei potu tela, quae corpori eorum inhaereant, decidere inuenio, a sudore autem facilius adhaerescere. 29 et terram edisse iis tabificum est, nisi saepius mandant; deuorant autem et lapides; truncos quidem gratissimo in cibatu habent. palmas excelsiores fronte prosternunt atque ita iacentium absumunt fructum. mandunt ore, spirant et bibunt odoranturque haut inproprie appellata manu. animalium maxime odere murem et, si pabulum in praesepio positum attingi ab eo uidere, fastidiunt. cruciatum in potu maximum sentiunt hausta hirudine, quam sanguisugam uulgo coepisse appaellari aduerto. haec ubi in ipso animae canali se fixit, intolerando adficit dolore. 30 durissimum dorso tergus, uentri molle, saetarum nullum tegimentum, ne in cauda quidem praesidium abigendo taedio muscarum (namque id et tanta uastitas sentit), sed cancellata cutis, et inuitans id genus animalium odore. ergo cum extentis recepere examina, artatis in rugas repente cancellis comprehensas enecant. hoc iis pro cauda, iuba, uillo est. 31 dentibus ingens pretium et deorum simulacris lautissima ex his materia. inuenit luxuria commendationem et aliam expetiti in callo manus saporis, haud alia de causa, credo, quam quia ipsum ebur sibi mandere uidetur. magnitudo dentium uidetur quidem in templis praecipua, sed tamen in extremis Africae, qua confinis Aethiopiae est, postium uicem in domiciliis praebere saepesque in his et pecorum stabulis pro palis elephantorum dentibus fieri Polybius tradidit auctore Gulusa regulo. [8,11] 32 Elephantos fert Africa ultra Syrticas solitudines et in Mauretania, ferunt Aethiopia et Trogodytae, ut dictum est, sed maximos India bellantesque cum iis perpetua discoria dracones tantae magnitudinis et ipsos, ut circumplexu facili ambiant nexuque nodi praestringant. conmoritur ea dimicatio, uictusque conruens conplexum elidit pondere. [8,12] 33 Mira animalium pro se cuique sollertia astutissima. ascendendi in tantam altitudinem difficultas draconi; itaque tritum iter ad pabula speculatus ab excelsa se arbore inicit. scit ille inparem sibi luctatum contra nexus; itaque arborum aut rupium attritum quaerit. cauent hoc dracones ob idque gressus primum alligant cauda: resoluunt illi nodos manu; at hi in ipsas nares caput condunt pariterque spiritum praecludunt et mollissimas lancinant partes. iidem obuii deprehensi in aduersos erigunt se oculosque maxime petunt. ita fit ut plerumque caeci ac fame et maeroris tabe confecti reperiantur. 34 quam quis aliam tantae discordiae causam attulerit nisi naturam spectaculum sibi paria conponentem? Est et alia dimicationis huius fama. elephantis frigidissimum esse sanguinem; ob id aestu torrente praecipue draconibus expeti. quam ob rem in amnes mersos insidiari bibentibus coortosque inligata manu in aurem morsum defigere, quoniam is tantum ocus defendi non possit manu. dracones esse tantos, ut totum sanguinem capiant, itaque elephantos ab iis ebibi siccatosque concidere et dracones inebriatos opprimi conmorique. [8,13] 35 Generat eos Aethiopia Indicis pares, uicenum cubitorum. id modo mirum, unde cristatos Iuba crediderit. Asachaei uocantur Aethiopes apud quos maxime nascuntur; narrantque in maritimis eorum quaternos quinosque inter se cratium modo inplexos erectis capitibus uelificantes ad meliora pabula Arabiae uehi fluctibus. [8,14] 36 Megasthenes scribit in India serpentes in tantam magnitudinem adolescere, ut solidos hauriant ceruos taurosque, Metrodorus circa Rhyndacum amnem in Ponto, superuolantes ut quamuis alte perniciterque alites haustu raptas absorbeant. 37 nota est in Punicis bellis ad flumen Bagradam a Regulo imperatore ballistis tormentisque, ut oppidum aliquod, expugnata serpens CXX pedum longitudinis; pellis eius maxillaeque usque ad uellum Numantinum durauere Romae in templo. faciunt his fidem in Italia appellatae bouae in tantam amplitudinem exeuntes, ut Diuo Claudio principe occisae in Vaticano solidus in aluo spectatus sit infans. aluntur primo bubuli lactis suctu, unde nomen traxere. [8,15] 38 Ceterorum animalium, quae modo conuecta undique Italiae contigere saepius, formas nihil attinet scrupulose referre. paucissima Scythia gignit inopia cruticum, pauca contermina illi Germania, insignia tamen boum ferorum genera, iubatos bisontes excellentique et ui et uelocitate uros, quibus inperitum uolgus bubalorum nomen inponit, cum id gignat Africa uituli potius ceruique quadam similitudine. [8,16] 39 septentrio fert et equorum greges ferorum, sicut asinorum Asia et Africa, praeterea alcen iumento similem, ni proceritas aurium et ceruices distinguat; item natam in Scadinauia insula nec umquam uisam in hoc orbe, multis tamen narratam achlin haud dissimilem illi, set nullo suffraginum flexu, ideoque non cubantem et adclinem arbori in somno eaque incisa ad insidias capi, alias uelocitatis memoratae. labrum ei superius praegrande; ob id retrograditur in pascendo, ne in priora tendens inuoluatur. 40 tradunt in Paeonia feram quae bonasus uocetur, equina iuba, cetera tauro similem, cornibus ita in se flexis, ut non sint utilia pugnae. quapropter fuga sibi auxiliari reddentem in ea fimum, interdum et trium iugerum longitudine, cuius contactus sequentes ut ignis aliquis amburat. [8,17] 41 Mirum pardos, pantheras, leones et similia condito in corporis uaginas unguium mucrone, ne refringantur hebetenturue, ingredi auersisque falculis currere nec nisi in adpetendo protendere. 42 leoni praecipua generositas tunc, cum colla armosque uestiunt iubae; id enim aetate contingit e leone conceptis. quos uero pardi generauere, semper insigni hoc carent; simili modo feminae; magna his libido coitus et ob hoc maribus ira. Africa haec maxime spectat, inopia aquarum ad paucos amnes congregantibus se feris. ideo multiformes ibi animalium partus, uarie feminis cuiusque generis mares aut ui aut uoluptate miscente: unde etiam uulgare Graeciae dictum semper aliquid noui Africam adferre. 43 odore pardi coitum sentit in adulteria leo totaque ui consurgit in peonam; idcirco ea culpa flumine abluitur aut longius comitatur. semel autem edi partum, lacerato unguium acie utero in enixu, uolgum credidisse uideo. 44 Aristoteles diuersa tradit, uir quem in his magna secuturus ex parte praefandum reor. Alexandro Magno rege inflammato cupidine animalium naturas noscendi delegataque hac commentatione Aristoteli, summo in omni doctrina uiro, aliquot milia hominum in totius Asiae Graeciaeque tractu parere iussa, omnium quos uenatus, aucupia piscatusque alebant quibusque uiuaria, armenta, aluaria, pisciniae, auiaria in cura erant, ne quid usque genitum ignoraretur ab eo. quos percunctando quinquaginta ferme uolumina illa praeclara de animalibus condidit. quae a me collecta in artum cum iis, quae ignorauerat, quaeso ut legentes boni consulant, in uniuersis rerum naturae operibus medioque clarissimi regum omnium desiderio cura nostra breuiter peregrinantes. 45 is ergo tradit leaenam primo fetu parere quinque catulos ac per annos singulis minus, ab uno sterilescere. informes minimas carnes magnitudine mustellarum esse initio, semenstres uix ingredi posse nec nisi bimenstres moueri; in Europa autem inter Acheloum tantum Mestumque amnes leones esse, sed longe uiribus praestantiores iis quos Africa aut Syria gignant. [8,18] 46 Leonum duo genera, compactile et breue crispioribus iubis. hos pauidiores esse quam longos simplicique uillo; eos contemptores uulnerum. urinam mares crure sublato reddere ut canes. grauem odorem, nec minus halitum. raros in potu uesci alternis diebus, a saturitate interim triduo cibis carere. quae possint, in mandendo solida deuorare, nec capiente auiditatem aluo coniectis in fauces unguibus extrahere aut si fugiendum in satietate habeant. 47 uitam iis longam docet argumento, quod plerique dentibus defecti reperiantur. Polybius, Aemiliani comes, in senecta hominem ab his adpeti refert, quoniam ad persequendas fera uires non suppetant; tunc obsidere Africae urbes, eaque de causa cruci fixos uidisse se cum Scipione, quia ceteri metu poenae similis absterrentur eadem noxa. [8,19] 48 Leoni tantum ex feris clementia in supplices. prostratis parcit et, ubi saeuit, in uiros potius quam in feminas fremit, in infantes non nisi magna fame. credit Iuba peruenire intellectum ad eos precum; in captiuam certe Gaetuliae reducem audiuit multorum in siluis impetum esse mitigatum adloquio ausae dicere, se feminam, profugam, infirmam, supplicem animalis omnium generosissimi ceterisque imperitantis, indignam eius gloria praedam. uaria circa hoc opinio ex ingenio cuiusque uel casu, mulceri alloquiis feras, quippe cum etiam serpentes extrahi cantu cogique in poenam uerum falsumne sit, non uita decreuerit. 49 leonum animi index cauda, sicut et equorum aures; namque et has notas generosissimo cuique natura tribuit. inmota ergo placido, clemens flandenti, quod rarum est: crebrior enim iracundia, cuius in principio terra uerberatur, incremento terga ceu quodam incitamento flagellantur. uis summa in pectore. ex omni uulnere siue ungue inpresso siue dente ater profluit sanguis. iidem satiati innoxii sunt. 50 generositas in periculis maxime deprehenditur, non illo tantum modo, quo spernens tela diu se terrore solo tuetur ac uelut cogi testatur cooriturque non tamquam periculo coactus, sed tamquam amentiae iratus. illa nobilior animi significatio: quamlibet magna canum et uenantium urguente ui contemptim restitansque cedit in campis et ubi spectari potest; idem ubi uirgulta siluasque penetrauit, acerrimo cursu fertur uelut abscondente turpitudinem loco. dum sequitur, insilit saltu, quo in fuga non utitur. 51 uulneratus obseruatione mira percussorem nouit et in quantalibet multitudine adpetit; eum uero, qui telum quidem miserit, sed non uulnerauerit, correptum rotatumque sternit nec uulnerat. cum pro catulis feta dimicat, oculorum aciem traditur defigere in terram, ne uenabula expauescat. 