[0] PLAUTE - AMPHITRUO PROLOGUS MERCVRIUS DEUS 1 Ut uos in uostris uoltis mercimoniis emundis uendundisque me laetum lucris adficere, atque adiuuare in rebus omnibus, et ut res rationesque uostrorum omnium bene expedire uoltis peregrique et domi, 5 bonoque atque amplo auctare perpetuo lucro, quasque incepistis res, quasque inceptabitis; et uti bonis uos uostrosque omneis nuntiis me adficere uoltis, ea adferam, ea uti nuntiem, quae maxume in rem uostram communem sient 10 (nam uos quidem id iam scitis concessum et datum mi esse ab dis aliis, nuntiis praesim et lucro); haec ut me uoltis adprobare adnitier lucrum ut perenne uobis semper subpetat; ita huic facietis fabulae silentium, 15 itaque aequi et iusti heic eritis omneis arbitri. Nunc quoius iussu uenio, et quamobrem uenerim, dicam, simulque ipse eloquar nomen meum. Ioui'iussu uenio; nomen Mercurio est mihi. Pater huc me misit ad uos oratum meus, 20 tametsi, pro imperio uobis quod dictum foret, scibat facturos : quippe qui intellexerat uereri uos se et metuere, ita ut aequom 'st Iouem. Verum profecto hoc petere me praecario a uobis iussit leniter dictis bonis. 25 Etenim ille, quoiu' huc iussu uenio, Iupiter, non minu' quam uostrum quiuis formidat malum. Humana matre natus, humano patre, mirari non est aequom, sibi si praetimet. Atque ego quoque etiam, qui Iouis sum filius, 30 contagione mei patris metuo malum. Propterea pace aduenio; et pacem ad uos adfero; iustam rem et facilem esse oratam a uobis uolo : nam iuste ab iustis iustus sum orator datus; nam iniusta ab iustis inpetrare non decet; 35 iusta autem ab iniustis petere, insipientia 'st; quippe olli iniqui ius ignorant, neque tenent. Nunc iam huc animum ad ea quae loquar aduortite. Debetis uelle quae uelimus; meruimus et ego et pater de uobis et re publica. 40 Nam quid ego memorem, ut alios in tragoediis uidi, Neptunum, Virtutem, Victoriam, Martem, Doellonam, conmemorare quae bona uobis fecissent, ? Quis benefactis meus pater, deorum regnator, architectus omnibus. 45 Sed mos illic numquam fuit patri meo, ut exprobraret quod bonis faceret boni. Gratum arbitratur esse id a uobis sibi, meritoque uobis bona se facere quae facit. Nunc, quam rem oratum huc ueni, primum proloquar; 50 post, huius argumentum eloquar tragoediae. Quid contraxistis frontem, quia tragoediam dixi futuram hanc? Deus sum; commutauero. eamdem hanc, si uoltis; faciam ex tragoedia comoedia ut sit omnibus isdem uersibus. 55 Utrum sit an non uoltis? sed ego stultior, quasi nesciam uos uelle, qui diuos siem. Teneo quid animi uostri super hac re siet. Faciam, ut conmista sit tragi-comoedia. Nam me perpetuo facere, ut sit comoedia, 60 reges quo ueniant et di, non par arbitror. Quid igitur? Quoniam heic seruos quoque parteis habet, faciam sit, proinde ut dixi, tragi-comoedia. Nunc hoc me orare a uobis iussit Iupiter, conquisitores singula in subsellia 65 ut eant per totam caueam spectatoribus; si quoi fautores delegatos uiderint, ut is in cauea pignus capiantur togae; Seu qui ambissent palmam histrionibus, seu quoiquam artifici (seu per scribtas litteras, 70 seu qui ipsi ambissent, seu per internuntium), siue adeo aedileis perfidiose quoi duint, sirempse legem iussit esse Iupiter, quasi magistratum sibi alteriue ambiuerit. Virtute dixit uos uictores uiuere, 75 non ambitione, neque perfidia. Qui minus eadem histrioni sit lex, quae summo uiro? Virtute ambire oportet, non fauitoribus; sat habet fauitorum semper, qui recte facit; si ollis fides est, quibus est ea res in manu. 80 Hoc quoque etiam dedit mi in mandatis, uti conquisotores fierent histrionibus, qui sibi mandasset delegati ut plauderent, quiue, quo placeret alter, fecisset minus; eis ornamenta et corium uti conciderent. 85 Mirari nolim uos, quapropter Iupiter nunc histriones curet; ne miremini : ipse hanc acturu 'st Iupiter comoediam. Quid admirati estis? quasi uero nouom nunc proferatur, Iouem facere histrioniam ! 90 etiam, histriones anno cum in proscenio heic Iouem inuocarunt, uenit; auxilio eis fuit. Praeterea certo prodit in tragoedia. Hanc fabulam, inquam, hic Iupiter hodie ipse aget, et ego una cum illo. Nunc animum aduortite, 95 dum huius argumentum eloquar comoediae. Haec urbs est Thebae : in illisce habitat aedibus Amphitruo, natus Argis ex Argo patre, quicum Alcumena est nubta, Electri filia. Is nunc Amphitruo praefectu'st legionibus; 100 nam cum Telobois bellum 'st Thebano poplo. Is, priusquam hinc abiit ipsemet in exercitum, grauidam Alcumenam uxorem fecit suam. Nam ego uos gnouisse credo iam ut sit pater meus; quam liber harum rerum multarum siet, 105 quantusque amator sit quod complacitum'st semel. Is amare obcoepit Alcumenam clam uirum, usuramque eius corporis cepit sibi, et grauidam fecit is eam conpressu suo. Nunc, de Alcumena ut rem teneatis rectius, 110 utrimque est grauida, et ex uiro et ex summo Ioue. Et meus pater nunc intus heic cum illa cubat; et haec ob eam rem nox est facta longior, dum ille, quacum uolt, uoluptatem capit : sed ita adsimulauit se quasi Amphitruo siet. 115 Nunc ne hunc ornatum uos meum admiremini, quod ego huc processi sic cum seruili schema; ueterem atque antiquam rem nouam ad uos proferam; propterea ornatus in nouom incessi modum. Nam meus pater intus nunc est, eccum Iupiter, 120 in Amphitruone uortit sese imaginem, omneisque eum esse censent serui qui uident : ita uorsipellem se facit, quando lubet. Ego serui sumsi Sosiae mi imaginem, qui cum Amphitruone hinc abiit in exercitum, 125 ut praeseruire amanti meo possem patri, atque ut ne, qui essem, familiareis quaererent, uorsari crebro heic quom uiderent me domi. Nunc quom esse credent seruom et conseruom suum, haud quisquam quaeret qui siem, aut quid uenerim. 130 Pater nunc intus suo animo morem gerit: cubat complexus,quoius cupiens maxume 'st. Quae illei ad legionem facta sunt, memorat pater meus Alcumenae; illa illum censet uirum suum esse, quae cum moecho est; ibi nunc meus pater 135 memorat, legiones hostium ut fugauerit; quo pacto sit donis donatus plurimis. Ea dona, quae illeic Amphitruoni sunt data, abstulimus; facile meus pater quod uolt facit. Nunc hodie Amphitruo ueniet huc ab exercitu, 140 et seruos, quoius hanc fero ego imaginem, nunc intergnosse ut nos possitis facilius, ego has habebo heic usque in petaso pinnulas; tum meo patri autem torulus inerit aureus sub petaso: id signum Amphitruoni non erit. 145 Ea signa nemo horum familiarium uidere poterit, uerum uos uidebitis. Sed Amphitruonis ille est seruos Sosia; a portu illic nunc cum lanterna aduenit. Abigam iam ego illum aduenientem ab aedibus. 150 Adeste. Erit operae pretium heic spectantibus Iouem et Mercurium facere histrioniam. ACTUS I, i. SOSIA Qui me alter est audacior homo, aut qui confidentior, iuuentutis mores qui sciam, qui hoc noctis solus ambulem? Quid faciam nunc, si treis uiri me in carcerem conpegerint? 155 Inde cras quasi e promptaria cella depromar ad flagrum, nec causam liceat dicere mihi, neque in hero quidquam auxili siet, nec quisquam sit quin me omneis esse dignum deputent; ita quasi incudem me miserum homines octo ualidi caedant; 159-160 ita peregre adueniens hospitio publicitus accipiar. 161-162 Haec eri inmodestia coegit, me qui hoc noctis a portu ingratiis excitauit. 163 Nonne idem hoc luci me mittere potuit? Opulento homini hoc seruitus dura est; hoc magis miser est diuitis seruos; nocteisque diesque adsiduo satis superque est, quod facto aut dicto est opus, quietus ne sis. Ipse dominus diues, operis et laboris expers, 170 quodcumque homini adcidit libere, posse retur, aequom esse putat; non reputat laboris quid sit, nec, aequom anne iniquom imperet, cogitabit. Ergo in seruitute expetunt multa iniqua; habendum et ferundum hoc onu'st cum labore. 175 MERCURIUS Satius me queri illo modo seruitutem; hodie qui fuerim liber. Eum nunc potiuit pater seruitutis : hic, qui uerna natus est queritur. Sum uero uerna uerbero. SOSIA Numero mihi in mentem fuit, 180 dis aduenientem gratias pro meritis agere atque alloqui. ne illi, edepol, si merito meo referre studeant gratias, aliquem hominem adlegent qui mi aduenienti os occillet probe; quoniam bene quae in me fecerunt ingrata ea habui atque inrita. MERCURIUS Facit ille quod uolgo haud solent, ut quid se sit dignum sciat. 185 SOSIA Quod numquam opinatus fui, neque alius quisquam ciuium, sibi euenturum, id contigit, ut salui poteremur domi. Victores uictis hostibus legiones reueniunt domum, duello exstincto maxumo atque internecatis hostibus. Quod multa Thebano poplo acerba obiecit funera, 190 id ui et uirtute militum uictum atque expugnatum oppidum 'st, inperio atque auspicio heri mei Amphitruonis maxume. Praeda atque agro adoreaque adfecit populareis suos, regique Thebano Creoni regnum stabiliuit suum. Me a portu praemisit domum, ut haec nuntiem uxori suae, 195 ut gesserit rempublicam ductu, inperio auspicio suo. Ea nunc meditabor, quomodo illi dicam, quom illo aduenero. Si dixero mendacium, solens meo more fecero; nam quom pugnabant maxume, ego tum fugiebam maxume. Verumtamen quasi adfuerim simulabo, atque audita eloquar. 200 Sed quomodo et uerbis quibus me deceat fabularier prius ipse mecum etiam uolo heic meditari; sic hoc proloquar : Principio ut illo aduenimus, ubi primum terram tetigimus, continuo Amphitruo delegit uiros primorum principes, eos legat, Telobois iubet sententiam ut dicant suam : 205 si sine ui et sine bello uelint rapta et raptores tradere, si, quae absportassent, redderent, se exercitum extemplo domum reducturum, abituros agro Argiuos, pacem atque otium dare illis; sin aliter sient animati, neque dent quae petat, sese igitur summa ui uirisque eorum oppidum expugnassere. 