[4,0] Liber IV. PROLOGVS. Poeta ad Particulonem. Cum destinassem terminum operi statuere, in hoc ut aliis asset materiae satis, consilium tacito corde damnaui [meum] Nam si quis etiam talis est tituli [appetens], quo pacto diuinabit quidnam omiserim, ut illud ipse incipiat famae tradere, sua cuique cum sit animi cogitatio colorque proprius? Ergo non leuitas mihi, sed certa ratio causam scribendi dedit. Quare, Particulo, quoniam caperis fabulis, (quas Aesopias, non Aesopi, nomino, quia paucas ille ostendit, ego plures sero, usus uetusto genere sed rebus nouis,) quartum libellum cum uacaris perleges. Hunc obtrectare si uolet malignitas, imitari dum non possit, obtrectet licet. Mihi parta laus est quod tu, quod similes tui uestra in chartas uerba transfertis mea, dignumque longa iudicatis memoria. Inlitteratum plausum nec desidero. [4,1] I. Asinus et Galli. Qui natus est infelix, non uitam modo tristem decurrit, uerum post obitum quoque persequitur illum dura fati miseria. Galli Cybebes circum in questus ducere asinum solebant, baiulantem sarcinas. Is cum labore et plagis esset mortuus, detracta pelle sibi fecerunt tympana. Rogati mox a quodam, delicio suo quidnam fecissent, hoc locuti sunt modo: "Putabat se post mortem securum fore: ecce aliae plagae congeruntur mortuo!" [4,2] II. De mustela et muribus. Ioculare tibi uidemur: et sane leui, dum nil habemus maius, calamo ludimus. Sed diligenter intuere has nenias; quantum in pusillis utilitatem reperies! Non semper ea sunt quae uidentur: decipit frons prima multos, rara mens intellegit quod interiore condidit cura angulo. Hoc ne locutus sine mercede existimer, fabellam adiciam de mustela et muribus. Mustela, cum annis et senecta debilis mures ueloces non ualeret adsequi, inuoluit se farina et obscuro loco abiecit neclegenter. Mus, escam putans, adsiluit et comprensus occubuit neci; alter similiter, deinde perit et tertius. post aliquot uenit saeculis retorridus, qui saepe laqueos et muscipula effugerat; proculque insidias cernens hostis callidi, "Sic ualeas," inquit, "ut farina es, quae iaces!" [4,3] III. De Vulpe et Vua. Fame coacta uulpes alta in uinea uuam adpetebat, summis saliens uiribus. Quam tangere ut non potuit, discedens ait: "Nondum matura es; nolo acerbam sumere". Qui, facere quae non possunt, uerbis eleuant, adscribere hoc debebunt exemplum sibi. [4,4] IV. Equus et Aper. Equus sedare solitus quo fuerat sitim, dum sese aper uolutat turbauit uadum. Hinc orta lis est. Sonipes, iratus fero, auxilium petiit hominis; quem dorso leuans rediit ad hostem laetus. Hunc telis eques postquam interfecit, sic locutus traditur: "Laetor tulisse auxilium me precibus tuis; nam praedam cepi et didici quam sis utilis". Atque ita coegit frenos inuitum pati. Tum maestus ille: "Paruae uindictam rei dum quaero demens, seruitutem repperi". Haec iracundos admonebit fabula inpune potius laedi quam dedi alteri. [4,5] V. Aenigma. Plus esse in uno saepe quam in turba boni narratione posteris tradam breui. Quidam decedens tres reliquit filias, unam formosam et oculis uenantem uiros, at alteram lanificam et frugi rusticam, deuotam uino tertiam et turpissimam. Harum autem matrem fecit heredem senex sub condicione, totam ut fortunam tribus aequaliter distribuat, sed tali modo: "Ni data possideant aut fruantur"; tum "simul habere res desierint quas acceperint, centena matri conferant sestertia". Athenas rumor implet, mater sedula iuris peritos consulit; nemo expedit quo pacto ni possideant quod fuerit datum, fructumue capiant; deinde quae tulerint nihil quanam ratione conferant pecuniam. Postquam consumpta est temporis longi mora, nec testamenti potuit sensus colligi, fidem aduocauit iure neglecto parens. Seponit moechae uestem, mundum muliebrem, lauationem argenteam, eunuchos glabros; lanificae agellos, pecora, uillam, operarios, boues, iumenta et instrumentum rusticum; potrici plenam antiquis apothecam cadis, domum politam et delicatos hortulos. Sic destinata dare cum uellet singulis et adprobaret populus, qui illas nouerat, Aesopus media subito in turba constitit: "O si maneret condito sensus patri, quam grauiter ferret quod uoluntatem suam interpretari non potuissent Attici!" Rogatus deinde soluit errorem omnium: "Domum et ornamenta cum uenustis hortulis