DE CLAUDIO NERONE ET LIVIO SALINATORE. [110] Hos duos, animi non diuersos tantummodo sed aduersos inuicemque hostes et grauibus inimicitiis dissidentes, unum historie in locum ipsa series rerum cogit. Et hic quidem Liuius, uir constans et propositi tenax, primo consulatu iudicio populi damnatus, animo tantum indignationis imbiberat ut relicta urbe, mestam rure uitam agens, noua semper in fronte in habitu in incessu quasi recentis seu uerius presentis contumelie signa gestaret. [111] Anno postquam damnatus fuerat octauo, per Marcellum de quo modo diximus quarto tunc consulem et collegam eius Valerium Leuinum Romam reductus, perque illius temporis censores et tonderi habituque minus squalido esse iussus et interesse senatui et fungi officiis publicis coactus, diu tamen senatoriis muneribus et sententie dictione perseueranter abstinuit. [112] Ad quam tandem non sua sponte sed suorum necessitate rediens, grauitate oris mouit oculos animosque omnium adstantium, una uoce fatentium indignam illi prorsus iniuriam irrogatam non sine reipublice dispendio, que in tantis periculis uiri talis industria et consilio caruisset. [113] Itaque, cum post Marcelli primum, mox secutam ex uulneribus Crispini mortem patres Claudium Neronem consulem creassent et, recentium cladium non obliti, collegam illi quererent grauem aliquem ac modestum uirum, qui illius ardentem animum sua mansuetudine mitigaret, Marcus Liuius ad id aptissimus uisus erat; sed inimicitie inter eos pergraues et tenax memoria illate sibi, unde non decebat, iniurie rem ab omni parte difficilem pretendebant. [114] Duplex hinc labor fuit: nam oblatum senatus ac populi consensu consulatum Liuius recusabat, obiciens argumentum cui non facile responderi posse uideretur. 'Si' enim aiebat 'uirum bonum iudicatis, quid immeritum contumelia affecistis? at si malum, quid indignum honore celebratis indebito? unde hec tanta uarietas tantaque leuitas animorum? Ego idem ipse sum qui fueram, non alius: tunc humili ac precanti reo misericordiam denegastis, nunc summum honorem ingeritis recusanti'. [115] Hanc tantam uiri pertinaciam senatus preces ac blanditie flexere: et Camillum, iniuriose pulsum patria, non tantum gloriose rediisse sed pulsam inde libertatem secum in patriam reduxisse, et fecisse ne moreretur que ne ipse in patria mori posset effecerat; et patris et patrie duritiem non lamentis et impatientia asperandam, sed equanimitate atque obedientia molliendam. [116] Hac in parte patrum monitis inflexus, consulatu accepto, alio nunc etiam labore flectendus fuit ut, inimicitiis que illi cum collega erant reipublice caritate depositis, secum rediret in gratiam. [117] Ostendebatur quenam concordie bona, quenam mala discordie, quanti periculi res esset belli duces, qui unum esse debeant, discordare: oportere enim, si inter se dissideant, ut unus saltem cum hoste conueniat; non posse enim unum uelle discordes; uno ergo salutem patrie optante, consequens esse alterum optare perniciem et sic cum hoste sentire. [118] Ille in contrariam obnixus, negabat reipublice utilem ducum esse concordiam: facile unanimes in segnitiem flecti, discordes autem non ita, sed quemlibet pro se niti, ne forte sua emulo ignauia iter pandat ad gloriam; simultatibus calcar acutissimum inesse, utilem multis in rebus, inuidiam, nec minus interdum college quam hostis odio aut metu erigi animos ad uirtutem. [119] Hec et his similia eo constantius dicebat, quo ut se ab hoste contemptum suspicaretur aduersa illi tot annorum fortuna prestiterat. Tandem, tamen, hic quoque patrum uictus autoritate ac precibus, adquieuit. [120] Summa deinde concordia consulatum ineuntes, exactissimo dilectu habito, ita ut coloni etiam sacrosancte uacationis ad militiam cogerentur (sic enim, Hasdrubale fratre Hanibalis cum ingenti exercitu ut se fratri iungeret in Italiam ueniente, duplici bello geminata necessitas reipublice requirebat), auctis exercitibus diuersisque tramitibus in priuincias sunt profecti: Claudius Nero in