210 Haec ubi Telobois ordine iterarunt quos praefecerat Amphitruo, magnanimi uiri, freti uirtute et uiribus, superbi, nimis ferociter, legatos nostros increpant, respondent bello se et suos tutari posse; proinde uti propere de finibus suis exercitus deducerent. 215 Haec ubi legati pertulere, Amphitruo castris inlico producit omnem exercitum : contra Teloboae ex oppido legiones educunt suas, nimis pulcris armis praeditas. Postquam utrimque exitum 'st maxima copia, dispartiti uiri, dispartiti ordines; 220 nos nostras more nostro et modo instruximus legiones; item hosteis contra legiones suas instruunt. Deinde utrique inperatores in medium exeunt extra turbam ordinum,conloquontur simul. conuenit, uicti utri sint eo proelio, 225 urbem, agrum, aras, focos; seque uti dederent. Postquam id actum 'st, tubae utrimque canunt, contra consonat terra; clamorem utrimque ecferunt. Imperator utrimque, hinc et illinc Ioui uota suscipere, hortari exercitum. 230 Pro se quisque id quod quisque potest et ualet, edit, ferro ferit; tela frangunt; boat coelum fremitu uirum; ex spiritu atque anhelitu nebula constat; cadunt uolneris ui et uirium, denique, ut uoluimus, nostra superat manus: 235 hosteis crebri cadunt, nostri contra ingruunt. Vicimus ui feroces. Sed fugam in se tamen nemo conuortitur, nec recedit loco, quin statim rem gerat. Animam amittunt priusquam loco demigrent : 240 quisque, uti steterat, iacet, obtinetque ordinem. Hoc ubi Amphitruo herus conspicatus est, inlico equites iubet dextera inducere. Equites parent citi, ab dextera maxumo cum clamore inuolant inpetu alacri, 245 foedant et proterunt hostium copias iure iniustas. MERCURIUS Nunquam etiam quidquam adhuc uerborum est prolocutus perperam: namque ego fui illeic in re praesenti, et meus, quom pugnatum 'st, pater. SOSIA Perduelleis penetrant se in fugam; ibi nostris animus additu'st,: 250 uortentibus Telobois; telis complebantur corpora. Ipsusque Amphitruo regem Pterelam sua obtruncauit manu. Haec illeic est pugnata pugna usque a mane ad uesperum. Hoc adeo hoc conmemini magis, quia illo die inpransus fui. Sed proelium id tandem diremit nox interuentu suo. 255 Postridie in castra ex urbe ad nos ueniunt flentes principes uelatis manibus orant ingnoscamus peccatum suum; deduntque se, diuina humanaque omnia, urbem et liberos, in ditionem atque in arbitratum cuncti Thebano poplo, post ob uirtutem hero Amphitruoni patera donata aurea'st. 260 Qui Pterela potitare rex solitu'st. Haec sic dicam herae. Nunc pergam heri imperium exequi et me domum capessere. MERCURIUS Atat; illic huc ituru'st ! ibo ego illi obuiam, neque ego huc hominem hodie ad aedeis has sinam unquam accedere. Quando imago'st huius in me, certum'st hominem eludere. 265 Etenim uero, quoniam formam cepi huius in me et statum, decet et facta moresque huius habere me simileis item. Itaque me malum esse oportet, callidum, astutum admodum, atque hunc, telo suo sibi, malitia a foribus pellere. Sed quid illuc est? coelum adspectat; obseruabo quam rem agat. 270 SOSIA Certe, edepol, scio, si aliud quidquam'st quod credam aut certo sciam, credo ego hac noctu Nocturnum obdormiuisse ebrium. Nam neque se Septentriones quoquam in caelo conmouent, neque se Luna quoquam mutat atque uti exorta est semel, nec Iugulae, neque Vesperugo, neque Vergiliae obcidunt. 275 Ita statim stant signa; neque nox quoquam concedit die. MERCURIUS Perge, nox, ut obcepisti; gere patri morem meo. Optume optumo optumam operam das; datam polchre locas. SOSIA Neque ego hac nocte longiorem me uidisse censeo, nisi item unam, uerberatus quam pependi perpetem. 280 Eam quoque, edepol, etiam multo haec uicit longitudine. Credo, edepol, equidem dormire Solem, atque adpotum probe. Mira sunt, nisi inuitauit sese in coena plusculum. MERCURIUS Ain' uero, uerbero? deos esse tui simileis putas? Ego, pol, te istis tuis pro dictis et malefactis, furcifer, 285 adcipiam; modo, sis, ueni huc, inuenies infortunium. SOSIA Ubi sunt isti scortatores, qui soli inuiti cubant? Haec nox scita'st exercendo scorto conducto male. MERCURIUS Meus pater nunc pro huius uerbis recte et sapienter facit, quid complexus cum Alcumena cubat amans, animo obsequens. 290 SOSIA Ibo, ut, herus quod imperauit, Alcumenae nuntiem. Sed quis hic est homo, quem ante aedis uideo hoc noctis? non placet. MERCURIUS Nullust hoc metuculosus aeque. SOSIA Mi in mentem uenit, illic homo hoc denuo uolt pallium detexere. MERCURIUS Timet homo, deludam ego illum. SOSIA Perii ! denteis pruriunt. 295 Certe aduenientem me hic hospitio pugneo adcepturus est. Credo, misericors est; nunc propterea quod me meus herus fecit ut uigilarem, hic pugnis faciet hodie ut dormiam. Oppido interii : obsecro, hercle, quantus et quam ualidus est ! MERCURIUS Clare aduorsum fabulabor; hic auscultet quae loquar. 300 Igitur magi' modum in maiorem in sese concipiet metum. Agite, pugni; iam diu'st, quod uentri uictum non datis: iam pridem uidetur factum, here quod homines quatuor in soporem conlocastis nudos. SOSIA Formido male, ne ego heic nomen meum conmutem et Quintus fiam, e Sosia. 305 Quattuor uiros sopori se dedisse hic autumat; metuo ne numerum augeam illum. MERCURIUS Hem ! nunc iam ergo; sic uolo. SOSIA Cingitur certe, expedit se. MERCURIUS Non feret, quin uapulet. SOSIA Quis homo? MERCURIUS Quisquis homo huc profecto uenerit, pugnos edet. SOSIA Apage, non placet me hoc noctis esse; coenaui modo; 310 proin tu istam coenam largire, si sapis, esurientibus. MERCURIUS Haud malum huic est pondus pugno. SOSIA Perii ! pugnos ponderat. MERCURIUS Quid si ego illum tractim tangam ut dormiat? SOSIA Seruaueris; nam continuas has treis nocteis peruigilaui. MERCURIUS Pessumum'st, facimus nequiter, ferire malam male discit manus; 315 alia forma esse oportet quem tu pugno legeris. SOSIA Illic homo me interpolabit, meumque os finget denuo. MERCURIUS Exossatum os esse oportet, quem probe percusseris. SOSIA Mirum ni hic me quasi murenam exossare cogitat. Ultro istunc qui exossat homines, perii ! si me aspexerit. 320 MERCURIUS Olet homo quidam malo suo. SOSIA Hei ! numnam ego obolui? MERCURIUS Atque haud longe abesse oportet; uerum longe hinc adfuit. SOSIA Illic homo superstitiosu'st. MERCURIUS Gestiunt pugni mihi. SOSIA Si in me exerciturus, quaeso in parietem ut primum domes. MERCURIUS Vox mi ad aureis aduolauit. SOSIA Nae ego homo infelix fui, 325 qui non alas interuelli; uolucrem uocem gestito. MERCURIUS Illic homo a me sibi malam rem arcessit iumento suo. SOSIA Non equidem ullum habeo iumentum. MERCURIUS Onerandu'st pugnis probe. SOSIA Lassus sum, hercle, e naui, ut uectus huc sum; etiam nunc nauseo. Vix incedo inanis; ne ire posse cum onere existumes. 330 MERCURIUS Certe enim hic nescio quis loquitur. SOSIA Saluos sum, non me uidet. Nescio quem loqui autumat; mihi certo nomen Sosia'st. MERCURIUS Hinc enim mihi dextra uox aureis, ut uidetur, uerberat. SOSIA Metuo uocis ne uicem hodie heic uapulem, quae hunc uerberat. MERCURIUS Optume, eccum, incedit ad me. SOSIA Timeo, totus torpeo. 335 non, edepol, nunc ubi terrarum sim scio, si quis roget, neque miser me commouere possum prae formidine. Ilicet, mandata heri perierunt una et Sosia. Verum certum'st confidenter hominem contra conloqui, qui possim uideri huic fortis, igitur abstineat manum. 340 MERCURIUS Quo ambulas tu, qui Volcanum in cornu conclusum geris? SOSIA Quid id exquiris tu, qui pugnis os exossas hominibus? MERCURIUS Seruos esne, an liber? SOSIA Utcunque animo conlibitum'st meo. MERCURIUS Ain' uero? SOSIA Aio enim uero. MERCURIUS Verbero ! SOSIA Mentiri' nunc. MERCURIUS At iam faciam ut uerum dicas dicere. SOSIA Quid eo'st opus? 345 MERCURIUS Possum scire quo profectus, quoius sis, aut quid ueneris? SOSIA Huc eo; heri mei sum seruos; numquid nunc es certior? MERCURIUS Ego tibi istam hodie scelestam conprimam linguam. SOSIA Haud potes ? bene pudiceque adseruatur. MERCURIUS Pergin' argutarier? quid apud hasce aedeis negotium'st tibi? SOSIA Imo quid tibi'st? 350 MERCURIUS Rex Creo uigiles nocturnos singulos semper locat. SOSIA Bene facit; quia nos eramus peregre, tutatu'st domum : at nunc abi sane, aduenisse familiareis dicito. MERCURIUS Nescio quam tu familiaris sis : nisi actutum hinc abis, familiaris adcipiere faxo haud familiariter. 355 SOSIA Heic, inquam, habito ego, atque horunc seruos sum. MERCURIUS At scin' quomodo? faciam ego hodie te superbum, nisi hinc abis. SOSIA Quonam modo? MERCURIUS Auferere, non abibis, si ego fustem sumpsero. SOSIA Quin, me esse huius familiai familiarem praedico. MERCURIUS Vide, sis; quam mox uapulare uis, nisi actutum hinc abis ! 360 SOSIA Tun' domo prohibere peregre me aduenientem postulas? MERCURIUS Haeccine tua domu'st? SOSIA Ita, inquam. MERCURIUS Quis herus est igitur tibi? SOSIA Amphitruo, qui nunc praefectu'st Thebanis legionibus; quicum nubta'st Alcumena. MERCURIUS Quid ais? quid nomen tibi'st? SOSIA Sosiam uocant Thebani, Dauo prognatum patre. 365 MERCURIUS Nae tu istic hodie malo tuo compositis mendaciis aduenisti, audaciae columen, consutis dolis. SOSIA Imo equidem tunicis consutis huc aduenio, non dolis. MERCURIUS At mentiris etiam; certo pedibus, non tunicis, uenis. SOSIA Ita profecto. MERCURIUS Nunc profecto uapula ob mendacium. 370 SOSIA Non, edepol, uolo profecto. MERCURIUS At pol profecto ingratiis. Hoc quidem profecto certum'st, non est arbitrarium. SOSIA Tuam fidem obsecro. MERCURIUS Tun' te audes Sosiam esse dicere, qui ego sum? SOSIA Perii ! MERCURIUS Parum etiam, praeut futurum'st, praedicas. Quoius es? SOSIA Tuus : nam pugnis usu fecisti tuum. 375 Proh fidi Thebani ciueis. MERCURIUS Etiam clamas, carnufex? loquere, quid uenisti? SOSIA Ut esset quem tu pugnis caederes. MERCURIUS Quoius es? SOSIA Amphitruonis, inquam, Sosia. MERCURIUS Ergo istoc magis, quia uaniloquos, uapulabis : ego sum, non tu, Sosia. SOSIA Ita di faciant, ut tu potius sis, atque ego, te ut uerberem. 