DE PUBLIO CORNELIO SCIPIONE AFRICANO (ms gamma) 1 [1] Hunc «non sue modo etatis maximum ducem sed omnis ante se memorie omnium gentium cuilibet regum imperatorum ue parem» ait Liuius, ueritus forsan Augustum Cesarem dominum suum, siquid amplius dixisset, offendere. Florus autem historicus, ut qui nil tale metueret, plane «omnium et ante et postea ducum» maximum ducem dicit. Quod nec tantus hostis Hanibal ipse dissimulat, si uerum est illud apud Ephesum, quo et ille uictus ad Anthiocum profugerat et hic ad regem romanus legatus accesserat, inter eos habitum colloquium, grecis ac latinis memoratum scriptoribus. Quo interroganti Hanibalem Scipioni quem is summum imperatorum qui fuissent omnibus seculis iudicaret, respondit Hanibal 'Alexandrum'; quem secundum, 'Pyrrum', et utriusque sententie rationem attulit; tum ex ordine prosequenti quem tertium poneret, incuntanter se se posuit. Cumque subridens Scipio quesiuisset: 'Quem tu, Hanibal, te faceres quotum ue te poneres, si me uicisses?', 'Tunc' inquit ille 'me hauddubie omnium seculorum ac gentium imperatoribus anteferrem'. Quo responso clare innuit, cum de summis ducibus quereretur, ceu prorsus incomparabilem cuntisque dissimilem Scipionem excipi. Profecto autem, quamuis duo illi de quibus modo diximus scriptores horum duorum ducum Scipionis et Hanibalis laudes iuncta narratione permisceant, dum simul de ambobus agentes ducum maximos dicunt, largiter tamen inter eos refers. Bellice laudes Hanibalis, et multe et magne, crudelitate ac perfidia et uitiis fedantur ingentibus; Scipio iustissimus mitissimus omnium, neque morum suauitate clementiaque et fide quam bello minor fuit. Ad hec Hanibal multa sepe per insidias fecit et uim martiam callido iuuit ingenio; Scipioni uirtus alia et mos alius bellandi: raro unquam nisi aperta uicit acie. Denique, si res omnis a fine cognoscitur, Hanibalem tot ducum exercituumque uictorem, duratum armis successibusque fidentem, pene adolescens Scipio et, quod mireris, illius in patria sic non tantum prelio sed et bello strauit, ut et nunquam resurgeret penitusque se uictum ingenue fateretur. [2] Huic ergo, de quo ista premiserim ut intelligat lector quem in manus uirum sumpserit, forma corporis rara quidem et excellens usque ad spectantium stuporem, et maiestas quedam multum fame et gratie popularis addiderant, atque in primis mos ille percelebris, ex quo uirilem primum togam induit nunquam dum Rome esset intermissus, omni die priusquam publici priuatique aliquid ageret in Capitolium ascendendi et in cella Iouis considendi; unde, cum solus ibi aliquantulum temporis in silentio exegisset, ad agendas res spei plenus atque alacer procedebat. Nec solus ipse, sed populus de eo fiduciam ingentem ualida opinione conceperat prospere euenturum quicquid ille promitteret; erat enim non ea sola credulitas animis insita, diuino monitu atque instinctu fieri omnia, sed diuina illum quoque stirpe progenitum. Que res fabulis, ut fit, quibusdam locum fecerat; et ipse hunc honorificum sibi suorum ciuium errorem mira arte fouebat, neque quod credebatur affirmando, ne mentiretur, neque negando, ne minueret aut tolleret quem auctum potius ac perpetuum cupiebat. Sed ut ad res gestas uiri ueniam, hic dum primum pubesceret eo prelio, quo Romanos Hanibal ad Ticinum fudit, patrem consulem bellique ducem, affectum graui uulnere et ab hostibus circumseptum, periculo mortis eripuit. Sic ex illa acie, unde ueteranis et peritis militie euasisse satis fuit, Scipio id etatis seruati ducis et ciuis et patris, publice scilicet ac priuate pietatis, triplicem meruit coronam, clarum magni futuri ducis initium. Inde admodum adolescens post Canensem cladem, «pene ultimum uulnus imperii» ut scriptum est, delata ad eum atque ad Appium Claudium Pulcrum summa rerum afflictarum, deliberantibus quid agendum in tanta calamitate publica cum subito nuntiatum esset frustra eos laborare, nam seorsum aliud principe L. Cecilio Metello fuge solius et relinquende Italie consilium agitari, cuntis inopine rei metu ac dolore torpentibus deque hoc ipso consultandum decernentibus, Scipio tunc tribumus militum non consilio opus esse sed facto ait, iussisque se sequi qui rem publicam saluam uellent, quasi hostium ciuium castra perrupit strictoque gladio super capita deliberantium clara uoce iurauit se neque rem publicam atque Italiam deserturum, neque deseri a romano ciue passurum, sic Metello ceterisque qui aderant aut iurandum aut illico moriendum esse testatus; exterritisque omnibus haud aliter quam si cruentum quisque supra caput Hanibalem uidisset, et iurantibus ut iniunctum erat, seque illi regendos seruandosque tradentibus, uirtute unius adolescentis consilium illud infame discussum est reditumque ad salubriora consilia. [3] Primus illi honos urbanus curulis edilitas fuit, in cuius petitione cum obtentu etatis tribuni plebis obstarent, uerecunde ille ut etatem decebat in contionem progressus, 'Si me' inquit 'edilem facere Romani omnes uolunt, satis annorum habeo'. Quo dicto edilem tribus omnes tam concorditer dixerunt ut tribuni uicti pudore et fauore illo populi sic consentientis abscederent. Non longe post, Scipionibus magnis, patre huius ac patruo, prope simul per insidias Carthaginensium cesis et Hispaniis pene amissis, dum et populum dolor ingens et cura grauis patres angeret, quis perditis rebus dux ydoneus ac successor tantis ducibus mitteretur (non is quidem consul, nam duobus in republica consulibus addi tertium non licebat, scilicet proconsul); dumque omnes qui solebant militiam que plurimum periculi haberet ambire, tunc se metu gelidi et insueta rerum desperatione retraherent, essetque hinc in animis omnium tristitia et meror et renouata calamitatum publicarum recordatio tam nichil spei ad tutelam imperii superesse cernentium, Scipio quattuor et uiginti annos natus in comitio mira securitate se obtulit ad publicam simul et domesticam ultionem. Qui, postquam conspectus in comitio populi oculos in se uertit, ineffabili consensu ad imperium in Hispania gerendum est electus; postquam uero fauentium feruore compresso uoluntatis in locum ratio successit, hinc etas nondum solida inde Scipionum in Hispaniis parum faustum nomen et memoria noue cladis terrere animos fecit. Quo ille agnito contionem aduocans, sic de etate sua deque imperio et instanti bello grauiter magnificeque disseruit, ut tepentes animos non modo pristinum in feruorem fando reduceret sed maioribus noue quoque fiducie flammis incenderet. Supplemento igitur exercitus qui in Hispania supererat accepto profectus, cum Terraconem peruenisset, ante omnia legationibus uicinarum gentium auditis, que alternis partium euentibus consilii incerte erant, tam excelso simul mitique animo respondit, ut et in uerbis eius fides esset et autoritas, et in animis omnium non amicorum modo sed hostium quoque ingens quedam de uirtutibus noui ducis opinio atque indubitatum de felicitate presagium. Sic aduentu suo sotios firmauit, hostes terruit. Ambitis amicorum urbibus hibernisque aditis, collaudatis quorum fide atque opera in occasu ducum romanum imperium in Hispania non ruisset, atque in primis L. Martio, cuius uirtute precipue et reliquie legionum salue erant et respublica illis in partibus ad eum diem steterat, tam familiariter tantoque illum in honore secum habuit ut constaret, quod maxime generosi animi signum est, non timere eum ne quantalibet cuiusquam sue glorie uirtus officeret. 2 [1] Primum opus bellicum Carthago Hispana, urbs preualida ac munita. Hanc aggressus mira sua constantia multoque militum labore, ab ea tandem parte qua mari cingitur eo ipso die quo illam adiit et urbem ui et arcem et, qui arci preerat, Magonem quendam ex Penorum ducibus per deditionem cepit. Inde, omissa cede, ad predam tota urbe discursum est; et uix tandem sero militibus quies data. Ibi uero dux romanus sue continentie et integritatis clarissima prebuit argumenta, in militibus honorandis pro suo quenque merito, in obsidibus consolandis, in captiuis sine precio relaxandis, multo autem maxime circa exactissimam custodiam matronarum ac uirginum captiuarum, quam ita gessit ut uix senex quicunque castissimus potuisset, cum forma etas ac uictoria in diuersum posset hortari. Virginem inter cuntas formosissimam, Luteio Celtiberorum principi desponsatam, uerecundius – sic res poscere uisa est – asseruari iussam, sponso ad se ac parentibus euocatis, ingens donum mitibus uerbis accumulans, gratis reddidit, nil aliud pactus cum Luteio quam ut in animum induceret esse amicus populi romani, testatusque nullam in terris optabiliorem amicitiam fore, nullum odium funestius. Dehinc a parentibus magnum quod pro redemptione filie auri pondus attulerant uehementer oratus dono accipere, ante pedes expositum, in augmentum dotis sponso dedit. Quo merito uictus ille abiit, nilque aliud quam tantis se se imparem fassus honoribus, deosque in premium delegans, implensque omnia dignissimis laudibus et fama uiri: apparuisse deiformem iuuenem romanum cunta armis nec minus mansuetudine ac