[0] De Ascensu montis Ventosi. (Familiarium rerum, liber IV, epistula 1) Epistula ad Dionysium de Burgo Sancti Sepulcri ordinis sancti Augustini et sacrae paginae professorem, de curis propriis. [1] Altissimum regionis huius montem, quem non immerito Ventosum uocant, hodierno die, sola uidendi insignem loci altitudinem cupiditate ductus, ascendi. Multis iter hoc annis in animo fuerat; ab infantia enim his in locis, ut nosti, fato res hominum uersante, uersatus sum; mons autem hic late undique conspectus, fere semper in oculis est. [2] Cepit impetus tandem aliquando facere quod quotidie faciebam, praecipue postquam relegenti pridie res Romanas apud Liuium forte ille mihi locus occurrerat, ubi Philippus Macedonum rex - is qui cum populo Romano bellum gessit - Haemum montem Thessalicum conscendit, e cuius uertice duo maria uideri, Hadriaticum et Euxinum, famae crediderat, uere ne an falso satis comperti nihil habeo, quod et mons a nostro orbe semotus et scriptorum dissensio dubiam rem facit. Ne enim cunctos euoluam, Pomponius Mela cosmographus sic esse nihil haesitans refert; Titus Liuius falsam famam opinatur; mihi si tam prompta montis illius experientia esset quam huius fuit, diu dubium esse non sinerem. [3] Ceterum, ut illo omisso, ad hunc montem ueniam, excusabile uisum est in iuuene priuato quod in rege sene non carpitur. Sed de socio cogitanti, mirum dictu, uix amicorum quisquam omni ex parte idoneus uidebatur: adeo etiam inter caros exactissima illa uoluntatum omnium morumque concordia rara est. [4] Hic segnior, ille uigilantior; hic tardior, ille celerior; hic maestior, ille laetior; denique hic stultior, prudentior ille quam uellem; huius silentium, illius procacitas; huius pondus ac pinguedo, illius macies atque imbecillitas terrebat; huius frigida incuriositas, illius ardens occupatio dehortabatur; quae, quamquam grauia, tolerantur domi - omnia enim suffert caritas et nullum pondus recusat amicitia -; uerum haec eadem fiunt in itinere grauiora. [5] Itaque delicatus animus honestaeque delectationis appetens circumspiciensque librabat singula sine ulla quidem amicitiae laesione, tacitusque quicquid proposito itineri praeuidebat molestum fieri posse, damnabat. Quid putas? tandem ad domestica uertor auxilia, germanoque meo unico, minori natu, quem probe nosti, rem aperio. Nil poterat laetius audire, gratulatus quod apud me amici simul ac fratris teneat locum. [6] Statuta die digressi domo, Malausanam uenimus ad uesperam; locus est in radicibus montis, uersus in boream. Illic unum diem morati, hodie tandem cum singulis famulis montem ascendimus non sine multa difficultate: est enim praerupta et paene inaccessibilis saxosae telluris moles; sed bene a Poeta dictum est: "labor omnia uincit Improbus". Dies longa, blandus aer, animorum uigor, corporum robur ac dexteritas et siqua sunt eiusmodi, euntibus aderant; sola nobis obstabat natura loci. [7] Pastorem exactae aetatis inter conuexa montis inuenimus, qui nos ab ascensu retrahere multis uerbis enisus est, dicens se ante annos quinquaginta eodem iuuenilis ardoris impetu supremum in uerticem ascendisse, nihilque inde retulisse praeter paenitentiam et laborem, corpusque et amictum lacerum saxis ac uepribus, nec umquam aut ante illud tempus aut postea auditum apud eos quemquam ausum esse similia. [8] Haec illo uociferante, nobis, ut sunt animi iuuenum monitoribus increduli, crescebat ex prohibitione cupiditas. Itaque senex, ubi animaduertit se nequicquam niti, aliquantulum progressus inter rupes, arduum callem digito nobis ostendit, multa monens multaque iam digressis a tergo ingeminans. Dimisso penes illum siquid uestium aut rei cuiuspiam impedimento esset, soli dumtaxat ascensui accingimur alacresque conscendimus. [9] Sed, ut fere fit, ingentem conatum uelox fatigatio subsequitur; non procul inde igitur quadam in rupe subsistimus. Inde