52 cetero dolis carent et suspicione nec limis intuentur oculis aspicique simili modo nolunt. creditum est a moriente humum morderi lacrimamque leto dari. atque hoc tale tamque saeuum animal rotarum orbes circumacti currusque inanes et gallinaceorum cristae cantusque etiam magis terrent, sed maxime ignes. aegritudinem fastidii tantum sentit, in qua medetur ei contumelia, in rabiem agente adnexarum lasciuia simiarum; gustatus deinde sanguis in remedio est. [8,20] 53 Leonum simul lurium pugnam Romae princeps dedit Scaeuola P- F- in curuli aedilitate, centum autem iubatorum primus omnium L- Sulla, qui postea dictator fuit, in praetura. post eum Pompeius Magnus in circo DC, in iis iubatorum CCCXV, Caesar dictator CCCC. [8,21] 54 Capere eos ardui erat quondam operis, foueisque maxime. principatu Claudii casus rationem docuit, pudendam paene talis ferae nomine, a pastore Gaetuliae sago contra ingruentis impetum obiecto, quod spectaculum in harenam protinus tralatum est, uix credibili modo torpescente tanta illa feritate quamuis leui iniectu operto capite, ita ut deuinciatur non repugnans. uidelicet omnis uis constat in oculis, quo minus mirum sit a Lysimacho Alexandri iussu simul incluso strangulatum leonem. 55 iugo subdidit eos primusque Romae ad currum iunxit M- Antonius, et quidem ciuili bello, cum dimicatum esset in Pharsalis campis, non sine ostento quodam temporum, generosos spiritus iugum subire illo prodigio significante. nam quod ita uectus est cum mima Cytheride, super monstra etiam illarum calamitatum fuit. primus autem hominum leonem manu tractare ausus et ostendere mansuefactum Hanno e clarissimis Poenorum traditur damnatusque illo argumento, quoniam nihil non persuasurus uir tam artificis ingenii uidebatur et male credi libertas ei, cum in tantum cessisset etiam feritas. 56 Sunt uero et fortuitae eorum quoque clementiae exempla. Mentor Syracusanus in Syria, leone obuio suppliciter uolutante, attonitus pauore, cum refugienti undique fera opponeret sese et uestigia lamberet adulanti similis, animaduertit in pede eius tumorem uulnusque. extracto surculo liberauit cruciatu. pictura casum hunc testatur Syracusis. 57 simili modo Elpis Samius natione in Africam delatus naue, iuxta litus conspecto leone hiatu minaci, arborem fuga petit Libero patre inuocato, quoniam tum praecipuus uotorum locus est, cum spei nullus est. set neque profugienti, cum potuisset, fera institerat et procumbens ad arborem hiatu, quo terruerat, miserationem quaerebat. os morsu auidiore inhaeserat dentibus cruciabatque inedia, non tantum poena in ipsis eius telis, suspectantem ac uelut mutis precibus orantem, dum fortuitis fidens non est contra feram multoque diutius miraculo quam metu cessatum est. 58 degressus tandem euellit praebenti et qua maxime opus esset adcommodanti. traduntque, quamdiu nauis ea in litore steterit, retulisse gratiam uenatus adgerendo. qua de causa Libero patri templum in Samo Elpis sacrauit, quod ab eo facto Graeci g-kechehnoios g-Dionusou appellauere. miremur postea uestigia hominum intellegi a feris, cum etiam auxilia ab uno animalium sperent? cur enim non ad alia iere aut unde medicas manus hominis sciunt? nisi forte uis malorum etiam feras omnia experiri cogit. 59 Aeque memorandum et de panthera tradit Demetrius physicus: iacentem in media uia hominis desiderio repente apparuisse patri cuiusdam Philini, adsectatoris sapientiae; illum pauore coepisse regredi, feram uero circumuolutari non dubie blandientem seseque conflictantem maerore qui etiam in panthera intellegi posset. feta erat, catulis procul in foueam delapsis. 60 primum ergo miserationis fuit non expauescere, proximum et curam intendere, secutusque qua trahebat uestem unguium leui iniectu, ut causam doloris intellexit simulque salutis suae mercedem, exemit catulos, ea cum his prosequente usque extra solitudines deductus laeta atque gestiente, ut facile appareret gratiam referre et nihil in uicem inputare, quod etiam in homine rarum est. [8,22] 61 Haec fidem et Democrito adferunt, qui Thoantem in Arcadia seruatum a dracone narrat. nutrierat eum puer dilectum admodum, parensque serpentis naturam et magnitudinem metuens in solitudines tulerat, in quibus circumuento latronum insidiis agnitoque uoce subuenit. nam quae de infantibus ferarum lacte nutritis, cum essent expositi, produntur, sicut de conditoribus nostris a lupa, magnitudini fatorum accepta fieri aequius quam ferarum naturae arbitror. [8,23] 62 Panthera et tigris macularum uarietate prope solae bestiarum spectantur, ceteris unus ac suus cuique generi color est, leonum tantum in Syria niger. pantheris in candido breues macularum oculi. ferunt odore earum mire sollicitari quadripedes cunctas, sed capitis toruitate terreri; quam ob rem occultato eo reliqua dulcedine inuitatas corripiunt. sunt qui tradant in armo iis similem lunae esse maculam crescentem in orbem seque cauantem pari modo. 63 nunc uarias et pardos, qua mares sunt, appellant in eo omni genere, creberrimo in Africa Syriaque. quidam ab his pantheras candore solo discernunt, nec adhuc aliam differentiam inueni. [8,24] 64 Senatus consultum fuit uetus, ne liceret Africanas in Italiam aduehere. contra hoc tulit ad populum Cn- Aufidius tribunus plebis permisitque circensium gratia inportare. primus autem Scaurus aedilitate sua uarias CL uniuersas misit, dein Pompeius Magnus CCCCX, Diuus Augustus CCCCXX. [8,25] 65 idem Q- Tuberone Paulo Fabio Maximo cos- IIII non- Mai- theatri Marcelli dedicatione tigrim primus omnium Romae ostendit in cauea mansuefactam, Diuus uero Claudius simul IIII. 66 Tigrim Hyrcani et Indi ferunt, animal uelocitatis tremendae et maxime cognitae, dum capitur totus eius fetus, qui semper numerosus est. ab insidiante rapitur equo quam maxime pernici atque in recentes subinde transfertur. at ubi uacuum cubile reperit feta maribus enim subolis non cura est , fertur praeceps odore uestigans. raptor adpropinquante fremitu abicit unum ex catulis; tollit illa morsu et pondere etiam ocior acta remeat iterumque consequitur ac subinde, donec in nauem regresso inrita feritas saeuit in litore. [8,26] 67 Camelos inter armenta pascit oriens, quarum duo genera, Bactriae et Arabiae; differeunt, quod illae bina habent tubera in dorso, hae singula et sub pectore alterum, cui incumbant. dentium superiore ordine, ut boues, carent in utroque genere. omnes autem iumentorum ministeriis dorso funguntur atque etiam equitatus in proeliis. 68 uelocitas ut equo, sed sua cuique mensura sicuti uires. nec ultra adsuetum procedit spatium nec plus instituto onere recipit. odium aduersus equos gerunt naturale. sitim et quadriduo tolerant inplenturque, cum bibendi occasio est, et in praeteritum et in futurum, obturbata proculcatione prius aqua: aliter potu non gaudent. uiuunt quinquagenis annis, quaedam et centenis. utrimque rabiem et ipsae sentiunt. castrandi genus etiam feminas, quae bello praeparentur, inuentum est: fortiores ita fiunt coitu negato. [8,27] 69 Harum aliqua similitudo in duo transfertur animalia. nabun Aethiopes uocant collo similem equo, pedibus et cruribus boui, camelo capite, albis maculis rutilum colorem distinguentibus, unde appellata camelopardalis, dictatoris Caesaris circensibus ludis primum uisa Romae. ex eo subinde cernitur, aspectu magis quam feritate conspicua, quare etiam ouis ferae nomen inuenit. [8,28] 70 Pompei Magni primum ludi ostenderunt chama, quem Galli rufium uocabant, effigie lupi, pardorum maculis. iidem ex Aethiopia quas uocant g-kehrous, quarum pedes posteriores pedibus humanis et cruribus, priores manibus fuere similes. hoc animal postea Roma non uidit. [8,29] 71 Isdem ludis et rhinoceros unius in nare cornus, qualis saepe, uisus. alter hic genitus hostis elephanto cornu ad saxa limato praeparat se pugnae, in dimicatione aluum maxime petens, quam scit esse molliorem. longitudo ei par, crura multo breuiora, color buxeus. [8,30] 72 Lyncas uulgo frequentes et sphingas, fusco pilo, mammis in pectore geminis, Aethiopia generat multaque alia monstris similia, pinnatos equos et cornibus armatos, quos pegasos uocant, crocotas uelut ex cane lupoque conceptos, omnia dentibus frangentes protinusque deuorata conficientes uentre, cercopithecos nigris capitibus, pilo asini et dissimiles ceteris uoce, Indicos boues unicornes tricornesque, leucrocotam, pernicissimam asini feri magnitudine, clunibus ceruinis, collo, cauda, pectore leonis, capite melium, bisulca ungula, ore ad aures usque recesso, dentium locis osse perpetuo 73 (hanc feram humanas uoces tradunt imitari. apud eosdem et quae uocatur eale, magnitudine equi fluuiatilis, cauda elephanti, colore nigra uel fulua, maxillis apri, maiora cubitalibus cornua habens mobilia, quae alterna in pugna sistit uariatque infesta aut obliqua, utcumque ratio monstrauit) , 74 sed atrocissimos tauros siluestres, maiores agrestibus, uelocitate ante omnes, colore fuluos, oculis caeruleis, pilo in contrarium uerso, rictu ad aures dehiscente iuxta cornua mobilia. tergori duritia silicis, omne respuens uulnus. fera omnes uenantur, ipsi non aliter quam foueis capti feritate semper intereunt. 75 apud eosdem nasci Ctesias scribit quam mantichoran appellat, triplici dentium ordine pectinatim coeuntium, facie et auriculis hominis, oculis glaucis, colore sanguineo, corpore leonis, cauda scorpionis modo spicula infigentem, uocis ut si misceatur fistulae et tubae concentus, uelocitatis magnae, humani corporis uel praecipue adpetentem. [8,31] 76 in India et boues solidis ungulis, unicornes, et feram nomine axin hinnulei pelle pluribus candidioribusque maculis, sacrorum Liberi patris (Orsaei Indi simias candentes toto corpore uenantur) , asperrimam autem feram monocerotem, reliquo corpore equo similem, capite ceruo, pedibus elephanto, cauda apro, mugitu graui, uno cornu nigro media fronte cubitorum duum eminente. hanc feram uiuam negant capi. [8,32] 77 Apud Hesperios Aethiopas fons est Nigris, ut plerique existimauere, Nili caput, ut argumenta quae diximus persuadent. iuxta hunc fera appellatur catoblepas, modica alioqui ceterisque membris iners, caput tantum praegraue aegre ferens id deiectum semper in terram , alias internicio humani generis, omnibus, qui oculos eius uidere, confestim expirantibus. [8,33] 78 Eadem et basilisci serpentis est uis. Cyrenaica hunc generat prouincia, duodecim non amplius digitorum magnitudine, candida in capite macula ut quodam diademate insignem. sibilio omnes fugat serpentes nec flexu multiplici, ut reliquae, corpus inpellit, sed celsus et erectus in medio incedens. necat frutices, non contactos modo, uerum et adflatos, exurit herbas, rumpit saxa: talis uis malo est. creditum quondam ex equo occisum hasta et per eam subeunte ui non equitem modo, sed equum quoque absumptum. 