liberalitate superantem. Et post dies paucos, memor beneficiorum, cum mille trecentis equitibus ad romani ducis reuersus obsequium, alios Hispanorum principes imitandi studio accendit. Transiuerunt ad Scipionem, fama eius illecti, multi insignes uiri in quibus Indibilis ac Mandonius fratres; quamuis hi duo suam in perniciem fedifragi, romanam clementiam bis experti iram tandem uoluerint experiri. Scipio, his actis, Lelium, qui Magonem cum quindecim senatoribus hostium simul captis duceret nuntiaretque uictoriam, Romam misit; ipse uero legionibus et classibus exercendis, fabricandisque ac tergendis armis ac machinis, bellatorumque animis atque corporibus in prelium acuendis, insuper et menibus capte urbis reformandis qua concussa erant reliquum tempus egit; donec inde discedere ac Terraconem redire consilium fuit. Hec ad Carthaginem nouam gesta. [2] His permotus Hasdrubal frater Hanibalis, secundus a fratre dux Carthaginensium, cum augeri in dies rem romanam minui punicam uideret, antequam omnia perirent transigendum armis statuit. Nec segnior ad certamen erat Scipio; et suapte natura pugne auidum illa etiam urgebat cura, inter ne moras hostium exercitus iungerentur, tutiusque cum singulis congredi quam cum omnibus arbitrabatur. Et sic erat. Cum, suis ergo respectibus utrunque trahentibus, ultro appropinquassent iamque in campis ad Betulam urbem castris castra iunxissent, animosis hostium insultibus refrixit repente Hasbrudal, mutauitque consilium, inque editum collem seque et copias recepit. Quomodo autem paulo altior tellus arceret quos nec mare nec menia nec turres turbium arcuissent? Aggressus locum dux romanus expugnauit, uixque inter tumultum duce hostium dilapso, cesa hominum octo milia, capta autem peditum decem milia, equitum duo milia; e quibus Hispani omnes sine precio dimissi, Afri uero iure belli libertate perdita seruilem in modum uenditi. Quibus rebus in stuporem primo postea in amorem acti, Hispanorum populi Scipionem regem alacri dixere consensu. Quos ille, mox indicto silentio, admonuit inconsultis fauoribus abstinerent, opinionem de se quam uellent taciti tenerent: regis nomen cuntis gentibus uerendum, Rome inuisum importunum graue; sibi regium animum non deesse, sufficere autem nomen imperatoris quo Romani exercitus suos duces nuncupare sint soliti. Nondum nempe nomen imperii eo fastigii conscenderat, unde et reges et rempublicam infra se cerneret. Eminuit sane in uerbis altitudo uigorque animi, quem barbari quoque perpenderent, regnum et que homines summa ducunt uelut infima despectantis. Ex hac preda hispanis mumera sunt collata principibus, nominatim Indibili trecenti equi suo arbitrio deligendi. Inter uenales Afros inuentus puer, Massinisse Numidarum regis ex sorore nepos, qui, ab eo uetitus arma contingere, puerili uanitate equo atque armis arreptis clanculum, illo ignaro uenisset in prelium; perductus ad Scipionem et an ad auunculum redire uellet interrogatus, cum se id maxime cupere letis cum lacrimis respondisset, falerato equo anuloque aureo donatus et romana atque hispana ueste, comitatu addito remissus, Massinisse animum sic inflexit ut, qui primus semper in equitatu Carthaginensium fuisset, ex illa hora concupisceret amicitiam Romanorum. Quam non statim, difficilis est enim repentina mutatio, sed aliquanto post, certe quam primum facultas oblata est, ipso cum Scipione contraxit, unam hanc ob causam ex Africa in Hispaniam transgressus; eamque et secum et cum tota gente Cornelia quin et cum populo romano constantissime tenuit, ita ut nunquam alterius externi regis amicitia cum Romanis usque ad ultimum longissime uite tempus pari fide seruata sit. Hasdrubal aduerso concussus prelio et, seu omnium Hispanorum animos ad Scipionem uersos esse uersumque iri cogitans, seu in Italia, ubi frater et fons belli erat, magis necessarium se ratus, paulo post toti cessit Hispanie. [3] Tres hinc duces totidemque exercitus Penorum his finibus rem gerebant: alter Hasdrubal, Gisgonis filius, ulteriorem Hispaniam tenebat, Mago et Hanno fratres Hanibalis citeriorem. Contra hos duos Scipionis dux Sillanus missus, eos prelio uicit et Hannonem cepit; Magonem magna exercitus cum parte fuga abstulit ad Hasdrubalem in Gaditaniam. Eodem Scipio, nichil differendum ratus, magnis contendit itineribus. Cuius aduentum Hasdrubal presentiens, fugienti similior quam eunti, Gades atque Occeanum petiit, exercitu huc illuc per urbes situ murisque ualidas disperso. Scipio, consilium hostis intelligens fragmentaque belli carptim persequi operosum magis esse quam gloriosum uidens, redeundi consilium cepit fratremque suum cum Hannone duce hostium captiuisque aliis nobilibus Romam misit. Per hos dies inde Hasdrubal et Mago, reparato ingenti equitum ac peditum exercitu, ad Silipiam urbem castrametati sunt, parati animis ad prelium. Scipio, re comperta, impigre ad hostes iter tendit; iamque ad Betulam urbem illis proximam peruenerat. Illic inter metandum castra punici equitatus incursu acris pugna conserta est; in qua Peni tandem terga uertentes haud segnius quam uenerant abiere. Nec minus Hasdrubal, seu spe uictorie seu tedio laborum, fortune ultimo rem commisit euentui: pugnatum est magnis utriusque uiribus, sed uirtute et consilio Scipionis fusi hostes fugatusque Hasdrubal; et eodem expugnata impetu castra forent ni tempestas subita imberque terribilis uetuisset. Hec inter transeuntibus ad Romanos hinc inde principibus ac populis regionum, Hasdrubal retinende Hispanie spe amissa motis castris noctu abiit; quod ubi mane sensit Scipio raptim profugos insequitur. Quos cum premissi equites primum attigissent, nunc cedendo resistentes nunc cedentes retardando, spatium assequendi legionibus prebuere; quarum superuentu omnis omissa defensio, omnis in fuga spes reposita est, illa etiam inanis: fessi ac deprehensi hostes magna strage deleti sunt. Dux cum reliquiis cesi exercitus in montes uicinos fugiens loco aspero castra muniit; nec sic quidem dum in continenti esset se securum ratus, mare proximum ingressus noctu desertis suis Gades rapto se se contulit nauigio; ac tum demum memor comitis, ipsas quibus traiecerat remisit ad Magonem naues; quibus ille, olim particeps belli nunc fuge, eum Gladibus assecutus est, necdum quoque locis fisi donec citra mare essent, fugam in Africam parabant. Scipio hostes euanuisse conspiciens, ne frustra ibi tempus tereret, lentis retro passibus, componendo interim regionum statu librandisque populorum ac principum erga se meritis, Terraconem rediit ad expugnanda castra hostium a ducibus derelicta, Sillano ibi dimisso cum mille equitum et decem milium peditum presidio. Qui, impigre rebus gestis, breui ducem consecutus capta castra et debellatum nuntians, magno cum numero nobilium captiuorum ipse quoque Romam missus est, uictoriarum et recepte nuntius prouincie. 3 [1] Sic Hispanie, per Scipionem quinto anno postquam ad eas uenerat composite et iugo Carthaginensium erepte, quattuor eorum exercitibus et totidem ducibus fugatis cesis captis, ad romanum imperium rediere. Que quamuis merito magna omnibus uiderentur, illi soli a quo gesta erant perexigua et gerendorum quedam quasi preludia uidebantur, animo Africam magnamque Carthaginem iam uoluenti. In quam rem conquirendas iam nunc uires prouidens, maximeque regum amicitias comparandas, ad Siphacem, ea tempestate potentissimum Africe regum, Lelium cum muneribus direxit, haud ignarus uetustum regis fedus cum Carthaginensibus esse, sed cogitans barbaricam fidem cum fortuna flecti facilem. Neque aliter accidit. Nam rex, fama nominis et rerum gestarum gloria illectus, et secum reputans res romanas in Italia iam secundas in Hispania solas esse, contraque res Carthaginensium in Italia debilitatas in Hispania iam extinctas, legationem quidem cupidis auribus audiuit et amicitie mentionem incuntanter amplexus est; non posse autem ait fedus ac fidei uinculum nisi datis dextris cum presente firmare. Ita Lelius re infecta sed securi tantum sui ducis aduentus obstricta regis fide reuertitur. Quod ubi Scipio intellexit, rei auidus gerende, que ad summam rerum et belli totius effectum, seu potentiam regis inspiceres seu terrarum situm, oportuna ut erat et efficax uidebatur, querique magno quamuis precio dignam extimans, Terracone digressus, relicto ibi L. Martio, confestim terrestri calle Carthaginem adiit, quod breuior inde esset in Africam transitus. Ibi quoque Sillano ad presidium dimisso, ipse cum Lelio funem soluit et duabus tantum nauibus, seu quia plures tunc non aderant seu nauigatio ut esset occultior, traiecit ad regem. Quod ut animose gestum et intrepide nullus neget, sic fortasse aliquis prudenter factumque negauerit grauiter et temerariam potius quam maturam dixerit uirtutem, in duabus quinqueremibus et barbari regis fide ambigua suum caput, imo exercitus, imo reipublice salutem ponere; sicut sibi postmodum in senatu a Quinto Fabio Maximo mordaciter exprobratum scimus et a scriptoribus rerum inter temeraria numeratum. Sed immensa spes ardorque animi ad summa