380 MERCURIUS Etiam mutis? SOSIA Iam tacebo. MERCURIUS Quis tibi heru'st? SOSIA Quem tu uoles. MERCURIUS Quid igitur? qui nunc uocare? SOSIA Nemo; nisi quem iusseris. MERCURIUS Amphitruonis ted esse aiebas Sosiam. SOSIA Peccaueram : nam Amphitruonis socium nae me esse uolui dicere. MERCURIUS Scibam equidem nullum esse nobis, nisi, me seruom Sosiam. 385 Fugit te ratio. SOSIA Utinam istuc pugni fecissent tui ! MERCURIUS Ego sum Sosia ille, quem tu dudum esse aiebas mihi. SOSIA Obsecro, ut per pacem liceat te adloqui, ut ne uapulem. MERCURIUS Imo induciae parumper fiant, si quid uis loqui. SOSIA Non loquar nisi pace facta, quando pugnis plus uales. 390 MERCURIUS Dicito, quid uis, non nocebo. SOSIA Tuae fide credo? MERCURIUS Meae. SOSIA Quid, si falles? MERCURIUS Tum Mercurius Sosiae iratus siet. SOSIA Animum aduorte : nunc licet mihi libere quiduis loqui. Amphitruonis ego sum seruos Sosia. MERCURIUS Etiam denuo? SOSIA Pacem feci, foedus feci. uera dico. MERCURIUS Vapula. 395 SOSIA Ut lubet, quod tibi lubet fac, quoniam pugnis plus uales. Verum, utut es facturus, hoc quidem, hercle, haud reticebo tamen. MERCURIUS Tu me uiuos hodie nunquam facies, quin sim Sosia. SOSIA Certe, edepol, tu me alienabis nunquam quin noster siem. Nc nobis praeter med alius quisquam'st seruos Sosia, 400 qui cum Amphitruone hinc una iueram in exercitum. MERCURIUS Hic homo sanus non est. SOSIA Quod mihi praedicas uitium, id tibi'st. Quid, malum, non sum ego seruos Amphitruonis Sosia? Nonne hac noctu nostra nauis huc ex portu Persico uenit, quae me aduexit? nonne me huc herus misit meus? 405 Nonne ego nunc sto ante aedeis nostras? non mi'st lanterna in manu? non loquor , non uigilo? non hic homo modo me pugnis contudit? Fecit, hercle, nam etiam misero [misere] nunc malae dolent. Quid igitur ego dubito ? aut cur non introeo in nostram domum? MERCURIUS Quid, domum uostram? SOSIA Ita enimuero. MERCURIUS Quin, quae dixisti modo, 410 omnia ementitu's: equidem Sosia Amphitruonis sum. Nam noctu hac soluta'st nauis nostra e portu Persico; et, ubi Pterela rex regnauit, oppidum expugnauimus, et legiones Teloboarum ui pugnando cepimus, et ipsus Amphitruo obtruncauit regem Pterelam in proelio. 415 SOSIA Egomet mihi non credo, quum illaec autumare illum audio. Hic quidem certe, quae illeic sunt res gestae, memorat memoriter. Sed quid ais? quid Amphitruoni doni a Telobois datum est? MERCURIUS Pterela rex qui potitare solitus est, patera aurea. SOSIA Elocutus est. Ubi patera nunc est? MERCURIUS Iin cistula 420 Amphitruonis obsignata signo'st. SOSIA Signi dic quid est? MERCURIUS Cum quadrigis Sol exoriens : quid me captas, carnufex? SOSIA Argumentis uicit; aliud nomen quaerundum'st mihi. Nescio unde hae hic spectauit. Iam ego hunc decipiam probe; nam quod egomet solus feci, nec quisquam alius adfuit 425 in tabernaclo, id quidem hodie nunquam poterit dicere. Si tu Sosia es, legiones quom pugnabant maxume, quid in tabernaclo fecisti? uictus sum, si dixeris. MERCURIUS Cadus erat uini; inde inpleui hirneam. SOSIA Ingressu'st uiam. MERCURIUS Eam ego, ut matre fuerat natum, uini eduxi meri. 430 SOSIA Mira sunt, nisi latuit intus illic, in illac hirnea. factum'st illud, ut ego illeic uini hirneam ebiberim meri. MERCURIUS Quid nunc? uincon' argumentis, te non esse Sosiam? SOSIA Tu negas med esse? MERCURIUS Quid ego ni negem, qui egomet siem? SOSIA Per Iouem iuro me esse, neque me falsum dicere. 435 MERCURIUS At ego per Mercurium iuro, tibi Iouem non credere; nam iniurato, scio, plus credet mihi, quam iurato tibi. SOSIA Quis ego sum saltem, si non sum Sosia? te interrogo. MERCURIUS Ubi ego Sosia nolim esse, tu esto sane Sosia. Nunc quando ego sum, uapulabis, ni hinc abis ignobilis. 440 SOSIA Certe, edepol, quom illum contemplo, et formam cognosco meam. Quemadmodum ego saepe in speculum inspexi, nimis simil''st mei. Itidem habet petasum ac uestitum : tam consimili'st atque ego. Sura, pes, statura, tonsus, oculi, nasum uel labra, malae, mentum, barba, collum : totus ! quid uerbis opu'st? 445 Si tergum cicatricosum, nihil hoc simili'st similius. Sed quom cogito, equidem certo idem sum qui semper fui. Gnoui herum, gnoui aedeis nostras; sane sapio et sentio. Non ego illi obtempero quod loquitur; pultabo foreis. MERCURIUS Quo agis te? SOSIA Domum. MERCURIUS Quadrigas si nunc inscendas Iouis 450 atque hinc fugias, ita uix poteris ecfugere infortunium. SOSIA Nonne herae meae nunciare, quod herus meus iussit, licet? MERCURIUS Tuae, si quid uis nunciare: hanc nostram adire non sinam. Nam, si me inritassis, hodie lumbi fragium hinc abferes. SOSIA Abeo potius. Di inmortales, obsecro uostram fidem ! 455 ubi ego perii? ubi inmutatus sum? ubi ego formam perdidi? an egomet me illeic reliqui, si forte oblitus fui? nam hic quidem omnem imaginem meam, quae antehac fuerat, possidet. Viuo fit, quod nunquam quisquam mortuo faciet mihi. Ibo ad portum, atque, haec uti sunt facta, hero dicam meo; 460 nisi etiam is quoque me ignorabit : quod ille faciait Iuppiter ?, ut ego hodie raso capite caluos capiam pilleum. I. ii MERCURIUS. Bene prospere hoc hodie operis processit mihi. Abmoui a foribus maxumam molestiam, patri ut liceret tuto illam amplexarier. 465 Iam ille illuc ad herum quom Amphitruonem aduenerit, narrabit seruom hinc sese a foribus Sosiam abmouisse; ille adeo illum mentiri sibi credet, neque credet huc profectum, ut iusserat. Erroris ambo ego illos et dementiae 470 complebo atque omnem Amphitruonis familiam; adeo usque satietatem dum capiet pater illius quam amat; igitur demum omneis scient, quae facta. Denique Alcumenam Iupiter rediget antiquam coniugis in concordiam. 475 Nam Amphitruo actutum uxori turbas conciet, atque insimulabit eam probri : tum meus pater eam seditionem in tranquillum conferet. Nunc de Alcumena dudum quod dixi minus, hodie illa pariet filios geminos duos : 480 alter decumo post mense nascetur puer, quam seminatus; alter mense septumo. Eorum Amphitruonis alter est, alter Iouis. Verum minori puero maior est pater, minor maiori. Iamne hoc scitis, quid siet? 485 Sed, Alcumenae huius honoris gratia, pater curauit uno ut foetu fieret : uno ut labore absoluat aerumnas duas, et clandestina ut celetur subcipio. 490 Quamquam, ut iamdudum dixi, resciscet tamen Amphitruo rem omnem. Quid igitur? nemo id probro profecto ducet Alcumenae. Nam deum non par uidetur facere, delictum suum suamque ut culpam expetere in mortalem ut sinat. 495 Orationem conprimam: crepuit foris. Amphitruo subditiuos, eccum, exit foras cum Alcumena uxore usuraria. I. iii IUPITER Bene uale, Alcumena, cura rem conmunem, quod facis. Atque inparce quaeso; menseis iam tibi esse actos uides. 500 Mihi necesse'st ire hinc; uerum, quod erit gnatum, tollito. ALCUMENA Quid istuc est, mi uir, negoti, quod tu tam subito domo abeas? IUPITER Edepol, haud quod tui me, neque domi, distaedeat : sed ubi summus inperator non adest ad exercitum, citius quod non facto'st usus, fit, quam quod facto'st opus. 505 MERCURIUS Nimis hic scitu'st sycophanta, qui quidem meus sit pater. Obseruatote, quam blande mulieri palpabitur. ALCUMENA Ecastor, te experior, quanti facias uxorem tuam. IUPITER Satin' habes, si feminarum nulla 'st, quam aeque diligam? MERCURIUS Edepol, nae illa si istis rebus te sciat operam dare, 510 ego faxim te Amphitruonem esse malis, quam Iouem. ALCUMENA Experiri istuc mauellem me, quam mi memorarier. Prius abis quam, ubi cubuisti, lectus concaluit locus. Here uenisti media nocte, nunc abis : hoccin' placet? MERCURIUS Adcedam, atque hanc adpellabo, et subparasitabor patri. 515 Nunquam, edepol, quemquam mortalem credo ego uxorem suam sic ecflictim amare, proinde ut hic te ecflictim deperit. IUPITER Carnufex, non ego te gnoui? abin' e conspectu meo? quid tibi hanc curatio est rem, uerbero, aut mutitio? quoi ego iam hoc scipione... ALCUMENA Ah ! noli. IUPITER Mutito modo. 520 MERCURIUS Nequiter paene expediuit prima parasitatio. IUPITER Verum quod tu dicis, mea uxor, non te mi irasci decet. Clanculum abii a legione; operam hanc subrupui tibi, ex me primo prima scires, rem ut gessissem publicam. Ea tibi omnia enarraui; nisi te amarem plurimum, 525 non facerem. MERCURIUS Facitne ut dixi? timidam palpo percutit. IUPITER Nunc, ne legio persentiscat, clam illuc redeundum'st mih;, ne me uxorem praeuortisse dicant prae republica. ALCUMENA Lacrumantem ex abitu concinnas tu tuam uxorem. IUPITER Tace. Ne conrumpe oculos; redibo actutum. ALCUMENA Id actutum diu'st. 530 IUPITER Non ego te heic lubens relinquo, neque abeo abs te. ALCUMENA Sentio; nam qua nocte ad me uenisti, eadem abis. IUPITER Cur me tenes? tempus est; exire ex urbe, priusquam lucescat uolo. Nunc tibi hanc pateram, quae dono mi illeic ob uirtutem data'st, Pterela rex qui potitauit, quem ego mea obcidi manu, 535 Alcumena, tibi condono. ALCUMENA Facis, ut alias res soles. Ecastor, condignum donum, quali'st qui donum dedit. MERCURIUS Imo sic condignum donum, quali'st quoi dono datum'st. IUPITER Pergin' autem? nonne ego possum, furcifer, te perdere? ALCUMENA Noli, amabo, Amphitruo, irasci Sosiae causa mea. 540 IUPITER Faciam ita ut uis. MERCURIUS Ex amore hic admodum quam saeuos est ? IUPITER Numquid uis? ALCUMENA Ut, quom absim, me ames, me tuam te absente tamen. MERCURIUS Eamus, Amphitruo; lucescit hoc iam. IUPITER Abi prae, Sosia, iam ego sequar. numquid uis? ALCUMENA Etiam, ut actutum aduenias. IUPITER Licet. Prius tua opinione heic adero; bonum animum habe. 545 Nunc te, nox, quae me mansisti, mitto ut cedas die, ut mortalis inlucescat luce clara et candida. Atque quanto, nox, fuisti longior hac proxuma, tanto breuior dies ut fiat faciam, ut aeque disparet, ei, dies e nocte adcedat; ibo, et Mercurium subsequar. 