79 atque huic tali monstro saepe enim enectum concupiuere reges uidere mustellarum uirus exitio est: adeo naturae nihil placuit esse sine pare. inferciunt has cauernis facile cognitis soli tabe. necant illae simul odore moriunturque, et naturae pugna conficitur. [8,34] 80 Sed in Italia quoque creditur luporum uisus esse noxius uocemque homini, quem priores contemplentur, adimere ad praesens. inertes hos paruosque Africa et Aegyptus gignunt, asperos trucesque frigidior plaga. homines in lupos uerti rursusque restitui sibi falsum esse confidenter existimare debemus aut credere omnia quae fabulosa tot saeculis conperimus. unde tamen ista uulgo infixa sit fama in tantum, ut in maledictis uersipelles habeat, indicabitur. 81 Euanthes, inter auctores Graeciae non spretus, scribit Arcadas tradere ex gente Anthi cuiusdam sorte familiae lectum ad stagnum quoddam regionis eius duci uestituque in quercu suspenso tranare atque abire in deserta transfigurarique in lupum et cum ceteris eiusdem generis congregari per annos VIIII. quo in tempore si homine se abstinuerit, reuerti ad idem stagnum et, cum tranauerit, effigiem recipere, ad pristinum habitum addito nouem annorum senio. id quoque adicit, eandem recipere uestem. 82 mirum est quo procedat Graeca credulitas! nullum tam inpudens mendacium est, ut teste careat. item Apollas, qui Olympionicas scripsit, narrat Demaenetum Parrhasium in sacrificio, quod Arcades Ioui Lycaeo humana etiamtum hostia facebant, immolati pueri exta degustasse et in lupum se conuertisse, eundem X anno restitutum athleticae se exercuisse in pugilatu uictoremque Olympia reuersum. 83 quin et caudae huius animalis creditur uulgo inesse amatorium uirus exiguo in uillo eumque, cum capiatur, abici nec idem pollere nisi uiuenti dereptum. dies, quibus coeat, toto anno non amplius duodecim. eundem in fame uesci terra inter auguria; ad dexteram commeantium praeciso itinere si pleno id ore fecerit, nullum ominum praestantius. 84 sunt in eo genere qui ceruari uocantur, qualem e Gallia in Pompei Magni harena spectatum diximus. huic quamuis in fame mandenti, si respexerit, obliuionem cibi subrepere aiunt digressumque quaerere aliud. [8,35] 85 Quod ad serpentes attinet, uulgatum est colorem eius plerasque terras habere, in qua occultentur. innumera esse genera. cerastis corpore eminere cornicula saepe quadrigemina, quorum motu, reliquo corpore occulto, sollicitent ad se aues. geminum caput amphisbaenae, hoc est et a cauda, tamquam parum esset uno ore fundi uenenum. aliis squamas esse, aliis picturas, omnibus exitiale uirus. iaculum ex arborum ramis uibrari, nec pedibus tantum pauendas serpentes, sed ut missile uolare tormento. colla aspidum intumescere, nullo ictus remedio praeterquam si confestim partes contactae amputentur. 86 unus huic tam pestifero animali sensus uel potius affectus est: coniugia ferme uagantur, nec nisi cum pari uita est. itaque alterutra interempta incredibilis ultionis alteri cura: persequitur interfectorem unumque eum in quantolibet populi agmine notitia quadam infestat, perrumpit omnes difficultates, permeat spatia nec nisi amnibus arcetur aut praeceleri fuga. 87 Non est fateri rerum natura largius mala an remedia genuerit. iam primum hebetes oculos huic malo dedit, eosque non in fronte aduersos cernere, sed in temporibus itaque excitatur saepius auditu quam uisu , deinde interneciuum bellum cum ichneumone. [8,36] 88 notum est animal hac gloria maxime, in eadem natum Aegypto. mergit se limo saepius siccatque sole, mox ubi pluribus eodem modo se coriis loricauit, in dimicationem pergit. in ea caudam attollens ictus inritos auersus excipit, donec obliquo capite speculatus inuadat in fauces. nec hoc contentus aliud haud mitius debellat animal. [8,37] 89 Crocodilum habet Nilus, quadripes malum et terra pariter ac flumine infestum. unum hoc animal terrestre linguae usu caret, unum superiore mobili maxilla inprimit morsum, alias terribile pectinatim stipante se dentium serie. magnitudine excedit plerumque duodeuiginti cubita. parit oua quanta anseres, eaque extra eum locum semper incubat praediuinatione quadam, ad quem summo auctu eo anno egressurus est Nilus. nec aliud animal ex minore origine in maiorem crescit magnitudinem. et unguibus autem armatus est, contra omnes ictus cute inuicta. dies in terra agit, noctes in aqua, teporis utrumque ratione. 90 Hunc saturum cibo piscium et semper esculento ore in litore somno datum parua auis, quae trochilos ibi uocatur, rex auium in Italia, inuitat ad hiandum pabuli sui gratia, os primum eius adsultim repurgans, mox dentes et intus fauces quoque ad hanc scabendi dulcedinem quam maxime hiantes, in qua uoluptate somno pressum conspicatus ichneumon, per easdem fauces ut telum aliquod inmissus, erodit aluum. [8,38] 91 Similis crocodilo, sed minor etiam ichneumone, est in Nilo natus scincos, contra uenena praecipuus antidotis, item ad inflammandam uirorum uenerem. Verum in crocodilo maior erat pestis quam ut uno esset eius hoste natura contenta. itaque et delphini inmeantes Nilo, quorum dorso tamquam ad hunc usum cultellata inest pinna, abigentes eos praedam ac uelut in suo tantum amne regnantes, alioqui inpares uiribus ipsi, astu interimunt. callent enim in hoc cuncta animalia sciuntque non sua modo commoda, uerum et hostium aduersa, norunt sua tela, norunt occasiones partesque dissidentium inbelles. in uentre mollis est tenuisque cutis crocodilo: ideo se ut territi mergunt delphini subeuntesque aluum illa secant spina. 92 quin et gens hominum est huic beluae aduersa in ipso Nilo, a Tentyri insula, in qua habitat, appellata. mensura eorum parua, sed praesentia animi in hoc tantum usu mira. terribilis haec contra fugaces belua est, fugax contra sequentes. 93 sed aduersum ire soli hi audent, quin et flumini innatant dorsoque equitantium modo inpositi hiantibus resupino capite ad morsum addita in os claua, a dextra ac laeua tenentes extrema eius utrimque, ut frenis in terram agunt captiuos ac uoce etiam sola territos cogunt euomere recentia corpora ad sepultura. itaque uni ei insulae crocodili non adnant olfactuque eius generis hominum, ut Psyllorum serpentes, fugantur. 94 hebetes oculos hoc animal dicitur habere in aqua, extra acerrimi uisus, quattuorque menses hiemis semper inedia tramittere in specu. quidam hoc unum quamdiu uiuat crescere arbitrantur; uiuit autem longo tempore. [8,39] 95 Maior altitudine in eodem Nilo belua hippopotamius editur, ungulis binis quales bubus, dorso equi et iuba et hinnitu, rostro resimo, cauda et dentibus aprorum aduncis, sed minus noxiis, tergoris ad scuta galeasque inpenetrabilis, praeterquam si umore madeant. depascitur segetes destinatione ante, ut ferunt, determinatas in diem et ex agro ferentibus uestigiis, ne quae reuertenti insidiae comparentur. [8,40] 96 Primus eum et quinque crocodilos Romae aedilitatis suae ludis M- Scaurus temporario euripo ostendit. hippopotamius in quadam medendi parte etiam magister exstitit. adsidua namque satietate obesus exit in litus recenti harundinum caesura speculatum atque, ubi acutissimam uidit stirpem, inprimens corpus uenam quandam in crure uulnerat atque ita profluuio sanguinis morbidum alias corpus exonerat et plagam limo rursus obducit. [8,41] 97 Simile quiddam et uolucris in eadem Aegypto monstrauit, quae uocatur ibis, rostri aduncitate per eam partem se perluens, qua reddi ciborum onera maxime salubre est. nec haec sola: multis animalibus reperta sunt usui futura et homini. dictamnum herbam extrahendis sagittis cerui monstrauere percussi eo telo pastuque herbae eius eiecto; iidem percussi a phalangio, quod est aranei genus, aut aliquo simili cancros edendo sibi medentur. est et ad serpentium ictus praecipua qua se lacerti, quotiens cum his conseruere pugnam, uulnerati refouent. 98 chelidoniam uisui saluberrimam hirundines monstrauere uexatis pullorum oculis illa medentes. testudo cunilae, quam bubulam uocant, pastu uires contra serpentes refouet, mustella ruta in murium uenatu cum iis dimicatione conserta. ciconia origano, hedera apri in morbis sibi medentur et cancros uescendo maxime mari eiectos. 99 naguis, hiberno situ membrana corporis obducta, feniculi suco inpedimentum illud exuit nitidusque uernat. exuit autem a capite primum nec celerius quam uno die et nocte, replicans, ut extra fiat membranae quod fuerit intus. idem hiberna latebra uisu obscurato maratho herbae se adfricans oculos inunguit ac refouet; si uero squamae obtorpuere, spinis iuniperi se scabit. draco uernam nausiam siluestris lactucae suco restinguit. 100 pantheras per fricatas carnes aconito barbari uenantur. occupat ilico fauces earum angor, quare pardalianches id uenenum appellauere quidam; at fera contra hoc excrementis hominis sibi medetur, et alias tam auida eorum, ut a pastoribus ex industria in aliquo uase suspensa altius, quam ut queat saltu attingere, iaculando se appetendoque deficiat et postremo expiret, alioqui uiuacitatis adeo lentae, ut eiectis interaneis diu pugnet. 101 elephans, chamaeleone concolori frondi deuorato, occurrit oleastro huic ueneno suo. ursi cum mandragorae mala gustauere, formicas lambunt. ceruus herba cinare uenenatis pabulis resistit. palumbes, graculi, merulae, perdices lauri folio annuum fastidium purgant, columbae, turtures et gallinacei herba quae uocatur helxine, anates, anseres ceteraeque aquaticae herba siderite, grues et similes iunco palustri. coruus occiso chamaeleone, qui etiam uictori suo nocet, lauro infestum uirus extinguit. [8,42] 102 Milia praeterea, utpote cum plurimis animalibus eadem natura rerum caeli quoque obseruationem et uentorum, imbrium, tempestatum praesagia alia alio modo dederit, quod persequi inmensum est, aeque scilicet quam reliquam cum singulis hominum societatem. siquidem et pericula praemonent non fibris modo extisque, circa quod magna mortalium portio haeret, sed alia quadam significatione. 