Plaute : Stichus (texte latin)RETOUR À L’ENTRÉE DU SITEALLER A LA TABLE DES MATIERES DE PLAUTE PLAUTE Stichus ARGVMENTVM Senex castigat filias, quod hae viros Tam perseverent peregrinanteis pauperes Ita sustinere fratres, neque relinquere. Contraque verbis delenitur commodis, Habere ut sineret quos semel nanctae forent. Viri reveniunt opibus aucti trans mare : Suam quisque retinet; ac Sticho ludus datur. PERSONAE PANEGYRIS UXOR EPIGNOMI PAMPHILA UXOR PAMPHILIPPI ANTIPHO SENEX GELASIMUS PARASITUS CROCOTIUM ANCILLA PINACIUM PVER EPIGNOMUS PAMPHILIPPUS STICHVS SERVUS SANGARINUS SERVUS STEPHANIUM ANCILLA ACTUS I i PANEGYRIS Credo ego miseram fuisse Penelopam, 1a soror, suo ex animo, quae tam diu vidua 2a viro suo caruit : nam nos eius animum 3a de nostris factis gnoscimus, quarum viri hinc absunt, quorumque nos negotiis absentum, ut est aequom, sollicitae nocteis et dies, soror, sumus semper. PAMPHILA Nostrum opficium nos facere aequom'st, 7a neque id magis facimus quam nos monet pietas. 8a Sed heic, mea soror, adsisdum: multa volo tecum loqui de re viri. PANEGYRIS Salvene, amabo? PAMPHILA Spero quidem, et volo; sed hoc, soror, crucior, patrem tuum meumque adeo, unice qui unus civibus ex omnibus probus perhibetur, eum nunc improbi viri opficio uti; viris qui tantas absentibus nostris 15 facit iniurias inmerito, nosque ab his abducere volt. Hae res vitae me, soror, saturant : hae mihi dividiae et senio sunt. PANEGYRIS Ne lacruma, soror, neu tuo id animo 20 fac, quod tibi tuos pater facere minatur. Spes est eum melius facturum. Gnovi ego illum: istaec ioculo dicit; neque ille sibi mereat Persarum monteis, qui esse aurei perhibentur ! 25 uti istuc faciat, quod tu metuis. Tamen si faciat, minume irasci decet; neque id inmerito eveniet. Nam viri nostri domo ut abierunt, hic tertius annus. PAMPHILA Ita ut memoras. 30 PANEGYRIS Quom ipsi interea vivant, valeant, ubi sint, quid agant, ecquid agant, neque participant nos, neque redeunt. PAMPHILA An id doles, soror, quia illi suum opficium 34-35 non colunt, quom tu tuom facis? PANEGYRIS Ita pol. 36 PAMPHILA Tace sis; cave sis, audiam ego istuc, cave,posthac ex te. PANEGYRIS Nam quid iam? PAMPHILA Quia, pol, meo animo omneis sapienteis suom opficium aequom'st colere et facere. 40 Qamobrem ego te hoc, soror, tametsi es maior, moneo, ut tuum memineris opficium. Et si illi inprobi sint, atque aliter nos faciant, quam aequom'st, tamen, pol ne quid magis sit omnibus obnoxiae opibus, 45 nostrum opficium meminisse decet. PANEGYRIS Placet; taceo. PAMPHILA At memineris facito. PANEGYRIS Nolo ego, soror, me credi esse inmemorem viri, neque ille eos honores, mihi quos habuit, perdidit : nam mihi, pol, grata abceptaque huius est benignitas : 50 et me quidem haec conditio nunc non paenitet; neque est cur nunc studeam has nubtias mutarier. Verum postremo in patris potestate est situm: faciendum id nobis quod parenteis inperant. PAMPHILA Scio, atque in cogitando moerore augeor, 55 nam propemodum iam ostendit suam sententiam. PANEGYRIS Igitur quaeramus, nobis quid facto usus sit. I. ii ANTIPHO Qui manet ut moneatur semper servos homo opficium suum, nec voluntate id facere meminit, servos is habitu haud probus est. Vos meministis quotcalendis petere demensum cibum; 60 qui minus meministis, quod opus sit facto, facere in aedibus? Iam quidem in suo quidque loco nisi erit mihi situm subpellectilis, quom ego revortar, vos monumentis conmonefaciam bubulis. Non homines habitare mecum mihi heic videntur, sed sues. Facite, soltis, nitidae ut aedeis meae sint, quom redeam domum. 65 Iam ego domi adero : ad meam maiorem filiam inviso modo; si quis me quaeret, inde vocatote aliqui; aut iam egomet heic ero. PAMPHILA. Quid agimus, soror, si obfirmabit pater advorsum nos? PANEGYRIS Pati nos oportet quod ille faciat, cuius potestas plus potest. PAMPHILA Exorando, haud advorsando sumendam operam censeo; 70 gratiam a patre si petimus, spero ab eo inpetrassere : advorsari sine dedecore et scelere summo haud possumus, neque equidem id factura; neque tu ut facias, consilium dabo : verum ut exoremus : gnovi ego nostros; exorabili'st. ANTIPHO Principium ego quo pacto cum illis obcipiam, id ratiocinor : 75 utrum ego perplexim lacessam oratione ad hunc modum, quasi nunquam quidquam in eas simulem, quasi nihil indaudiverim, eas in se meruisse culpam : an potius tentem lenoter, an minaciter. Scio liteis fore (ego meas gnovi optume) si manere hic sese malint potius quam alio nubere. 80 Non faciam : quid mihi opu'st decurso aetatis spatio cum eis gerere bellum ? quom nihil, quamobrem id faciam, meruisse arbitror? minime ! nolo turbas; sed hoc mihi optumum factu arbitror. Sic faciam : adsimulabo quasi quam culpam in sese admiserint. Perplexabiliter earum hodie perpavefaciam pectora : 85 post, id agam igitur deinde, ut animus meus erit, faciam palam. Multa scio faciunda verba. Ibo intro : sed aperta est foris. PAMPHILA. Certo enim mihi paternae vocis sonitus aureis accidit. PANEGYRIS Is est, ecastor : ferre advorsum homini obcupemus osculum. PAMPHILA. Salve, mi pater. ANTIPHO Et vos ambae : inlico agite, abscedite. 