iterum digressi prouehimur, sed lentius: et praesertim ego montanum iter gressu iam modestiore carpebam, et frater compendiaria quidem uia per ipsius iuga montis ad altiora tendebat; ego mollior ad ima uergebam, reuocantique et iter rectius designanti respondebam sperare me alterius lateris faciliorem aditum, nec horrere longiorem uiam per quam planius incederem. [10] Hanc excusationem ignauiae praetendebam, aliisque iam excelsa tenentibus, per ualles errabam, cum nihilo mitior aliunde pateret accessus, sed et uia cresceret et inutilis labor ingrauesceret. Interea, cum iam taedio confectum perplexi pigeret erroris, penitus alta petere disposui, cumque operientem fratrem et longo refectum accubitu fessus et anxius adtigissem, aliquamdiu aequis passibus incessimus. [11] Vixdum collem illum reliqueramus, et ecce prioris anfractus oblitus, iterum ad inferiora deiicior, atque iterum peragratis uallibus dum uiarum facilem longitudinem sector, in longam difficultatem incido. Differebam nempe ascendendi molestiam, sed ingenio humano rerum natura non tollitur, nec fieri potest ut corporeum aliquid ad alta descendendo perueniat. Quid multa? non sine fratris risu, hoc indignanti mihi ter aut amplius intra paucas horas contigit. [12] Sic saepe delusus quadam in ualle consedi. Illic a corporeis ad incorporea uolucri cogitatione transiliens, his aut talibus me ipsum compellabam uerbis: «Quod totiens hodie in ascensu montis huius expertus es, id scito et tibi accidere et multis, accedentibus ad beatam uitam; sed idcirco tam facile ab hominibus non perpendi, quod corporis motus in aperto sunt, animorum uero inuisibiles et occulti. [13] Equidem uita, quam beatam dicimus, celso loco sita est; arcta, ut aiunt, ad illam ducit uia. Multi quoque colles intereminent et de uirtute in uirtutem praeclaris gradibus ambulandum est; in summo finis est omnium et uiae terminus ad quem peregrinatio nostra disponitur. Eo peruenire uolunt omnes, sed, ut ait Naso, "Velle parum est; cupias, ut re potiaris, oportet". [14] Tu certe - nisi, ut in multis, in hoc quoque te fallis - non solum uis sed etiam cupis. Quid ergo te retinet? nimirum nihil aliud, nisi per terrenas et infimas uoluptates planior et ut prima fronte uidetur, expeditior uia; uerumtamen, ubi multum erraueris, aut sub pondere male dilati laboris ad ipsius te beatae uitae culmen oportet ascendere aut in conuallibus peccatorum tuorum segnem procumbere; et si - quod ominari horreo - ibi te tenebrae et umbra mortis inuenerint, aeternam noctem in perpetuis cruciatibus agere.» [15] Haec mihi cogitatio incredibile dictu est quantum ad ea quae restabant et animum et corpus erexerit. Atque utinam uel sic animo peragam iter illud, cui diebus et noctibus suspiro, sicut, superatis tandem difficultatibus, hodiernum iter corporeis pedibus peregi ! Ac nescio annon longe facilius esse debeat quod per ipsum animum agilem et immortalem sine ullo locali motu in ictu trepidantis oculi fieri potest, quam quod successu temporis per moribundi et caduci corporis obsequium ac sub graui membrorum fasce gerendum est. [16] Collis est omnium supremus, quem siluestres «Filiolum» uocant; cur, ignoro; nisi quod per antiphrasim, ut quaedam alia, dici suspicor: uidetur enim uere pater omnium uicinorum montium. illius in uertice planities parua est; illic demum fessi conquieuimus. Et quoniam audiuisti quaenam ascendentis in pectus ascenderint curae, audi, Pater, et reliqua; et unam, precor, horam tuam relegendis unius diei mei actibus tribue. [17] Primum omnium spiritu quodam aeris insolito et spectaculo liberiore permotus, stupenti similis steti. Respicio: nubes erant sub pedibus; iamque mihi minus incredibiles facti sunt Athos et Olympus, dum quod de illis audieram et legeram, in minoris famae monte conspicio. [18] Dirigo dehinc oculorum radios ad partes Italicas, quo magis inclinat animus; Alpes