[2,0] LIBER SECVNDVS. Prologus. Exemplis continetur Aesopi genus; nec aliud quicquam per fabellas quaeritur quam corrigatur error ut mortalium, acuatque sese diligens industria. quicumque fuerit ergo iocus narrandi, dum capiat aurem et seruet propositum suum, re commendatur, non auctoris nomine. equidem omni cura morem seruabo senis. sed si libuerit aliquid interponere, dictorum sensus ut delectet uarietas, bonas in partes, lector, accipias uelim ita, si rependet illi breuitas gratiam. cuius uerbosa ne sit commendatio, attende cur negare cupidis debeas, modestis etiam offerre quod non petierint. [2,1] I. Iuuencus, Leo et Praedator. Super iuuencum stabat deiectum leo. praedator interuenit, partem postulans. 'Darem' inquit 'nisi soleres per te sumere'; et improbum reiecit. forte innoxius uiator est deductus in eundem locum, feroque uiso rettulit retro pedem. cui placidus ille 'Non est quod timeas' ait, 'et quae debetur pars tuae modestiae audacter tolle'. tunc diuiso tergore siluas petiuit, homini ut accessum daret. Exemplum egregium prorsus et laudabile; uerum est auiditas diues et pauper pudor. [2,2] II. Anus Diligens Iuuenem, Item Puella. A feminis utcumque spoliari uiros, ament, amentur, nempe exemplis discimus. Aetatis mediae quendam mulier non rudis tenebat, annos celans elegantia, animosque eiusdem pulchra iuuenis ceperat. ambae, uideri dum uolunt illi pares, capillos homini legere coepere inuicem. qui se putaret fingi cura mulierum, caluus repente factus est; nam funditus canos puella, nigros anus euellerat. [2,3] III. Aesopus ad Quendam de Successu Improborum. Laceratus quidam morsu uehementis canis, tinctum cruore panem misit malefico, audierat esse quod remedium uulneris. Tunc sic Aesopus: 'Noli coram pluribus hoc facere canibus, ne nos uiuos deuorent, cum scierint esse tale culpae praemium'. Successus improborum plures allicit. [2,4] IV. Aquila, Feles et Aper. Aquila in sublimi quercu nidum fecerat; feles, cauernam nancta in media, pepererat; sus nemoris cultrix fetum ad imam posuerat. tum fortuitum feles contubernium fraude et scelesta sic euertit malitia. ad nidum scandit uolucris: 'Pernicies' ait tibi paratur, forsan et miserae mihi. nam, fodere terram quod uides cotidie aprum insidiosum, quercum uult euertere, ut nostram in plano facile progeniem opprimat. terrore offuso et perturbatis sensibus derepit ad cubile saetosae suis; 'Magno' inquit 'in periclo sunt nati tui. nam, simul exieris pastum cum tenero grege, aquila est parata rapere porcellos tibi'. hunc quoque timore postquam compleuit locum, dolosa tuto condidit sese cauo: inde euagata noctu suspenso pede, ubi esca sese expleuit et prolem suam, pauorem simulans prospicit toto die. ruinam metuens aquila ramis desidet: aper rapinam uitans non prodit foras. quid multa? inedia sunt consumpti cum suis, felisque catulis largam praebuerat dapem. Quantum homo bilinguis saepe concinnet mali, documentum habere hinc stulta credulitas potest. [2,5] V. Tib- Caesar ad Atriensem. Est ardalionum quaedam Romae natio, trepide concursans, occupata in otio, gratis anhelans, multa agendo nil agens, sibi molesta et aliis odiosissima. hanc emendare, si tamen possum, uolo uera fabella; pretium est operae attendere. Caesar Tiberius cum petens Neapolim in Misenensem uillam uenisset suam, quae, monte summo posita Luculli manu, prospectat Siculum et respicit Tuscum mare, ex alte cinctis unus atriensibus, cui tunica ab umeris linteo Pelusio erat destricta, cirris dependentibus, perambulante laeta domino uiridia, alueolo coepit ligneo conspargere humum aestuantem, iactans come officiolum: sed deridetur. inde notis flexibus praecurrit alium in xystum, sedans puluerem. agnoscit hominem Caesar, remque intellegit: 'Heus!' inquit dominus. ille enimuero adsilit, donationis alacer certae gaudio. tum sic iocata est tanta maiestas ducis: 'Non multum egisti et opera nequiquam perit; multo maioris alapae mecum ueneunt'. [2,6] VI. Aquila, Cornix.et Testudo. Contra potentes nemo est munitus satis; si uero accessit consiliator maleficus, uis et nequitia quicquid oppugnant, ruit. Aquila in sublime sustulit testudinem: quae cum