550 ACTVS II, i AMPHITRUO Age, i tu secundum. SOSIA Sequor, subsequor te. AMPHITRUO Scelestissumum te arbitror. SOSIA Nam quamobrem? AMPHITRUO Quia id, quod neque est, neque fuit, neque futurum'st mihi praedicas. SOSIA Eccere, iam tuatim facis, ut tuis nulla apud te sit fides. 555 AMPHITRUO Quid est? quo modo? iam quidem, hercle, ego tibi istam scelestam, scelus, linguam abscindam. SOSIA Tuus sum; proinde ut commodum'st et lubet quidque facias : tamen, quin loquar haec uti facta sunt heic, numquam ullo modo me potes deterrere. 560 AMPHITRUO Scelestissume, audes mihi praedicare id, domi te esse nunc, qui heic ades? SOSIA Vera dico. AMPHITRUO Malum ! quod tibi di dabunt, atque ego hodie dabo. SOSIA Istuc tibist in manu, nam tuus sum. AMPHITRUO Tun' me, uerbero, audes herum ludificari? 565 tun' id dicere audes, quod nemo unquam homo antehac uidit, nec potest fieri, tempore uno homo idem duobus locis ut simul sit? SOSIA Profecto, ut loquor, ita res est. AMPHITRUO Iuppiter te perdat. SOSIA Quid mali sum, here, tua ex re promeritus? 570 AMPHITRUO Rogasne, inprobe, etiam, qui ludos facis me ! SOSIA Merito maledicas mihi, si id ita factum 'st. Verum haud mentior, resque uti facta, dico. AMPHITRUO Homo hic ebrius est, ut opinor. SOSIA Utinam ita essem ! AMPHITRUO Optas quae facta. 575 SOSIA Egone? AMPHITRUO Tu istic : ubi bibisti? SOSIA Nusquam equidem bibi. AMPHITRUO Quid hoc sit hominis? SOSIA Equidem decies dixi: domi ego sum, inquam, ecquid audis? et apud te adsum Sosia idem. Satin' hoc plane, satin' diserte, here, nunc uideor tibi locutus esse? AMPHITRUO Vah, apage te a me. SOSIA Quid est negoti? 580 AMPHITRUO Pestis te tenet. SOSIA Nam cur istuc dicis? Equidem ualeo et saluos sum recte, Amphitruo. AMPHITRUO At te ego faciam hodie, proinde ac meritus es, ut minus ualeas, et miser sis, 584a saluos domum si rediero; iam 584b sequere, sis, herum qui ludificas dictis delirantibus : 585 qui quoniam, herus quod inperauit, neglexisti persequi, nunc uenis etiam ultro inrisum dominum : quae neque fieri possunt, neque fando unquam adcepit quisquam profers, carnifex; quoius ego hodie in tergum faxo ista expetant mendacia. SOSIA Amphitruo, miserruma istaec miseria est seruo bono, 590 apud herum qui uera loquitur, si id ui uerum uincitur. AMPHITRUO Quo id, malum, pacto potest (nam mecum argumentis puta) fieri, nunc uti ut heic sis et domi? id dici uolo. SOSIA Sum profecto et heic et illeic : hoc quoiuis mirari licet. Neque tibi istuc mirum magi' uidetur quam mihi. 595 AMPHITRUO Quo modo? SOSIA Nihilo, inquam, mirum magis tibi istuc quam mihi. Neque, ita me di ament, credebam primo mihimet Sosiae, donec Sosia, ille egomet, fecit sibi uti crederem ordine omnia uti quicque actum 'st, dum apud hosteis sedimus, edissertauit : tum formam una abstulit cum nomine; 600 neque lac lacti magis est simile, quam ille ego simil'st mei. Nam ut dudum ante lucem a portu me praemisisti domum... AMPHITRUO Quid igitur? SOSIA Prius multo ante aedeis stabam, quam illo adueneram. AMPHITRUO Quas, malum, nugas ! satin' tu sanus es? SOSIA Sic sum ut uides. AMPHITRUO Huic homini nescio quid est mali mala obiectum manu 605 postquam a me abiit. SOSIA Fateor; nam sum obtusus pugnis pessume. AMPHITRUO Quis te uerberauit? SOSIA Egomet memet, qui nunc sum domi. AMPHITRUO Caue quidquam, nisi quod rogabo te, mihi responderis. Omnium primum, iste, qui sit Sosia, hoc dici uolo. SOSIA Tuus est seruos. AMPHITRUO Mihi quidem uno te plus etiam 'st quam uolo : 610 neque, postquam sum gnatus, habui, nisi te, seruom Sosiam. SOSIA At ego nunc, Amphitruo, dico; Sosiam seruom tuum, praeter me alterum, inquam, adueniens faciam ut obfendas domi, Dauo prognatum patre eodem quo ego sum, forma, aetate item qua ego sum; quid opu'st uerbis? geminus Sosia heic factu'st tibi. 615 AMPHITRUO Nimia memoras mira : sed uidistin' uxorem meam? SOSIA Quin, intro ire in aedeis numquam licitum 'st. AMPHITRUO Quis te prohibuit? SOSIA Sosia ille, quem iamdudum dico, is qui me contudit. AMPHITRUO Quis istic Sosia 'st? SOSIA Ego, inquam : quotiens dicendum 'st tibi? AMPHITRUO Sed quid ais? num obdormiuisti dudum? SOSIA Nusquam gentium. 620 AMPHITRUO Ibi forte istum si uidisses quendam in somnis Sosiam. SOSIA Non soleo ego somniculose heri inperia persequi. uigilans uidi, uigilans nunc te uideo, uigilans fabulor, uigilantem ille me iamdudum uigilans pugnis contudit. AMPHITRUO Quis homo? SOSIA Sosia, inquam, ego ille : quaeso, nonne intellegis? 625 AMPHITRUO Qui, malum, intellegere quisquam potis est? ita nugas blatis. SOSIA Verum actutum gosces ? AMPHITRUO Quem ? SOSIA Iillum gnosces, seruom Sosiam. AMPHITRUO Sequere hac igitur me; nam mi istuc primum exquisito 'st opus. sed uide ex naui ecferantur, quae inperaui, iam omnia. SOSIA Et memor sum, et diligens, ut, quae inperes, conpareant; 630 Non ego cum uino simitu ebibi inperium tuum. AMPHITRUO Utinam di faxint, infecta dicta re eueniant tua ! II. ii ALCUMENA Satin' parua res est uoluptatum in uita atque in aetate agunda. Prae quam quod molestum 'st? ita quoique conparatum est in aetate hominum, ita dis est placitum, uoluptatem ut maeror comes consequatur; 635 quinn inconmodi plus malique inlico adsit, boni si obtigit quid. Nam ego id nunc experior domo, atque ipsa de me scio, quoi uoluptas parumper data 'st, dum uiri mei mihi potestas uidundi fuit noctem unam modo; atque is repente abiit a me hinc ante lucem. Sola heic mihi nunc uideor, quia ille hinc abest, quem ego amo praeter omneis. 640 Plus aegri ex abitu uiri, quam ex aduentu uoluptatis cepi. Sed hoc me beat saltem, quom perduelleis uicit, et domum laudis conpos reuenit : id solacio 'st. absit, dummodo laude parta domum recipiat se : feram et perferam usque 645 abitum eius animo forti atque obfirmato, id modo si mercedis datur mihi, ut meus uictor uir belli clueat; satis mihi esse ducam. Virtus praemium 'st optimum. Virtus omnibus rebus anteit profecto. Libertas, salus, uita, res, parenteis, Patria et prognati tutantur, seruantur; 650 uirtus omnia in sese habet ; omnia adsunt bona, quem penes est uirtus. AMPHITRUO Edepol, me uxori exoptatum credo aduenturum domum, quae me amat, quam contra amo; praesertim re gesta bene, 655 uictis hostibus, quos nemo posse superari ratu'st; eos auspicio meo atque ductu primo coetu uicimus. Certe enim med illi expectatum optato uenturum scio. SOSIA Quid me non rere expectatum amicae uenturum meae? ALCUMENA Meus uir hic quidem 'st. AMPHITRUO Sequere hac tu me. ALCUMENA Nam quid ille reuortitur, 660 qui dodum properare sese aibat? an ille me tentat sciens ? Atque id se uolt experiri, suum abitum ut desiderem, ecastor, med haud inuita se domum recipit suam. SOSIA Amphitruo, redire ad nauem meliu'st nos. AMPHITRUO Qua gratia? SOSIA Quia domi daturus nemo 'st prandium aduenientibus. 665 AMPHITRUO Qui tibi nunc istuc in mentem uenit? SOSIA Quia enim sero aduenimus. AMPHITRUO Qui? SOSIA Quia Alcumenam ante aedeis stare saturam intellego. AMPHITRUO Grauidam ego illanc heic reliqui quom abeo. SOSIA Hei perii miser ! AMPHITRUO Quid tibi 'st? SOSIA Ad aquam praebendam conmodum adueni domum decumo post mense, ut rationem te putare intellego. 670 AMPHITRUO Bono animo es. SOSIA Scin' quam bono animo sim? si situlam cepero, nunquam, edepol, tu mihi diuini quidquam creduis post hunc diem, ni ego illi puteo, si obcepso, animam omnem intertraxero. AMPHITRUO Sequere hac me modo Alium ego isti rei adlegabo, ne time. ALCUMENA Magis, nunc meum obficium facere, si huic eam aduorsum, arbitror. 675 AMPHITRUO Amphitruo uxorem salutat laetus speratam suam, quam omnium Thebis uir unam esse optumam diiudicat, quamque adeo ciueis Thebani uero rumificant probam. Valuistin' usque? exspectatune aduenio? SOSIA Haud uidi magis. exspectatum ! eum salutat magis haud quisquam, quam canem. 680 AMPHITRUO Et quom te grauidam, et quom te pulchre plenam adspicio, gaudeo. ALCUMENA Obsecro, ecastor, quid tu me deridiculi gratia sic salutas atque adellas, quasi dudum non uideris, quasique nunc primum recipias te domum huc ex hostibus, atque me nunc proinde adpellas, quasi multo post uideris? 685 AMPHITRUO Imo equidem te, nisi nunc hodie, nusquam uidi gentium. ALCUMENA Cur negas? AMPHITRUO Quia uera didici dicere. ALCUMENA Haud aequom facit, qui, quod didicit, id dediscit. An periclitamini quid animi habeam? sed quid huc uos reuortimini tam cito? An te auspicium conmoratum 'st ? an tempestas continet, 690 qui non abiisti ad legiones, ita uti dudum dixeras? AMPHITRUO Dudum ! quamdudum istuc factum 'st? ALCUMENA Tentas; iam dudum, modo , AMPHITRUO Qui istuc potis est fieri, quaeso, ut dicis, iam dudum, modo? ALCUMENA Quid enim censes? te ut deludam contra, lusorem meum, qui nunc primum te aduenisse dicas, modo qui hinc abieris , 695 AMPHITRUO Haec quidem deliramenta loquitur. SOSIA Paulisper mane, dum edormiscat unum somnum. AMPHITRUO Quaene uigilans somniat? ALCUMENA Equidem, ecastor, uigilo, et uigilans id, quod factum 'st fabulor. Nam dudum ante lucem et istunc et te uidi. AMPHITRUO Quo in loco? ALCUMENA Heic, in aedibus, ubi tu habitas. AMPHITRUO Numquam factum 'st. SOSIA Non taces? 