90 PAMPHILA. Osculum... ANTIPHO Sat est osculi mihi vostri. PAMPHILA Qui, amabo, pater? ANTIPHO Quia ita meae animae salsura evenit. PAMPHILA Adside heic, pater. ANTIPHO Non sedeo isteic : vos sedete, ego sedero in subsellio. PAMPHILA Mane pulvinum. ANTIPHO Bene procuras mihi; satis sic fultum'st, sede. PAMPHILA. Sine, pater. ANTIPHO Quid opus est? PAMPHILA Opus est. ANTIPHO Morem tibi geram; atque hoc satis est. 95 PAMPHILA Nunquam enim nimis curare possunt suom parentem filiae. Quem aequius est nos potiorem habere, quam te? postidea, pater, viros nostros, quibus tu voluisti esse nos matresfamilias. ANTIPHO Bonas ut aequom'st facere, facitis, quom tamen absenetis viros proinde habetis, quasi praesenteis sint. PAMPHILA. Pudicitia est, pater, 100 eos magnificare, qui nos socias sumserunt sibi. ANTIPHO Numquis hic est alienus nostris dictis auceps auribus? PANEGYRIS Nullus, praeter nosque teque. ANTIPHO Vostrum animum adhiberi volo. Nam ego ad vos nunc inperitus rerum et morum mulierum, discipulus venio ad magistras : quibus matronas moribus, 105 quae optumae sunt, esse oportet? sed utraque ut dicat mihi. PANEGYRIS Quid istuc est, quod huc exquaesitum mulierum mores venis? ANTIPHO Pol, ego uxorem quaero, postquam vostra mater mortua'st. PANEGYRIS Facile invenies et peiorem et peius moratam, pater, quam illa fuit; meliorem neque tu reperies, neque sol videt. 110 ANTIPHO At ego ex te exquiro, atque ex istac tua sorore. PAMPHILA. Edepol, pater, scio, ut oportet esse, si sint ita, ut ego aequom censeo. ANTIPHO Volo scire ergo, ut aequom censes. PAMPHILA Ut per urbem quom ambulent, omnibus os bpturent, ne quis merito male dicat sibi. ANTIPHO Dic vicissim nunciam tu. PANEGYRIS Quid vis tibi dicam, pater? 115 ANTIPHO Ubi facillume spectatur mulier, quae ingenio est bono? PANEGYRIS Quoi malefaciundi est potestas, quae ne id faciat, id temperat. ANTIPHO Haudmale istuc. Age tu altera : utra sit conditio pensior virginemne an viduam habere? PAMPHILA Quanta mea sapientia est, ex malis multis malum quod minimum'st, id minimum'st malum. 120 Qui potest mulieres vitare, vitet ; ut quotidie pridie caveat, ne faciat quod pigeat postridie. ANTIPHO Quae tibi mulier videtur multo sapientissuma? PANEGYRIS Quae tamen, quom res secundae sunt, se poterit gnoscere : et illa quae aequo animo patietur sibi esse peius, quam fuit. 125 ANTIPHO Edepol, vos lepide tentavi vostrumque ingenium iuveni. Sed hoc est, quod ad vos venio, quodque esse ambas conventas volo. Mihi auctores ita sunt amici, ut vos hinc abducam domum. PANEGYRIS At enim nos, quarum res agitur, aliter auctores sumus. Nam aut olim, nisi tibi placebant, non datas oportuit, 130 aut nunc non aequom'st abduci, pater, illisce apsentibus. ANTIPHO Vosne ego patiar cum mendicis nubtas me vivo viris? PAMPHILA. Placet ille meus mihi mendicus: suus rex reginae placet. Idem animus est in paupertate, qui olim in divitiis fuit: ANTIPHO Vosne latrones et mendicos homines magnipenditis? 135 PANEGYRIS Non tu me argento dedisti, opinor, nubtum, sed viro. ANTIPHO Quid ? Illos exspectatis, qui abhinc iam abierunt triennium? quin vos capitis conditionem ex pessuma primariam? PANEGYRIS Stultitia est, pater, venatum ducere invitas canes. Hostis est uxor, invita quae ad virum nubtum datur. 140 ANTIPHO Certumne est neutram vostrarum persequi imperium patris ! PAMPHILA Persequimur; nam quo dedisti nubtum, abire nolumus. ANTIPHO Bene valete; ibo atque amicis vostra consilia eloquar. PANEGYRIS Probiores, credo, arbitrabunt, si probis narraveris. ANTIPHO Curate igitur familiarem rem, ut potestis, optume PANEGYRIS , 145 Nunc placet, quom recte monstras : nunc tibi auscultabimus. Nunc, soror, abeamus intro. PAMPHILA Immo intervisam domum. Si a viro tibi forte veniet nuncius, facito ut sciam. PANEGYRIS Neque ego te celabo, neque tu me celassis quod scias. Eho, Crocotium, i, parasitum Gelasimum huc arcessito; 150 tecum adduce : nam illum, ecastor, mittere ad portum volo, si quae forte ex Asia navis heri aut hodie venerit. Nam dies totos apud portum servos unus adsidet : sed tamen volo intervisi : propera atque actutum redi. I. iii GELASIMUS Famem fuisse subspicor matrem mihi : 155 nam postquam gnatus sum, satur numquam fui. Neque melius quisquam referet matri gratiam, quam ego matri meae retuli invitissimus. 157a Nam illa me in alvo menseis gestavit decem. At ego illam in alvo gesto plus annos decem. 160 Atque illa puerum me gestavit parvolum, quo minus laboris cepisse illam existumo : at ego non pauxillulam in utero gesto famem, verum, hercle, multo maxumam et gravissumam. Uteri dolores mihi oboriuntur cotidie; 165 sed matrem parere nequeo; nec quid agam scio. Audivi saepe hoc volgo dicier, solere elephantum gravidam perpetuos decem esse annos : eius ex semine haec certo est Fames. Nam iam complures annos utero haeret meo. 170 Nunc si ridiculum hominem quaeret quispiam, venalis ego sum cum ornamentis omnibus. Inanimentis explementum quaerito. Gelasimo nomen mi indidit parvo pater, quia inde iam a pauxilio puero ridiculus fui. 175 Propter pauperiem adeo hoc nomen reperi, eo, quia paupertas fecit, ridiculus forem : nam illa omneis arteis perdocet, ubi quem adtigit. Per annonam caram dixit me gnatum pater: propterea, credo, nunc esurio acrius. 180 Sed generi nostro haec reddita est benignitas; nulli negare soleo, si quis me esum vocat. Oratio una interiit hominum pessume, atque optuma, hercle, meo animo, et scitissuma, qua ante utebantur: 'Veni illo ad caenam; sic face; 185 promitte vero; ne gravare : est commodum? volo, inquam, fieri; non amittam quin eas;' nunc repererunt iam ei verbo vicarium nihili quidem, hercle, verbum ac vilissumum, 'Vocem te ad coenam, nisi egomet coenem foris.' 190 Ei, hercle, ego verbo lumbos defractos velim, ni vere perierit, si coenassit domi. Haec verba subigunt me, ut mores barbaros discam, atque ut faciam praeconis conpendium; itaque auctionem praedicem, ipse ut venditem. 