tendentis per circumfusa pericula nullius, preter ueram et excelsam gloriam et quem mente conceperat belli exitum, rei memorem trahebat. Ut sane conspectior casus esset euentu mirabili factum est. Tum nempe, dum Scipio terre appropinquabat, septem naues Hasdrubalis ex Hispania fugientis, ut est dictum, portum iam tenebant. Visis ergo duabus nauibus cognitoque quod hostium essent creditoque, quod simillimum ueri erat, posse paucas a multis facile superari, dato ad occurrendum signo iussu ducis ad arma discursum est; poteratque in summum res uenire discrimen, nisi quod inter moras nautarum due ille Scipionis naues uento ualido impellente portum subiere, ubi iam regis imperio nulla tumultuandi licentia sed omnibus omnia tuta erant. Sic conatu irrito a duobus simul ducibus aduersarum partium in terram descensum itumque ad regem est. Uterque comiter exceptus inuitatusque hospitio; idque sibi rex haud hercle immerito gloriosum duxit, duos principes duarum hauddubie toto orbe potentissimarum gentium ad eius amicitiam postulandam una hora suam in regiam conuenisse, tractauitque ut, quoniam eos sors ceu diuino nutu uno tempore unum in locum contraxisset, de pace colloquerentur. Negante autem Scipione priuatas sibi cum Hasdrubale inimicitias ullas esse, nec de publicis iniussu patrum se ausurum loqui affirmante, quod sibi bellum gerere non de pace agere esset iniunctum, institit rex obnixe admodum ut, cum ambo simul hospites sui essent, non grauaretur in comuni simul esse conuiuio. Quod cum Scipio non negasset, cenatum apud regem est simulque, quoniam ita sibi placitum, et coniunctis sedibus magni illi duo hostes et hospites discubuerunt. Ea uero affabilitas romano duci, ea morum suauitas et is lepos fuit, ut non modo regem barbarum et ignotum, sed acerrimum inimicum fando ad se amandum, quantum est in hoste possibile, mirandumque compelleret. Ita quem insignem bello atque inter arma metuendum senserat, inermem in colloquio sentiebat amabilem et, quod de paucissimis lectum auditum ue est, quem absentem fama mirabilem fecerat mirabiliorem presentia faciebat. Verum enimuero quod mirabatur id timebat et, si dici potest, quod amabat oderat; nempe uirtutem hostis sibi ac suis aduersam et tunc et in posterum sentiebat. Neque uero aliter quam presagiebat accidit, ut sicut Hanibalem Italie sic Africe uastitas Scipionem sequeretur, utque in presens rex, spreto federe punico, romanam complecteretur amicitiam; quamobrem non tam deinceps de Hispania perdita dolendum, quam de perdenda Africa metuendum. Hos tacitos cogitatus hostis in pectore romani ducis uirtus nota pepererat. 4 [1] Scipio federibus cum rege percussis in Hispaniam reuersus, etsi terror omnis Carthaginensium uel pulsus inde uel compressus ibi esset, quorundam tamen Hispanorum perfidiam dignam supplicio iudicabat. Horum simul urbes duas, alteram per legatos alteram per se ipsum, iusta ira concitatus aggreditur. Castulonenses cesis Scipionibus fidem cum fortuna comuni hominum more mutauerant et ad Penos defecerant; Iliturgitani, haudquaquam contenti fregisse fidem ni perfidiam seuitia cumulassent, romanorum exercituum reliquias ad se confugientes occiderant. Hi obstinatissime restiterunt, ut qui scirent seu pugnantibus seu cedentibus moriendum esse. Parati instructique hostem expectabant; non fetialis aut ullus omnino romani ducis nuntius sed conscientia scelerum et uenie desperatio bellum eis indixerant. Una erat ad milites Scipionis adhortatio: multo asperius cum his quam cum Carthaginensibus decertandum, cum illis enim de imperio comuni et gloria et superioritate, cum his autem de perfidia et crudelitate eorum propria et proditione certari; ulciscerentur ergo commilitones suos ab his nefarie trucidatos, ulciscerentur et se ipsos, si eorum forte in manus casu simili peruenissent pari immanitate trucidandos, exemplumque omnibus seculis ac gentibus memorandum darent, nequis unquam in quacunque fortuna romanum militem aut romanum ciuem uiolabilem extimaret. His hortatibus uniuersi et suo quisque odio instigati, urbem scalis ad muros applicitis inuadunt. Sed presens mortis metus non bellatores tantum uiros, sed omnem sexum, omnem etatem ad tutelam misere urbis armauerat. Sepe igitur summa ui et multo militum sudore ac sanguine frustra retentati erant, cum alter alterum hortaretur et diceret non ex se uictoriam non uel predam sed supplicium queri, et aut bellantibus uirum more aut captis ritu pecudum occumbendum fore, et irati ac superbi uictoris cultro iugulum porrigendum, et hec omnia patienda esse coram parentibus atque coniugibus et liberis, et eadem mox ludibria seu grauiora passuris. His ultro citroque uocum stimulis et hinc iusto odio illinc iusto metu cum aliquandiu pari Marte certatum esset, et tandem oppugnatio ualida sed aliquanto ualidior defensio uideretur, et ille Hispaniarum uictor exercitus ante unius portas oppidi insolito torpore lentesceret, iratus Scipio, castigata militum segnitie et arrepta scala, in murum scandere ceperat, non sine manifesto periculo; quo spectaculo concussi omnes neque aliter tremefacti quam si in capite unius omnium uita periclitaretur, undique igitur in muros renouato mentium ardore feruidoque ruunt impetu. Qui sustineri non potuit: fracta omnis obstinatio, capta urbs, inque omne genus hominum seuitum; misericordiam ira calcauerat. Sic ad Iliturgiam romana manus romanum sanguinem ulta est. Ad Castulonem lenior uictoria; nam nec tantum scelus admiserant, nec ui capti erant, nec supplicium pertinacia sed misericordiam deditione meruerant. Victor inde reuersus Carthaginem, uota diis soluit; fecit et funebres ludos et gladiatorium spectaculum insigne in memoriam patris et patrui illis in regionibus pro republica peremptorum. [2] Sub idem tempus multas quoque urbes alias male de imperio meritas per legatos cepit. Unius quoniam memorabilis furor fuit, attingendus est. Astaba urbs tunc maxime in Romanos perfidiam suam exercuerat, quando maxime necessaria fides erat. Hanc cum uallasset obsidio, ciues rabidi et ex memoria criminum de misericordia desperantes et diffisi menibus, ingenti lignorum strue foro medio congesta, cum coniuges filiosque superimposuissent aurumque et argentum et siquid usquam carum publice aut priuatim urbi fuerat, quinquaginta iuuenibus armatis ferro ac facibus ad custodiam dimissis, truci sub execratione iusserunt ut, quandiu spei aliquid superesset, comunes omnium fortunas singulari fide sua ac pietate seruarent; sin extintam spem collapsamque rem cernerent, certi omnes qui in prelium exissent penitus absumptos, ipsi quoque sibi ac reliquis consulerent; neu ab executione preclari operis metu aliquo uel inani pietate desisterent sed, ut que seruari nullo possent modo pie potius suorum quam superbe manus hostium uastarent, cuncta mox uel ferro uel igne consumerent seque incendio extremos inicerent, nequid omnino superesset in quod ira uictoris excandesceret. Atque ita rebus domesticis, uelut ultima uoluntate dispositis, omni penitus spe salutis aut rei alterius quam non inulte mortis abiecta, portas aperuere et, horrisono impetu in romanas acies inuecti, turbarunt primos ordines cum inopina prorsus eruptione tum rabie ac desperatione pugnantium. Ad extremum cesi omnes in prelio, et qui in urbe substiterant incensi omnes atque omnia. Sic completa dispositione testantium, prede nullus aut uindicte locus: ipsi se punierant qui peccarant; solo de nomine nudisque de menibus uictoria inops fuit. [3] His actis purgataque externis simul atque internis malis Hispania, nequid otii solicitus dux haberet neue unquam tantus bellator absque bello esset, ab hostibus feriantem morbus inuasit. Veram autem morbi famam falsus rumor mortis insecutus maximorum motuum causa fuit: rebellionis in prouincia, seditionis in castris. Ipse uero preter spem hominum sanitati redditus, utranque solita uirtute compescuit et seditionem quidem prius quia propius periculum erat, triginta sontium supplicio reliquorum increpatione acri et dulci tandem uenia sedauit. Seditione militum compressa ad rebellionem hostilem compescendam uersus, Indibilem ac Mandonium fratres, qui eadem spe qua milites rebellarant et sue fidei et beneficiorum ducis immemores, duobus magnis preliis et multa strage hominum fudit. Qui, bis uicti uiribusque iam propriis diffisi, ad expertam notamque uictoris clementiam confugerunt. Quibus ille pergrauiter increpitis, ueniam non negauit et, cum auferri arma dedititiis, imponi presidia, obsides imperari mos antiquus Romanorum esset, nichil horum fecit, esse ea dicens haud satis generosa pignora de rebellione timentium: se nichil inde solicitum, sed illorum fidem siqua esset iterum experiri malle quam impotentiam rebellandi; proinde, si sibi utile arbitrarentur, pro libito insanirent, nec semper forte tam facile misericordiam reperturi; non se ab immeritis obsidibus sed ab eis ipsis, non inermibus sed armatis, neque arcium presidio sed aperta acie equis in campis uiolate fidei, si res poscat, supplicia petiturum. Qui tamen nichilominus