103 ruinis inminentibus musculi praemigrant, aranei cum telis primi cadunt. auguria quidem artem fecere apud Romanos et sacerdotum collegium uel maxime sollemne. est inter ea locis rigentibus et uolpes, animal alioqui sollertia dirum. amnes gelatos lacusque non nisi ad eius itum reditumque transeunt. obseruatum eam aure ad glaciem adposita coniectare crassitudinem gelus. [8,43] 104 nec minus clara exitii documenta sunt etiam contemnendis animalibus. M- Varro auctor est a cuniculis suffossum in Hispania oppidum, a talpis in Thessalia, ab ranis ciuitatem in Gallia pulsam, ab locustis in Africa, ex Gyara Cycladum insula incolas a muribus fugatos, in Italia Amynclas a serpentibus deletas. citra Cynamolgos Aethiopas late deserta regio est, a scorpionibus et solipugis gente sublata, et a scolopendris abactos Rhoetienses auctor est Theophrastus. sed ad reliqua ferarum genera redeamus. [8,44] 105 Hyaenis utramque esse naturam et alternis annis mares, alternis feminas fieri, parere sine mare uulgus credit, Aristoteles negat. collum ut iuba in continuitatem spinae porrigitur flectique nisi circumactu totius corporis non quit. 106 multa praeterea mira traduntur, sed maxime sermonem humanum inter pastorum stabula adsimulare nomenque alicuius addiscere, quem euocatum foris laceret, item uomitionem hominis imitari ad sollicitandos canes quos inuadat. ab uno animali sepulcra erui inquisitione corporum. feminam raro capi. oculis mille esse uarietates colorumque mutationes. praeterea umbrae eius contactu canes obmutescere, et quibusdam magicis artibus omne animal, quod ter lustrauerit, in uestigio haerere. [8,45] 107 Huius generis coitu leaena Aethiopica parit corocottam, similiter uoces imitantem hominum pecorumque. acies ei perpetua, in utraque parte oris nullis gingiuis, dente continuo: ne contrario occursu hebetetur, capsarum modo includitur. hominum sermones imitari et mantichoram in Aethiopia auctor est Iuba. [8,46] 108 Hyaenae plurimae gignuntur in Africa, quae et asinorum siluestrium multitudinem fundit. mares in eo genere singuli feminarum gregibus imperitant; timent libidinis aemulos et ideo grauidas custodiunt morsuque natos mares castrant. contra grauidae latebras petunt et parere furto cupiunt gaudentque copia libidinis. [8,47] 109 Easdem partes sibi ipsi Pontici amputant fibri periculo urgente, ob hoc se peti gnari; castoreum id uocant medici. alias animal horrendi morsus arbores iuxta flumina ut ferro caedit, hominis parte conprehensa non ante quam fracta concrepuerint ossa morsus resoluit. cauda piscium his, cetera species lutrae. utrumque aquaticum, utrique mollior pluma pilus. [8,48] 110 Ranae quoque rubetae, quarum et in terra et in umore uita, plurimis refertae medicaminibus, deponere ea adsidue ac resumere pastu dicuntur, uenena tantum semper sibi reseruantes. [8,49] 111 Similis et uitulo marino uictus in mari ac terra, simile fibris et ingenium. euomit fel suum ad multa medicamenta utile, item coagulum ad comitiales morbos, ob ea se peti prudens. Theophrastus auctor est anguis modo et stelliones senectutem exuere itaque protinus deuorare praeripientes comitiali morbo remedia. eosdem innocui ferunt in Graecia morsus, noxios esse in Sicilia. [8,50] 112 Ceruis quoque est sua malignitas, quamquam placidissimo animalium. urgente ui canum ultro confugiunt ad hominem et in pariendo semitas minus cauent humanis uestigiis tritas quam secreta ac feris opportuna. conceptus earum post arcturi sidus. octonis mensibus ferunt partus, interim et geminos. a conceptu separant se, at mares relicti rabie libidinis saeuiunt, fodiunt scrobes. tunc rostra eorum nigrescunt, donec aliqui abluant imbres. feminae autem ante partum purgantur herba quadam, quae seselis dicitur, faciliore ita utentes utero; a partu duas, quae tamnus et seselis appellantur, pastae redeunt ad fetum: illis imbui lactis primos uolunt sucos quacumque de causa. 113 editos partus exercent cursu et fugam meditari docent, ad praerupta ducunt saltumque demonstrant. iam mares soluti desiderio libidinis auide petunt pabula; ubi se praepingues sensere, latebras quaerunt fatentes incommodum pondus. et alias semper in fuga adquiescunt stantesque respiciunt, cum prope uentum est, rursus fugae praesidia repetentes. hoc fit intestini dolore tam infirmi, ut ictu leui rumpatur intus. 114 fugiunt autem latratu canum audito secunda semper aura, ut uestigia cum ipsis abeant. mulcentur fistula pastorali et cantu, cum erexere aures, acerrimi auditus, cum remisere, surdi. cetero animal simplex et omnium rerum miraculo stupens in tantum, ut equo aut bucula accedente propius hominem iuxta uenantem non cernant aut, si cernant, arcum ipsum sagittasque mirentur. maria trameant gregatim nantes porrecto ordine et capita inponentes praecedentium clunibus uicibusque ad terga redeuntes. hoc maxime notatur a Cilicia Cyprum traicientibus. nec uident terras, sed in odorem earum natant. 115 cornua mares habent solique animalium omnibus annis stato ueris tempore amittunt. ideo sub ista die quam maxime inuia petunt: latent amissis uelut inermes, sed et hi bono suo inuidentes. dextrum cornu negant inueniri ceu medicamento aliquo praeditum, idque mirabilius fatendum est, cum et in uariis mutent omnibus annis. defodi ab iis putant. accensi autem utrius libeat odore et serpentes fugantur et comitiales morbi deprehenduntur. 116 indicia quoque aetatis in illis gerunt, singulos annis adicientibus ramos usque ad sexennes; ab eo tempore similia reuiuescunt, nec potest aetas discerni; sed dentibus senecta declaratur: aut enim paucos aut nullos habent nec in cornibus imis ramos, alioqui ante frontem prominere solitos iunioribus. 117 non decidunt castratis cornua nec nascuntur, erumpunt autem renascentibus tuberibus primo aridae cuti similia, dein teneris increscunt ferulis harundineas in paniculas molli plumata lanugine. quamdiu carent iis, noctibus procedunt ad pabula. increscentia solis uapore durant ad arbores subinde experientes; ubi placuit robur, in aperta prodeunt. captique iam sunt hedera in cornibus uiridante, ex attritu arborum ut in aliquo ligno teneris, dum experiuntur, innata. sunt aliquando et candido colore, qualem fuisse tradit Q- Sertorii ceruam, quam esse fatidicam Hispaniae gentibus persuaserat. 118 et his cum serpente pugna: uestigant cauernas nariumque spiritu extrahunt renitentes. ideo singulare abigendis serpentibus odor adusto ceruino cornu, contra morsus uero praecipuum remedium ex coagulo hinnulei matris in utero occisi. 119 uita ceruis in confesso longa, post C annos aliquibus denuo captis cum torquibus aureis, quos Alexander Magnus addiderat, adopertis iam cute in magna obesitate. febrium morbos non sentit hoc animal, quin et medetur huic timori. quasdam modo principes feminas scimus omnibus diebus matutinis carneam eam degustare solitas et longo aeuo caruisse febribus, quod ita demum existimant ratum, si uulnere uno interierit. 120 Est eadem specie, barba tantum et armorum uillo distans, quem tragelaphon uocant, non alibi quam iuxta Phasim amnem nascens. [8,51] Ceruos Africa propemodum sola non gignit, at chamaeleonem et ipsa, quamquam frequentior est Indiae. figura et magnitudo erat lacerti, nisi crura essent recta et excelsiora. latera uentri iunguntur ut piscibus; et spina simili modo eminet. 121 rostrum, ut in paruo, haut absimile suillo, cauda praelonga, in tenuitatem desinens, inplicans se uiperinis orbibus, ungues adunci, motus tardior ut testudini, corpus asperum ceu crocodilo, oculi in recessu cauo, tenui discrimine, praegrandes et corpori concolores. numquam eos operit nec pupillae motu, sed totius oculi uersatione circumaspicit. 122 ipse celsus hianti semper ore solus animalium nec cibo nec potu alitur nec alio quam a๋ris alimento, rictu terrifico fere, innoxius alioqui. et coloris natura mirabilior: mutat namque eum subinde et oculis et cauda et toto corpore redditque semper quemcumque proxime attingit praeter rubrum candidumque; defuncto pallor est. caro in capite et maxillis et ad commissuram caudae admodum exigua nec aliubi toto corpore; sanguis in corde et circa oculos tantum; uiscera sine splene. hibernis mensibus latet, ut lacertae. [8,52] 123 Mutat colores et Scytharum tarandrus nec aliud ex iis quae pilo uestiuntur, nisi in Indis lycaon, cui iubata traditur ceruix. nam thoes luporum id genus est procerius longitudine, breuitate crurum dissimile, uelox saltu, uenatu uiuens, innocuum homini habitum, non colorem, mutant, per hiemes hirti, aestate nudi. 124 tarandro magnitudo quae boui est, caput maius ceruino nec absimile, cornua ramosa, ungulae bifidae, uillus magnitudine ursorum, sed, cum libuit sui coloris esse, asini similis. tergori tanta duritia, ut thoraces ex eo faciant. colorem omnium arborum, fruticum, florum locorumque reddit metuens in quibus latet, ideoque raro capitur. mirum esset habitum corpori tam multiplicem dari, mirabilius est et uillo. [8,53] 125 Hystrices generat India et Africa, spinea contectas cute irenaceorum genere, sed hystrici longiores aculei et, cum intendit cutem, missiles. ora urgentium figit canum et paulo longius iaculatur. hibernis autem se mensibus condit, quae natura multis et ante omnia ursis. [8,54] 126 Eorum coitus hiemis initio nec uulgari quadripedum more, sed ambobus cubantibus conplexisque; dein secessus in specus separatim, in quibus pariunt XXX die plurimum quinos. hi sunt candida informisque caro, paulo muribus maior, sine oculis, sine pilo; ungues tantum prominent. hanc lambendo paulatim figurant. nec quicquam rarius quam parientem uidere ursam. ideo mares quadragenis diebus latent, feminae quaternis mensibus. 127 specus si non habuere, ramorum fruticumque congerie aedificant, inpenetrabiles imbribus mollique fronde constratos. primis diebus bis septenis tam graui somno premuntur, ut ne uulneribus quidem excitari queant. tunc mirum in modum ueterno pinguescunt. illi sunt adipes medicaminibus apti contraque defluuium capilli tenaces. ab his diebus residunt ac priorum pedum suctu uiuunt. fetus rigentes adprimendo pectori fouent non alio incubitu quam ad oua uolucres. 128 mirum dictu, credit Theophrastus per id tempus coctas quoque ursorum carnes, si adseruentur, increscere; cibi nulla tunc argumenta nec nisi umoris minimum in aluo inueniri, sanguinis exiguas circa corda tantum guttas, reliquo corpori nihil inesse. 