700 Quid si e portu nauis huc nos dormienteis detulit? AMPHITRUO Etiam tu quoque adsentaris huic? SOSIA Quid uis fieri? Non tu scis? Bacchae bacchanti si uelis aduorsarier, ex insana insaniorem facies, feriet saepius : si obsequare, una resoluas plaga. AMPHITRUO At, pol, quin certa res 705 hanc est obiurgare, quae me hodie aduenientem domum noluerit salutare. SOSIA Inritabis crabrones. AMPHITRUO Tace. Alcumena, unum rogare te uolo. ALCUMENA Quid uis rogare, roga. AMPHITRUO Num tibi aut stultitia adcessit, aut superat superbia? ALCUMENA Qui istuc in mentem est tibi ex me, mi uir, percontarier? 710 AMPHITRUO Quia salutare aduenientem me solebas antidhac, adpellare itidem, ut pudicae suos uiros, quae sunt, solent. Eo more expertem te factam adueniens obfendi domi. ALCUMENA Ecastor, equidem te certo heri aduenientem inlico et salutaui, et ualuissesne usque, exquisiui simul, 715 mi uir, et manum prehendi et osculum tetuli tibi. SOSIA Tun' heri hunc salutauisti? ALCUMENA Et te quoque etiam, Sosia. SOSIA Amphitruo, speraui ego istam tibi parituram filium; uerum non est puero grauida. AMPHITRUO Quid igitur? SOSIA Insania. ALCUMENA Equidem sana sum, et deos quaeso, ut salua pariam filium. 720 Verum tu malum magnum habebis, si hic suum opficium facit; ob istuc omen, ominator, capies quod te condecet. SOSIA Enim uero praegnati oportet et malum et malum dari. Ut, quod obrodat, sit, animo si male esse obcoeperit. AMPHITRUO Tu me heri hic uidisti? ALCUMENA Ego, inquam, si uis decies dicere. 725 AMPHITRUO In somnis fortasse? ALCUMENA Imo uigilans uigilantem. AMPHITRUO Vae misero mihi ! SOSIA Quid tibi 'st? AMPHITRUO Delirat uxor. SOSIA Atra bili percita est. Nulla res tam deliranteis homines concinnat cito. AMPHITRUO Ubi primum tibi sensisti, mulier, inpliciscier? ALCUMENA Equidem, ecastor, sana et salua sum. AMPHITRUO Quor igitur praedicas, 730 te heri me uidisse, qui hac noctu in portum aduecti sumus? Ibi coenaui, atque ibi quieui in naui noctem perpetem. Neque meum pedem huc intuli etiam in aedeis, ut cum exercitu hinc profectus sum ad Teloboas hosteis, eosque ut uicimus. ALCUMENA Imo mecum coenauisti, et mecum cubuisti. AMPHITRUO Quid id est? 735 ALCUMENA Vera dico. AMPHITRUO Non quidem, hercle, de hac re; de aliis nescio. ALCUMENA Primulo diluculo abiisti ad legiones. AMPHITRUO Quomodo? SOSIA Recte dicit; ut conmeminit, somnium narrat tibi. sed, mulier, postquam experrecta 's, te prodigiali Ioui aut mola salsa hodie aut thure conprecatam oportuit. 740 ALCUMENA Vae capiti tuo ! SOSIA Tua istuc refert, si curaueris. ALCUMENA Iterum iam hic in me inclementer dicit, atque id sine malo ! AMPHITRUO Tace tu. Tu dic : egone abs te abii hinc hodie cum diluculo? ALCUMENA Quis igitur, nisi uos, narrauit mi, illi ut fuerit proelium? AMPHITRUO An etiam id tu scis? ALCUMENA Quippe qui ex te audiui : ut urbem maxumam 745 expugnauisses; regemque Pterelam tute obcideris. AMPHITRUO Egone istuc dixi? ALCUMENA Tute istic, etiam adstante hoc Sosia. AMPHITRUO Audiuistin' tu me narrare haec hodie? SOSIA Ubi ego audiuerim? AMPHITRUO Hanc roga. SOSIA Me quidem praesente numquam factum 'st, quod sciam. ALCUMENA Mirum, quin te aduorsus dicat. AMPHITRUO Sosia, age, me huc adspice. 750 SOSIA Specto. AMPHITRUO Vera uolo loqui te, nolo adsentari mihi. Audiuistin' tu hodie me illi dicere ea, quae illa autumat? SOSIA Quaeso, edepol, num tu quoque etiam insanis, quom id me interrogas qui ipsus equidem nunc primum istanc tecum conspicio simul? AMPHITRUO Quid nunc, mulier, audin' illum? ALCUMENA Ego uero; ac falsum dicere. 755 AMPHITRUO Neque tu illi, neque mihi uiro ipsi credis? ALCUMENA Eo fit, quia mihi plurimum credo, et scio istaec facta proinde ut proloquor. AMPHITRUO Tun' me heri aduenisse dicis? ALCUMENA Tun' te aiisse hodie hinc negas? AMPHITRUO Nego enim uero; et me aduenire nunc primum aio ad te domum. ALCUMENA Obsecro, etiamne hoc negabis, te auream pateram mihi 760 dedisse dono hodie, qua te illeic donatum esse dixeras? AMPHITRUO Neque, edepol, dedi, neque dixi; uerum ita animatus fui, itaque nunc sum, ut ea te patera donem. Sed qui istuc tibi dixit? ALCUMENA Ego equidem ex te audiui, et ex tua adcepi manu pateram. AMPHITRUO Mane, mane, obsecro te. Nimis demiror, Sosia, 765 qui illaec illeic me donatum esse aurea patera sciat, nisi tu dudum hanc conuenisti, et narrauisti haec omnia. SOSIA Neque, edepol, ego dixi, neque istam uidi, nisi tecum simul. AMPHITRUO Quid hoc sit hominis? ALCUMENA Vin' proferri pateram? AMPHITRUO Proferri uolo. ALCUMENA Fiat. Tu, Thessala, intus pateram proferto foras, 770 qua hodie meus uir donauit me. AMPHITRUO Secede huc tu, Sosia. Enim uero illud praeter alia mira miror maxume, si haec habet pateram illam. SOSIA An etiam id credis, quae in hac cistellula tuo signo obsignata fertur? AMPHITRUO Saluom signum 'st? SOSIA Inspice. AMPHITRUO Recte ita st, ut obsignaui. SOSIA Quaeso, quin tu istanc iubes 775 pro cerrita circumferri? AMPHITRUO Edepol, qui facto 'st opus. Nam haec quidem, edepol, laruarum plena 'st. ALCUMENA Quid uerbis opu'st? em tibi pateram, eccam. AMPHITRUO Cedo mi. ALCUMENA Age, adspice huc, sis, nunc iam. Tu, qui, quae facta, infitiare; quem ego iam heic conuincam palam. Estne hae patera, qua donatus illei? AMPHITRUO Summe Iupiter, 780 quid ego uideo ! haec ea 'st profecto patera : perii, Sosia. SOSIA Aut, pol, haec praestigiatrix multo mulier maxuma 'st, aut pateram heic inesse oportet. AMPHITRUO Agedum, solue cistulam. SOSIA Quid ego istam exsoluam? obsignata'st recte: res gesta 'st bene; tu peperisti Amphitruonem; ego alium peperi Sosiam : 785 nunc si pateram patera peperit, omneis congeminauimus. AMPHITRUO Certum 'st aperire, atque inspicere. SOSIA Vide, sis, signi quid siet, ne posterius in me culpam conferas. AMPHITRUO Aperi modo : nam haec quidem nos deliranteis facere dictis postulat. ALCUMENA Unde haec igitur est, nisi abs te, quae mihi dono data 'st? 790 AMPHITRUO Opus mi est istuc exquisito. SOSIA Iupiter, proh Iupiter. AMPHITRUO Quid tibi 'st? SOSIA Heic patera nulla in cistula st. AMPHITRUO Quid ego audio? SOSIA Id quod uerum'st. AMPHITRUO At cum cruciatu iam, ni adparet, tuo. ALCUMENA Haec quidem adparet. AMPHITRUO Quis igitur tibi dedit? ALCUMENA Qui me rogat. SOSIA Me captas, quia tute ab naui clanculum huc alia uia 795 praecucurristi, atque hinc pateram tute exemisti atque eam huic dedisti, post hanc rursum obsignasti clanculum. AMPHITRUO Hei mih !, iam tu quoque huius adiuuas insaniam? ain' heri nos aduenisse huc? ALCUMENA Aio, adueniensque inlico me salutauisti, et ego te, et osculum tetuli tibi. 800 SOSIA Iam illuc non placet principium de osculo. AMPHITRUO Perge exsequi. ALCUMENA Lauisti. AMPHITRUO Quid, postquam laui? ALCUMENA Adcubuisti. SOSIA Euge ! optume. nunc exquire. AMPHITRUO Ne interpella. Perge porro dicere. ALCUMENA Cena adposita 'st : coenauisti mecum; ego adcubui simul. AMPHITRUO In eodem lecto? ALCUMENA In eodem. SOSIA Hei ! non placet conuiuium. 805 AMPHITRUO Sine modo argumenta dicat. Quid postquam coenauimus? ALCUMENA Te dormitare aibas : mensa ablata 'st, cubitum hinc abiimus. AMPHITRUO Ubi tu cubuisti? ALCUMENA In eodem lecto tecum una in cubiculo. AMPHITRUO Perdidisti. SOSIA Quid tibi 'st? AMPHITRUO Haec me modo ad mortem dedit. ALCUMENA Quid iam, amabo? AMPHITRUO Ne me adpella. SOSIA Quid tibi 'st? AMPHITRUO Perii miser ! 810 quia pudicitiae huius uitium me heic absente 'st additum. ALCUMENA Obsecro, ecastor, cur istuc, mi uir, ex ted audio? AMPHITRUO Vir ego tuus sim? ne me adpella, falso falso nomine. SOSIA Haeret haec res, siquidem haec iam mulier facta 'st ex uiro. ALCUMENA Quid ego feci, qua istaec propter dicta dicantur mihi? 815 AMPHITRUO Tute edictas facta tua, ex me quaeris quid deliqueris. ALCUMENA Quid ego tibi deliqui, si, quoi nubta sum, tecum fui? AMPHITRUO Tun' mecum fueris? quid illac inpudente audacius? saltem tute, si pudoris egeas, sumas mutuum. ALCUMENA Istuc facinus, quod tu insimulas, nostro generi non decet. 820 Tu si me inpudicitiae captas, capere non potes. AMPHITRUO Pro di inmortaleis ? cognoscin' tu me saltem, Sosia? SOSIA Propemodum. AMPHITRUO Cenauin' ego heri in naui in portu Persico? ALCUMENA Mihi quoque adsunt testeis, qui illud, quod ego dicam, adsentiant. SOSIA Nescio quid istuc negoti dicam, nisi si quispiam est 825 Amphitruo alius, qui forte heic absenti te tamen tuam rem curet, teque absente, heic munus fungatur tuum : nam quod de illo subditiuo Sosia mirum nimi'st. Certe de istoc Amphitruone iam alterum mirum 'st magis. Nescio quis praestigiator hanc frustratur mulierem. 830 ALCUMENA Per supremi regis regnum iuro, et matrem familias Iunonem, quam me uereri et metuere 'st par maxume, ut mi, extra unum te, mortalis nemo corpus corpore contigit, quo me inpudicam faceret. AMPHITRUO Vera istaec uelim. ALCUMENA Vera dico, sed nequidquam, quoniam non uis credere. 