post reditum ducis in Italiam rebellarunt iterum, nec offensa nec spe alia impulsi aut omnino aliam ob causam, nisi quod ingens admiratio Scipionis ceterorum omnium romanorum ducum contemptum illis inuexerat; nullum alium mirari poterant aut uereri; omnes alios qui fuissent clari bellis absumptos, hunc unum clarissimum superesse persuasum erat. Sed re experti didicerunt esse non solum alios Romanis duces, sed legatos etiam Scipionis eorum insolentie satis esse. A quibus uicti ambo et per suos populares, quibus aliter spes uenie non dabatur, captus Mandonius traditusque Romanis ad supplicium fuit. Sed reuertor ad ordinem. Mago itaque frater Hanibalis, qui primus ex rebellione horum ac seditione illa castrensi plurimum uane spei cupida mente conceperat, cunta uirtuti romani ducis iam cessisse uidens, rebus desperatis, tandem Gadibus, ubi aliquandiu nutanti animo manserat, totaque simul Hispania discessit. Quo digresso Gaditani, auaritiam ac seuitiam punicam non ferentes, quod nequicquam ante temptarant, se Romanis illico dediderunt. [4] Peractis omnibus que ad plenam uictoriam spectarent, Scipio, legatis commissa prouincia, Romam rediit et, quanquam non triumpho sed triumphis digna gessisset, sine triumpho tamen, quia sine magistratu ordinario gesta erant. At triumpho quolibet maior erat hominum fauor et opinio et concursus ad spectandam faciem uictoris, cuntis iam inde presagientibus ab hoc uno finem bello punico impositum iri. Proximis ergo comitiis summo consensu omnium consul factus eique decreta Sicilia prouincia est. Cumque ipse et uirtutis conscientia et prosperitatis fiducia non bellum modo ut gereret sed finiret sibi commissum et crederet et iactaret, atque ad hoc tenderet ut, sine quo finiri non posse bellum diceret, permitteretur ei legiones in Africam transportare, idque si senatus negaret a populo petiturus uideretur, magna patrum parte iuuenilibus inuidente uel non fidente consiliis, de hoc ipso inter Fabium Maximum principem tunc senatus et Scipionem preclaris orationibus altercatum est; obtinuitque ad extremum Scipio ut id ei liceret, si expediens reipublice iudicasset. Tunc Etrurie et Umbrie populis et in bellum et precipue in nouam classem ultro certatim auxilia offerentibus, in Siciliam traiecit. [5] Inde nisu atque ingenio auctis copiis, in Africam traiecturo subita spes affulsit Locros ex hostibus recuperandi, urbem italam quo ad Penos, feruente olim illorum felicitate, defecerat. Missis qui eam caperent, cum, arcium altera iam capta altera ab hoste retenta, in medio sepe pugnatum esset, ciuitas Penorum iniuriis fatigata ad Romanos rediit tota, preter arcem illam quam adhuc Peni habebant. Cuius ad auxilium cum ipse Hanibal festinasset, Scipio, audito quanto in discrimine res esset et aduentus Hanibalis rumore accepto, fratre ad tutelam insulo relicto, ipse etiam Locros uenit. Cuius Hanibal inscius die proximo cum, suis qui arci preerant signo dato ut pugnam inciperent, urbem esset aggressus, inopino portis apertis in eum factus est impetus; multisque suorum interfectis, ipso ut Scipionem illic esse cognouit, omissa spe aut recipiende urbis aut arcis defendende, misit ad eos qui illam tenebant ut euaderent; ipse tunc in castra remeauit. Nocte autem proxima motis castris abscessit, claro prorsus indicio se singulare aliquid in illo duce sentire. Scipio Africam suspirans, nequa eum occasio in Italia detineret, punitis defectionis auctoribus, populo autem castigato iussoque legatos ad senatum mittere, de Locrensibus qui decerneret, ipse quam primum in Siciliam rediit, dimisso Locris cum presidio Pleminio legato (Deus bone, quantum sepe maximorum quoque iudicia uirorum exorbitant ac falluntur!), perditissimo homine, auaritie inexplebilis, intolerande superbie, inhumane ire. Qui, digresso duce confestim in omne genus scelerum prolapsus, ita se gessit, nec solus ipse sed tribuni et milites sic certatim omnes se cuntis et in ciues et in se ipsos flagitiis inquinarunt, ut breui Carthaginensium nequitiam atque libidinem excusarent immeritumque ducem ignarumque omnium, quo per scelestos illos nebulones gererentur, graui premerent, que sepe unius ex culpa in alium oritur, infamia. Cui illa insuper accedebat, quod et in exercitu corrupta omnis disciplina militie et romanus mos extinctus ferebatur, eo priore grauior fama, quod illa legati et militum, ducis hec propria et periculosior culpa esset. De quibus rebus cum ad flebilem querelam locrensium legatorum et ad relatum plurimorum agitatum esset in senatu de retrahendo in urbem Scipione abrogandoque eius imperio, a multis quidem ante alios a Quinto Fabio Maximo acres in eum sententie dicte sunt. Vicit tandem mitior pars senatus ut, ad uidendum quo in statu res in castris essent, electi uiri quattuordecim mitterentur. Calamitatibus quoque Locrensium oportuno remedio consultum: inter cetera coniectus in uincla Pleminius, iussu Scipionis ut quidam scribunt, nam alii uariant, et cum complicibus scelerum Romam missus et in carcerem detrusus, dignum sceleribus suis exitum habuit. Scipio et relatu amicorum et literis re comperta, non uerbis sed factis castrensem illam suam expugnandam ratus infamiam, legatis lete primum susceptis hospitio et postea per omnia circumductis, situm castrorum et custodias, horrea quoque et armamentarium et instructam classem ostendit et armatas legiones equitum ac peditum atque omne robur bellatorum simul terra marique pugne simulacra fingentium, cunta denique sic parata sic nichil usquam negligentie aut defectus, quasi presentibus hostibus ea ipsa hora terra simul ac pelago de imperio ac salute pugnandum esset. Quibus uisis illico legati, orationibus suppressis quas rei natura respuebat, admirantes letique et taciti, non ut apparatus bellici aut spei ambigue, sed ut parte iam uictorie nuntii redierunt ac senatui et populo retulerunt aut illo duce et exercitu aut nullo unquam uinci posse Carthaginem. 5 [1] Sic infamia ut par fuit in gloriam uersa, Scipio, contractis ad Lilibeum copiis, precatus deos prima luce funem siculo soluit e litore et concursu ac stupore hominum, quantus nunquam alias, in Africam traiecit. Illic autem terrore hostium et consternatione terribili, ut plane deseri Africam putares, ad Pulcri promontorium, id est monti nomen, omine delectatus applicuit. Egressus in terram, pede forte offenso concidit, attonitisque qui aderant fedumque omen abhorrentibus, ipse illud quoque meliorem in partem alto animo detorquens, protentis brachiisque terram amplexus, «teneo te» inquit «Africa». Tum uicinis in collibus, quibus ex hinc Castra Cornelia nomen fuit, exercitum exposuit fixitque tentoria. Primo aduentu, misso ad obstandum equitatu hostium fuso, et prefecto equitum interfecto, simulque litoreis deuastatis agris, longe lateque metum sparserat, ita ut, Carthaginem perlata fama, et conclamatio et tumultus tota urbe ingens et fuerit, et porte trepidanter clause, quasi iamiam hostibus affuturis, uigilieque per noctem et custodie in muris presenti uelut obsidione disposite. Scipio a mari paululum semotus et caute, ut in hostico, loca oportuna preoccupans incedebat; iam urbem unam hostium ceperat et in ea octo milia hominum predeque satis alterius; quam, ne grauaret exercitum, in Siciliam misit. [2] Hinc, letis principiis ne deesset, ad Uticam obsidendam castra mouit, illam, si capi posset, bello ydoneam sedem ratus. Ibi uero agenti nuntiatur Hannonem, fratrem Hanibalis, multo cum equitatu Numidarum in armis esse, et haud procul inde abesse ad Salatiam urbem sub tectis agentes estatem; quod ille audiens contemptim «Sint uel plures» inquit «tali duce», premissaque ad eliciendum hostes equitatus parto Massinissa duce, ipse cum reliquo consecutus equitatu egressos incaute improuisus obtriuit, tribus equitum milibus partim captis partim cesis ipso cum duce, ut quidam tradidere, nam alii captum dicunt. Illud conuenit, seu capto seu ceso duce hostium exterritos equites per triginta passuum milia, prementibus terga uictoribus, sparsam fugam tenuisse; in qua plurimi perierunt, inter ceteros ducenti equites carthaginenses, in quibus aliqui et opibus insignes et sanguine. Hac uictoria et Salatia urbs capta seu dedita presidiumque ibi romanum impositum; et Scipio, totis septem diebus exercitu per fines circumducto, populatus omnia, aliquot urbibus atque oppidis expugnatis, ingenti hominum ac pecorum rerumque omnium preda honustus in castra reuertitur, nauesque illas onerarias, que primam predam tulerant et ceu ad presagium noue prede cum commeatu exercitui aduecto, eodem illo die quo equestris uictoria parta erat, redierant, rursus hostium refertas exuuiis in Siciliam remittit. Ipse omnibus aliis liber curis in presens, ad Uticam oppugnandam summis uiribus et tota mente conuertitur. 