ipsae rigentes ac niuosae, per quas ferus ille quondam hostis Romani nominis transiuit, aceto, si famae credimus, saxa perrumpens, iuxta mihi uisae sunt, cum tamen magno distent interuallo. Suspiraui, fateor, ad Italicum aerem animo potius quam oculis apparentem, atque inexistimabilis me ardor inuasit et amicum et patriam reuidendi, ita tamen ut interim in utroque nondum uirilis adfectus mollitiem increparem, quamuis excusatio utrobique non deforet magnorum testium fulta praesidio. [19] Occupauit inde animum noua cogitatio atque a locis traduxit ad tempora. Dicebam enim ad me ipsum: «Hodie decimus annus completur, ex quo, puerilibus studiis dimissis, Bononia excessisti; et, o Deus immortalis, o immutabilis Sapientia, quot et quantas morum tuorum mutationes hoc medium tempus uidit! Infinita praetereo; nondum enim in portu sum, ut securus praeteritarum meminerim procellarum. [20] Tempus forsan ueniet, quando eodem quo gesta sunt ordine uniuersa percurram, praefatus illud Augustini tui: «Recordari uolo transactas foeditates meas et carnales corruptiones animae meae, non quod eas amem, sed ut amem te, Deus meus.» [21] Mihi quidem multum adhuc ambigui molestique negotii superest. Quod amare solebam, iam non amo; mentior: amo, sed parcius; iterum ecce mentitus sum: amo, sed uerecundius, sed tristius; iamtandem uerum dixi. Sic est enim; amo, sed quod non amare amem, quod odisse cupiam; amo tamen, sed inuitus, sed coactus, sed maestus et lugens. Et in me ipso uersiculi illius famosissimi sententiam miser experior: "Odero, si potero; si non, inuitus amabo". [22] Nondum mihi tertius annus effluxit, ex quo uoluntas illa peruersa et nequam, quae me totum habebat et in aula cordis mei sola sine contradictore regnabat, coepit aliam habere rebellem et reluctantem sibi, inter quas iamdudum in campis cogitationum mearum de utriusque hominis imperio laboriosissima et anceps etiam nunc pugna conseritur. Sic per exactum decennium cogitatione uoluebar. [23] Hinc iam curas meas in anteriora mittebam, et quaerebam ex me ipse: «si tibi forte contingeret per alia duo lustra uolatilem hanc uitam producere, tantumque pro rata temporis ad uirtutem accedere quantum hoc biennio, per congressum nouae contra ueterem uoluntatis, ab obstinatione pristina recessisti, nonne tunc posses, etsi non certus at saltem sperans, quadragesimo aetatis anno mortem oppetere et illud residuum uitae in senium abeuntis aequa mente negligere ?» [24] Haec atque his similes cogitationes in pectore meo recursabant, Pater. De prouectu meo gaudebam, imperfectum meum flebam et mutabilitatem communem humanorum actuum miserabar; et quem in locum, quam ob causam uenissem, quodammodo uidebar oblitus, donec, ut omissis curis, quibus alter locus esset opportunior, respicerem et uiderem quae uisurus adueneram - instare enim tempus abeundi, quod inclinaret iam sol et umbra montis excresceret, admonitus et uelut expergefactus -, uerto me in tergum, ad occidentem respiciens. [25] Limes ille Galliarum et Hispaniae, Pyrenaeus uertex, inde non cernitur, nullius quem sciam obicis interuentu, sed sola fragilitate mortalis uisus; Lugdunensis autem prouinciae montes ad dexteram, ad laeuam uero Massiliae fretum et quod Aquas Mortuas uerberat, aliquot dierum spatio distantia, praeclarissime uidebantur; Rhodanus ipse sub oculis nostris erat. [26] Quae dum mirarer singula et nunc terrenum aliquid saperem, nunc exemplo corporis animum ad altiora subueherem, uisum est mihi Confessionum Augustini librum, caritatis tuae munus, inspicere; quem et conditoris et donatoris in memoriam seruo habeoque semper in manibus: pugillare opusculum, perexigui uoluminis sed infinitae dulcedinis. Aperio, lecturus quicquid occurreret; quid enim nisi pium et deuotum posset occurrere ? [27] Forte autem decimus illius operis liber oblatus est. Frater exspectans per os meum ab Augustino