195 CROCOTIUM Hic ille est parasitus quem arcessitum missa sum. Quae loquitur, auscultabo, priusquam conloquar. GELASIMUS Sed curiosi sunt heic quam plures mali, alienas res qui curant studio maxumo, quibus ipsis nulla est res, quam procurent, sua : 200 ei quando quem auctionem facturum sciunt, adeunt, perquirunt quid siet causae inlico : alienum aes cogat, an pararit praedium, uxorin' sit reddenda dos divortio ? Eos omneis tametsi, hercle, haud indignos iudico, 205 qui multum miseri sint, laborent, nihil moror : dicam auctionis causam, ut animo gaudeant; (nam curiosus nemo est, quin sit malevolus), ipse egomet quamobrem auctionem praedicem : 208a damna evenerunt maxuma misero mihi, ita me mancupia miserum adfecerunt male, potationes plurimae demortuae : quot adeo coenae, quas deflevi, mortuae ! quot potiones mulsi ! quae autem prandia ! quae inter continuum perdidi triennium. Prae maerore adeo miser atque aegritudine 215 consenui; paene sum fame emortuus. CROCOTIUM Ridiculus aeque nullus est, quando esurit. GELASIMUS Nunc auctionem facere decretum'st mihi : foras necessum'st quidquid habeo vendere. Adeste, soltis, praeda erit praesentium. 220 Logos ridiculos vendo; agite, licemini. Qui coena poscit? ecqui poscit prandio? Hercules te amabit. Prandio ? coena tibi ? Ehem, adnuistin'? nemo meliores dabit : nulli meliores esse parasito sinam. 225 Vel unctiones graecas sudatorias vendo, vel alias malacas, crapularias; cavillationes, adsentatiunculas ac periuratiunculas parasiticas; rubiginosam strigilem, ampullam rubidam, 230 parasitum inanem, quo recondas reliquias. Haec venisse iam opus est, quantum potest; ut decumam partem Herculi polluceam. CROCOTIUM Ecastor, auctionem haud magni preti ! 234-235 adhaesit homini ad infimum ventrem fames. 236 Adibo ad hominem. GELASIMUS Quis haec est; quae advorsum it mihi? Epignomi ancilla haec quidem est Crocotium. CROCOTIUM Gelasime, salve. GELASIMUS Non id est nomen mihi. CROCOTIUM Certo, mecastor, id fuit nomen tibi. 240 GELASIMUS Fuit disertim; verum id usu perdidi; nunc Miccotrogus nomine ex vero vocor. CROCOTIUM Heu, ecastor, risi te hodie multum. GELASIMUS Quando, aut quo in loco? CROCOTIUM Heic quom auctionem praedicabas. GELASIMUS Pessuma, 244-245 ehon' audivisti? CROCOTIUM Te quidem dignissumam. 246 GELASIMUS Quo nunc is? CROCOTIUM Ad te. GELASIMUS Quid venis? CROCOTIUM Panegyris rogare iussit ted, ut opere maxumo, mecum simitu ut ires ad sese domum. GELASIMUS Ego illo, mehercle, vero eo, quantum potest. 250 Iamne exta cocta sunt? quot agnis fecerat? CROCOTIUM Illa quidem nullum sacrificavit. GELASIMUS Quomodo? quid igitur me volt? CROCOTIUM Tritici modios decem rogare, opinor, te volt. GELASIMUS Mene, ut ab se petam? CROCOTIUM Imo, abs te mutuum nobis dares. 255 GELASIMUS Nega esse quod dem nec mihi nec mutuum, neque aliud quidquam, nisi hoc quod habeo pallium, linguam quoque etiam vendidit ariam. CROCOTIUM Nullan' tibi lingua est?... GELASIMUS Quae quidem dicat 'Dabo' : 259-260 ventri reliqui : eccam illam, quae dicat 'Cedo'. 261 CROCOTIUM Malum tibi di dent ? GELASIMUS Haec eadem dicit tibi. CROCOTIUM Quid nunc? iturus, an non? GELASIMUS Abi sane domum, iam illo venturum dicito; propera atque abi. 264-265 demiror quid illaec me ad se arcessi iusserit, 266 quae nunquam iussit me ad se arcessi ante hunc diem, postquam vir abiit eius. Miror quid siet, nisi ut periclum fiat; visam quid velit. Sed eccum Pinacium eius puerum : hoc vide, 270 satin' ut facete, atque ex pictura adstitit? Nae iste, edepol vinum poculo pauxillulo saepe exanclavit submerum scitissume. ACTVS II, i PINACIUM Mercurius, Iovis qui nuntius perhibetur, numquam aeque patri suo nuntium lepidum adtulit, quam ego nunc meae herae nuntiabo. 275 Itaque onustum pectus porto laetitia lubentiaque; neque lubet, nisi gloriose quidquam proloqui profecto. Amoenitates omnium venerum atque venustatum adfero; ripisque superat mihi atque abundat pectus laetitia meum. Propera, Pinacium, pedes hortare; honesta dicta factis; 280 nunc tibi potestas adipiscendi est gloriam, laudem, decus; heraeque egenti subveni, benefacta maiorum tuom, quae misera in exspectatione est Epignomi adventuu viri : proinde, ut decet, amat virum suum cupide. Nunc, Pinacium, age ut placet, curre ut lubet, cave quemquam floccifeceris, 285 cubitis depulsa de via, tranquillam concinna viam. Si rex obstabit obviam, regem ipsum prius pervortito. GELASIMUS Quidnam dicam, Pinacium lascivibundum tam lubentem currere? 288a Harundinem fert, sportulamque et hamulum piscarium. PINACIUM Sed tandem, opinor, aequiu'st heram mi esse subplicem atque oratores mittere ad me, donaque ex auro, et quadrigas qui vehar : nam pedibus ire non queo : ergo iam revortar. Ad me iri et subplicari egomet mi aequom censeo. An vero nugas censeas, nihil esse quod ego nunc scio ! Tantum a portu adporto bonum, tam gaudium grande adfero, 295 vix ipsa domina hoc, nisi sciat, exoptare a dis audeat. Nunc ultro id deportem? hau placet; neque id viro opficium arbitror. Heic hoc videtur mihi magis meo convenire huic nuntio, advorsum veniat, obsecret, se ut nuntio hoc inpertiam. Secundas fortunas decent superbiae. 