129 procedunt uere, sed mares praepingues, cuius rei causa non prompta est, quippe ne somno quidem saginatis, praeter XIIII dies, ut diximus. exeuntes herbam quandam arum nomine laxandis intestinis, alioqui concretis, deuorant friantque surculos dentibus praedomantes ora. oculi eorum hebetantur, qua maxime causa fauos expetunt, ut conuulneratum ab apibus os leuet sanguine grauedinem illam. 130 inualidissimum urso caput, quod leoni firmissimum. ideo urgente ui praecipitaturi se ex aliqua rupe manibus cooperto iaciuntur ac saepe in harena colapho infracto exanimantur. cerebro ueneficium inesse Hispaniae credunt occisorumque in spectaculis capita cremant testato, quoniam potum in ursinam rabiem agat. ingrediuntur et bipedes; arborem auersi derepunt. 131 tauros ex ore cornibusque eorum omnibus pedibus suspensi pondere fatigant. nec alteri animalium in maleficio stultitia sollertior. annalibus notatum est M- Pisone M- Messala cos- a- d- XIIII kal- Oct. Domitium Ahenobarbum aedilem curulem ursos Numidicos centum et totidem uenatores Aethiopas in circo dedisse. miror adiectum Numidicos fuisse, cum in Africa ursum non gigni constet. [8,55] 132 Conduntur hieme et Pontici mures, dumtaxat albi, quorum palatum in gustu sagacissimum auctores quonam modo intellexerint miror. conduntur et Alpini, quibus magnitudo melium est, sed hi pabulo ante in specus conuecto, cum quidem narrant alternos marem ac feminam subrosae conplexos fascem herbae supinos, cauda mordicus adprehensa, inuicem detrahi ad specum ideoque illo tempore detrito esse dorso. sunt his pares et in Aegypto similiterque resident in clunes et binis pedibus gradiuntur prioribusque ut manibus utuntur. [8,56] 133 Praeparant hiemi et irenacei cibos ac uolutati supra iacentia poma adfixa spinis, unum amplius tenentes ore, portant in cauas arbores. iidem mutationem aquilonis in austrum condentes se in cubile praesagiunt. ubi uero sensere uenantem, contracto ore pedibusque ac parte omni inferiore, qua raram et innocuam habent lanuginem, conuoluuntur in formam pilae, ne quid conprehendi possit praeter aculeos. 134 in desperatione uero urinam in se reddunt tabificam, tergori suo spinisque noxiam, propter hoc se capi gnari. quam ob rem exinanita prius urina uenari ars est, et tum praecipua dos tergori, alias corrupto, fragili, putribus spinis atque deciduis, etiam si uiuat subtractus fuga. ob id non nisi in nouissima spe maleficio eo perfunditur, quippe et ipse odere suum ueneficium, ita parcentes sibi terminumque supremum opperientes, ut ferme ante captiuitas occupet. calidae postea aquae adspersu resoluitur pila, adprehensusque pes alter e posterioribus suspendiosa fame necat. aliter non est occidere et tergori parcere. 135 ipse animal non, ut remur plerique, uitae hominum superuacuum est, si non sint illi aculei, frustra uellerum mollitia in pecude mortalibus data: hac cute expoliuntur uestes. magnum fraus et ibi lucrum monopolio inuenit, de nulla re crebrioribus senatus consultis nulloque non principe adito querimoniis prouincialibus. [8,57] 136 Urinae et duobus aliis animalibus ratio mira. leontophon accipimus uocari paruum nec aliubi nascens quam ubi leo gignitur, quo gustato tanta illa uis et ceteris quadripedum imperitans ilico expiret. ergo corpus eius exustum adspergunt aliis carnibus polentae modo insidiantes ferae necantque etiam cinere: tam contraria est pestis. haut inmerito igitur odit leo uisumque frangit et citra morsum exanimat; ille contra urinam spargit, prudens hanc quoque leoni exitialem. 137 lyncum umor ita redditus, ubi gignuntur, glaciatur arescitue in gemmas carbunculis similes et igneo colore fulgentes, lyncurium uocatas atque ob id sucino a plerisque ita generari prodito. nouere hoc sciuntque lynces et inuidentes urinam terra operiunt, eoque celerius solidatur illa. 138 Alia sollertia in metu melibus: sufflatae cutis distentu ictus hominum et morsus canum arcent. [8,58] Prouident tempestatem et sciuri obturatisque, qua spiraturus est uentus, cauernis ex alia parte aperiunt fores. de cetero ipsis uillosior cauda pro tegumento est. ergo in hiemes aliis prouisum pabulum, aliis pro cibo somnus. [8,59] 139 Serpentium uipera sola terra dicitur condi, ceterae arborum aut saxorum cauis. et alias uel annua fame durant, algore modo dempto. omnia secessus tempore ueneno orba dormiunt. simili modo et cocleae, illae quidem iterum et aestatibus, adhaerentes maxime saxis aut, etiam iniuria resupinatae auolsaeque, non tamen exeuntes. 140 in Baliaribus uero insulis cauaticae appellatae non prorepunt e cauis terrae neque herba uiuunt , sed uuae modo inter se cohaerent. est et aliud genus minus uulgare adhaerente operculo eiusdem testae se operiens. obrutae terra semper hae et circa maritimas tantum Alpes quondam effossae coepere iam erui et in Veliterno. omnium tamen laudatissimae in Astypalaea insula. [8,60] 141 Lacertae, inimicissimum genus cocleis, negantur semenstrem uitam excedere. lacerti Arabia cubitales, in Indiae uero Nyso monte XXIIII in longitudinem pedum, colore fului aut punicei aut caerulei. [8,61] 142 Ex his quoque animalibus, quae nobiscum degunt, multa sunt cognitu digna, fidelissimumque ante omnia homini canis atque equus. pugnasse aduersus latrones canem pro domino accepimus confectumque plagis a corpore non recessisse, uolucres ac feras abigentem. ab alio in Epiro agnitum in conuentu percussorem domini laniatuque et latratu coactum fateri scelus. Garamantum regem canes CC ab exilio reduxere proeliati contra resistentes. propter bella Colophonii itemque Castabalenses cohortes canum habuere. 143 hae primae dimicabant in acie numquam detrectantes; haec erant fidissima auxilia nec stipendiorum indiga. canes defendere Cimbris caesis domus eorum plaustris inpositas. canis Iasone Lycio interfecto cibum capere noluit inediaque consumptus est. is uero, cui nomen Hyrcani reddit Duris, accenso regis Lysimachi rogo iniecit se flammae, similiterque Hieronis regis. 144 memorat et Pyrrhum, Gelonis tyranni canem, Philistus; memoratur et Nicomedis Bithyniae regis, uxore eius Cosingi lacerata propter lasciuiorem cum marito iocum. apud nos Vulcatium nobilem, qui Cascellium ius ciuile docuit, asturcone e suburbano redeuntem, cum aduesperauisset, canis a grassatore defendit; item Caelium senatorem aegrum Placentiae ab armatis oppressum, nec prius ille uulneratus est quam cane interempto. 145 sed super omnia in nostro aeuo actis p- R- testatum Appio Iunio et P- Silio cos-, cum animaduerteretur ex causa Neronis Germanici filii in Titium Sabinum et seruitia eius, unius ex his canem nec in carcere abigi potuisse nec a corpore recessisse abiecti, in gradibus gemitoriis maestos edentem ululatus magna populi Romani corona, ex qua cum quidam ei cibum obiecisset, ad os defuncti detulisse. innatauit idem, cadauere in Tiberim abiecto, sustentare conatus, effusa multitudine ad spectandam animalis fidem. 146 Soli dominum nouere et ignotum quoque, si repente ueniat, intellegunt; soli nomina sua, soli uocem domesticam agnoscunt. itinera quamuis longa meminere, nec ulli praeter hominem memoria maior. impetus eorum et saeuitia mitigatur ab homine considente humi. 147 plurima alia in iis cotidie uita inuenit, sed in uenatu sollertia et sagacitas praecipua est. scrutatur uestigia atque persequitur, comitantem ad feram inquisitorem loro trahens, qua uisa quam silens et occulte, set quam significans demonstratio est cauda primum, deinde rostro! ergo etiam senecta fessos caecosque ac debiles sinu ferunt, uentos et odorem captantes protendentesque rostra ad cubilia. 148 E tigribus eos Indi uolunt concipi et ob id in siluis coitus tempore alligant feminas. primo et secundo fetu nimis feroces putant gigni, tertio demum educant. hoc idem e lupis Gallis, quorum greges suum quisque ductorem e canibus et ducem habent. illum in uenatu comitantur, illi parent; namque inter se exercent etiam magisteria. 149 (Certum est iuxta Nilum amnem currentes lambere, ne crocodilorum auiditati occasionem praebeant) Indiam petenti Alexandro Magno rex Albaniae dono dederat inusitatae magnitudinis unum, cuius specie delectatus iussit ursos, mox apros et deinde dammas emitti, contemptim inmobili iacente eo, qua segnitia tanti corporis offensus imperator generosi spiritus interemi eum iussit. nuntiauit hoc fama regi. itaque alterum mittens addidit mandata, ne in paruis experiri uellet, sed in leone elephantoue: duos sibi fuisse, hoc interempto praeterea nullum fore. 150 nec distulit Alexander leonemque fractum protinus uidit. postea elephantum iussit induci, haut alio magis spectaculo laetatus. horrentibus quippe uillis per tantum corpus ingenti primum latratu intonuit, mox ingruit adsultans contraque membra exurgens hinc et illinc artifici dimicatione, qua maxime opus esset, infestans atque euitans, donec adsidua rotatum uertigine adflixit, ad casum eius tellure concussa. [8,62] 151 Canum generi bis anno partus. iusta ad pariendum annua aetas. gerunt uterum sexagenis diebus. gignunt caecos et, quo largiore aluntur lacte, eo tardiorem uisum accipiunt, non tamen umquam ultra XXI diem nec ante septimum. quidam tradunt, si unus gignatur, nono die cernere, si gemini, decumo itemque in singulos adici totidem tarditatis ad lucem dies, et ab ea quae sit femina ex primipara genita Faunos cerni. optimus in fetu qui nouissimus cernere incipit aut quem primum fert in cubile feta. [8,63] 152 Rabies canum sirio ardente homini pestifera, ut diximus, ita morsis letali aquae metu. quapropter obuiam itur per XXX eos dies, gallinaceo maxime fimo inmixto canum cibis aut, si praeuenerit morbus, ueratro. a morsu uero unicum remedium, oraculo quodam nuper repertum, radix siluestris rosae, quae cynorrhoda appellatur. 