6 [1] Hec tam multa breui aduersa et tam uarii rerum motus Penos ad audendum pro salute aliquid exciuerant: iussus adesse Hasdrubal, oratus Siphax, qui barbarica leuitate icti cum Scipione federis immemor, filia Hasdrubalis in matrimonium accepta, et publice Carthaginensium precibus et priuatim puellaribus blanditiis expugnatus – et sunt omnium barbarorum ardentissimi in Venerem Numide –, Scipioni iam ante, dum adhuc esset in Sicilia, frustra legatis ad id missis, ne spe auxilii eius in Africam transiret edixerat. Hi duo igitur, octuaginta peditum tredecim equitum milibus armatis, hinc in aciem prodire et romanis castris appropinquare ausi, illinc hiems proxima effecerunt ut dux romanus obsidionem ualide et in cassum sepe tentate urbis intermitteret. Tuto igitur in colle litoreo ferme undique mari cincto sic castra disposuit, ut classis simul et exercitus hibernarent. Illic uero non segnis sed operosa ac solicita hiems acta: nullus dies otiosus transiit, nichil unquam de ardenti ducis intentione remissum, arma et omne opus bellicum summa diligentia curabantur. Preter multiplicem et opimam predam Africe, frumentum uestimenta et omne genus commeatuum e Sicilia Sardiniaque et Hispania totoque, ut dixerim sic, orbe conuehebantur; consules pretoresque romani, et qui in Italia et qui in prouinciis erant, pene suorum obliti munerum, unum animis uersi omnes in Scipionem, illi intendebant, illius nutum obseruabant, cuius in manibus status rerum uertebatur. Sic in hunc uirum res publica omnis incubuerat, cui, cum sepe hactenus in annum ut mos erat, nunc non temporis sed belli spatio, usque scilicet in finem, prorogatum erat imperium. Iamque hiems abierat et bella redierant, iam repetita Utice obsidio, et uicina iterum castris romanis castra hostium erant, nec iam instantis hora certaminis trahi posse uidebatur. Scipio, uigilantissimus ad omnia nilque uel minimum negligendum ratus, Siphacem interea contracte secum et confracte amicitie clam per nuntios admonebat, siqua forte uerecundia, siqua memoria tanti amici eousque uolubilem animum moueret, ut uoluptatibus satiato iantandem libidine potior fides esset. Ille autem eque inter Penos ac Romanos pacis, ut utrique suam in patriam redeuntes alienam in pace dimitterent, se sequestrum potius quam uel Romanis auxilio futurum uel Carthaginensibus defuturum offerebat. Que conditio, quanquam a proposito Scipionis longe esset, oblata tamen occasio uisa est feliciter rem gerendi: prebere igitur aurem uerbis, quibus animum non prebebat, proque hac re ire nuntii ac redire, multique cum legatis ad regem uiri fortes peritique militie seruili habitu transmitti, nunc hi nunc his redeuntibus alii atque inde alii, dumque legati de industria sermonem trahunt, illi per castra simulata leuitate discurrere singula ex commodo contemplantes. Cum iam satis itum satisque reditum resque satis multis cognita, nullo ordine multa desidia apud hostes agi omnia, castra regis arundinibus aridis materiaque incendiis apta constare, legati romani nolle amplius ducem suum longis pendere tractatibus ac uana pacis spe foueri aiunt: seu sua igitur uoluntas transigendo negotio satis esset, seu Hasdrubalis ac Penorum consensus exigeretur, maturaret quicquid id esset absoluere; pacem ac bellum simul esse non posse; alterum abici, eligi alterum oportere. Inter consultationes hostium et romanis exploratoribus cunta sepius spectandi, et romano duci preparandi omnia spatium, et in castris regis atque Hasdrubalis sub obtentu pacis belli obliuio et incuriositas custodie, et Carthagine contemptus Romanorum quasi pacem pre timore poscentium. Tandem itaque, cum ad Scipionem missus regis nuntius nescio quid iniquum attulisset, Scipio, etsi responsi certus, rem se tamen consilio positurum ait; et in crastinum pacem se suasisse, uerum nulli de consilio persuadere potuisse respondit. [2] Ita fractis indutiis et sublata pacis spe, summa ope Uticam aggreditur, ut quid agere meditaretur occuleret. Hinc exploratoribus in medium uocatis et quid uidissent iussis expromere, consilium ipse suum aperit ac, tribunis quid facto opus esset admonitis, proxime noctis initio aciem mouet, atque ad hostem paruo spatio distantem lento gressu media nocte peruenit; premissisque Lelio et Massinissa cum parte exercitus, et numidico equitatu, qui castra regis incenderent, obsecratisque ut nocturnam caliginem prouida mentis luce discutiant, ipse mediam inter regis et Hasdrubalis castra uallem occupat. Cumque, igne castris immisso, regius exercitus ignarus rei, fortuitum opinatus incendium, inermis ac semisopitus accurreret, in armatos lapsi occumbebant, et Penorum uigiles igne prospecto primum et mox ceteri experrecti ad ferendam opem sotiis pari opinione raperentur, in aciem Scipionis uie medio abditam incidebant, obtruncatisque omnibus non tantum odio sed cautela, ne dilapsus forte aliquis rem ut erat nuntiaret, tandem Scipio castra Carthaginensium nocturna trepidatione patentibus portis irrumpit incenditque; et siquid flammis omissum gladiis actum est. Rex atque Hasdrubal, soli cum parte exigua laceri exercitus elapsi, per tenebras euasere; quadraginta hostium milia ferro atque igne consumpta, quinque milia et eo amplius capta, quorum multi nobiles (senatores carthaginenses undecim), equi duo milia septingenti, elephanti sex capti, octo perierant; captus et armorum ingens cumulus, quem Scipio Vulcano sacrum iussit exuri. Ad hunc modum bina castra hostium nox una deleuerat. [3] Ab hac uictoria concussis Afrorum animis, ciuitates quedam Scipioni sponte dedite, atque ideo nil hostile perpesse, alie per uim capte et direpte diuisaque preda militibus. Hec per Africam gerebantur, Carthagine autem terror unus, consilia diuersa. Tandem illud de multis eligitur quod romane magnanimitatis exemplo reparandi belli erat. Recollectis itaque uiribus, Siphax et Hasdrubal cum exercitu triginta milium armatorum in aciem reuertuntur. Quod ubi audiuit Scipio miratus est ut qui, nil ausuros tale unquam suspicatus, ex commodo Uticam oppugnabat. Exiguo in castris situ ualidis presidio relicto, totis uiribus in hostes fertur. Et, cum triduo apud Magnos quos appellant Campos paruis quotidie res tentata congressibus fuisset, quarta demum luce iusta acie decertatum est. Ibi Celtiberorum insignior strages fuit, quod nec fuga insciis uiarum nec spes uenie benemerito de Scipione malemeritis ulla esset. Victor dux romanus Lelium et Massinissam omni cum equitatu romano simul ac numidico cumque electissimis peditum insequi profugos duces iubet. Qui quoniam effuse abibant, cum ambos forte non possent, alterum hoc est Siphacem, cui acrius instabant, quindecim dierum itinere usque in Numidiam assecuti tandem atque opum fiducia resistentem magno uictum prelio cepere. Eumque cum magno numero nobilium captiuorum iussu ducis Lelius postea Romam duxit, qui senatus consulto Albam in custodiam missus est. Sic misero illi cessit appetitum rationi, uoluptatem fidei pretulisse. [4] Digressis qui ad insequendum uictos missi erant, Scipio ipse cum legionibus Carthagini finitimas urbes expugnat, alias ui, alias metu solo. 7-8 [1] Itaque cum circum cunta deficerent, et sicut multos iam per annos bello arserat Italia sic arderet Africa, et Carthagine pauor non immerito ingens, nulla totiens uictis in ducibus spes esset, atque in dies expectaretur obsidio, in extremis tandem malis ad extrema confugere remedia. Missi in Italiam legati qui Hanibalem ad tutelam patrie reuocarent; missa nichilominus legatio altera ad petendam pecem a romano duce, nec hec quidem pura fide sed punica, ut scilicet inter tractatus pacis tempus efflueret, essetque tantisper respiramentum ciuibus anxiis ac defessis rebus quies, donec Hanibal remearet. Scipio fraudis inscius, qui tot malis fractos animos hostium pacisque auidos extimaret, legatorum postulatis altum pariter et mite responsum dedit: se quamuis non ad pacem procurandam uenisset sed ad uictoriam reportandam, eamque pene indubitatam quasi manibus iam teneret, consensum tamen pacis tractatibus non negare, ut totus orbis intelligeret Romanos non pro odio, non pro preda sed pro iustitia certare. Paci has conditiones addidit: ut transfugas et captiuos redderent, exercitus omnes ex Italia, ex Hispania Cisalpinaque Gallia deportarent omnibusque inter Italiam atque Africam insulis in perpetuum abstinerent; naues longas omnes darent, uiginti duntaxat in suos usus reseruatis; frumenti quoque et ordei et pecunie magnam uim tributo annuo persoluendam. Hec cum legati Carthaginensibus nuntiassent, illi nichil recusantes quo fraudolenti compotes consilii fierent, remissis mox legatis cum romano duce indutias firmauerunt; atque ipso iubente ad firmandam pacem legati alii Romam sunt profecti. Qui perplexe agentes in senatu fraude cognita non impetrata pace remissi sunt, quam uere non impetratum uenerant sed petitum. Ceterum, dum eundo et redeundo tempus labitur, Carthaginenses interim, captis nauibus Romanorum tempestate iactatis, indutiarum fidem fregerant; mox ac legatis ad querendum de iniuria Carthaginem missis pene uiolatis, atque interuentu magistratuum ab impetu populi uix protectis et dum redeunt punicarum incursu nauium prope oppressis, sceleri scelus addiderant. Neque tamen tot offensis constantiam Scipionis inflexerant, quaminus legatis hostium Roma redeuntibus ius gentium saluum uellet. Quamuis enim nec spe pacis nec ab hoste iam ruptis indutiis teneretur, nolens tamen hostiles mores quos oderat emulari, illos ad se reuersos dimisit incolumes. 