300 Sed tandem quom recogito, qui potuit scire haec scire me? Non enim possum, quin revortar, quin loquar, quin edissertem, heramque ex maerore eximam, benefacta maiorum meum exaugeam, atque illam augeam insperato obportuno modo. Contundam facta Talthybii, contemnamque omneis nuntios; 305 simulque ad cursuram meditabor me ad ludos Olympiae. Sed spatium hoc obcidit: breve'st curriculo; quam me paenitet ! quid hoc ! obclusam ianuam video, ibo et pultabo foreis. Aperite atque adproperate, foreis facite ut pateant, removete moram. Nimis haec res sine cura geritur : vide quamdudum heic adsto et pulto ! 310 somnon' operam datis? experiar, foreis an cubiti, an pedes plus valeant. Nimis vellem hae foreis herum fugissent, ea causa ut haberent malum. Defessus sum pultando. Hoc postremum est, vae vobis ! GELASIMUS Ibo atque hunc compellabo. 315 Salvos sis. PINACIUM Et tu salve. GELASIMUS Iam tu piscator factus? PINACIUM Quampridem non edisti? GELASIMUS Unde is? quid fers? quid festinas? PINACIUM Tua quod nihil refert, ne cures. 319-320 GELASIMUS Quid isteic inest? PINACIUM Quas tu vides colubras. GELASIMUS Quid tam iracundus? PINACIUM Si in te 321 pudor adsit, non me adpelles. GELASIMUS Possum scire ex te verum? PINACIUM Potes: hodie non cenabis. 324-325 II. ii PANEGYRIS Quisnam, obsecro, has frangit foreis? ubi est? 326 tun' haec facis? tun' mihi huc hostis venis? 326a GELASIMUS Salve, tuo arcessitu venio huc. PANEGYRIS Ean' gratia foreis ecfringis? GELASIMUS Tuos inclama, tui delinquont : ego, quid me velles, visebam : nam mede quidem harum miserebat. PINACIUM Ergo auxilium propere latum'st. PANEGYRIS Quisnam heic loquitur tam prope nos? PINACIUM Pinacium. PANEGYRIS Ubi is est? 330 PINACIUM Respice ad me, et relinque egentem parasitum, Panegyris. PANEGYRIS Pinacium ! PINACIUM Istuc indidere nomen maiores mihi. PANEGYRIS Quid agis? PINACIUM Quid agam rogitas? PANEGYRIS Quidni rogitem? PINACIUM Quid mecum est tibi? PANEGYRIS Mein' fastidis, propudiose? eloquere propere, Pinacium. PINACIUM Iube me omittere igitur hos qui retinent. PANEGYRIS Qui retinent? PINACIUM Rogas? 335 omnia membra lassitudo mihi tenet. PANEGYRIS Linguam quidem sat scio tibi non tenere. PINACIUM Ita celeri curriculo fui propere a portu, tui honoris causa. PANEGYRIS Ecquid adportas boni? PINACIUM Nimio inparti multo tanto plus, quam speras. PANEGYRIS Salva sum. PINACIUM At ego perii, quoi medullam lassitudo perbibit. 340 GELASIMUS Quid ego, quoi misero medullam ventris percepit fames. PANEGYRIS Ecquem convenisti? PINACIUM Multos. PANEGYRIS At virum? PINACIUM Equidem plurimos. Verum ex multis nequiorem nullum quam hic est. GELASIMUS Quomodo? iamdudum ego istum patior dicere iniuste mihi. Praeter hac si me inritassis... PINACIUM Edepol, essuries male. 345 GELASIMUS Animum inducam, ut istuc verum te elocutum esse arbitrer. PINACIUM Munditias volo fieri : ecferte huc scopas, simulque arundinem, ut operam omnem aranearum perdam et texturam inprobem, deiciamque eorum omneis telas. GELASIMUS Miseri algebunt postea. PINACIUM Quid? illas itidem esse censes, quasi te, cum veste unica? 350 cape illas scopas. GELASIMUS Capiam. PINACIUM Hoc egomet, tu hoc converre. GELASIMUS Ego fecero. PINACIUM Ecquis huc effert nasiternam cum aqua? GELASIMUS Sine suffragio populi tamen aedilitatem hic quidem gerit. PINACIUM Age, tu ocius pinge humum, consperge ante aedeis. GELASIMUS Faciam. PINACIUM Factum oportuit. Ego hinc araneas de foribus deiciam et de pariete. 355 GELASIMUS Edepol, rem negotiosam. PANEGYRIS Quid si, nilil etiam scio; nisi forte hospites venturi sunt. PINACIUM Lectos sternite. GELASIMUS Principium placet de lectis. PINACIUM Alii ligna caedite, alii pisceis depurgate, quos piscator adtulit, pernam, et glandium deiicite. GELASIMUS Hic, hercle, homo nimium sapit. 360 PANEGYRIS Non, ecastor, ut ego opinor, satis herae morem geris. PINACIUM Imo res omneis relictas habeo, prae quod tu velis. PANEGYRIS Tum tu igitur, qua causa missus es ad portum, mihi expedi. PINACIUM Dicam : postquam me misisti ad portum, cum luci simul, conmodum radiosus sese sol superabat ex mari. 365 Dum percontor portitores, ecquae navis venerit ex Asia, negant venisse, conspicatus sum interim cercurum, quo ego me maiorem non vidisse censeo; in portum vento secundo, velo passo pervenit. Alius alium percontamur: quoia est navis? quid vehit? 370 interibi Epignomum conspicio, tuom virum et servom Stichum. PANEGYRIS Hem, quid? Epignomum elocutus? GELASIMUS Tuom virum, et vitam meam. PINACIUM Venit inquam. PANEGYRIS Tun' ipsus ipsum vidisti? PINACIUM Lubens. Argenti aurique advexit nimium. PANEGYRIS Nimis factum bene. GELASIMUS Hercle, vero capiam scopas, atque hoc converram lubens. 375 PINACIUM Lanam purpuramque multam. GELASIMUS Est qui ventrem vestiam. PINACIUM Lectos eburatos, auratos. GELASIMUS Adcubabo regie. PINACIUM Tum Babylonica peristroma tonsilia et tapetia : advexit nimium bonae rei. GELASIMUS Hercle, rem gestam bene ! PINACIUM Post, ut obcoepi narrare, fidicinas, tibicinas, 380 sambucas advexit secum forma eximia. GELASIMUS Eugepae ! quando adbibero, adludiabo: tum sum ridiculissumus. PINACIUM Postea unguenta multigenerum multa. GELASIMUS Non vendo logos. Iam non facio auctionem, mihi obtigit hereditas. Malivoli, perquisitores auctionum, perierint. 385 Hercules, decumam esse adauctam, tibi quam vovi gratulor. Spes est, tandem aliquando inportunam exigere ex utero famem. PINACIUM Post autem advexit secum parasitos. GELASIMUS Hei, perii miser. PINACIUM Ridiculosissumos. GELASIMUS Reverram, hercle, hoc, quod converri modo. PANEGYRIS Vidistin' virum sororis Pamphilippum? PINACIUM Non. PANEGYRIS Non adest? 