aliquid audire, intentis auribus stabat. Deum testor ipsumque qui aderat, quod ubi primum defixi oculos, scriptum erat: «Et eunt homines admirari alta montium et ingentes fluctus maris et latissimos lapsus fluminum et oceani ambitum et gyros siderum, et relinquunt se ipsos.» [28] Obstupui, fateor; audiendique auidum fratrem rogans ne mihi molestus esset, librum clausi, iratus mihimet quod nunc etiam terrestria mirarer, qui iampridem ab ipsis gentium philosophis discere debuissem nihil praeter animum esse mirabile, cui magno nihil est magnum. [29] Tunc uero montem satis uidisse contentus, in me ipsum interiores oculos reflexi, et ex illa hora non fuit qui me loquentem audiret donec ad ima peruenimus; satis mihi taciti negotii uerbum illud adtulerat. [30] Nec opinari poteram id fortuito contigisse, sed quicquid ibi legeram, mihi et non alteri dictum rebar; recolens quod idem de se ipso suspicatus olim esset Augustinus, quando in lectione codicis Apostolici, ut ipse refert, primum sibi illud occurrit: «Non in comissationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione; sed induite Dominum Iesum Christum, et carnis prouidentiam ne feceritis in concupiscentiis uestris.» [31] Quod iam ante Antonio acciderat, quando audito Euangelio ubi scriptum est: «si uis perfectus esse, uade et uende omnia tua quaecumque habes et da pauperibus, et ueni et sequere me et habebis thesaurum in caelis», ueluti propter se haec esse scriptura recitata, ut scriptor rerum eius Athanasius ait, ad se dominicum traxit imperium. [32] Et sicut Antonius, his auditis, aliud non quaesiuit, et sicut Augustinus, his lectis, ulterius non processit, sic et mihi in paucis uerbis quae praemisi, totius lectionis terminus fuit, in silentio cogitanti quanta mortalibus consilii esset inopia, qui, nobilissima sui parte neglecta, diffundantur in plurima et inanibus spectaculis euanescant, quod intus inueniri poterat, quaerentes extrinsecus; admirantique nobilitatem animi nostri, nisi sponte degenerans ab originis suae primordiis aberrasset, et quae sibi dederat in honorem Deus, ipse in opprobrium conuertisset. [33] Quotiens, putas, illo die, rediens et in tergum uersus, cacumen montis adspexi! et uix unius cubiti altitudo uisa est prae altitudine contemplationis humanae, siquis eam non in lutum terrenae foeditatis immergeret. illud quoque per singulos passus occurrebat: si tantum sudoris ac laboris, ut corpus caelo paululum proximius fieret, subire non piguit, quae crux, quis carcer, quis equuleus deberet terrere animum appropinquantem Deo, turgidumque cacumen insolentiae et mortalia fata calcantem ? [34] et hoc: quotocuique accidet, ut ab hac semita, uel durarum metu rerum uel mollium cupidine, non diuertat ? O nimium felix ! siquis usquam est, de illo sensisse arbitrer Poetam: Felix qui potuit rerum cognoscere causas Atque metus omnes et inexorabile fatum Subiecit pedibus strepitumque Acherontis auari ! O quanto studio laborandum esset, non ut altiorem terram, sed ut elatos terrenis impulsibus appetitus sub pedibus haberemus ! [35] Hos inter undosi pectoris motus, sine sensu scrupulosi tramitis, ad illud hospitiolum rusticum unde ante lucem moueram, profunda nocte remeaui, et luna pernox gratum obsequium praestabat euntibus. Interim ergo, dum famulos apparandae cenae studium exercet, solus ego in partem domus abditam perrexi, haec tibi, raptim et ex tempore, scripturus; ne, si distulissem, pro uarietate locorum mutatis forsan adfectibus, scribendi propositum deferueret. [36] Vide itaque, Pater amantissime, quam nihil in me oculis tuis occultum uelim, qui tibi nedum uniuersam uitam meam sed cogitatus singulos tam diligenter aperio; pro quibus ora, quaeso, ut tamdiu uagi et instabiles aliquando subsistant, et inutiliter per multa iactati, ad unum, bonum, uerum, certum, stabile se conuertant. Vale. VI Kal- Maias, Malausanae.