9 [1] Hec inter Hanibal, quem a suis reuocatum supra diximus, Africe iam propinquus cum ingenti classe, dum e mali uertice speculator ad id missus nuntiasset ad Sepulcrum Dirutum – id est loco nomen – recto cursu nauim ferri, execratus omen mesti nominis raptim flecti clauum iubet. Ad urbem Leptim afris litoribus appulsus, deposito in terram exercitu tot olim uictoriis insigni, inde Hasdrumetum petiit; ubi militibus maris fastidio affectis aliquot requiem dierum tribuit. Que mox trepidis confusisque rumoribus interrupta est cunta in circuitu armis hostilibus occupata narrantium; quibus ille impulsus, ad hostem magno impetu properabat premissis tamen exploratoribus. Qui cum forte a romanis militibus capti essent, Scipio illos metu posito et bono iussos animo esse a tribuno militum circumduci per omnem exercitum imperauit, et que cuperent contemplari omnia diligenter ac sedulo; deinde autem ad se reductos nichil de statu interrogans hostis, sed id tantum num satis singula peruidissent, dato illis et illorum equis prandio et in finem comitatu addito nequid hostile paterentur, redire ad eum a quo missi erant et que uiderant nuntiare iussit. Qua tam nobili fiducia precipue concussus est Hanibal, cogitans id quod erat: eam scilicet nonnisi ex ingenti rerum suarum conscientia ortam esse. [2] Ceterum hoc in statu belli, audito iam Rome atque Carthagine Hanibalem in Africam cum omnibus copiis sospitem peruenisse, quenam super summa rerum utrobique spes esset, seu quis metus que ue solicitudo difficile dictu est; sic urbs utraque, de suo duce confisa, de duce hostium formidabat. Ita inter duo longe distantia, hinc orbis imperium illinc excidium seu miserum seruitium alterutrius patrie, ad decernendum de fortuna publica duo uiri, quasi diuinitus electi et impositi equis fatorum lancibus, suspensos hinc suorum illinc hostium animos habebant, nichil mediocre timentium as sperantium, sed extrema omnia mente uoluentium. Unus Rome precipuus pauor erat, ex uaticinio ortus quodam Fabii Maximi, paulo ante defuncti, qui sapientie fama senex inclitus ante obitum palam dicere consueuisset: fuisse Hanibalem in Italia durum hostem, sed futurum in Africa duriorem et plus animi in sua quam in aliena patria et plus uirium habiturum; neque Scipioni, si id esset, cum Siphace rege imbelli neque cum Hasdrubale duce ignauo neque cum rusticorum exercitibus exarmatis ac militie inexpertis, sed cum duce romanos fundere exercitus cumque exercitu romanos duces trucidare solito concurrendum fore. Sic famosus ille senex glorie noui ducis, qua dabatur, non uiuus modo detraxerat, sed mortuus quodammodo detrahebat, et tanta erat autoritas ut spes quoque certissimas incertaret. Itaque illi ipsi, qui spem omnem quasi in numine quodam in Scipione posuerant, instante iam supremi hora discriminis, herebant uelut spei ac metus in biuio, quo se inflecterent ignari. Contra autem Penos, dum res gestas et gloriam metiebantur Hanibalis, certa pene uictorie spes fouebat; at quotiens oculos in Scipionem reflectebant, meminerantque tot duces tot exercitus ab hoc fusos cesosque, tot milia suorum capta, regem maximum eisque inter cuntos amicissimum interceptum, se per hunc Italia pulsos et Hispania, Africa denique propediem nisi occurritur pulsum iri, horror quidam occupabat animos ceu extremam suam in perniciem fatalis monstri. Et hic quidem absentium status erat. [3] At presentes duces, in rem proximam intenti, castra iam castris admouerant, casuque urgente nouissimo non duorum modo potentissimorum populorum, sed omnium fere gentilum fortuna nutabat; neque enim, qualia esse solebant premia bellorum, urbs una seu regnum, sed merces uictorie orbis erat, ut mox patuit, uictoribus pariturus. Hanibal interea, an suo instinctu an iussu patrie incertum, misso ad id nuntio colloquium Scipionis expetiit. Duplex hinc preterea rerum fama est: alii commisso primum prelio uictum Hanibalem, duodecim milibus suorum in campo occisis captisque quam plurimis; alii uero, antequam quicquam armis experiretur, adhuc uirium ac fortune integrum, quo equa facilius obtineret, optasse colloquium sunt auctores. Id quod constat, cum a Scipione concessum esset, promotis utrinque nunc etiam castris, exercituum in medio locus patens et ab omni fraude tutus eligitur. Ubi nonnisi uno quisque comitatus interprete, sine armis ac non sine quodam, ut inter tantos uiros usu accidit, stupore alterno fortunatissimi duo duces hactenus ac fortissimi omnium conuenere. Illic rupto primus Hanibal silentio orationem grauem habuit ac magnorum sensuum, nichil omnium omittens, que ad studium pacis inclinare animum possent. [4] Contra Scipio, qui eum non pacis amore, quam odisset, sed pauore belli motum loqui crederet, respondit asperius, non pacem respuens, illis eisdem conditionibus que paulo ante conuente nec seruate paci apposite fuissent, addita extimatione damnorum et iniuriarum per indutias illatarum. Que cum minime conuenissent, reiecta pace discessum est. Cumque duces ad exercitus rediissent, non de pace amplius cogitandum sed in bellum preparandos animos atque arma denuntiant, non in unius gentis aut prelii sed omnium gentium uictoriam atque omnium preliorum: cras scituros, antequam sol occidat, frena rerum an Roma teneat an Carthago; quibus fortuna nunc fauerit nichil unquam difficile nichil arduum, quibus obstiterit tutum nichil aut prosperum restare, siquidem nec Romanis in terra extema et incognita fugam esse, neque Carthaginensibus, ultima spe consumpta, resistentiam superesse. His denuntiationibus atque his curis illa nox acta est. 10 [1] Luce proxima in aciem hinc inde descensum est: qui duces qui ue exercitus, quibus animis, quibus uiribus, quibus bellorum experientia et militie disciplina, quibus tandem irarum aculeis, quibus incendiis odiorum, qua memoria offensarum, qua libidine ulciscendi, potentiam ac gloriam tot quesitam seculis uno die uel celotenus erecturi uel funditus deiecturi! Ibant uero in prelium spe ac metu uario; omnibus fere mens eadem unaque cogitatio: cuique pro se ante oculos uersabantur hinc mors exilium carcer et seruitus et flagella et ludibria, hinc uita et imperium et patria et libertas et gaudia et triumphi; medium nichil animis occursabat. Sua sponte preterea sic affectos accendebant adhortationes ducum, hinc inde magnifice et quales, rei natura et conditione audientium exigente, maxime moture animos crederentur. Precipue Scipionis et oratio breuis et fiducia insignis: cuius in uultu inque oculis tanta inerat letitia ut non ad ancipitem pugnam ire, sed certam adeptus iam uictoriam uideretur. Itaque adhuc hortantem suos Hanibalem interrupit more impatiens, alacer, signo pugne dato. Concursum est acri impetu et quanto uix unquam alias: multa enim una acie expianda erant et contracta diu ueternosa ulcera ferro rescindenda. Nichil ab ulla partium pretermissum est, quod summis ducibus prouidendum curandumque et uel manu uel lingua uel ingenio agendum esset; idque uicissim dux de duce, hostis de hoste confessus est. [2] Victus tamen Hanibal cum paucis fugit, non ulla sua culpa sed summa uirtute hostis atque imperio fortune, cuius durum et ineluctabile iugum est. Et quanquam ab utroque horum ipsorum ducum et ab aliis sepe maiores alibi strages edite sint, si pensetur tamen rei ueritas et effectus uictorie, si periculi hinc et hinc premii magnitudo, de quibus est dictum, uerum deprehenditur quod ait Florus: quia «non fuit maior sub imperio romano dies», quam ille quo hec gesta sunt. Cesa hostium nonnisi paulo plus quam uiginti milia, totidem capta; reliqui uicinitate receptuum et locorum notitia euasere; capti inter cetera undecim elephantes. Neque incruenta uictoria Romanis fuit, ex quibus decem milia periere. [3] Victor Scipio, nil cessandum ratus, castra hostium expugnat ac diripit. Hinc Lelio uictorie nuntio Romam misso, terra marique simul hostes aggredi instituit, premissisque per terram legionibus, ipse equor ingressus instructa classe Carthaginis portum adit. Cui appropinquanti infulis oleeque ramis circumamicta hostium nauis fuit obuia. Legatio erat, non iuuenum ut pridem altera sed uenerabilium senum patrieque principum, ex sententia Hanibalis sic patrie expediens imo necessarium asserentis uictumque se penitus confitentis ad Scipionem missa. Quibus pacem misericordiamque petentibus nil responsum aliud, nisi ut Tinnetem, locum Carthagini proximum et iam ante romano presidio communitum, peterent, quo uenturus esset dux romanus. [4] Eo pergenti nuntiatur Siphacis regis filium aduentare, Verminam nomine, qui magno cum equitatu properabat, serum uictis laturus auxilium. Ad quem opprimendum raptim ex itinere missus equitatus romanus uenienti occurrit; facili ille certamine uictus elabitur, maximorum accessio non magna successuum, quanquam hoc congressu quindecim