Brutios ac Lucanos aduersus Hanibalem, Marcus Liuius Cisalpinam in Galliam ac Picenum aduersus Hasdrubalem ab Alpibus descendentem. [121] Et, si unquam alias durus atque anceps romani status imperii fuerat, eo maxime fuit in tempore; neque enim dubium erat quin, si fratres ambo, quorum uel unus sic imperium affecerat, iunctis bellum uiribus agerent, summum in discrimen uentura res romana esset. [122] Quod prouidens senatus ad primam famam aduentus Hasdrubalis, ad impediendum iter eius in Hispaniam miserat inter ceteros hunc ipsum Claudium Neronem, de quo loquimur. A quo caua atque arcta in ualle deprehensus Hasdrubal, punicis eum lusit ambagibus erupitque. [123] Dehinc a Publio Scipione Africano uictus prelio, quasi nulla ei cura esset hispanarum rerum totusque animo in Italiam uersus, arrepta pecunia et quot abducere potuit elephantis, cupide se se ex Hispania pene hostibus circumfusus eripuit et per Pyreneos colles transiuit in Gallias. Ibi conducto mercenario exercitu, ad quod ingens auri pondus attulerat, nunc et patriis et externis presidiis fultus in Italiam properabat. [124] Huic Liuius occursurus, ut diximus, iter ab urbe carpebat, preter domesticum exercitum magnis, ut quidam tradunt, aliis a Publio Scipione ex Hispania aliis a Manlio pretore e Sicilia transmissis equitum simul ac peditum copiis. [125] Hunc consulem Roma abeuntem tantus ille consultor publicus hortatorque Fabius Maximus monuisse dicitur ut, temeritatis precedentium ducum exempla recentia ante oculos habens, non prius rem fortune crederet quam uires moresque hostium nosset. Contra ille, non tam noui consilii capax quam ueteris adhuc memor iniurie, turbulentissimum responsum piis monitis reddidisse perhibetur. [126] 'Imo' enim inquit 'mox ut hostem uidero, nulla prelio fiet mora'. Cumque admirans Fabius quid tam propere tantam rem esset acturus quesiuisset, 'Ut uel gloriosam' inquit 'de inuiso hoste uictoriam adipiscar, uel quamuis nec piam nec optabilem iustam tamen de ingratis ciuibus ultionem'. Neque uero sic egit ut dixerat, imo quidem omnia grauiter prudenterque, ut appareat in insigni dolore facilius aliquanto res quam uerba moderari. [127] Hoc ad leuam eunte, consul alter ad dexteram ibat Claudius Nero, iamque in Salentinos Venusiamque peruenerat. Illic Hostilium Tubulum Catonem, qui tunc romanus pretor erat et ante paucos dies Hanibalis effusam aciem repentino impetu turbauerat quattuor milibus hostium interfectis, obuium habuit. Cum quo copias partitus, e consulari simul ac pretorio exercitu duo milia et quingentos electissimos equites, peditum electorum quadraginta milia retinuit; cum reliquis abire pretor iussus paruit ad Quintum Fuluium, qui proconsul tunc Capuam obtinebat. [128] Hanibal Tarentinis ex finibus digressus per Brutios, recollecto quam maximo potuit exercitu, Grumentum Lucanorum oppidum accessit et secus muros castra posuit. Illuc consul romanus, premissis profectus exploratoribus, interuallo nonnisi mille quingentorum passuum ab hoste consedit. [129] Castrorum in medio campus patens, campi in fine colles erant apertissimi neque ullis latebris aut rupium aut siluarum ad insidias oportuni, ut eos insidiarum artifex ipse Hanibal negligeret. Hoc in campo ab excursoribus castrorum congressus tumultuarii et minuta quotidie prelia gerebantur, quibus hoc unum agebat dux romanus ut, diem de die sensim trahens, Hanibalem detineret, nequa sibi abeundi ut fratri occurreret occasio linqueretur. [130] Contra ille autem abire desiderans, instructa acie se se in dies prelio offerebat. Sic mutatos mores partium diceres. Nempe hic Claudii animum mira res subiit: ut romanis scilicet bellorum artibus ad tempus aliquod pretermissis, ad punicum se conferret ingenium, quo suspecti minus colles essent eo insidiis aptiores ratus. [131] Itaque quinque equitum cohortes totidemque manipulos trans illos intempeste noctis silentio destinauit, nullo alio quam ipsorum collium obtentu a conspectu hostium secludendos, prefecto his Tito Claudio