390 PINACIUM Imo aibat eum venisse simitu : ego huc citus praecucurri, ut nuntiarem nuntium exoptabilem. GELASIMUS Venaleis logi sunt illi, quos negabam vendere; inlicet et meo malo est quod malevolenteis gaudeant. Hercules, sane, qui deus sis, discessisses non male. 395 PANEGYRIS I, i intro, Pinacium, iube famulos rem divinam mihi adparent. Bene vale. GELASIMUS Vin' administrem? PANEGYRIS Sat servorum habeo domi. -- GELASIMUS Enim vero, Gelasime, opinor provenisti futile, si neque ille adest neque hic, qui venit, quidquam subvenit. Ibo intro ad libros et discam de dictis melioribus. 400 Nam ni illos homines expello, ego obcidi planissume. ACTVS III i EPIGNOMUS Quom bene re gesta salvos convortor domum, Neptuno grateis habeo et tempestatibus, simul Mercurio, qui me in mercimoniis iuvit, lucrisque quadruplicavit rem meam. 405 Olim quos abiens adfeci aegrimonia, eos nunc laetanteis faciam adventu meo. Nam iam Antiphonem conveni adfinem meum, cumque eo reveni ex inimicitia in gratiam. Videte, quaeso, quid potest pecunia ! 410 quoniam bene re gesta redisse me videt, magnasque adportavisse divitias domum, sine advocatis ibidem in cercuro, in stega, in amicitiam atque in gratiam convortimus. Et heic hodie apud me coenat, et frater meus; 415 nam heri ambo in uno portu fuimus, sed mea hodie soluta est navis aliquanto prius. Age, abduce has intro, quas mecum adduxi, Stiche. STICHUS Here, sive ego taceam, seu loquar, scio scire te, quam multas tecum miserias multaverim. 420 Nunc hunc diem unum ex illis multis miseriis volo me Eleutherian capere advenientem domum. EPIGNOMUS Et ius et aequom postulas; sumas, Stiche. in hunc diem; te nihil moror; abi quo lubet. cadum tibi veteris vini propino. STICHUS Papae ! 425 ducam hodie amicam. EPIGNOMUS Vel decem, dum de tuo. Ubi coenas hodie? Sic hanc rationem instituis ? 430 STICHUS Amicam ego habeo Stephanium hinc ex proxumo, tui fratris ancillam; eo condixi in symbolam ad coenam, ad eius conservom Sangarinum Syrum. Eadem'st amica ambobus, rivaleis sumus. EPIGNOMUS Age, abduce eas intro : hunc tibi dedo diem. 435 STICHUS Meam culpam habeto, nisi probe excruciavero. Iam hercle, ego per hortum ad amicam transibo meam mi hanc obcupatum noctem : eadem symbolam dabo, et iubebo ad Sangarinum coenam coqui; aut egomet ibo atque opsonabo opsonium. 440 Atque id ne vos miremini, homines servolos potare, amare, atque ad coenam condicere; licet hoc Athenis nobis. Sed quom cogito, potius quam invidiam inveniam, est etiam heic ostium aliud posticum nostrarum harunce aedium 450 (posticam partem magis utuntur aedium); 450a ea ibo opsonatum, eadem referam opsonium : per hortum utroque conmeatus continet. Ite hac secundum vos me; ego hunc lacero diem. III. ii GELASIMUS Libros inspexi : tam confido, quam potest, me meum obtenturum regem ridiculis meis. 455 Nunc interviso, iamne a portu advenerit, ut eum advenientem meis dictis deleniam. EPIGNOMUS Hic quidem Gelasimus est parasitus, qui venit. GELASIMUS Auspicio hodie optumo exivi foras; mustela murem abstulit praeter pedes. 460 Cum strena obscaevavit, spectatum hoc mihi est : nam ut illa vitam reperit hodie sibi, item me spero facturum; augurium haec facit. Epignomus hic quidem est, qui adstat; ibo atque adloquar. Epignome, ut ego nunc te conspicio lubens ! 465 ut prae laetitia lacrimae praesiliunt mihi ! valuistin' usque? EPIGNOMUS Sustentatum 'st sedulo. GELASIMUS Propino tibi salutem plenis faucibus. EPIGNOMUS Bene atque amice dicis; di dent quae velis. GELASIMUS Coenabis apud te, quoniam salvos advenis. 470-471 EPIGNOMUS Vocata 'st opera nunc quidem; tam gratia 'st. 472 GELASIMUS Promitte. EPIGNOMUS Certum 'st. GELASIMUS Sic fac, inquam. EPIGNOMUS Certa re 'st. GELASIMUS Lubente me, hercle, facies. EPIGNOMUS Idem ego istuc scio. Quando usus veniet, fiet. GELASIMUS Nunc ergo usus est. 475 EPIGNOMUS Non, edepol, possum. GELASIMUS Quid gravare? censeas. Nescio quid vero habeo in mundo. EPIGNOMUS I modo, alium convivam quaerito tibi in hunc diem. GELASIMUS Quin tu promittis? EPIGNOMUS Non graver, si possiem. GELASIMUS Unum quidem, hercle, certum promitto tibi: 480 lubens abcipiam certo, si promiseris. EPIGNOMUS Valeas. GELASIMUS Certumne 'st? EPIGNOMUS Certum. Coenabo domi. GELASIMUS Quandoquidem operam tuam non vis promittere, vin' ad te ad coenam veniam? 485 EPIGNOMUS Si possim, velim; verum heic apud me coenant alieni novem. GELASIMUS Haud postulo equidem me in lecto adcumbere: scis tu me esse imi subselli virum. EPIGNOMUS At ii oratores sunt populi, summi viri, 490 Ambracia veniunt huc legati publice. GELASIMUS Ergo oratores populi, summateis viri, summi adcubent, ego infimatis infimus. EPIGNOMUS Haud aequom 'st te inter oratores abcipi. GELASIMUS Equidem, hercle, orator sum, sed procedit parum. 495 EPIGNOMUS Cras de reliquiis nos volo : multum vale. GELASIMUS Perii, hercle, vero plane, nihil obnoxie. Uno Gelasimo minus est, quam dudum fuit. Crtum 'st mustelae posthac nunquam credere : nam incertiorem nullam gnovi bestiam, 500 quaene et ipsa decies in die mutat locum, ea auspicavi ego in re capitali mea. Certum'st amicos convocare, ut consulam qua lege nunc med esurire oporteat. ACTVS IV i ANTIPHO Ita me di bene ament, measque mihi bene servassint filias, 505 ut mihi volup 'st, Pamphilippe, quia vos in patriam domum rediisse video, bene gesta re, ambos, te et fratrem tuum. PAMPHILIPPUS Satis abs te abcipiam, nisi videam mihi te amicum esse, Antipho. Hunc quia te amicum mihi experior esse, credetur tibi. ANTIPHO Vocem ego te ad me ad coenam, frater tuos ni dixisset mihi, 510 te apud se coenaturum esse hodie, quom me ad se ad coenam vocat. Et magis par fuerat me dare vobis coenam advenientibus, quam me ad illum promittere, nisi nollem ei advorsarier. Nunc me gratiam abs te inire verbis nihil desidero: cras apud me eritis, et tu et ille, cum vostris uxoribus. 