153 Columella auctor est, si XL die quam sit natus castretur morsu cauda summusque eius articulus auferatur spinae neruo exempto, nec caudam crescere nec canes rabidos fieri. canem locutum in prodigiis, quod equidem adnotauerim, accepimus et serpentem latrasse, cum pulsus Tarquinius est regno. [8,64] 154 Eidem Alexandro et equi magna raritas contigit. Bucephalan eum uocarunt siue ab aspectu toruo siue ab insigni taurini capitis armo inpressi. XIII talentis ferunt ex Philonici Pharsalii grege emptum, etiam tum puero capto eius decore. neminem hic alium quam Alexandrum regio instratu ornatus recepit in sedem, alias passim recipiens. idem in proeliis memoratae cuiusdam perhibetur operae, Thebarum oppugnatione uulneratus in alium transire Alexandrum non passus, multa praeterea eiusdem modi, propter quae rex defuncto ei duxit exequias urbemque tumulo circumdedit nomine eius. 155 nec Caesaris dictatoris quemquam alium recepisse dorso equus traduntur, idemque similes humanis pedes priores habuisse, hac effigie locatus ante Veneris Genetricis aedem. fecit et Diuus Augustus equo tumulum, de quo Germanici Caesaris carmen est. Agrigenti conplurium equorum tumuli pyramides habent. equum adamatum a Samiramide usque in coitum Iuba auctor est. 156 Scythici quidem equitatus equorum gloria strepunt: occiso regulo ex prouocatione dimicante hostem, cum ad spoliandum uenisset, ab equo eius ictibus morsuque confectum; alio detracto oculorum operimento et cognito cum matre coitu petiisse praerupta atque exanimatum. aequa ex causa in Reatino agro laceratum prorigam inuenimus. namque et cognationum intellectus his est, atque in grege prioris anni sororem libentius etiam quam matrem equa comitatur. 157 docilitas tanta est, ut uniuersus Sybaritani exercitus equitatus ad symphoniae cantum saltatione quadam moueri solitus inueniatur. iidem praesagiunt pugnam et amissos lugent dominos: lacrimas interdum desiderio fundunt. interfecto Nicomede rege equus eius inedia uitam finiuit. 158 Phylarchus refert Centaretum e Galatis, in proelio occiso Antiocho, potitum equo eius conscendisse ouantem, at illum indignatione accensum domitis frenis, ne regi posset, praecipitem in abrupta isse exanimatumque una. Philistus a Dionysio relictum in caeno haerentem, ut se euellisset, secutum uestigia domini examine apium iubae inhaerente, eoque ostento tyrannidem a Dionysio occupatam. [8,65] 159 Ingenia eorum inenarrabilia iaculantes obsequia experiuntur difficiles conatus corpore ipso nisuque iuuantium; item tela humi collecta equiti porrigunt. nam in circo ad currus iuncti non dubie intellectum adhortationis et gloriae fatentur. 160 Claudi Caesaris saecularium ludorum circensibus, excusso in carceribus auriga albati Corace, occupauere primatum, optinuere opponentes, effundentes omniaque contra aemulos, quae debuissent peritissimo auriga insistente, facientes, cum puderet hominum artes ab equis uinci, peracto legitimo cursu ad cretam stetere. 161 maius augurium apud priscos plebeis circensibus excusso auriga ita, ut si staret, in Capitolium cucurrisse equos aedemque ter lustrasse; maximum uero eodem peruenisse a Veis cum palma et corona, effuso Ratumenna qui ibi uicerat, unde postea nomen portae est. 162 Sarmatae longinquo itineri inedia pridie praeparant eos, potum exiguum inpertientes, atque ita per centena milia et quinquaginta continuo cursu euntibus insident. Viuunt annis quidam quinquagenis, feminae minore spatio; eaedem quinquennio finem crescendi capiunt, mares anno addito. forma equorum, quales maxime legi oporteat, pulcherrime quidem Vergilio uate absoluta est; sed et nox diximus in libro de iaculatione equestri condito, et fere inter omnes constare uideo. diuersa autem circo ratio quaeritur. itaque cum bimi in alio subiungantur imperio, non ante quinquennes ibi certamen accipit. [8,66] 163 Partum in eo genere undenis mensibus ferunt, duodecimo gignunt. coitus uerno aequinoctio bimo utrimque uulgaris, sed a trimatu firmior partus. generat mas ad annos XXXIII, utpote cum a circo post uicesimum annum mittantur ad subolem. Opunte et ad XL durasse tradunt adiutum modo in attollenda priore parte corporis. 164 sed ad generandum paucis animalium minor fertilitas. qua de causa interualla admissurae dantur, nec tamen quindecim initus eiusdem anni ualet tolerare. equarum libido extinguitur iuba tonsa. gignunt annis omnibus ad quadragesimum. uixisse equum LXXV annos proditur. 165 in hoc genere grauida stans parit praeterque ceteras fetum diligit. et sane equis amoris innasci ueneficium, hippomanes appellatum, in fronte, caricae magnitudine, colore nigro, quod statim edito partu deuorat feta aut partum ad ubera non admittit. si quis praereptum habeat, olfactu in rabiem id genus agitur. amissa parente in grege armenti reliquae fetae educant orbum. terram attingere ore triduo proximo quam sit genitus negant posse. quo quis acrior, in bibendo nares mergit. Scythae per bella feminis uti malunt, quoniam urinam cursu non inpedito reddant. [8,67] 166 Constat in Lusitania circa Olisiponem oppidum et Tagum amnem equas fauonio flante obuersas animalem concipere spiritum, idque partum fieri et gigni pernicissimum ita, sed triennium uitae non excedere. in eadem Hispania Gallaica gens est et Asturica; equini generis hi sunt quos tieldones uocamus; minore forma appellatos asturcones gignunt, quibus non uulgaris in cursu gradus, sed mollis alterno crurum explicatu glomeratio, unde equis tolutim carpere incursum traditur arte. Equo fere qui homini morbi, praeterque uesicae conuersio, sicut omnibus in genere ueterino. [8,68] 167 Asinum CCCC nummum emptum Q- Axio senatori auctor est M- Varro, haut scio an omnium pretio animalium uicto. opera sine dubio generi munifica, arando quoque, sed mularum maxime progeneratione. patria etiam spectatur in his, Arcadicis in Achaia, in Italia Reatinis. ipsum animal frigoris maxime inpatiens. ideo non generatur in Ponto, nec aequinoctio uerno, ut cetera pecua, admittitur, sed solstitio. 168 mares in remissione operis deteriores. partus a tricesimo mense ocissimus, sed a trimatu legitimus, totidem quot equae et isdem mensibus et simili modo. sed incontinens uterus urina genitale reddit, ni cogatur in cursum uerberibus a citu. raro geminos parit. paritura lucem fugit et tenebras quaerit, ne conspiciatur ab homine. gignit tota uita, quae est ei ad tricensimum annum. 169 partus caritas summa, sed aquarum taedium maius: per ignes ad fetus tendunt, eaedem, si riuus minimus intersit, horrent etiam pedes omnino tinguere. nec nisi adsuetos potant fontes quae sunt in pecuariis, atque ita ut sicco tramite ad potum eant. nec pontes transeunt per raritatem eorum tralucentibus fluuiis, mirumque dictu, sitiunt et si mutentur aquae; ut bibant cogendae exorandaeue sunt. nec nisi spatiosa in cubitu laxitas tuta; uaria namque somnio uisa concipiunt ictu pedum crebro, qui nisi per inane emicuit, repulsu durioris materiae clauditatem ilico adfert. 170 quaestus ex iis opima praedia exuperat. notum est in Celtiberia singulas quadringentena milia nummum enixas, mularum maxime partu. aurium referre in iis et palpebrarum pilos aiunt; quamuis enim unicolori reliquo corpore, totidem tamen colores, quot ibi fuere, reddi. pullos earum epulari Maecenas instituit, multum eo tempore praelatos onagris. post eum interiit auctoritas saporis asino. Moriente uisu celerrime id genus deficit. [8,69] 171 Ex asino et equa mula gignitur mense XIII, animal uiribus in labores eximium. ad tales partus equas neque quadrimis minores neque decennibus maiores legunt arcerique utrumque genus ab altero narrant nisi in infantia eius generis quod ineat lacte hausto. quapropter subreptos pullos in tenebris equarum uberi asinarumue eculeos admouent. gignitur autem mula et ex equo et asina, sed effrenis et tarditatis indomitae. lenta omnia et e uetulis. 172 conceptum ex equo secutus asini coitus abortu perimit, non item asini equus. feminas a partu optime septimo die inpleri obseruatum, mares fatigatos melius inplere. quae non prius, quam dentes quos pullinos appellant iaciat, conceperit, sterilis intellegitur et quae non primo initu generare coeperit. equo et asina genitos mares hinnulos antiqui uocabant contraque mulos quos asini et equae generarent. 173 obseruatum ex duobus diuersis generibus nata tertii generis fieri et neutri parentium esse similia eaque ipsa, quae sunt ita nata, non gignere in omni animalium genere; idcirco mulas non parere. est in annalibus nostris perperisse saepe, uerum prodigii loco habitum. Theophrastus uulgo parere in Cappadocia tradit, sed esse id animal ibi sui generis. mulae calcitratus inhibetur uini crebriore potu. 174 in plurium Graecorum est monumentis cum equa muli coitu natum quod uocauerint ginnum, id est paruum mulum. generantur ex equa et onagris mansuefactis mulae ueloces in cursu, duritia eximia pedum, uerum strigoso corpore, indomito animo. sed generator onagro et asina genitus omnes antecellit. onagri in Phrygia et Lycaonia praecipui. pullis eorum ceu praestantibus sapore Africa gloriatur, quos lalisiones appellat. 175 mulum LXXX annis uixisse Atheniensium monimentis apparet; gauisi namque, cum templum in arce facerent, quod derelictus senecta scandentia iumenta comitatu nisuque exhortaretur, decretum fecere ne frumentarii negotiatores ab incerniculis eum arcerent. [8,70] 176 Bubus Indicis camelorum altitudo traditur, cornua in latitudinem quaternorum pedum. in nostro orbe Epiroticis laus maxima a Pyrrhi, ut ferunt, iam inde regis cura. id consecutus est non ante quadrimatum ad partus uocando; praegrandes itaque fuere et hodieque reliquiae stirpium durant. at nunc anniculae fecunditatem poscuntur, tolerantius tamen bimae, tauri generationem quadrimi. inplent singuli denas eodem anno. tradunt, si a coitu in dexteram partem abeant tauri, generatos mares esse; si in laeuam, feminas. 177 conceptio uno initu peragitur, quae si forte pererrauit, XX post diem marem femina repetit. pariunt mense X; quicquid ante genitum, inutile est. sunt auctores ipso conplente decumum mensem die parere. gignunt raro geminos. coitus a delphini exortu a- d- pr- non- Ianuarias diebus XXX, aliquis et autumno, gentibus quidem quae lacte uiuunt ita dispensatus, ut omni tempore anni supersit id alimentum. tauri non saepius quam bis die ineunt. 178 boues animalium soli et retro ambulantes pascuntur, apud Garamantas quidem haut aliter. uita feminis XV annis longissima, maribus XX. robur in quinquennatu. lauatione calidae aquae traduntur pinguescere et si quis incisa cute spiritum harundine in uiscera adigat. 179 non degeneres existimandi etiam minus laudato aspectu: plurimum lactis Alpinis, quibus minimum corporis, plurimum laboris capite, non ceruice, iunctis. Syriacis non sunt palearia, sed gibber in dorso. Carici quoque in parte Asiae, foedi uisu tubere super armos a ceruicibus eminente, luxatis cornibus, excellentes in opere narrantur, cetero nigri coloris candidiue ad laborem damnantur. tauris minora quam bubus cornua tenuioraque. 