Asello militum tribuno, qui tunc in omni romano equitatu longe primus omnium habebatur, edoctoque ad quod signum ex insidiis erumpendum esset. [132] His ita per noctem dispositis, ubi illuxit totis uiribus in aciem prodit; quod ubi Hanibal sensit, ut qui nichil aliud optaret, illico signum pugne dedit. Quo accepto, tanto strepitu ad arma discursum est, ut innumeri, ceco pugne desiderio effusi certatim castris, preter solitum nec tenerent ordinem neque tanti ducis imperium expectarent. [133] Id aduertens consul, accito tribuno tertie legionis, 'Immitte' inquit 'quam rapidissimo potes incursu tue legionis equitatum in hanc turbam incompositam, more pecudum sternendam antequam ad ordinem reducatur'. [134] Paruit dicto ocius tribunus, iamque aciem punicam confusio terrorque peruaserant, dum Hanibal dissonis clamoribus excitus, neque enim omnes simul bellorum more pugnabant sed singuli cum singulis ut cuique suum aduersarium sors dabat, toto cum reliquo exercitu castris egreditur, sparsamque aciem inuectus, magnum summi imperatoris argumentum, inter ipsum pugne tempus certo illam ordine conglobasset, nisi his intentum curis auertisset clamor in terga ruentium Romanorum, qui signo quod conuenerat audito ex insidiis emerserant. [135] Veritus castris excludi, uictus ac fugiens in castra remeauit, cesis in prelio et in fuga octo milibus quorum, Romanorum paucis. Sic, quod interdum iuste accidit et laudari solet, insidiator famosissimus insidiis circumuentus est. [136] Luce altera dux romanus paratus prelio et instructus stetit, nulloque hostium se mouente, hinc Penorum spoliis interlegendis hinc suorum corporibus sepeliendis diem illum egit; sequentibus uero sic assiduus castrorum portis hostilium fuit, ut quotidie oppugnantis speciem preberet. Qua importunitate uictus Hanibal, locis cessit ac profunda nocte, crebris ignibus accensis dimissisque aliquot expeditis equitibus quo abitus celaretur, abiit. [137] Quibus ipsis mox digressis, dum nocturnas tenebras lux diurna fugasset et dies et silentium fuge indicium dedissent, immissis duobus ad explorandum equitibus, nequid lateret insidiarum, castra hostium dux romanus ingreditur; quibus captis et direptis, cito agmine insecutus Hanibalem prope Venusiam attigit. Qui quoniam nec fugere nec pugnare uellet, urgentibus hostibus et impressionem facientibus, tumultuatum potius quam pugnatum est. Quo tumultu duo milia et amplius quorum amisit Hanibal. [138] Inde autem nocturnis horis montanisque tramitibus, fugienti similior quam eunti omnique arte prelium detrectans, Claudio Nerone semper uestigiis insistente, Methapontum adiit assumptoque presidio, quod urbis illius ad custodiam dimiserat, utcunque damna per eos dies accepta reparauit. Prefectum uero presidii in Brutios ad conquirenda alia direxit auxilia ac, rebus ita dispositis, Canusium petiit. Hoc in statu et hostium et romane, orientali in parte Italie, res erant. [139] At in parte altera Hasdrubal, ab obsidione Placentie digressus que eum frustra detinuerat, ad Hanibalem animo properabat; ad quem, explorandi gratia ubi esset et quid ageret nuntiandique ubi secum iungi uellet, sex equites quattuor quidem Gallos duosque Numidas impigerrimos premisit qui, dum pene totam quam longa est Italiam euasissent, errore uie in Romanorum manus delapsi et ad proconsulem adducti, primum ambagibus eludentes, ad ultimum tormentorum specie perterriti ueritatem fassi sunt et Hasdrubalis literas ad Hanibalem protulerunt. [140] Et captiui et litere intactis signis ad Claudium consulem sub fida custodia atque ab illo, literis per interpretem lectis, Romam ad senatum missi. Quibus in literis inter cetera scriptum erat, propositum sibi esse ut fratri in Umbria iungeretur: quod ea regio prope Italie medio esset, ibi optime conuenturos. [141] Quibus cognitis egregi ducis in animo cura ingens orta erat cogitantis, tanti ex diuerso hostes ubi in unum conuenissent, pondus fesse reipublice prorsus intolerandum fore: quid si ut sunt bellorum