835 AMPHITRUO Mulier es, audacter iuras. ALCUMENA Quae non deliquit, decet audacem esse, confidenter pro se et proterue loqui. AMPHITRUO Satis audacter. ALCUMENA Ut pudicam decet. AMPHITRUO Tu uerbis probas. ALCUMENA Non ego illam mi dotem duco esse, quae dos dicitur; sed pudicitiam, et pudorem, et sedatum cupidinem, 840 deum metum, parentum amorem, et cognatum concordiam : tibi morigera, atque ut munifica sim bonis, prosim probis. SOSIA Nae ista, edepol, si haec uera loquitur, examussim 'st optima. AMPHITRUO Delenitus sum profecto ita, ut me qui sim nesciam. SOSIA Amphitruo es profecto : caue, sis, ne tu te usu perduis: 845 ita nunc homines inmutantur, postquam peregre aduenimus. AMPHITRUO Mulier, istam rem inquisitam certum 'st non amittere. ALCUMENA Edepol, me libente facies. AMPHITRUO Quid ais? responde mihi. Quid si adduco tuum cognatum huc a naui Naucratem, qui mecum una uectu'st una naui, atque is si denegat 850 facta, quae tu facta dicis, quid tibi aequom est fieri? Numquid causam dicis, quin te hoc multem matrimonio? ALCUMENA Si deliqui, nulla causa 'st. AMPHITRUO Conuenit. Tu, Sosia, duc hos intro : ego huc ab naui mecum adducam Naucratem. SOSIA Nunc quidem praeter nos nemo 'st : dic mihi uerum serio, 855 ecquis alius Sosia intu'st, qui mei similis siet? ALCUMENA Abin' hinc a me dignus domino seruos? SOSIA Abeo, si iubes. ALCUMENA Nimis, ecastor, facinus mirum 'st, qui illi conlibitum siet meo uiro sic me insimulare falso facinus tam malum. Quidquid est, iam ex Naucrate cognato id cognoscam meo. 860 ACTVS III. i IUPITER Ego sum ille Amphitruo, quoiu'st seruos Sosia, idem Mercurius qui fit, quando commodum'st, in superiore qui habito coenaculo, qui interdum fio Iupiter, quando lubet. Huc autem quom extemplo aduentum adporto, inlico 865 Amphitruo fio, et uestitum inmuto meum. Nunc huc honoris uostri uenio gratia, ne hanc incohatam transigam comoediam. Simul Alcumenae, quam uir insontem probri Amphitruo adcusat, ueni ut auxilium feram : 870 nam mea sit culpa, quod egomet contraxerim, si id Alcumenae innocenti expetat. Nunc Amphitruonem memet, ut obcoepi semel, esse adsimulabo, atque in horum familiam frustrationem hodie iniiciam maxumam : 875 post igitur demum faciam res fiat palam atque Alcumenae in tempore auxilium feram, faciamque ut uno fetu et quod grauida est uiro et me quod grauida'st, pariat sine doloribus. Mercurium iussi me continuo consequi, 880 si quid uellem inperare. Nunc hanc adloquar. III. ii ALCUMENA Durare nequeo in aedibus; ita me probri, stupri, dedecoris a uiro argutam meo! Ea quae sunt facta, infectare esse adclamitat. Quae neque sunt facta, neque ego in me admisi, arguit : 885 atque id me susque deque esse habituram putat. Non, edepol, faciam, neque me perpetiar probri falso insimulatam, quin ego illum aut deseram, aut satisfaciat mihi ille, atque adiuret insuper, nolle esse dicta, quae in me insontem protulit. 890 IUPITER Faciundum 'st mi illud, fieri quod illaec postulat, si me illam amantem ad sese studeam recipere : quando, ego quod feci, factum id Amphitruoni obfuit, atque illi dudum meus amor negotium insonti exhibuit; nunc autem insonti mihi 895 illius ira in hanc et maledicta expetent. ALCUMENA Et, eccum uideo, qui me miseram arguit stupri, dedecoris. IUPITER Te uolo, uxor, conloqui. Quo te auortisti? ALCUMENA Ita ingenium meum'st : inimicos semper osa sum obtuerier. 900 IUPITER Heia autem inimicos? ALCUMENA Sic est, uera praedico : nisi etiam hoc falso dici insimulaturus es. IUPITER Nimis iracunda 's. ALCUMENA Potin' es ut abstineas manum nam certo, si sis sanus aut sapias satis, quam tu inpudicam esse arbitrere et praedices, 905 cum ea tu sermonem nec ioco nec serio tibi habeas, nisi sis stultior stultissumo. IUPITER Si dixi, nihilo magis es, neque ego esse arbitror, et id huc reuorti, uti me purgarem tibi. Nam nunquam quidquam meo animo fuit aegrius, 910 quam postquam audiui ted esse iratam mihi. Cur dixisti? inquies : ego expediam tibi. non, edepol, quo te esse inpudicam crederem; uerum periclitatus animum sum tuum, quid faceres, et quo pacto id ferre induceres. 915 Equidem ioco illa dixeram dudum tibi, ridiculi causa : uel rogato hunc Sosiam. ALCUMENA Quin huc adducis meum cognatum Naucratem, testem quem dudum te adducturum dixeras, te huc non uenisse? IUPITER Si quid dictum'st per iocum, 920 non aequom'st id te serio praeuortier. ALCUMENA Ego illud scio quam doluerit cordi meo. IUPITER Per dexteram tuam te, Alcumena, oro obsecro, da mihi hanc ueniam, ingnosce; irata ne sies. ALCUMENA Ego istaec feci uerba uirtute inrita : 925 nunc quando factis me impudicis abstines. Ab impudicis dictis auorti uolo. Valeas, tibi habeas res tuas, reddas meas. Iuben' mi ire comites? IUPITER Sanan' es? ALCUMENA Si non iubes, ibo egomet, comitem mihi Pudicitiam duxero. 930 IUPITER Mane, arbitratu tuo iusiurandum dabo, me meam pudicam esse uxorem arbitrarier. Id ego si fallo, tum te, summe Iupiter, quaeso, Amphitruoni ut semper iratus sies. ALCUMENA Ah ! propitius sit potius. IUPITER Confido fore : 935 nam iusiurandum uerum te aduorsum dedi. Iam nunc irata non es? ALCUMENA Non sum. IUPITER Bene facis. Nam in hominum aetate multa eueniunt huiusmodi : capiunt uoluptates, capiunt rursum miserias. Irae interueniunt; redeunt rursum in gratiam. 940 Verum irae si quae forte eueniunt huiusmodi inter eos, rursum si reuentum in gratiam'st, bis tanto amici sunt inter se, quam prius. ALCUMENA Primum cauisse oportuit ne diceres; uerum eadem si isdem purgas, mihi patiunda sunt. 945 IUPITER Iube uero uasa pura adornari mihi, ut quae apud legionem uota uoui, si domum redissem saluos, ea ego exsoluam omnia. ALCUMENA Ego istuc curabo. IUPITER Euocate huc Sosiam; gubernatorem, qui in mea naui fuit, 950 Blepharonem arcessat, qui nobiscum prandeat. is adeo inpransus ludificabitur, quom ego Amphitruonem collo hinc obstricto traham. ALCUMENA Mirum quid solus secum secreto ille agat ? Atque aperiuntur aedeis : exit Sosia. 955 III. iii SOSIA Amphitruo, adsum; si quid opus est, inpera, inperium exequar. IUPITER Optume aduenis. SOSIA Iam pax est inter uos duos? Nam quia uos tranquillos uideo, gaudeo et uolupe'st mihi. Atque ita seruom par uidetur frugi sese instituere, proinde heri ut sint, ipse item sit, uoltum e uoltu cnmparet : 960 tristis sit, si heri sint tristeis, hilarus sit, si gaudeant. Sed age, responde : iam uos redistis in concordiam? IUPITER Derides, qui scis iam dudum haec me dixisse per iocum. SOSIA An id ioco dixisti? equidem serio ac uero ratus. IUPITER Habui expurigationem : facta pax est. SOSIA Optume'st. 965 IUPITER Ego rem diuinam intus faciam, uota quae sunt. SOSIA Censeo. IUPITER Tu gubernatorem a naui huc euoca uerbis meis Blepharonem, ut, re diuina facta, mecum prandeat. SOSIA Iam heic ero, quum illeic censebis esse me. IUPITER Actutum huc redi. ALCUMENA Numquid uis, quin abeam iam intro, ut adparentur quibus opu'st? 970 IUPITER I sane, et, quantum pote'st, parata fac sint omnia. ALCUMENA Quin uenis, quando uis, intro? faxo haud quicquam sit morae. IUPITER Recte loquere et proinde diligentem ut uxorem decet. Iam hi ambo, et seruos et hera frustra sunt duo, qui me Amphitruonem rentur esse, errant probe. 975 Nunc tu diuine huc fac adsis Sosia. Audis quae dico, tametsi praesens non ades. Fac Amphitruonem aduenientem ab aedibus ut abigas quouis pacto; fac conmentus sies. Volo deludi illunc, dum cum hac usuraria 980 uxore nunc mihi morigero. Haec curata sint fac, sis, proinde adeo, ut me uelle intellegis, atque ut ministres mihi, quom mihi sacruficem. III. iu MERCURIUS Concedite atque abscedite omneis, de uia decedite, nec quisquam tam audax fuat homo, qui obuiam obsistat mihi. 985 Nam mihi quidem, hercle, qui minus liceat deo minitarier populo, ni decedat mihi, quam seruolo in comoediis? Ille nauem saluam nunciat, aut irati aduentum senis : ego sum Ioui dicto audiens, eius iussu nunc huc me adfero. Quamobrem mi magis par est uia decedere et concedere. 990 Pater uocat me, eum sequor, eius dicto imperio sum audiens : ut filium bonum patri esse oportet, itidem ego sum patri. Amanti subparasitor, hortor, adsto, admoneo, gaudeo. Si quid patri uolupe'st, uoluptas ea mi multo maxuma'st. Amat: sapit, recte facit, animo quando obsequitur suo : 995 quod omneis homines fecere oportet, dum id modo fiat bono. Nunc Amphitruonem uolt deludi meus pater; faxo probe iam hic deludetur, spectatores, uobis inspectantibus. Capiam coronam mi in caput : adsimulabo me esse ebrium; atque illuc sursum escendero : inde optume cispellam uirum. 1000 De supero, quom huc adcesserit; faciam ut sit madidus sobrius. Deinde illi actutum subferet suus seruos poenas Sosia; eum fecisse ille hodie arguet, quae ego fecero heic : quid id mea? Meo me aequom'st morigerum patri, eius studio seruire addecet. Sed eccum Amphitruonem; aduenit : iam ille heic deludetur probe, 1005 siquidem uos uoltis auscultando operam dare. Ibo intro, ornatum capiam qui potis decet. Dein sursum adscendam in tectum, ut illum hinc prohibeam. ACTVS IV .i AMPHITRUO Naucratem quem conuenire uolui, in naui non erat : neque domi, neque in urbe inuenio quemquam qui illum uiderit. 1010 Nam omneis plateas perreptaui, gymnasia et myropolia; apud emporium, atque in macello; in palaestra atque in foro, in medicinis, in tonstrinis, apud omneis aedeis sacras. Sum defessus quaeritando, nusquam inuenio Naucratem. Nunc domum ibo, atque ex uxore hanc rem pergam exquirere, 1015 quis fuerit quem propter corpus suum stupri compleuerit. Nam me, quam illam quaestionem inquisitam hodie amittere, mortuum satiu'st. Sed aedeis obcluserunt : eugepae ! Pariter hoc fit, atque ut alia facta sunt. Feriam foreis. Aperite hoc :heus, ecquis hic est? ecquis hoc aperit ostium? 1020 IV. ii MERCURIUS Quis ad foreis est? AMPHITRUO Ego sum. MERCURIUS Quid ego sum. AMPHITRUO Ita loquor. MERCURIUS Tibi Iupiter dique omneis irati certo sunt, qui sic frangas foreis. AMPHITRUO Quo modo? MERCURIUS Eo modo, ut profecto uiuas aetatem miser. AMPHITRUO Sosia ! MERCURIUS Ita, sum Sosia, nisi me esse oblitum existumas. Quid nunc uis? AMPHITRUO Sceleste, at etiam quid uelim, id tu me rogas? 1025 MERCURIUS Ita, rogo. paene effregisti, fatue, foribus cardines. an foreis censebas nobis poblicitus praeberier? Quid me adspectas, stolide? quid nunc uis tibi? aut quis tu es homo? AMPHITRUO Verbero, etiam quis ego sim me rogitas, ulmorum acheruns ! Quem, pol, ego hodie ob istaec dicta faciam feruentem flagris. 