515 PAMPHILIPPUS Et apud me perendie : nam ille heri me iam vocaverat in hunc diem : sed satin' ego tecum pacificatus sum, Antipho ! ANTIPHO Quando ita rem gessistis, uti vos vellem amicosque addecet, pax conmerciumque est vobis mecum. Nam hoc tu facito cogites. Ut quoque res homini parata'st, firmi amici sunt; si res laxelabat 520 itidem amici conlabascunt. Res amicos invenit. EPIGNOMUS Iam redeo. Nimia est voluptas, si diu abfueris domo, domum si redieris, si tibi nulla est aegritudo animo obviam. Nam ita me absente familiarem rem uxor curavit meam, 525 omnium me exilem atque inanem fecit, aegritudinum. Sed eccum fratrem Pamphilippum, incedit cum socero suo. PAMPHILIPPUS Quid agitur, Epignome? EPIGNOMUS Quid tu? quamdudum in portum venis? PAMPHILIPPUS Huc longissume postilla. EPIGNOMUS Iam iste est tranquillus tibi? ANTIPHO Magis quam mare, quo ambo estis vecti. EPIGNOMUS Facis ut alias res soles. 530 hodiene exoneramus navem, frater? PAMPHILIPPUS Clementer volo. Nos potius oneremus nosmet vicissatim voluptatibus. Quam mox cocta est coena? inpransus ego sum. EPIGNOMUS Abi intro ad me, et lava. PAMPHILIPPUS Deos salutatum atque uxorem modo intro devortor domum; haec si ita ut volo conficio, continuo ad te transeo. 535 EPIGNOMUS Apud nos eccillam festinat cum sorore uxor tua. PAMPHILIPPUS Optumum'st; iam istoc moraa minus erit : iam ego apud te ero. ANTIPHO Priusquam abis, praesente te, huic apologum agere unum volo. EPIGNOMUS Maxume. ANTIPHO Fuit olim, quasi ego sum, senex; ei filiae duae erant, quasi nunc meae sunt; eae erant duobus nubtae fratribus, 540 quasi nunc meae sunt vobis. PAMPHILIPPUS Miror, quo evasuru'st apologus. ANTIPHO Erant minori illi adulescenti fidicina et tibicina; peregre adduxerat, quasi nunc tu : sed ille erat caelebs senex, quasi ego nunc sum. PAMPHILIPPUS Perge porro : praesens hic quidem est apologus. ANTIPHO Deinde senex ille illi dixit, quoius erat tibicina, 545 quasi ego nunc tibi dico: PAMPHILIPPUS Ausculto, atque animum advorto sedulo. ANTIPHO Ego tibi meam filiam, bene quicum cubitares, dedi: nunc mihi reddi ego aequom esse abs te, quicum cubitem, censeo. PAMPHILIPPUS Quis istuc dicit? an ille quasi tu? ANTIPHO Quasi ego nunc dico tibi. Imo duas dabo, inquit ille adulescens, una si parum'st : 550 et si duarum paenitebit, inquit, addentur duae. PAMPHILIPPUS Quis istuc, quaeso? an ille, quasi ego? ANTIPHO Is ipse quasi tu. Tum senex ille quasi ego : si vis, inquit, quattuor sane dato, dum equidem, hercle, quod edant addas, meum ne contruncent cibum. PAMPHILIPPUS Videlicet parcum illum fuisse senem, qui dixerit, 555 quoniam ille illi pollicetur, qui eum cibum poposcerit. ANTIPHO Videlicet fuisse illum nequam adulescentem, qui inlico ubi ille poscit denegavit dare se granum tritici : hercle, qui aequom postulabat ille senex, quandoquidem filiae illae dederat dotem, abcipere pro tibicina. 560 PAMPHILIPPUS Hercle, ille quidem certo adulescens docte vorsutus fuit, qui seni illi concubinam dare dotatam noluit. ANTIPHO Senex quidem voluit, si posset, indipisci de cibo : quia nequit; qua lege licuit velle dixit fieri. Fiat, ille inquit adulescens : facis benigne, inquit senex. 565 Habeon' rem pactam? inquit. Faciam ita, inquit, ut fieri voles. Sed ego ibo intro, et gratulabor vostrum adventum filiis. Postea ibo lavatum in pyelum : ibi fovebo senectutem meam. Post, ubi lavero, otiosus vos obperiar adcubans. PAMPHILIPPUS Graphicum mortalem Antiphonem ! ut apologum fecit, quam fabre ! 570 Etiam nunc scelestus esse ducit pro adulescentulo ! dabitur homini amica; noctu quae in lecto adcendet senem : namque, edepol, aliud quidem illi quid amica opus sit nescio. Sed quid agit parasitus noster Gelasimus? etiam valet? EPIGNOMUS Vidi edepol hominem haud perdudum. PAMPHILIPPUS Quid agit? EPIGNOMUS Quod famelicus. 575 PAMPHILIPPUS Quin vocavisti hominem ad coenam? EPIGNOMUS Ne quid adveniens perderem. Atque eccum tibi lupum in sermone: praesens esuriens adest. PAMPHILIPPUS Ludificemur hominem. EPIGNOMUS Capti consili memorem mones. IV. ii GELASIMUS Sed ita ut obcoepi narrare vobis, quom heic non adfui, cum amicis deliberavi iam, et cum cognatis meis; 580 ita mihi auctores fuere, ut egomet me hodie iugularem fame. Sed videone ego Pamphilippum cum fratre Epignomo? atque is est. adgrediar hominem. Sperate Pamphilippe, o spes mea, o mea vita, o mea voluptas, salve : salvom gaudeo, peregre te in patriam redisse salvom. PAMPHILIPPUS Salve, Gelasime. 585 GELASIMUS Valuistin' bene? PAMPHILIPPUS Sustentavi sedulo. GELASIMUS Edepoln gaudeo. Edepol, nae ego nunc mihi medimnum mille esse argenti velim. EPIGNOMUS Quid eo tibi opu'st? GELASIMUS Hunc ad coenam, hercle, ut vocem, te non vocem. EPIGNOMUS Advorsum te fabulare. GELASIMUS Illud quidem, ambos ut vocem. Et simitu equidem haud maligne vos invitassem domum 590 ad me, sed mihi ipsi domi meae nihil est; atque hoc scitis vos. EPIGNOMUS Edepol, te vocem lubenter, si superfiat locus. GELASIMUS Quin tu ? stans obstrusero aliquid strenue. EPIGNOMUS Imo unum hoc potest... GELASIMUS Quid? EPIGNOMUS Ubi convivae abierint, tum venias... GELASIMUS Vae aetati tuae ! EPIGNOMUS Una lautum, non ad coenam dico. GELASIMUS Di te perduint ! 