180 domitura boum in trimatu, postea sera, ante praematura. optime cum domito iuuencus inbuitur. socium enim laboris agrique culturae habemus hoc animal, tantae apud priores curae, ut sit inter exempla damnatus a populo Romano die dicta, qui concubino procaci rure omassum edisse se negante occiderat bouem, actusque in exilium tamquam colono suo interempto. 181 Tauris in aspectu generositas torua fronte, auribus saetosis, cornibus in procinctu dimicationem poscentibus. sed tota comminatio prioribus in pedibus. stat ira gliscente alternos replicans spargensque in aluum harenam et solus animalium eo stimulo ardescens. 182 uidimus ex imperio dimicantes et iocose demonstratos rotari, cornibus cadentes excipi iterumque regi, modo iacentes ex humo tolli bigarumque etiam curru citato uelut aurigas insistere. Thessalorum gentis inuentum est equo iuxta quadripedante cornu intorta ceruice tauros necare; primus id spectaculum dedit Romae Caesar dictator. 183 hinc uictimae opimae et lautissima deorum placatio. huic tantum animali omnium, quibus procerior, cauda non statim nato consummatae ut ceteris mensurae: crescit uni, donec ad uestigia ima perueniat. quam ob rem uictimarum probatio in uitulo, ut articulum suffraginis contingat; breuiore non litant. hoc quoque notatum, uitulos ad aras umeris hominis adlatos non fere litare, sicut nec claudicante nec aliena hostia deos placari nec trahente se ab aris. est frequens in prodigiis priscorum bouem locutum, quo nuntiato senatum sub diu haberi solitum. [8,71] 184 Bos in Aegypto etiam numinis uice colitur; Apin uocant. insigne ei in dextro latere candicans macula cornibus lunae crescere incipientis, nodus sub lingua, quem cantharum appellant. non est fas eum certos uitae excedere annos, mersumque in sacerdotum fonte necant quaesituri luctu alium, quem substituant, et donec inuenerint maerent derasis etiam capitibus; nec tamen umquam diu quaeritur. 185 inuentus deducitur Memphin a sacerdotibus C. delubra ei gemina, quae uocant thalamos, auguria populorum: alterum intrasse laetum est, in altero dira portendit. responsa priuatis dat e manu consulentium cibum capiendo. Germanici Caesaris manum auersatus est haut multo postea extincti. cetero secretus, cum se proripuit in coetus, incedit submotu lictorum, gregesque puerorum comitantur carmen honori eius canentium; intellegere uidetur et adorari uelle. hi greges repente lymphati futura praecinunt. 186 femina bos ei semel anno ostenditur, suis et ipsa insignibus, quamquam aliis, semperque eodem die et inueniri eam et extingui tradunt. Memphi est locus in Nilo, quem a figura uocant Phialam, omnibus annis ibi auream pateram argenteamque mergentes diebus quos habent natales Apis. septem hi sunt, mirumque neminem per eos a crocodilis attingi, octauo post horam diei sextam redire beluae feritatem. [8,72] 187 Magna et pecori gratia uel in placamentis deorum uel in usu uellerum. ut boues uictum hominum excolunt, ita corporum tutela pecori debetur. generatio bimis utrimque ad nouenos annos, quibusdam et ad X; primiparis minores fetus. coitus omnibus ab arcturi occasu, id est a- d- III idus Maias, ad aquilae occasum, id est X kal- Augustas. gerunt partum diebus CL; postea concepti inualidi. cordos uocabant antiqui post id tempus natos. multi hibernos agnos praeferunt uernis, quoniam magis intersit ante solstitium quam ante brumam firmos esse, solumque hoc animal utiliter bruma nasci. 188 arieti naturale agnas fastidire, senectam ouium consectari, et ipse melior senecta, mutilus quoque utilior. ferocia eius cohibetur cornu iuxta aurem terebrato. dextro teste praeligato feminas generat, laeuo mares. tonitrua solitariis ouibus abortus inferunt; remedium congregare eas, ut coetu iuuentur. 189 aquilonis flatu mares concipi dicunt, austri feminas, atque in eo genere arietum maxime spectantur ora, quia cuius coloris sub lingua habuere uenas, eius et lanicium in fetu est uariumque, si plures fuere. et mutatio aquarum potusque uariat. Ouium summa genera duo, tectum et colonicum, illud mollius, hoc in pascuo delicatius, quippe non tectum rubis uexatur. operimenta ei ex Arabicis praecipua. [8,73] 190 Lana autem laudatissima Apula et quae in Italia Graeci pecoris appellatur, alibi Italica; tertium locum Milesiae oues optinent. Apulae breues uillo nec nisi paenulis celebres; circa Tarentum Canusiumque summam nobilitatem habent, in Asia uero eodem genere Laudiceae. alba Circumpadanis nulla praefertur, nec libra centenos nummos ad hoc aeui excessit ulla. 191 oues non ubique tondentur; durat quibusdam in locis uellendi mos. colorum plura genera, quippe cum desint etiam nomina iis quas natiuas appellant aliquot modis: Hispania nigri uelleris praecipuas habet, Pollentia iuxta Alpes cani, Asia rutili, quas Erythraeas uocant, item Baetica, Canusium fului, Tarentum et suae pulliginis. sucidis omnibus medicata uis. Histriae Liburniaeque pilo propior quam lanae, pexis aliena uestibus et quam Salacia scutulato textu commendat in Lusitania. similis circa Piscinas prouinciae Narbonensis, similis et in Aegypto, ex qua uestis detrita usu pingitur rursusque aeuo durat. est et hirtae pilo crasso in tapetis antiquissima gratia iam; certe iis usos Homerus auctor est. aliter haec Galli pingunt, aliter Parthorum gentes. 192 lanae et per se coactae uestem faciunt et, si addatur acetum, etiam ferro resistunt, immo uero etiam ignibus nouissimo sui purgamento. quippe aenis polientium extracta in tomenti usum ueniunt, Galliarum, ut arbitror, inuento; certe Gallicis hodie nominibus discernitur. 193 nec facile dixerim qua id aetate coeperit; antiquis enim torus e stramento erat, qualiter etiam nunc in castris. gausapae patris mei memoria coepere, amphimallia nostra sicut uillosa etiam uentralia. nam tunica lati claui in modum gausapae texi nunc primum incipit. lanarum nigrae nullum colorem bibunt. de reliquarum infectu suis locis dicemus in conchyliis maris aut herbarum natura. [8,74] 194 Lanam in colu et fuso Tanaquilis, quae eadem Gaia Caecilia uocata est, in templo Sancus durasse prodente se auctor est M- Varro factamque ab ea togam regiam undulatam in aede Fortunae, qua Ser. Tullius fuerat usus. inde factum ut nubentes uirgines comitaretur colus compta et fusus cum stamine. ea prima texuit rectam tunicam, quales cum toga pura tironi induuntur nouaeque nuptae. 195 undulata uestis prima e lautissimis fuit; inde sororiculata defluxit. togas rasas Phryxianas Diui Augusti nouissimis temporibus coepisse scribit Fenestella. crebrae papaueratae antiquiorem habent originem iam sub Lucili poeta in Torquato notatae. praetextae apud Etruscos originem inuenere. trabeis usos accipio reges; pictae uestes iam apud Homerum sunt iis, et inde triumphales natae. 196 acu facere id Phryges inuenerunt, ideoque Phrygioniae appellatae sunt. aurum intexere in eadem Asia inuenit Attalus rex, unde nomen Attalicis. colores diuersos picturae intexere Babylon maxime celebrauit et nomen inposuit. plurimis uero liceis texere, quae polymita appellant, Alexandria instituit, scutulis diuidere Gallia. Metellus Scipio tricliniaria Babylonica sestertium octingentis milibus uenisse iam tunc ponit in Catonis criminibus, quae Neroni principi quadragiens sestertio nuper stetere. 197 Serui Tulli praetextae, quibus signum Fortunae ab eo dicatae coopertum erat, durauere ad Seiani exitum, mirumque fuit neque diffluxisse eas neque teredinum iniurias sensisse annis quingentis sexaginta. uidimus iam et uiuentium uellera purpura, cocco, conchylio sesquipedalibus libris infecta, uelut illa sic nasci cogente luxuria. [8,75] 198 In ipsa oue satis generositas ostenditur breuitate crurum, uentris uestitu. is quibus nudus esset, apicas uocabant damnabantque. Syriae cubitales ouium caudae plurimumque in ea parte lanicii. castrari agnos nisi quinquemenstres praematurum existimatur. 199 Est in Hispania, sed maxime Corsica, non absimile pecori genus musmonum, caprino uillo quam pecoris uelleri propius, quorum e genere et ouibus natos prisci umbros uocauerunt. infirmissimum pecori caput, quam ob rem auersum a sole pasci cogendum, quoniam stultissima animalium lanata: qua timuere ingredit, unum cornu raptum sequuntur. uita longissima anni X, in Aethiopia XIII. capris eodem loco XI, in reliquo orbe plurimum octoni. utrumque genus intra quartum coitum inpletur. [8,76] 200 Caprae pariunt et quaternos, sed raro admodum; ferunt V mensibus, ut oues. capri pinguitudine sterilescunt. ante trimos minus utiliter generant et in senecta nec ultra quadriennium. incipiunt septimo mense et adhuc lactentes. mutilum in utroque sexu utilius. primus in die coitus non implet, sequens efficacior ac deinde. concipiunt Nouembri mense, ut Martio pariant turgescentibus uirgultis, aliquando anniculae, semper bimae, nisi in trimatu inutiles. abortus frigori obnoxius. 201 oculos suffusos capra iunci punctu sanguine exonerat, caper rubi. Sollertiam eius animalis Mucianus uisam sibi prodidit in ponte praetenui duabus obuiis e diuerso: cum circumactum angustiae non caperent nec reciprocationem longitudo in exilitate caecam, torrente rapido minaciter subterfluente, alteram decubuisse atque ita alteram proculcatae supergressam. 202 mares quam maxime simos, longis auribus infractisque, armis quam uillosissimis probant; feminarum generositatis insigne laciniae corporibus e ceruice binae dependentes. non omnibus cornua, sed quibus sunt, in his et indicia annorum per incrementa nodorum. mutilis lactis maior ubertas. auribus eas spirare, non naribus, nec umquam febri carere Archelaus auctor est. ideo fortassis anima iis quam omnibus ardentior calidioresque concubitus. 203 tradunt et noctu non minus cernere quam interdiu: ideo, si caprinum iecur uescantur, restitui uespertinam aciem iis quos nyctalopas uocant. in Cilicia circaque Syrtes uillo tonsili uestiuntur. capras in occasum declini sole in pascuis negant contueri inter sese, sed auersas iacere, reliquis autem horis aduersas et inter cognationes. 