et uina uetera date lanificae rusticae; uestem, uniones, pedisequos et cetera illi adsignate uitam quae luxu trahit; agros et uillam et pecora cum pastoribus donate moechae. Nulla poterit perpeti ut moribus quid teneat alienum suis. Deformis cultum uendet ut uinum paret; agros abiciet moecha ut ornatum paret; at illa gaudens pecore et lanae dedita quacumque summa tradet luxuriam domus. Sic nulla possidebit quod fuerit datum, et dictam matri conferent pecuniam ex pretio rerum quas uendiderint singulae". Ita quod multorum fugit inprudentiam unius hominis repperit sollertia. [4,6] VI. Pugna Murium et Mustelarum. Cum uicti mures mustelarum exercitu (historia, quot sunt, in tabernis pingitur) fugerent et artos circum trepidarent cauos, aegre recepti, tamen euaserunt necem: duces eorum, qui capitibus cornua suis ligarant ut conspicuum in proelio haberent signum quod sequerentur milites, haesere in portis suntque capti ab hostibus; quos immolatos uictor auidis dentibus capacis alui mersit tartareo specu. Quemcumque populum tristis euentus premit, periclitatur magnitudo principium, minuta plebes facili praesidio latet. [4,7] VII. Phaedrus. Tu qui nasute scripta destringis mea, et hoc iocurum legere fastidis genus, parua libellum sustine patientia, seueritatem frontis dum placo tuae et in coturnis prodit Aesopus nouis: "Vtinam nec umquam Pelii in nemoris iugo pinus bipenni concidisset Thessala, nec ad professae mortis audacem uiam fabricasset Argus opere Palladio ratem, inhospitalis prima quae Ponti sinus patefecit in perniciem Graium et Barbarum. Namque et superbi luget Aeetae domus, et regna Peliae scelere Medeae iacent, quae, saeuum ingenium uariis inuoluens modis, illinc per artus fratris explicuit fugam, hic caede patris Peliadum infecit manus". Quid tibi uidetur? "Hoc quoque insulsum est", ait "falsoque dictum, longe quia uetustior Aegea Minos classe predomuit freta, iustique uindicauit exemplum imperi". Quid ergo possum facere tibi, lector Cato, si nec fabellae et iuuant nec fabulae? Noli molestus esse ominino litteris, maiore exhibeant ne tibi molestiam. Hoc illis dictum qui stultia nausiant et, ut putentur sapere, caelum uituperant [4,8] VIII. Serpens ad Fabrum Ferrarium. Mordaciorem qui improbo dente adpetit, hoc argumento se describi sentiat. In officinam fabri uenit uipera. Haec, cum temptaret si qua res esset cibi, limam momordit. Illa contra contumax, "Quid me," inquit, "stulta, dente captas laedere, omne adsueui ferrum quae conrodere?" [4,9] IX. Vulpis et Caper. Homo in periclum simul ac uenit callidus, reperire effugium quaerit alterius malo. Cum decidisset uulpes in puteum inscia et altiore clauderetur margine, deuenit hircus sitiens in eundem locum. Simul rogauit, esset an dulcis liquor et copiosus, illa fraudem moliens: "Descende, amice; tanta bonitas est aquae, uoluptas ut satiari non possit mea". Immisit se barbatus. Tum uulpecula euasit puteo, nixa celsis cornibus, hircumque clauso liquit haerentem uado. [4,10] X. De Vitiis Hominum. Peras imposuit Iuppiter nobis duas: propriis repletam uitiis post tergum dedit, alienis ante pectus suspendit grauem. Hac re uidere nostra mala non possumus; alii simul delinquunt, censores sumus. [4,11] XI. Fur et Lucerna. Lucernam fur accendit ex ara Iouis ipsumque compilauit ad lumen suum. Onustus qui sacrilegio cum discederet, repente uocem sancta misit Religio: "Malorum quamuis ista fuerint munera mihique inuisa, ut non offendar subripi, tamen, sceleste, spiritu culpam lues, olim cum adscriptus uenerit poenae dies. Sed ne ignis noster facinori praeluceat, per quem uerendos excolit pietas deos, ueto esse tale luminis commercium". Itaque hodie nec lucernam de flamma deum nec de lucerna fas est accendi sacrum. Quot res contineat hoc argumentum utiles non explicabit alius quam qui repperit. Significat primum saepe quos ipse alueris tibi inueniri maxime contrarios; secundum ostendit scelera non ira deum, Fatorum dicto sed puniri tempore; nouissime interdicit ne cum melefico usum bonus consociet ullius rei. [4,12] XII. Hercules et Plutus. Opes inuisae merito sunt forti uiro, quia diues arca ueram laudem intercipit. Caelo receptus propter uirtutem Hercules, cum gratulantes persalutasset deos, ueniente Pluto, qui Fortunae est filius, auertit oculos. Causam quaesiuit Pater. "Odi" inquit "illum quia malis amicus est simulque obiecto cunctaa corrumpit lucro". [4,13] XIII. De hominibus duobus et simia. "Vtilius homini nil est quam recte loqui". Probanda cunctis est quidem sententia; sed ad perniciem solet agi sinceritas, {ubi ueritate plus ualet mendacium.