abdidisset cornea corpus domo, nec ullo pacto laedi posset condita, uenit per auras cornix, et propter uolans 'Opimam sane praedam rapuisti unguibus; sed, nisi monstraro quid sit faciendum tibi, graui nequiquam te lassabit pondere.' promissa parte suadet ut scopulum super altis ab astris duram inlidat corticem, qua comminuta facile uescatur cibo. inducta uafris aquila monitis paruit, simul et magistrae large diuisit dapem. sic tuta quae Naturae fuerat munere, impar duabus, occidit tristi nece. [2,7] VII. Muli Duo et Latrones. Muli grauati sarcinis ibant duo: unus ferebat fiscos cum pecunia, alter tumentis multo saccos hordeo. ille onere diues celsa ceruice eminens, clarumque collo iactans tintinabulum; comes quieto sequitur et placido gradu. subito latrones ex insidiis aduolant, interque caedem ferro ditem sauciant: diripiunt nummos, neglegunt uile hordeum. spoliatus igitur casus cum fleret suos, 'Equidem' inquit alter 'me contemptum gaudeo; nam nil amisi, nec sum laesus uulnere'. Hoc argumento tuta est hominum tenuitas, magnae periclo sunt opes obnoxiae. [2,8] VIII. Ceruus ad Boues. Ceruus nemorosis excitatus latibulis, ut uenatorum effugeret instantem necem, caeco timore proximam uillam petit, ut opportuno se bouili condidit. hic bos latenti 'Quidnam uoluisti tibi, infelix, ultro qui ad necem cucurreris? at ille supplex 'Vos modo inquit 'parcite: occasione rursus erumpam data'. spatium diei noctis excipiunt uices; frondem bubulcus adfert, nil adeo uidet: eunt subinde et redeunt omnes rustici, nemo animaduertit: transit etiam uilicus, nec ille quicquam sentit. tum gaudens ferus bubus quietis agere coepit gratias, hospitium aduerso quod praestiterint tempore. respondit unus 'Saluum te cupimus quidem, sed, ille qui oculos centum habet si uenerit, magno in periclo uita uertetur tua'. haec inter ipse dominus a cena redit; et, quia corruptos uiderat nuper boues, accedit ad praesaepe: 'Cur frondis parum est? stramenta desunt. tollere haec aranea quantum est laboris?' dum scrutatur singula, cerui quoque alta conspicatur cornua; quem conuocata iubet occidi familia, praedamque tollit. Haec significat fabula dominum uidere plurimum in rebus suis. [2,9] IX. Aesopi statua. Aesopi ingenio statuam posuere Attici, seruumque collocarunt aeterna in basi, patere honoris scirent ut cuncti uiam nec generi tribui sed uirtuti gloriam. quoniam occuparat alter ut primus foret, ne solus esset, studui, quod superfuit. nec haec inuidia, uerum est aemulatio. quodsi labori fauerit Latium meo, plures habebit quos opponat Graeciae. si Liuor obtrectare curam uoluerit, non tamen eripiet laudis conscientiam. [2,10] EPILOGUS. Si nostrum studium ad aures peruenit tuas, et arte fictas animus sentit fabulas, omnem querellam submouet felicitas. sin autem rabulis doctus occurrit labor, sinistra quos in lucem natura extulit, nec quidquam possunt nisi meliores carpere, fatale exilium corde durato feram, donec Fortunam criminis pudeat sui. Nunc fabularum cur sit inuentum genus Breui docebo. Seruitus obnoxia, Quia quae uolebat non audebat dicere, Affectus proprios in fabellas transtulit Calumniamque fictis elusit iocis. Illius porro semitam ego feci uiam; Excogitaui plura quam reliquerat, In calamitatem deligens quaedam meain. Quodsi accusator alius Sejano foret, Si testis alius, iudex alius denique, Dignum faterer esse me tantis malis Nec his dolorem delenirem remediis. Suspicione si quis errabit sua Et rapiet ad se quod erit commune omnium, Stulte nudabit animi conscientiam. Huic excusatum me uelim nihilominus; Neque enim notare singulos mens est mihi, Verum ipsam uitam et mores hominum ostendere. Rem me professum dicet fors aliquis grauem. Si Phryx Aesopus potuit, Anacharsis Scythes Aeternam famam condere ingenio suis, Ego litteratae qui sum propior Graeciae Cur somno inerti deseram patriae decus, Threissa cum gens numeret auctores deos, Linoque Apollo sit parens, Musa Orpheo, Qui saxa cantu mouit et domuit feras Hebrique tenuit impetus dulci mora? Ergo hinc abesto, Liuor, ne frustra gemas Cum iam mihi sollemnis dabitur gloria. Induxi te ad legendum; sincerum mihi Candore noto reddas iudicium peto.