exitus inopinabiles et incerti, Hasdrubal altero cum consule collata manu uictor euaserit et uictoria superbus adueniens fratrem petat? nonne se in medio ducum atque exercituum tantorum, imparem omni parte uirium, perfacile una cum imperio proteri ac celeri posse? [142] His obsessus anxietatibus, statuit noua in re atque insolito periculo nouo atque insolito utendum esse remedio, nec ad unguem ut a maioribus accepissent patrum iussis obtemperandum: non posse enim in summis tempestatibus ex commodo regentis ad nutum fieri omnia; pro se quenque laborantem nauem adiuuare, magno uentorum ac fluctuum in strepitu imperia non audiri miscerique necessario rerum uices. [143] Se nunc igitur in extrema reipublice tempestate non expectaturum quid e Capitolio uelut e puppe pretoria senatus edixerit, ut contra suum hostem suoque cum exercitu in sua quisque prouincia bellum gerat. Imo uero innouandum ex antiquo more aliquid, imo quam plurimum. [144] Se igitur, insuetum et inexcogitatum aliquid audendo et suis simul et hostibus inopinum, prouincie sue finibus egressurum educturumque de exercitu paucos quidem sed electos, robur floremque militie, opemque college indigo et motibus nunc tantis opposito laturum: audax fortasse consilium et suis etiam ciuibus prima fronte terribile, sed si fortuna fauisset utilissimum. Id enimuero si senatui scribat ac responsum prestoletur, in mora periculum se uidere: non minus celeritate quam audacia opus esse. [145] Itaque, cum captiuis ac literis hostium ad senatum missis suis ipse literis additis, totum hoc quod animo uoluebat aperuit, ut constaret se quod instituerat prius acturum, quam Romam litere peruenissent. Ubi uero quid pararet exposuit, consilium suum, quid a patribus fieri uellet apposuit: ut scilicet nouus domi exercitus scriberetur Narniam mittendus, in Umbriam scilicet ubi hostes conuenire decreuerant. [146] Rome autem re cognita et consilio consulis intellecto, opinionum atque sententiarum diuersitas tanta fuit quanta de incepto cuiusquam ducis ante non fuerat, dum hanc tantam sui imperatoris audaciam an laude dignam an uituperio iudicarent in dubio esset, relinquentis castra sine duce, exausta equitum ac peditum uigore, obiecta hosti uersutissimo et callidissimo et illius errore magis quam suis tuta uiribus. [147] Quid si Hanibal rem resciscat et aut castra suo duce deserta inuadat aut ducem profugum persequatur? quid si ignaro, quod credendum non esset, Hanibale sospes ad Hasdrubalem perueniat? nequaquam illi quidem inexperto cum hoste rem futuram, sed cum illo qui eum nuper in Hispania pueriliter credulum ficte pacis tractatibus fefellisset. [148] Et ad summam in tam uariis uulgi sermonibus nichil certi erat, nisi ille pessimus mos uulgaris, ex fortuna rerum famam hominum pendere; itaque si prospere successisset nichil Claudio Nerone preclarius, at si minus nichil obscurius, qui motu proprio extrema tentare ausus esset. [149] Ille uero, optime sibi conscius uoluntatis, opiniones sermonesque hominum non pluris faciens quam sunt, ad executionem generosi licet ambigui operis festinabat; premissisque per omnem qua uenturus erat regionem, qui amicis urbibus atque oppidis imperarent ut ad uictum pertinentia in uiam publicam conueherent, quin et equos et quadrigas conducerent quibus fessi de exercitu subleuari possent, eo ipso die quo senatui scripserat, consilium suum nulli penitus aperiens, se in Lucanos iturum pronuntiat ad capiendam punico presidio communitam urbem. [150] Ad id sibi mille equitibus sex milibus peditum opus esse testatus, illis electis et commissa legato quem fidissimum habebat castrorum custodia, magno gressu nocte iter arripuit et, in Lucaniam se ire simulans, illico in Picenum flexit. [151] Ubi autem tantum uie exegit ut iam metui non posset nequis rem occultam diuulgaret collectis in unum suis, 'Nullius unquam ducis' inquit 'consilium meo audacius uisum, nullum securius, nullum fuit utilius. Non ad ancipitem pugnam sed ad certam uos uictoriam duco. Collega