1030 MERCURIUS Prodigum te fuisse oportet olim in adulescentia. AMPHITRUO Quidum? MERCURIUS Quia senecta aetate a me mendicas malum. AMPHITRUO Cum cruciatu tuo istaec hodie, uerna, uerba funditas. MERCURIUS Sacrufico ego tibi. AMPHITRUO Qui? MERCURIUS Quia enim te macto infortunio. LACUNE jusqu'ŕ la fin de l'acte IV : TEXTE D'HERMOLAUS BARBARUS AMPHITRUO « Tun' me mactes, carnufex? nisi formam dii hodie meam perduint, « Faxo ut bubulis coriis onustus sis, Saturni hostia. « Ita ego te certo cruce et cruciatu mactabo : exi foras. « Mastigia. MERCURIUS Larua umbratilis, tu me minis territas? « Nisi hinc actutum fugias, si denuo pultaueris. « Si minusculo digito increpuerint foreis, hac tegula « Tuum deminuam caput, ut cum dentibus linguam exscrees. AMPHITRUO « Tun', furcifer, meis me procul prohibessis aedibus? « Tun' meas pulsare foreis? hasce inlico toto demoliar cardine. MERCURIUS « Pergin'? AMPHITRUO Pergo. MERCURIUS Adcipe. AMPHITRUO Sceleste, in herum? si te hodie adprehendero, « Ad id redigam miseriarum, ut semper sis miser. MERCURIUS « Bacchanal te exercuisse oportuit, senex. AMPHITRUO Quidum? MERCURIUS « Quando tu me tuum seruom censes. AMPHITRUO Quid? censeo? MERCURIUS « Malum tibi : praeter Amphitruonem, herum gnoui neminem. AMPHITRUO « Num formam perdidi? mirum, quin me gnorit Sosia. « Scrutabor : eho dic mihi, quis uideor? num satis Amphitruo? MERCURIUS « Amphitruo? sanusne es? nonne tibi praedictum, senex, « Bacchanal te exercuisse, quom, qui sis, alium rogites? « Abscede, moneo : molestus ne sies, dum Amphitruo « Cum uxore, modo ex hostibus adueniens, uoluptatem capit. AMPHITRUO « Qua uxore? MERCURIUS Alcumena. AMPHITRUO Quis homo? MERCURIUS Quotiens uis dictum? Amphitruo, « Herus meus. Molestus ne sies. AMPHITRUO Quicum cubat? MERCURIUS « Vide, ne infortunium qućras, qui me sic ludifices? AMPHITRUO « Dic, quaeso, mi Sosia. MERCURIUS Blandire? cum Alcumena. AMPHITRUO In eodemne « Cubiculo? MERCURIUS « Imo, ut arbitror, corpore corpus incubat. AMPHITRUO Vć misero mihi? MERCURIUS « Lucri'st, quod miseriam deputat : nam uxorem usurariam « Perinde est praebere, ac si agrum sterilem fodiendum loces. AMPHITRUO « Sosia. MERCURIUS Quid, malum, Sosia? AMPHITRUO Non me gnouisti, uerbero? MERCURIUS « Gnoui te hominem molestum, qui ne emas litigium. AMPHITRUO Adhuc « Amplius : nonne ego herus sum tuus Amphitruo? MERCURIUS Tu Bacchus es, « Haud Amphitruo : quotiens tibi dictum uis? num denuo? « Meus Amphitruo uno cubiculo Alcumenam conplexu tenet. « Si pergas, eum heic sistam, neque sine tuo magno malo. AMPHITRUO « Cupio adcersi : utinam ne pro benefactis hodie patriam, « Aedeis, uxorem, familiam cum forma una perduam ! MERCURIUS « Adcersam equidem : sed de foribus tu interea, sis, uide. « Si molestus sis, euades nunquam, quin te sacruficem. IV. iii AMPHITRUO, BLEPHARO, SOSIA AMPHITRUO « Di uostram fidem ! quae intemperiae nostram agunt familiam ! quae mira « Video, postquam aduenio peregre ! nam uerum'st, quod olim est auditum « Fabularier, mutatos Atticos in Arcadia homines, « Et saeuas beluas mansitasse, nec unquam denuo parentibus· Congnitos. BLEPHARO « Quid illuc Sosia? magna sunt, quae mira proedicas. « Ain' tu alterum te reperisse domi consimilem Sosiam? SOSIA « Aio; sed heus tu, quom ego Sosiam, Amphitruonem Amphitruo, quid scis an « Tu forte alium Blepharonem parias? o di faciant, ut tu quoque « Concisus pugnis, et inlisis dentibus, id inpransus creduas. « Nam ego, ille alter Sosia, qui illeic sum, me malis mucauit modis. BLEPHARO « Mira profecto : sed gradus condecet grandire : nam ut uideo, « Exspectat Amphitruo, et uacuus mihi uenter crepitat. AMPHITRUO Et quid aliena « Fabulor? in nostro olim Thebano genere plusquam mira memorant; « Martigenam ille adgressus beluam magnus Europae quaestor, anguineo « Repente hosteis peperit seminio; et, pugnata illac pugna, « Frater trudebat fratrem hasta et galea : et nostrae auctorem gentis « Cum Veneris filia angueis repsisse tellus Epirotica « Vidit : de summo summus Jupiter sic statuit, sic fatum habet. « Optumi omnes nostrateis, pro claris factis, diris aguntur malis. « Fata istaec me premunt, pertolerarem uim tantam, cladeisque « Exanclarem inpatibileis. SOSIA Blepharo? BLEPHARO Quid est? SOSIA Nescio quid mali suspicor. BLEPHARO « Quid? SOSIA Vide, sis, herus salutator obpessulatas ante foreis graditur. BLEPHARO « Nihil est, famem exspectat obambulans. SOSIA Curiose quidem : foreis enim « Clausit, ne praeuorteretur foras. BLEPHARO Obgannis? SOSIA Nec gannio, nec latro. « Si me audias, obserues. Nescio quid secum solus, puto, « Rationes conligit : quid memoret, hinc excipiam; ne propera. AMPHITRUO « Ut metuo, ne, uictis hostibus, di partam expungant gloriam. « Totam miris modis nostram uideo turbatam familiam. « Tum uero uxor uitio, stupro, dedecore me plena enicat. « Sed de patera mirum'st : erat tamen signum obsignatum probe. « Quid enim? pugnas pugnatas prolocuta, et Pterelam opugnatum, « Nostris obcisum manibus fortiter : atat ! gnoui jam ludum : « Id Sosiae factum'st opera, qui me hodie quoque praesentem ausit Indigne praeuortier. SOSIA De me locutus, et quae uelim minus. « Hominem ne congrediamur, quaeso, priusquam stomachum detexerit. BLEPHARO « Ut lubet. AMPHITRUO Si illum datur hodie mastigiam adprehendere ostendam quid sit « Herum fallere, minis et dolis incessere. SOSIA Audin' tu illum? BLEPHARO Audio. SOSIA « Illaec machina meas onerat scapulas : conpellemus, sis, hominem. « Scin' quid uulgo dici solet? BLEPHARO Quid dicturus sis nescio : « Quid tibi patiundum, fere hariolor. SOSIA Vetu'st adagium : Fames et mora « Bilem in nasum conciunt. BLEPHARO Verum quidem. E loco conpellemus « Alacre. Amphitruo ! AMPHITRUO Blepharonem audio : mirum quid ad me ueniat. « Obportune tamen se obfert, ut uxoris facta conuincam turpia. « Quid huc ad me, Blepharo? BLEPHARO Oblitus tam cito, quam diluculo « Misisti ad nauim Sosiam, ut hodie tecum conuiuerem? AMPHITRUO « Nusquam factum gentium : sed ubi illic scelestus? BLEPHARO Quis? AMPHITRUO Sosia. BLEPHARO « Eccum ilium. AMPHITRUO Ubi? BLEPHARO Ante oculos : non uides? AMPHITRUO Vix uideo prae ira, adeo me istic Hodie delirum fecit. Ne te sacruficem nunquam euades. « Sine me, Blepharo. BLEPHARO Ausculta, precor. AMPHITRUO Dic, ausculto : tu uapula. SOSIA « Qua de re? num satis tempori? non ocius quiui, si me « Daedaleis tulissem remigiis. BLEPHARO Abstine, quaeso; non potuimus « Nostros grandius grandire gradus. AMPHITRUO Siue grallatorius, siue « Testudineus fuerit, certum'st mihi nunc scelestum perdere. « En tectum ! en tegulas ! en obductas foreis ! en ludificatum herum ! « En uerborum scelus ! BLEPHARO Quid mali fecit tibi? AMPHITRUO Rogas? ex illo « Tecto, exclusum foribus, me deturbauit aedibus. SOSIA Egone? AMPHITRUO « Tu, quid minitabas te facturum, si istas pepulissem foreis? « Negas, sceleste? SOSIA Quin negem? en testis ampliter, quicum uenio : Missus sedulo, ut ad te uocatum ducerem. AMPHITRUO Quis te misit, « Furcifer? SOSIA Qui me rogat. AMPHITRUO Quando gentium? SOSIA Dudum, modo « Ubi cum uxore domi redisti in gratiam. AMPHITRUO Bacchus te inritassit SOSIA « Nec Bacchum salutem hodie, nec Cererem. Tu purgar jusseras « Vasa, ut rem diuinam faceres : et hune me adcersitun mittis, « Ut tecum prandeat. AMPHITRUO Blepharo, dispeream, si aut intus adhuc fui « Aut si hunc miserim : dic, ubi me liquisti? SOSIA Domi cum Alcumena conjuge. « Ego a te abiens portum uorsus uolito, hunc tuis uerbis uoco. « Venimus, nec te, nisi nunc, uideo postea. AMPHITRUO Scelestum caput ! cum uxore? « Nunquam abis, quin uapules. SOSIA Blepharo ! BLEPHARO Amphitruo, mitte hunc mea gratia, « Et me audias. AMPHITRUO En mitto; quid uis, loquere. BLEPHARO Istic jam dudum mihi « Maxuma memorauit mira : praestigiator forte, aut ueneficus « Hanc excantat tibi familiam : inquire aliunde, uide quid siet. « Nec ante hune excruciatum miserum facias, quam rem intellegas. AMPHITRUO « Becte moues ; eamus, te aduorsum uxori etiam aduocatum uolo. IV, iiii JUPITER, AMPHITRUO, SOSIA, BLEPHARO IUPITER « Quis tam uasto impete has foreis toto conuolsit cardine? « Quis ante aedeis tantas tamdiu turbas concitat? quem conperero, « Telebois sacruficabo manibus. Nihil est, ut dici solet, « Quod hodie bene subcedat mihi : deserui Blepharonem et Sosiam, « Ut congnatum Naucratem conuenirem : hunc non reperi, et illos perdidi. « Sed eos uideo : ibo aduorsum, ut si quid habent, scisciter. SOSIA Blepharo, illic qui « Ex aedibus, heru'st; hic uero uene ficus. BLEPHARO Proh Jupiter ! « Quid intueor? hic non est, sed ille, Amphitruo : istic si fuat « Illum sane non esse oportuit, nisi quidem sit geminus. IUPITER « Eccum cum Blepharone Sosiam : conpellabo hos prius. Sosia, « Tandem ad nos? esurio. SOSIA Dixin' tibi hunc ueneficum? AMPHITRUO « Imo ego hunc, Thebani ciueis, qui domi uxorem meam « Inpudicitia inpetiuit, per quem teneo thesaurum stupri. SOSIA « Here, si tu nunc esuris, ego satur pugnis ad te uolito. AMPHITRUO « Pergin', mastigia? SOSIA Abi ad Acheruntem, uenefice. AMPHITRUO Men' ueneficum? « Vapula. IUPITER Quae, hospes, intemperiae, ut tu meum uerberes? AMPHITRUO Tuum? IUPITER Meum. AMPHITRUO « Mentiris. IUPITER Sosia, i intro : dum hunc sacrufico, fac paretur prandium. SOSIA « Ibo. Amphitruonem, arbitror, ita comiter Amphitruo « Adcipiet, ut dudum memet ego ille alter Sosia Sosiam. « Interea dum isti certant, in popinam deuortundum'st mihi : « Lanceis detergam omneis, omneisque trullas hauriam. IUPITER Tun' me « Mentiri ais? AMPHITRUO Mentiris, inquam, meae conruptor familiae ! IUPITER « Ob istuc indignum dictum, te obstricto