204 dependet omnium mento uillus, quem aruncum uocant. hoc si quis adprehensam ex grege unam trahat, ceterae stupentes spectant; id euenit et cum quandam herbam aliqua ex iis momorderit. morsus earum arbori est exitialis. oliuam lambendo quoque sterilem faciunt eaque ex causa Mineruae non immolantur. [8,77] 205 Suilli pecoris admissura a fauonio ad aequinoctium uernum, aetas octauo mense, quibusdam in locis etiam quarto, usque ad octauum annum. partus bis anno, tempus utero quattuor mensum, numerus fecunditati ad uicenos, sed educare nequeunt tam multos. diebus X circa brumam statim dentatos nasci Nigidius tradit. implentur uno coitu, qui et geminatur propter facilitatem aboriendi. remedium, ne prima sublatione neque ante flaccidas aures coitus fiat. 206 mares non ultra trimatum generant. feminae senectute fessae cubantes coeunt. comesse fetus in his non est prodigium. suis fetus sacrificio die quinto purus est, pecoris die VII, bouis XXX. Coruncanius ruminales hostias, donec bidentes fierent, puras negauit. suem oculo amisso putant cito extingui; alioqui uita ad XV annos, quibusdam et uicenos. uerum efferantur, et alias obnoxium genus morbis, anginae maxime et strumae. 207 index suis inualidae cruor in radice saetae dorso euolsae, caput obliquum in incessu. paenuriam lactis praepingues sentiunt et primo fetu minus sunt numerosae. in luto uolutatio generi grata. intorta cauda; id etiam notatum, facilius litare in dexterum quam in laeuum detorta. pinguescunt LX diebus, sed magis tridui inedia saginatione orsa. animalium hoc maxime brutum animamque ei pro sale datam non inlepide existimabatur. 208 compertum agnitam uocem suarii furto abactis, mersoque nauigio inclinatione lateris unius remeasse. quin et duces in urbe forum nundinarium domosque petere discunt, et feri sapiunt uestigia palude confundere, urina fugam leuare. 209 castrantur feminae quoque, sicuti et cameli, post bidui inediam suspensae pernis prioribus uulua recisa; celerius ita pinguescunt. adhibetur et ars iecori feminarum sicut anserum, inuentum M- Apici, fico arida saginatis ac satie necatis repente mulsi potu dato. neque alio ex animali numerosior materia ganeae: quinquaginta prope sapores, cum ceteris singuli. hinc censoriarum legum paginae interdictaque cenis abdomina, glandia, testiculi, uuluae, sincipita uerrina, ut tamen Publili mimorum poetae cena, postquam seruitutem exuerat, nulla memoretur sine abdomine, etiam uocabulo suminis ab eo inposito. [8,78] 210 Placuere autem et feri sues. iam Catonis censoris orationes aprunum exprobrant callum. in tres tamen partes diuiso media ponebatur, lumbus aprunus appellata. solidum aprum Romanorum primus in epulis adposuit P- Seruilius, pater eius Rulli, qui Ciceronis consulatu legem agrariam promulgauit: tam propinqua origo nunc cotidianae rei est. et hoc annales notarunt, horum scilicet ad emendationem morum, quibus non tota quidem cena sed in principio bini ternique pariter manduntur apri. 211 Viuaria eorum ceterarumque siluestrium primus togati generis inuenit Fuluius Lippinus; in Tarquiniensi feras pascere instituit, nec diu imitatores defuere L- Lucullus et Q- Hortensius. 212 Sues fera semel anno gignunt. maribus in coitu plurima asperitas. tunc inter se dimicant indurantes attritu arborum costas lutoque se tergorantes. feminae in partu asperiores, et fere similiter in omni genere bestiarum. apris maribus non nisi anniculis generatio. in India cubitales dentium flexus; gemini ita ex rostro, totidem a fronte, ceu uituli cornua, exeunt. pilus aereo similis agrestibus, ceteris niger. at in Arabia suillum genus non uiuit. [8,79] 213 In nullo genere aeque facilis mixtura cum fero, qualiter natos antiqui hybridas uocabant ceu semiferos, ad homines quoque, ut C. Antonium Cieronis in consulatu collegam, appellatione tralata, non in suibus autem tantum, sed in omnibus quoque animalibus, cuiuscumque generis ullum est placidum, eiusdem inuenitur et ferum, utpote cum hominum etiam siluestrium tot genera praedicta sint. 214 caprae tamen in plurimas similitudines transfigurantur. sunt caprae, sunt rupicaprae, sunt ibices pernicitatis mirandae, quamquam onerato capite uastis cornibus gladiorum ceu uaginis. in haec se librat, ut tormento aliquo rotatus, in petras potissimum, e monte aliquo in alium transilire quaerens, atque recussu pernicius quo libuit exultat. sunt et oryges, soli quibusdam dicti contrario pilo uestiri et ad caput uerso. sunt et dammae et pygargi et strepsicerotes multaque alia haut dissimilia. sed illa Alpes, haec transmarini situs mittunt. [8,80] 215 Simiarum quoque genera plura. hominis figurae proxima caudis inter se distinguntur. mira sollertia uisco inungui laqueisque calciari imitatione uenantium tradunt, Mucianus et latrunculis lusisse, fictas cera nuces uis distinguere; lunam cauam triste esse quibus in eo genere cauda sit, nouam exultatione adorari. nam defectum siderum et ceterae pauent quadripedes. 216 simiarum generi praecipua erga fetum adfectio. gestant catulos quae mansuefactae intra domos peperere, omnibus demonstrant tractarique gaudent, gratulationem intellegentibus similes, itaque magna ex parte conplectendo necant. efferatior cynocephalis natura sicut satyris. callitriches toto paene aspectu differunt; barba est in facie, cauda late fusa primori parte. hoc animal negatur uiuere in alio quam Aethiopiae quo gignitur caelo. [8,81] 217 Et leporum plura sunt genera. in Alpibus candidi, quibus hibernis mensibus pro cibatu niuem credunt esse; certe liquescente ea rutilescunt annis omnibus, et est alioqui animal intolerandi rigoris alumnum. leporum generis sunt et quos Hispania cuniculos appellat, fecunditatis innumerae famemque Baliarum insulis populatis messibus adferentis. (Fetus uentri exectos uel uberibus ablatos, non repurgatis interaneis, gratissimo in cibatu habent; laurices uocant) 218 certum est Baliaricos aduersus prouentum eorum auxilium militare a Diuo Augusto petisse. magna propter uenatum eum uiuerris gratia est; iniciunt eas in specus, qui sunt multifores in terra unde et nomen animali , atque ita eiectos superne capiunt. Archelaus auctor est, quot sint corporis cauernae ad excrementa lepori, totidem annos esse aetatis; uarius certe numerus reperitur. idem utramque uim singulis inesse ac sine mare aeque gignere. 219 benigna circa hoc natura innocua et esculenta animalia fecunda generauit. lepus, omnium praedae nascens, solus praeter dasypodem superfetat, aliud educans, aliud in utero pilis uestitum, aliud inplume, aliud inchoatum gerens pariter. nec non et uestes leporino pilo facere temptatum est, tactu non perinde molli ut in cute, propter breuitatem pili dilabidas. [8,82] 220 hi mansuescunt raro, cum feri dici iure non possint; complura namque sunt nec placida nec fera, sed mediae inter utrumque naturae, ut in uolucribus hirundines, apes, in mari delphini. 221 Quo in genere multi et hos incolas domuum posuere mures, haut spernendum in ostentis etiam publicis animal. adrosis Lanuui clipeis argenteis Marsicum portendere bellum, Carboni imperatori apud Clusium fasceis, quibus in calciatu utebatur, exitium. plura eorum genera in Cyrenaica regione, alii lata fronte, alii acuta, alii irenaceorum genere pungentibus pilis. 222 Theophrastus auctor est, in Gyara insula, cum incolas fugauerint, ferrum quoque rosisse eos, id quod natura quadam et ad Chalybas facere in ferrariis officinis. aurariis quidem in metallis ob hoc aluos eorum excidi semperque furtum id deprehendi; tantam esse dulcedinem furandi. uenisse murem CC denariis Casilinum obsidente Hannibale eumque qui uendiderat fame interisse, emptorem uixisse annales tradunt. 223 cum candidi prouenere, laetum faciunt ostentum. nam sauricum occentu dirimi auspicia annales refertos habemus. saurices et ipsos hieme condi auctor est Nigidius, sicut glires, quos censoriae leges princepsque M- Scaurus in consulatu non alio modo cenis ademere quam conchylia aut ex alio orbe conuectas aues. 224 semiferum et ipsum animal, cui uiuaria in doliis idem qui apris instituit. qua in re notatum, non congregare se nisi populares eiusdem siluae et, si misceantur alienigenae amne uel monte discreti, interire dimicando. genitores suos fessos senecta alunt insigni pietate. senium finitur hiberna quiete conditi enim et hi cubant , rursus aestate iuuenescunt. similis et nitelis quies est hieme. [8,83] 225 Mirum rerum naturam non solum alia aliis dedisse terris animalia, sed in eodem quoque situ quaedam aliquis locis negasse. in Mesia silua Italiae non nisi in parte reperiuntur hi glires. in Lycia dorcades non transeunt montes Sexis uicinos, onagri limitem qui Cappadociam a Cilicia diuidit. in Hellesponto in alienos fines non commeant cerui, et circa Arginusam Elaphum montem non excedunt, auribus etiam in monte fissis. 226 in Poroselene insula uia mustelae non transeunt. item Boeotiae Lebadeae inlatae solum ipsum fugiunt, quae iuxta in Orchomeno tota arua subruunt, talpae. quarum e pellibus cubicularia uidimus stragula: adeo ne religio quidem a portentis submouet delicias. in Ithaca lepores inlati moriuntur extremis quidem in litoribus, in Ebuso cuniculi, scatentibus iuxta Hispania Baliaribusque. 227 Cyrenis mutae fuere ranae; inlatis e continente uocalibus durat genus earum. mutae sunt etiamnum in Seripho insula; eaedem alio tralatae canunt, quod accidere et in lacu Thessaliae Sicandro tradunt. in Italia muribus araneis uenenatus est morsus; eosdem ulterior Appennino regio non habet. iidem ubicumque sunt, orbitam si transiere, moriuntur. in Olympo Macedonia monte non sunt lupi nec in Creta insula; 228 ibi quidem nec uulpes ursiue atque omnino nullum maleficum animal praeter phalangium. in araneis id genus dicemus suo loco. mirabilius in eadem insula ceruos praeterquam in Cydoneatarum regione non esse, item apros et attagenas, irenaceos, in Africa autem nec apros nec ceruos nec capreas nec ursos. [8,84] 229 Iam quaedam animalia indigenis innoxia aduenas interemunt, sicut serpentes parui in Myrinthe, quos terra nasci proditur. item in Syria angues circa Euphratis maxime ripas dormientes Syros non attingunt aut, etiamsi calcati momordere, non sentiuntur malefici, aliis cuiuscumque gentis infesti, auide et cum cruciatu exanimantes, quam ob rem et Syri non necant eos. contra in Latmo Cariae monte Aristoteles tradit a scorpionibus hospites non laedi, indigenas interemi. sed reliquorum quoque animalium (et praeterea terrestrium) dicemus genera.