} - - -. [4,14] XIV. De Leone Regnante et Simia. Tacere {ubi}] tormentum, {par} poenast loqui. Cum se ferarum regem fecisset leo, et aequitatis uellet famam consequi, a pristina deflexit consuetudine, atque inter illas tenui contentus cibo sancta incorrupta iura reddebat fide. Postquam labare coepit paenitentia, - - -. [4,15] 15. Duo MILITES et LATRO. Duo cum incidissent in latronem milites, Unus profugit, alter autem restitit. Et uindicauit sese forti dextera. Latrone occiso timidus accurrit comes Stringitque gladium, dein reiecta paenula : «Cedo» inquit «illum; iam curabo sentiat Quos attemptarit.» Tunc qui depugnauerat : "Vellem istis uerbis saltem adiuuisses modo, Constantior fuissem uera existimans; -- Nunc conde ferrum et linguam pariter futilem. Ut possis alios ignorantes fallere : Ego qui sum expertus quantis fugias uiribus, Scio qum uirtuti non sit credendum tuae. Illi assignari debet haec narratio - Qui re secunda fortis est, dubia fugax. [4,16] 16. CALVUS ET MUSCA. Calui momordit musca nudatum caput; Quam opprimere captans alapam sihi duxit grauem. Tune illa irridens : «Punctum uolucris paruulae Voluisti morte ulcisci; quid facies tibi, Iniuria qui addideris contumeliam?» Respondit : «Mecum facile redeo in gratiam, Quia non fuisse mentem laedendi scio. Sed te, contempti generis animale improbum, Que delectaris bibere humanum sanguinem, Optem necare uel maiore incommodo.» Hoc argumento ei modo decet ueniam dari Qui casu peccat; quin qui consilio est nocens, Illum esse quamuis dignum poena iudico. [4,17] 17. ASINI ET PORCELLI. Quidam immolasset uerrem cum sancto Herculi, Cui pro salute uotum debebat sua, Asello iussit reliquias poni hordei; Quas aspernatus ille sic locutus est : «Libenter istum prorsus appeterem cibum, Nisi qui nutritus illo est iugulatus foret.» Huius respectu fabulae deterritus Periculosum semper uitaui lucrum. Sed dicis : «Qui rapuere diuitias, habent.» Numeremus agedum qui deprensi perierunt : Maiorem turbam punitorum reperies. Paucis temeritas est bono, multis malo. [4,18] 18. SCURRA ET RUSTICUS. Prauo fauore labi mortales soient, Et, pro iudicio dum stant erroris sui, Ad paenitendum rebus manifestis agi. Facturus ludos diues quidam et nobilis Proposito cunctos inuitauit praemio Quam quisque posset ut nouitatem ostenderet. Venere artifices laudis ad certamina; Quos inter scurra, notus urbano sale, Habere dixit se genus spectaculi Quod in theatro nunquam prolatum foret. Dispersus rumor ciuitatem concitat. Paulo ante uacua turba deficiunt loca. In scena uero postquam solus constitit Sine apparatu, nullis adiutoribus, Silentium ipsa fecit exspectatio. Ille in sinum repente demisit caput Et sic porcelli uocem est imitatus sua, Verum ut subesse pallio contenderent Et excuti iuberent. Quo facto simul Nihil est repertum, multis onerant laudibus, Hominemque plausu prosequuntur maximo. Hoc uidit fieri rusticus : «Non mehercules Me uincet» inquit; et statim professus est Idem facturum melius se postridie. Fit turba maior; iam fauor mentes tenet Et derisuros, non spectaturos ciet. Uterque prodit. Scurra degrunnit prior Mouetque plausus et clamores suscitat. Tunc simulans sese uestimentis rusticus Porcellum obtegere (quod faciebat scilicet, Sed, in priore quia nil compererant, latens) Peruellit aurem uero, quem celauerat, Et cum dolore uocem natura exprimit. Acclamat populus scurram multo similius Imitatum, et cogit rusticum trudi foras. At ille profert ipsum porcellum e sinu, Turpemque aperto pignore errorem probans : «En hic declarat quales sitis iudices !» [4,19] EPILOGVS. Poeta ad Particulonem. Adhuc supersunt multa quae possim loqui, et copiosa abundat rerum uarietas; sed temperatae suaues sunt argutiae, immodicae offendunt. Quare, uir sanctissime, Particulo, chartis nomen uicturum meis, Latinis dum manebit pretium litteris, si non ingenium, certe breuitatem adproba; quae commendari tanto debet iustius, quanto cantores sunt molesti ualidius.