595 Quid ais, Pamphilippe? PAMPHILIPPUS Ad coenam, hercle, alio promisi foras. GELASIMUS Quid, foras? PAMPHILIPPUS Foras, hercle, vero. GELASIMUS Qui, malum, tibi lasso lubet foris coenare? PAMPHILIPPUS Utrum tu censes? GELASIMUS Iube domi coenam coqui atque ad illum renuntiari. PAMPHILIPPUS Solus coenabo domi? GELASIMUS Non enim solus; me vocato. PAMPHILIPPUS At ille mi subcenseat, 600 mea qui causa sumtum fecit. GELASIMUS Facile excusari potest; mihi modo ausculta; iube domi coenam coqui. EPIGNOMUS Non me quidem faciet auctore, hodie ut illum decipiat. GELASIMUS Non tu hinc abis? nisi me non perspicere censes quid agas. Cave, sis, tu tibi : nam illic homo tuam hereditatem inhiat, quasi esuriens lupus. 605 Non tu scis, quam ecflictentur homines noctu heic in via? PAMPHILIPPUS Tanto plureis, qui defendant, ire advorsum iussero. EPIGNOMUS Non it, non it; quia tanto opere suades ne ebitat. GELASIMUS Iube domi mihi, tibi, tuaeque uxori celeriter coenam coqui. Si, hercle, faxis, non opinor, dices deceptum fore. 610 PAMPHILIPPUS Per hanc tibi coenam incoenato, Gelasime, esse hodie licet. GELASIMUS Ibisne ad coenam foras? PAMPHILIPPUS Apud fratrem coeno, in proxumo. GELASIMUS Certumne'st? PAMPHILIPPUS Certum. GELASIMUS Edepol, te hodie lapide percussum velim. PAMPHILIPPUS Non metuo; per hortum transibo, non prodibo in publicum. EPIGNOMUS Quid ais, Gelasime? GELASIMUS Oratores tu abcipis; habeas tibi. 615 EPIGNOMUS Tua, pol, refert. GELASIMUS Si quidem mea refert, opera utere. EPIGNOMUS Posse, edepol, tibi, opinor, etiam uni locum conspicior, ubi adcubes. PAMPHILIPPUS Sane faciundum censeo. GELASIMUS O lux oppidi ! EPIGNOMUS Si arcte poteris adcubare. GELASIMUS Vel inter cuneos ferreos. Tantillum loculi, ubi catellus cubet, id mihi sat est loci. 620 EPIGNOMUS Exorabo aliquo modo, veni. GELASIMUS Huccine? EPIGNOMUS Immo in carcerem; nam heic quidem meliorem Genium tuom non facies : eamus, tu. PAMPHILIPPUS Deos salutabo modo, postea ad te continuo transeo. GELASIMUS Quid igitur? EPIGNOMUS Dixi equidem, in carcerem ires. GELASIMUS Quin, iusseris, eo quoque ibo. EPIGNOMUS Di immortales, hic quidem in summam in crucem 625 coena aut prandio perduci potest. GELASIMUS Ita ingenium meum'st; quicumvis depugno multo facilius, quam cum fame. EPIGNOMUS Dum parasitus mihi atque fratri fuisti, rem confregimus. GELASIMUS Non nego isti apud te ? EPIGNOMUS Satis spectata est mihi iam tua felicitas. Nunc ego nolo e Gelasimo mihi fieri te Catagelasimum. 630 GELASIMUS Iamne abisti? Gelasime, vide quid es capturus consili. Egone? tute. Mihine? tibi nae. Vides, ut annona est gravis ! vides, benignitates hominum periere et prothymiae : vides, ridiculos nihili fieri, atque ipsos parasitarier. Numquam, edepol, me vivom quisquam in crastinum prospiciet diem; 635 nam mihi iam intus potione vincea onerabo gulam neque ego hoc committam, ut me esse homines mortuum dicant fame. 637-640 ACTVS V. i STICHUS More hoc fit, atque stulte mea sententia : 641 si quem hominem exspectant, eum solent provisere; qui, hercle, illa causa nihilo ocius venit. Idem ego nunc facio, qui proviso Sagarinum, qui nihil ocius veniet tamen hac gratia. 645 Iam, hercle, ego decumbam solus, si ille huc non venit. Cadum modo hinc a me huc cum vino transferam : postea adcumbam; quasi nix tabescit dies. V. ii SANGARINUS Salvete, Athenae, quae nutrices Graeciae, sperata h erilis patria, te video lubens. 650 Sed amica mea et conserva quid agat Stephanium cura est, ut valeat ! nam Sticho mandaveram, salutem ut nuntiaret; atque ei ut diceret me hodie venturum, ut coenam coqueret temperi. Sed Stichus est hic quidem. STICHUS Fecisti, h ere, facetias, 655 quom hoc donavisti dono tuom servom Stichum. Pro di inmortales, quot ego voluptates fero ! quot risiones, quot iocos, quot savia, saltationes, blanditias, prothymias. SAGARINUS Stiche. STICHUS Hem. SAGARINUS Quid fit? STICHUS Euge, Sangarine lepidissume ! 660 Fero convivam Dionysum mihique et tibi. Namque, edepol, coena dicta est, locus liber datu'st mihi et tibi apud vos : nam apud nos est convivium. Ibi voster coenat cum uxore adeo et Antipho. Ibidem h erus est noster : hoc mihi dono datum'st. 665 SAGARINUS Quis somniavit aurum? STICHUS Quid id ad te adtinet? proin' tu lavare propera. SAGARINUS Lautus sum. STICHUS Optume; sequere ergo hac me intro. SAGARINUS Ego vero sequor. STICHUS Volo eluamus hodie, peregrina omnia relinque; Athenas nunc colamus : sequere me. 670 SAGARINUS Sequor, et domum redeundi principium placet. Bona scaeva strenaque obviam obcessit mihi. V. iii STEPHANIUM Mirum videri nemini vostrum volo, spectatores, quid ego hinc, quae illeic habito, exeam: faciam vos certiores. 674-675 Domo dudum huc arcessita sum, quoniam nuntiatum 'st, 676 istarum venturos viros : ibi festinamus omneis. Lectis sternendis studuimus, munditiisque adparandis. Inter illud tamen negotium meis curavi amicis, Sticho et conservo Sagarino meo, coena cocta ut esset. 680 Stichus obsonatus est : ceterum ego curam do : is adlegavit. Nunc ibo hinc, et amicos meos curabo heic advenienteis. V. iv SANGARINUS Agite, ite foras, ferte pompam : cado te praeficio, Stiche. Omni modis tempeare certum 'st nostrum hodie convivium. Ita me di ament, lepide accipiamur, quom hoc recipiamur in loco. 685 Quisquis praetereat, comisatum volo vocari. STICHUS Convenit; dum quidem, hercle, quisque veniat cum vino suo. Nam hinc quidem hodie polluctura, praeter nos, datur nemini. Nosmet inter nos ministremus monotropi : hoc convivium'st pro opibus nostris satis conmodule, nucibus, fabulis, ficulis, 690 oleae in tryblio, lupillo, conminuto crustulo. Sat est : servo homini modeste melius facere sumtum, quam ampliter. Suom quemque decet : quibus divitiae domi sunt, scaphos et cantharis, batiolis bibunt, at nos nostro samiolo poterio; tamen bibimus nos, tamen ecficimus pro opibus nostra moenia. 