collo hac adripiam. AMPHITRUO « Vae misero mihi ! IUPITER At id praecauisse oportuit. AMPHITRUO Blepharo, subpetias mihi. BLEPHARO Consimeleis sunt adeo, ut utri adsim, nesciam : rixam tamen, « Ut pote'st, dirimam. Amphitruo, noli Amphitruonem duello perdere; « Linque collum, precor. IUPITER Hunc tu Amphitruonem dictitas? BLEPHARO « Quid ni? unus olim; nunc uero partus est geminus. « Dum tu uis esse, alter quoque esse forma non desinit. « Interea, quaeso, collum linque. IUPITER Linquo : sed die mihi, uideturne tibi « Istic Amphitruo? BLEPHARO Uterque quidem. AMPHITRUO Pro summe Jupiter ! ubi hodie « Mihi formam adimis ! pergo quaerere : tune Amphitruo? IUPITER Tu negas? AMPHITRUO « Pernego, quando Thebis, praeter me, nemo'st alter Amphitruo. IUPITER « Imo praeter me, nemo; atque adeo tu, Belpharo, judex sies. BLEPHARO « Faciam id, si queo, signis palam : tu responde prius. AMPHITRUO Lubens. BLEPHARO « Antequam cum Taphiis a te pugna sit mita, quid mandasti mihi? AMPHITRUO « Parata naui, clauo haereres sedulo. IUPITER « Ut si nostri fugam facerent, illuc me tuto reciperem. BLEPHARO « Item aliud? AMPHITRUO Ut bene nummatum seruaretur marsuplum. IUPITER « Quae pecuniae? BLEPHARO Tace, sis, tu; meum'st quaerere : scisti numerum? IUPITER « Talenta quinquaginta attica. BLEPHARO Hic ex amussim rem enarrat; et tu, « Quot philippei? AMPHITRUO Duo millia. JUPITER Oboli uero bis totidem. BLEPHARO Uterque « Rem tenet probe, intus in crumena clausum alterum esse oportuit. IUPITER « Attende, sis : hac dextera, ut gnosti, regem mactaui Pterelam; « Spolia ademi; et pateram, qua ille potare solitu'st, in cistella « Pertuli, dono uxori meć dedi, quicum hodie domi laui, « Sacruficaui, cubui. AMPHITRUO Hei mihi ! quid audio? uix apud me sum : « Vigilans quippe dormio, uigilans somnio, uiuos et sanus intereo. « Ego idem ille sum Amphitruo, Gorgophones nepos, imperator Thebanorum, «Et Creontis unicus, Teleboarum perduellis, qui Acarnanes « Et Taphios ui uici, et summa regem uirtute bellica. « Illisce praefeci Cephalum, magni Deionei filium. IUPITER « Ego idem latrones hosteis bello et uirtute contudi. « Electryonem perdiderant, nostrae et germanos conjugis; « Achaiam, Etoliam, Phocidem, per freta Ionium et Aegeum et Creticum « Vagati, ui uortebant piratica. AMPHITRUO Di immortales ! mihimet « Non credo, ita omnia, quć facta illeic, ex amussim loquitur. Vide, « Blepharo. BLEPHARO Unum superest : id si fuat, Amphitruones fitote gemini. IUPITER « Quid dicas, gnoui : cicatricem in dextro musculo ex illoc uolnere « Quod mihi inpegit Pterela. BLEPHARO Eam quidem. AMPHITRUO Adposite. IUPITER Viden'? en adspice. BLEPHARO « Detegite, adspiciam. IUPITER Deteximus, uide. BLEPHARO Supreme Jupiter, « Quid intueor? utrique in musculo dextero, eodem in loco, « Signo eodem adparet probe, ut primum coiuit, cicatrix rufula, « Sublurida. Rationes jacent, judicium silet, quid agam nescio. FIN DE LA LACUNE IV, u. BLEPHARO, AMPHITRUO, JUPITER BLEPHARO Vos inter uos partite : ego abeo, mi negotium'st. Neque ego unquam tanta mira me uidisse censeo. AMPHITRUO Blepharo, quaeso, ut aduocatus mihi adsis, neue abeas. BLEPHARO Vale. Quid opu'st me aduocato, qui, utri sim aduocatus, nescio? IUPITER Intro ego hinc eo; Alcumena parturit. AMPHITRUO Perii miser ! Quid ego ? quem aduocati iam atque amici deserunt. 1040 Numquam, edepol, me inultus istic ludificabit, quisquis est. Nam iam ad regem recta me ducam, resque ut facta'st eloquar. Ego, pol, illum ulciscar hodie Thessalum ueneficum, qui peruorse perturbauit familiae mentem meae. Sed ubi ille'st? intro, edepol, abiit, credo ad uxorem meam. 1045 Qui me Thebis alter uiuit miserior? quid nunc agam ? quem omneis mortaleis ignorant, et ludificant, ut lubet. Certum'st, introrumpam in aedibus; ubi quemque hominem adspexero, siue ancillam, siue seruom, si uxorem, si adulterum, si patrem, si auom uidebo, obtruncabo in aedibus. 1050 Neque me Iupiter neque, di omneis id prohibebunt, si uolent, quin sic faciam uti constitui. Pergam in aedibus nunciam. ACTUS V. i BROMIA Spes atque opes uitae meae iacent sepultae in pectore, neque ulla'st confidentia iam in corde, quin amiserim; ita mihi uidentur omnia, mare, terra, caelum, consequi, 1055 iam ut obprimar, ut enicer : me miseram ! quid agam nescio. Ita tanta mira in aedibus sunt facta : uae miserae mihi ! animo male'st : aquam uelim ! conrupta sum, atque absumta sum. Caput dolet, neque audio, nec oculis prospicio satis. Nec me miserior femina'st, neque ulla uideatur magis. 1060 iIa h erae meae hodie contigit : nam ubi parturit, deos sibi inuocat, strepitus, crepitus, sonitus, tonitrus: ut subito, ut propere, ut ualide tonuit! Ubi quisque institerat, concidit crepitu. Ibi nescio quis maxuma uoce exclamat : 'Alcumena, adest auxilium, ne time : et tibi et tuis propitius caeli cultor aduenit. 1065 Exsurgite, inquit, qui terrore meo obcidistis prae metu.' Ut iacui, exsurgo. Ardere censui aedeis, ita tum confulgebant. Ibi me inclamat Alcumena; iam ea res me horrore adficit. H erilis praeuortit metus: accurro, ut sciam quid uelit : atque illam geminos filios pueros peperisse conspicor; 1070 neque nostrum quisquam sensimus, quom peperit, neque prouidimus. Sed quid hoc? quis hic est senex, qui ante aedeis nostras sic iacet? Numnam hunc percussit Iupiter? Credo, edepol : nam, pro Iupiter ! sepultu'st, quasi sit mortuus. Ibo et cognoscam, quisquis est. Amphitruo hic quidem'st h erus meus. 1075 Amphitruo ! AMPHITRUO Perii ! BROMIA Surge. AMPHITRUO Interii !. BROMIA Cedo manum. AMPHITRUO Quis me tenet? BROMIA Tua Bromia ancilla. AMPHITRUO Totus timeo, ita me increpuit Iupiter. Nec secus est, quasi si ab Acherunte ueniam. Sed quid tu foras egressa's? BROMIA Eadem nos formido timidas terrore impulit : in aedibus, ubi tu habitas, nimia mira uidi. Vae mihi, 1080 Amphitruo, ita mihi animus etiam nunc abest. AMPHITRUO Agedum expedi; scin' me tuom esse h erum Amphitruonem? BROMIA Scio. AMPHITRUO Viden' etiam nunc , BROMIA Scio. AMPHITRUO Haec sola sanam mentem gestat meorum familiarium. BROMIA Imo omneis sani sunt profecto. AMPHITRUO At me uxor insanum facit suis foedis factis. BROMIA At ego faciam, tu idem ut aliter praedices, 1085 Amphitruo, piam et pudicam esse tuam uxorem ut scias. De ea re signa atque argumenta paucis uerbis eloquar. Omnium primum Alcumena geminos peperit filios. AMPHITRUO Ain' tu, geminos? BROMIA Geminos. AMPHITRUO Di me seruant. BROMIA Sine me dicere, ut scias tibi tuaeque uxori deos esse omneis propitios. 1090 AMPHITRUO Loquere. BROMIA Postquam parturire hodie uxor obcoepit tua, ubi utero exorti dolores, ut solent puerperae, inuocat deos immortaleis, ut sibi auxilium ferant, manibus puris, capite operto. Ibi continuo contonat sonitu maxumo; aedeis primo ruere rebamur tuas. 1095 Aedes totae confulgebant tuae, quasi essent aureae. AMPHITRUO Quaeso, absoluito hinc me extemplo, quando satis deluseris. quid fit deinde? BROMIA Dum haec aguntur, interea uxorem tuam neque gementem neque plorantem nostrum quisquam audiuimus; ita profecto sine dolore peperit. AMPHITRUO Iam istuc gaudeo, 1100 utut erga me merita'st. BROMIA Mitte istaec, atque haec, quae dicam, adcipe. Postquam peperit, pueros lauere iussit nos; obcoepimus. Sed puer ille, quem ego laui, ut magnu'st et multum ualet! Neque eum quisquam conligare quiuit incunabulis. AMPHITRUO Nimia mira memoras : si istaec uera sunt, diuinitus 1105 non metuo quin meae uxori latae subpetiae sient. BROMIA Magis iam, faxo, mira dices : postquam in cunas conditu'st, deuolant angueis iubati deorsum in impluuium duo maxumi; continuo extollunt ambo capita. AMPHITRUO Hei mihi. BROMIA Ne paue : sed angueis oculis omneis circumuisere. 1110 Postquam pueros conspicati, pergunt ad cunas citi. Ego cunas recessim rursum uorsum trahere et ducere, metuens pueris, mihi formidans; tantoque angueis acrius persequi. Postquam conspexit angueis ille alter puer, citus e cunis exilit, facit recta in angueis impetum; 1115 alterum altera ad prehendit eos manu perniciter. AMPHITRUO Mira memoras ! nimis formidolosum facinus praedicas. Nam mihi horror membra misero percipit dictis tuis. Quid fit deinde? porro loquere. BROMIA Puer ambo angueis enicat. Dum haec aguntur, uoce clara exclamat uxorem tuam... 1120 AMPHITRUO Quis homo? BROMIA Summus inperator diuom atque hominum, Iupiter. Is se dixit cum Alcumena clam consuetum cubilibus, eumque filium suom esse, qui illos angues uicerit : alterum tuum esse dixit puerum. AMPHITRUO Pol, me haud paenitet, sci licet boni dimidium mihi diuidere cum Ioue. 1125 Abi domum, iube uasa pura actutum adornari mihi, ut Iouis supremi multis hostiis pacem expetam. Ego Tiresiam coniectorem aduocabo, et consulam quid faciundum censeat; simul hanc rem ut facta'st eloquar. Sed quid hoc? quam ualide tonuit ! Di, obsecro uostram fidem. 1130 V. ii IUPPITER Bono animo es, adsum auxilio, Amphitruo, tibi et tuis; nihil est quod timeas; hariolos, haruspices mitte omneis : quae futura et quae facta, eloquar, multo adeo melius quam illi, quom sum Iupiter. Primum omnium Alcumenae usuram corporis 1135 cepi, et concubitu grauidam feci filio. Tu grauidam item fecisti, quom in exercitum profectus : uno partu duos peperit simul. Eorum alter, nostro qui est susceptus semine, suis factis te inmortali adficiet gloria. 1140 Tu cum Alcumena uxore antiquam in gratiam redi; haud promeruit, quam ob rem uitio uorteres; mea ui subacta'st facere. Ego in caelum migro. V. iii AMPHITRUO Faciam ita, ut iubes, et te oro, promissa ut serues tua. Ibo ad uxorem intro : missum facio Tiresiam senem. Nunc, spectatores, Iouis summi causa clare plaudite.