milia hostium cesa essent, mille ducenti homines, equi uero numidici mille quingenti capti. [5] Scipioni ad Tinnetem, quem modo diximus locum, castra habenti legatio antedicta superuenit: non iam decem ut ante sed triginta primorum ciuitatis. Quibus humilius flebiliusque quam prius agentibus durior audientia data est; ita non ad pacem sed Carthaginis in consilio ad ruinam proni omnes et ardentes erant. Illa tamen cogitatio, tante et tam ualide urbis obsidio quanti et negotii esset et temporis, simulque optime meriti ducis amor atque illius ut suus honor proprius exoptatus singulis, ad hec noui consulis respectus Roma uenturi, alienique laboris fructum – peracti scilicet belli gloriam – percepturi, auersos ad pacem inflexere animos. Cuius aliquanto quam antea duriores leges – ita recens perfidia merebatur – a romano duce dicte et ad carthaginense consilium relate, approbante illas Hanibale, quanquam Gisgone patre Hasdrubalis aduersante sed probati utique ac Romanis inuisi ducis autoritate superato, nullo alio dissentiente suscepte sunt. Pro quibus a senatu firmandis legatio eadem, et a Scipione Lelius, qui iam redierat, Romam missi. Quo cum uenissent, dato eis de more extra urbem senatu, et legatorum omnium atque in primis Hasdrubalis agnomento Hedi, qui legationis princeps erat, etas ac morum grauitas et orationis humilitas, quibusdam licet contra tendentibus, misericordiam meruere. Permissum est a patribus pacis arbitrium Scipioni. [6] Is cum populo carthaginensi his eisdem pene quas ante prelium dixerat legibus pacem fecit, ut ostenderet magnos animos prosperis non inflari. Illud conditionibus primis est additum: ut obsides centum darent, quos romanus dux eligeret, elephantes quoque omnes qui apud eos essent domiti, et domare deinceps alios desinerent, naues preterea rostratas omnes preter decem; bellum nusquam agerent sine permissu senatus ac populi romani; ablata restituerent Massinisse et secum equis federibus iungerentur. Nam quod de restituendis que per indutias abstulissent cautum in hac pace legimus, non priorum federum additio sed noue perfidie recens multa est. Et hec quidem et, siquid aliud imperatum esset, omnia sine expectatione – urgebat nempe necessitas – adimpleta sunt. Et quingente naues, illa potens utque ait Valerius «cuntis litoribus terribilis classis», in pelagus tracte atque ibi iussu ducis flammis iniectis absumpte, nichilo letius spectaculum miseris ciuibus prebuerunt quam si Carthaginem incendisset. Transfuge omnes italici generis gladio percussi; Romani, eo amplius quod in patriam grauius peccassent, crucibus affixi. Captiui omnes, erant autem quattuor milia, liberati et in patriam sunt reducti; in quibus Terrentius quidam fuit cognomine Culleo senatorii ordinis, quem indocti quidam poetam illum comicum putant, qui Andriam et Eunuchum comediasque alias plures scripsit. Et est error non modo comunium sed magnorum hominum, in quem identitate nominis fallente ceciderunt, cum tamen in historiis non hi duo tantum sed multi alii sint Terrentii in quibus similiter possit errari; sed illud in istis est amplius quod uterque ponitur in numero captiuorum. At captiuus ille carthaginensis, quod sepulcri eius indicat epygramma, hic romanus ciuis; ille poeta, hic senator fuit; ille captus a romanis ducibus, incertum tamen a quo duce, et in seruitium adductus, hic a Scipione reductus in libertatem et seruitio ereptus, quo merito triumphantis currum pilleatus, qui erat habitus libertorum, prosecutus est perque omnem uitam liberatorem suum ut patronum debito honore ueneratus. Que Terrentio illi alteri nequeunt conuenire, qui non liberatoris currum sed uictoris sui, quisquis is fuerit, neque pilleatus quidem sequeretur sed ligatus antecederet. Hec pro discussione huius quamuis minime periculosi erroris incidenter dixerim. Ad rem redeo. [7] Sic ergo pace composita, rursus Carthaginensium Romam missa legatio est ut, que per romanum ducem consiliumque eius acta erant, ea senatus ac populi roboraret autoritas. Ac tum demum, pacata Italia et subacta Africa, Scipio Lilibeum repetens Drepani rediit in portum; inde autem legionibus maritimo premissis itinere, ipse in continentem transiit ac per terram, omni genere hominum summa letitia occurrente ac plaudente, Romam attigit et triumpho celeberrimo in Capitolium ascendit. Cumque et milites e manubiis ditasset et Italie libertatem et quietem, Rome imperium et gloriam, erario tributorum in posterum rationem et presentem immensam pecuniam intulisset, suam in domum preter gestarum nomen rerum et Africani cognomen nichil omnino intulit. [8] Inter captiuos hostium ante currum actos fuisse Siphacem regem Polibius scribit, non spernendus auctor ut Liuius ait, imo quidem bonus auctor ut ait Cicero. Alii regem in custodia tiburtina, quo ab Alba translatus esset, morte preuentum dicunt, oculis populi non memorie hominum aut ducis glorie subtractum. Et fuisse tunc aliquos crediderim, quibus uisum sit quod michi tot seculis interiectis nunc uidetur, nil huic triumpho preter Fabii Maximi presentiam defuisse, qui uel rebus ipsis coactus agnosceret, male se altissimis obstitisse principiis et nequicquam iuuenis laudibus senem inuidisse. Quanquam hac in parte se se alicubi excuset; sed est ubi uerbo se excusantes res accusent. [9] Post hec Africanus censor fuit censuramque concorditer cum collega comiterque cum populo gessit ac senatu, nulli notam censoriam imprimendo. Fuit et consul iterum et senatus princeps, quo tempore isse eum populando ac uastando agros hostium per Cisalpinam Galliam, donec nemorum ac paludum obicibus arceretur, quidam tradidere; apud alios nulla rei huius est mentio. Inde autem germano unico L. Scipioni consuli ad bellum syriacum proficiscenti – quid non potest caritas? – et etate maior et factis incomparabilis legatus ire substinuit, et illi subesse cui glorie esset bene sibi paruisse. Huius ope igitur atque consilio, fraternis licet auspiciis, Anthiocus potentissimus ille rex Asie uictus est, de quo quidem proximo tractatu oportunius agetur. 11 [1] Hec Scipionis Africani rerum summa est, pluribus certe quam soleo sed paucioribus multo quam sua uirtus exigeret expressa; multa immemor fortassis, quedam fessus et lectorem fatigare metuens sciens uolensque preterii. Itaque quibus hec nimia uidebuntur, ignoscant et magnitudine rerum stili uitium ac tarditatem scribentis excusent; quibus autem pauca, occupationi mee, cuius solus ipse michi sum conscius, et comuni uitio humane mentis obliuioni ueniam dent partemque defectus expectationi imputent eorum, de quibus hinc scribendum restat. Quorum prope iustam audire uideor querelam quod, de multis adhuc breui in spatio acturus, ab uno nesciam diuelli; sed et ipsi, queso, patienter expectent, nec moleste ferant si michi historico in opere librum unum Scipio meus tenet, qui in pyerio tenet omnes; notus ut arbitror ad hunc ducem amor est meus, non ex conuictu, non ex nexu sanguinis neque ex beneficiis acceptis aut obsequio aut spe ulla sed ex auctorum testimoniis rebusque et moribus uiri ortus. Et sane quos breuitas ista non satiat, habent quo sitim suam preter ariditatem ieiune huius narrationis expleant: non Titum Liuium modo celeberrimum scriptorem, cuius hec de fontibus magna ex parte libauimus, sed mille alios. Per omnes enim fere libros, non tantum historicos sed poeticos et morales, quos romana habet eloquentia, huius de quo loquimur una laus effusa est incursatque oculis legentium quocunque se flexerint; uix sine nomine Scipionis uirtutis nomen inuenias. Que si amabilissima est rerum omnium humanarum, quanto illi quisque coniunctior tanto amabilior illam amantibus esse debet. 12 [1] Sed et michi preterea de hoc ipso plura nunc etiam supersunt: uiri finis attingendus est. De tanto enim uiro cum, si fieri possit, nichil esse debeat ignotum, tamen uel maxime extrema decet esse notissima; etsi in his longe uarient auctores. Sed sequar in hoc et in omnibus uestigia illorum qui michi uel autoritatis plus habere uel ad ueri similitudinem propius uidentur accedere. Veritatem enim ipsam tam antiquis in rebus et in tanta scriptorum dissonantia indubitanter apprehendere subdifficile est. Igitur Scipioni, cui preclarum principium et progressus uite inclitus et singularia cunta prouenerant, quasi excellentium semper in populis comunis exitus fuit, quibus fere uirtus et gloriam simul et inuidiam parit. Hunc profecto nec species, nec fama, nec claritas, nec regum terre ac gentium exterarum ueneratio, nec in patriam pietas ac meritum et res geste ab inuidia protexerunt. Sed quid loquor? imo uero hec in primis eum inuidie obiecerunt. Neque id miror; est enim inuidia uirtutum hostis. Illud stupeo, quod neque hunc protexerunt a contemptu quem extinguere solita est gloria. Id si Africano accidit, ut inter tot suos ac domesticos splendores populi, qui per eum liber et populorum princeps erat, familiaritate et conuersatione uiluerit, quid sperare queant alii? Quod quoniam supra fidem est, ipsa Titi Liuii uerba ponam: «maior» inquit «Scipionis gloria et quo maior eo propior inuidie». Hoc est, inquam, quod non miror quoniam usitatum et comune est; sed ecce quod stupeo: «accedebat», inquit «quod decimum iam prope annum assiduus in oculis hominum fuerat, que res minus uerendos magnos homines ipsa satietate facit». O indigna satietas, o assiduitas male cognita! inepta rerum extimatio et uulgi semper ceca iudicia! Prosequitur deinde auctor idem, ut hac de causa in contentione honoris longe impar quamuis illuster competitor pro longe impare candidato Africanum, populo suffragante, superauerit. Sed hec utcunque tolerabilia; illud intolerandum pudendumque romano semper nomini, quod liberator populi romani Italieque protector et imperii, qui Carthaginem toto orbe potentissimam inimicissimamque urbem, qui Hanibalem ad orbis imperium aspirantem sic fregisset, ut et ciuitas in tributo annuo et dux eius transmarina in fuga omnem reponeret spem salutis, ille qui non triumpho solum singulari et unico sed tam multis et tam raris usque ad fastidium honoribus insignitus esset ut, sicut ab hoste etiam ad augmentum non glorie sed inuidie relatum est, populum romanum aliquando castigasset quod se perpetuum dictatorem et consulem facere uoluisset, prohibuissetque etiam, ut scriptum est, statuas sibi in comitio, in rostris, in curia, in Capitolio, in cella Iouis poni, illud quoque prohibuisset ne decerneretur ut imago sua triumphali ornatu e templo Iouis exiret; ille, inquam, in patria quam seruasset populo patiente a tribunis plebis ut rei publice proditor accusatus sit, quod ab Anthioco rege pecuniam filiumque qui ab hostibus captus erat sine precio recepisset; quodque omnem transit indignitatem, si uera est infamia, Cato Censorinus, ipse etiam summus uir, non tantum accusatoribus fauerit sed ad accusandum illos impulerit, Africani magnitudinem et uiuentis et, quod multo est grauius, defuncti ceu nimiam et rei publice onerosam carpere ac lacerare non ueritus, quamuis, quod rem pregrauat, Cato idem questor in Africam sub Scipione traiecisset. Sed nullum acrius quam familiare odium: ubi semel exarserit, presto inuenit alimenta. [2] Ceterum urbs romana, sui ducis accusatione permota, qui liberorum mos presertim populorum est, in uarios sermones aduersasque sententias scissa erat, quibusdam indignantibus nec accusatorum magis audaciam quam populi patientiam culpantibus – duas omnium excellentissimas ciuitates fere simul uelut ex condicto in suos duces ingratissimas, Romam atque Carthaginem, Romam tamen ingratiorem, quod illa uictum expulisset Hanibalem, hec uictorem expelleret Africanum; certe duobus summis imperatoribus pro tot in rem publicam meritis tantisque laboribus exilium haud condignam rebus esse mercedem –; aliis uero contradicentibus nullius ciuis excellentiam solutam legibus et reddende rationi non obnoxiam esse debere. [3] Hec inter Scipio, quamuis ut assuetus campestribus sic forensibus insuetus bellis, non deiectus tamen sed erectus iniuria, cum reorum mos uetustus esset ut sordidati et supplices curiam ambirent seque iudicibus commendarent, nulli supplex pene triumphali habitu comitatiorque quam uel unquam ipse uel alius ante illum diem ad iudicium uenit; et, quasi cur uenisset oblitus, de obiectis nichil sed de suis uictoriis rebusque quas gesserat disseruit oratione adeo magnifica, ut constaret numquam alium hominem aut altius aut uerius laudatum. Nimirum: dicebat enim ipse idem qui fecerat et eodem illo generoso impetu, animumque quem uirtus ad agendum excitauerat uirtus eadem ad loquendum excitabat, urgebatque preterea indignatio nobilis et iniuriis inardescens. Laus uero in proprio ore sordescere solita, nequaquam in illius ore sordebat; non enim cupide neque pro inani iactantia, sed coacte et pro salute dicebatur. Accusatores, uera criminum deficiente materia, ad suspitionum se se arma conuerterant, et legati scelera apud Locros dimissi ducis in infamiam reflectebant: cultum eum ab Anthioco rege non ut consulis legatum, sed ut moderatorem unicum romane rei publice bellum eius ac pacem in manibus habentem. Neque re uera legatum illum fratri in Asiam sed dictatorem aut consulem perrexisse, nec priuato fratris nec publico patrie amore, sed studio ostentandi se se, ut quod Occidens iam sciebat notum faceret Orienti: unum se esse caput imperii romani, cui regina gentium urbs subesset, cuius nutum senatus ac populus obseruarent, cuius ex consilio status publicus penderet. Sic expertem culpe suspitionibus onerant et infamia liberum inuidia premunt. [4] His contentionibus absumpta luce res dilata est alium in diem. Quo cum diluculo tribuni ardentes ad uiri excellentis precipitium preuenissent, magno protinus comitatu uirorum illustrium insignis reus ad iudicium rediit; iamque antea recordatus forte diem illum esse quo Hanibalem uicisset, eleuatus conscientia maximarum rerum, lauream suam sibi afferri iusserat. Tum citatus in extantem locum prodiit, indictoque silentio, cum intenti omnes in eum expectarent ut accusatoribus responderet, ille triumphali corona capiti superimposita: 'Hoc die', inquit, 'o tribuni et romani ciues, cum Hanibale et Carthaginensibus bene feliciterque pugnaui; cuius rei merito diem hunc immunem litibus esse in perpetuum debere festumque et memori gaudio celebrandum reor. Ego itaque hinc confestim in Capitolium proficiscar, diis gratias acturus qui michi et tunc et sepe olim bene agendi uim atque animum prebuerunt. Vosque, romani ciues, qui sine incommodo potestis, hortor ut eatis mecum orantes ut dii uobis posthac semper duces mei similes largiantur, si ab adolescentia prima usque in senectutem etas mea semper uestris honoribus preuenta, uestri honores meis rebus ac meritis superati sunt'. His dictis quo decreuerat abiit, prosequente illum populo sic ut nullus in curia remaneret, nisi preco unus qui nequicquam tuba reum citabat absentem et tribuni dolore anxio atque inuidia tabescentes. Qui et ipsi tandem, solos se relictos intuiti et pudore multo obruti, se se turbis immiscuere et reum suum cum ceteris prosecuti sunt. Libens scirem quid tunc Cato egerit. Certe Scipio ipse cum populo romano non Capitolium tantum sed uniuersam urbem et templa omnia perlustrauit, non minori honore reus de inuidia triumphans, quam uictor olim de Hanibale deque Carthaginensibus triumphauit. [5] Et fuit hic illi uiro letorum ultimus dierum. Cum enim emulorum implacabilem spectaret inuidiam, eoque res in statu essent ut aut succumbere illis aut grauiter necesse esset ulcisci, neutrum experiri statuit; nam et glorie assuetus contumelias pati non nouerat, et urbem, quam non modo liberam et tranquillam sed dominam gentium tantarum ipse fecerat, ut seruam facere aut ciuilibus motibus inquietare uellet inducere in animum non poterat. Prorogata igitur rursum die, cum propositam ad extremum conditionem hanc uideret ut aut Scipio discederet aut libertas, patrie libertatem sibi elegit exilium, abiitque Liternum, locum asperum solitarium et incultum, ubi «honestius», ut ait Seneca, «quam Bais exularet», loco molli et uoluptuoso. [6] Ubi etiam, quod inter minime pretereunda posuerim, admiratio uirtutis, que suos ciues non mouerat, predonum aciem contraxit, qui quasi ad uisendum deum aliquem domumque illius quasi templum aliquod uenerandam congregati uenerant. Ita sepe omnibus est carior homo quam suis. Quanquam uero nec exilio satiatus liuor instaret ut uel nolens retraheretur ad dicendam causam, uicit tamen lenior sententia, in qua clarum nomen Tiberius Graccus habet tunc tribumus plebis. Qui licet hostis Scipionum, rationi tamen non odio obsecutus, mira cum laude aduersarii et magnis ac iustis probris accusatorum obtinuit nequid contra nolentem et absentem reum nouaretur, plurimum uere laudis hoc assecutus ac meritus decreto: tanto gloriosior est animi moderatio quam uindicta. [7] Permisi ecce stilo meo paulo liberius uagari. Lector, ignoscito et prolixitatem hanc multorum breuitate compensa. Eorum quidem non exiguam partem in epystola quadam me scripsisse dudum memini, quorum repetitio si fastidium parit, inde potius eradenda erunt; hic enim scribenti historiam silentio premenda non fuerant, illic aliud agenti se se obtulerant, et quia ad id quod in manibus tunc erat pertinere uidebantur procul ad propositum tracta sunt. Sed iam uiri huius finis esto. Mansit igitur Africanus uoluntario in exilio repostoque rure suo uite reliquum consumpsit, nec patriam aliquando desiderans nec desideratus a patria; quin etiam illic moriens reportari corpus suum Romam uetuit – o non minus iusta quam uehemens indignatio! – et sepulcro hoc tantum iussit inscribi: 'ingrata patria, nec quidem ossa mea habes'. O querela pio ex animo uiolenter expressa! illi cinerem suum negat, quam uerti in cinerem non est passus, et pro qua uiuens tanta fecerat de hac moriens obloquitur. Et hoc tam breui sed tunc saxis at nunc libris inherenti et mansuro in eternum epygrammate ciuium iniurias longe magnificentius ultus est, quam si uastatis finibus romanis urbem ipsam armatis legionibus obsedisset.