695 SAGARINUS Age uter utrubi adcumbamus. STICHUS Abi tu sane superior. Atque adeo ut tu scire possis, pacto ego hoc tecum divido. vide, utram tibi lubet etiamnum capere, cape provinciam. SAGARINUS Quid istuc est provinciae? STICHUS Utrum Fontine an Libero imperium te inhibere mavis? SAGARINUS Nimio liquido Libero. 700 Sed amica mea et tua dum coenam, dumque se exornat, nos volo tamen ludere inter nos : strategum te facio huic convivio. STICHUS Nimium lepide in mentem venit : quam potius in subsellio cynice accipimur, quam in lectis. SAGARINUS Imo enim heic magis est dulcius. Sed interim, stratege noster, cur heic cessat cantharus? 705 Vide, quot cyathos bibimus. STICHUS Tot, quot digiti tibi sunt in manu. Cantio est graeca : e pevte e tria pin' e me tettara. SAGARINUS Tibi propino : decumam a fonte tibi tute inde, si sapis. Bene vos, bene nos, bene te, bene me, bene nostram etiam Stephanium. STICHUS Bibe si bibis. SAGARINUS Non mora erit apud me. STICHUS Edepol convivi sat est, 710 modo nostra huc amica adcedat : id abest, aliud nihil abest. SAGARINUS Lepide hoc actum 'st. Tibi propino; cantharum vini tu habes. Nimis vellem aliquid pulpamenti. STICHUS Si horum, quae adsunt paenitet, nihil est, tene aquam. SAGARINUS Melius dicis : nihil moror cupedia. Bibe, tibicen; age si quid agis : bibendum, hercle, hoc est, ne nega. 715 Quid heic fastidis ? quod faciundum vides esse tibi, quin bibis? Age, si quid agis : abcipe inquam : non hoc inpendet publicum ? haud tuom istuc est te vereri. eripe ex ore tibias. STICHUS Ubi illic biberit, vel servato meum modum, vel tu dato nolo ego nos pro summo bibere; nulli rei erimus postea : 720 namque edepol quam vis desubito vel cadus vorti potest. SAGARINUS Quid igitur? quamquam gravatus fuisti, non nocuit tamen. age, tibicen, quando bibisti, refer ad labeas tibias, subfla celeriter tibi buccas, quasi proserpens bestia, Agedum, Stiche, uter demutassit, poculo multabitur. 725 STICHUS Bonum ius dicis : inpetrare oportet, qui aequom postulat. Age, ergo observa; si pecassis, multam heic retinebo inlico. STICHUS Optumum atque aequissimum oras. SAGARINUS H em, tibi hoc primum omnium: Haec facetia 'st amare inter se rivaleis duos; uno cantharo potare, unum scortum ducere. 730 Hoc memorabil' est : ego tu sum, tu es ego, uni animi sumus : unam amicam amamus ambo, mecum ubi est, tecum est tamen; tecum ubi autem 'st, mecum ibi autem 'st: neuter neutri invidet. SAGARINUS Ohe, iam satis, nolo obcaeda; catuli ut ludunt, nunc volo. Vin' amicam huc evocemus? ea saltabit. STICHUS Censeo. 735 SAGARINUS Mea suavis, amabilis, amoena Stephanium, ad amores tuos foras egredere, satis mihi polchra es. STICHUS At enim pulcherruma. SAGARINUS Fac nos hilaros hilariores opera atque adventu tuo. Peregre advenienteis te expetimus, Stephaniscidium, mel meum; 739-740 si amabilitas tibi nostra placet, si tibi ambo abcepti sumus. 741 V. v STEPHANIUM Morem vobis geram, meae deliciae : nam ita me Venus amoena amet, ut ego huc iam dudum simitu exissem vobiscum foras, nisi me vobis exornarem : nam ita est ingenium muliebre, bene quom lauta 'st, tersa ornata ficta 'st, infecta 'st tamen; 745 nimioque sibi mulier meretrix reperit odium ocius sua inmunditia, quam in perpetuom ut placeat munditia sua. SAGARINUS Nimium lepide fabulata 'st. STICHUS Veneris mera 'st oratio, Sangarine. SAGARINUS Quid est? STICHUS Totus doleo. SAGARINUS Totus? tanto miserior. STEPHANIUM Utrubi adcumbo? SAGARINUS Utrubi tu vis? STEPHANIUM Cum ambobus volo; nam ambos amo. 750 STICHUS Vapulat peculium; actum 'st, fugit hoc libertas caput. STEPHANIUM Date mihi locum ubi adcumbam, amabo, siquidem placeo : Tum mihi Cupio cum utroque mihi esse bene. STICHUS D dispereo. SAGARINUS Quid ais? STICHUS Quid, ego? SAGARINUS Ita me di ament, numquam enim fiet hodie, haec quin saltet tamen. age, mulsa mea, suavitudo, salta : saltabo ego simul. 755 STICHUS Numquam, edepol, med istoc vinces, quin ego ibidem pruriam. STEPHANIUM Siquidem mihi saltandum 'st, tum vos date, bibat, tibicini. STICHUS Et quidem nobis. SAGARINUS Tene, tibicen, primum postidea loci; si hoc eduxeris, proinde, ut consuetus antidhac, celeriter lepidam et suavem cantionem aliquam obcipito cinaedicam, 760 ubi perpruriscamus usque ex unguiculis. Inde huc aquam. Tene tu hoc, educe. Dudum placuit potio; nunc minus gravate iam abcipit. Tene tu : interim, meus oculus, da mihi savium, dum illic bibit. STICHUS Prostibile 'st tandem stantem stanti savium 765 dare amicum amicae. Euge, euge, sic furi datur ! SAGARINUS Age, iam infla buccas, nunciam aliquid suaviter. Redde cantionem veteri pro vino novam. Qui Ionicus aut cinaedicus, qui hoc tale facere possiet? STICHUS Si istoc me vorsu viceris, alio me provocato: 770 SAGARINUS Fac tu hoc modo. STICHUS At tu hoc modo. SAGARINUS Babae ! STICHUS Tatae ! SAGARINUS Papae ! STICHUS Pax ! SAGARINUS Nunc pariter ambo : omneis voco cinaedos contra. Satis esse nobis non magis potis est, quam fungo imber. Intro hinc abeamus nunciam : saltatum satis pro vino 'st. Vos, spectatores, plaudite, atque ite ad vos comisatum.