meus non modo quantis opus est, sed multo etiam pluribus instructus est copiis; at piena in lance quicquid addideris, iam priorum nulla fit mentio: pondus nouissimum rem inclinat. [152] Nostis famam in re qualibet sed in bello maxime posse quam plurimum, et leuia sepe momenta uerborum occasionem rebus ingentibus prebuisse. Ubi auditum subito fuerit aduenisse consulem alterum atque exercitum consularem, quis numerus requiret? ipsum nomen nostris animos dabit, hostibus arripiet; proinde labor prelii comunis, tota gloria nostra erit. Neue deis acceptum iter uestrum dubitetis, cernite qua hominum gratia ac beniuolentia frequentetur'. [153] Erant autem uere omnia referta fauentium agminibus atque omni ex parte commeatus in uias conuectantium, ultroque uiris necessaria ac iumentis offerentium; omnia laudibus personabant, uota precesque ad superos mittebantur, mille undique simul ad celum manus mille oculi tollebantur orantium ut, qui tunc pro Italie libertate pugnaturi ibant, mox incolumes cum uictoria remearent, ut quos tunc properantes anxii prosequerentur romane urbis atque imperii protectores, in quorum dextris sua et suorum filiorum uita esset ac fortuna, eisdem post uictoribus alacres ac securi occurrentes suscepta pro illis uota persoluerent. [154] In hec obsequia inque hec uerba turba inextimabilis omnis generis hominum confluebat, et erat inter horum liberalitatem militumque modestiam mira contentio, dum hi omnia illis ingererent orarentque ne tepide reciperent quod tam feruide donaretur, et pro se quisque nequis alius in hoc sibi honore preferretur obsecraret, illis autem nichil accipere fixum esset nisi quod necessitas coegisset: [155] nunquamque a signis aut diuertere aut differre, stantes uel euntes cibum sumere, diebus ac noctibus properare, uix breuissimo sopori succumbere, aut ulla usquam necessitate subsistere. Sic obnixi omnes deuotique uel ad uictoriam uel ad mortem ibant! [156] Iam Senam, Adriaci sinus urbem, Hasdrubal peruenerat. Illic ei Liuius alter consul occurrerat et erant tam coniuncta amborum castra, ut tantos inter hostes uix quingentorum passuum spatium interesset. Iam Claudius Nero auxilio adueniens iuxta erat, ampliore quam mouerat exercitu. Nempe in ipso itinere ueterani milites ad speciem tam pie et tam decore militie reuertebantur, renouatoque animi uigore, arma quibus pridem uale dixerant resumebant; et iuuenes in tam honestam expeditionem, qua nulla esse posset honestior, tanteque rei spectaculum proficisci gloriosissimum opinantes, ultro se se obtulerant receptique erant: specie corporum inspecta et uirtute animorum extimata, felicia signa sequebantur. [157] Premiserat autem Claudius ad collegam nuntios, querens super aduentu suo quenam uoluntas eius esset et quod ad locum et quod ad tempus attineret, hoc est an noua castra exstruere an college ipsius castris excipi eum mallet, et an diurnis an nocturnis horis ingredi; responsumque erat nocte quam die melius et in uetera quam noua castra diuertere utilius, edictumque in castris ut quam maximo fieri posset silentio, ne intelligi posset ab hostibus, tribunus tribunum, centurionem centurio, eques equitem, pedes peditem intra suum locum libenter exciperet. [158] Idque eo facilius factu fuit, quo peregrinus exercitus nil penitus secum nisi corpora et arma portabat. Itaque Claudius, post propinquos montes nocte expectata, tacito cum exercitu castra Liuii consulis incredibili congratulatione et gaudio utriusque partis ingreditur. Ea nox quieti necessarie permissa est. [159] Mane consilium inter consules habitum adhibitusque consilio Portius Licinius pretor, qui per eos dies multo ingenio atque industria, nunc angustias occupando nunc hostile agmen hinc atque inde turbando, Hasdrubalis iter obstruxerat; hic minora castra prope consulem habebat. [160] Plurium ex his qui consilio intererant sententie fuerunt, ut aliquot dies et quieti militum et spectandis e proximo moribus hostium darentur; Claudius Nero contrarium sentiebat, ita ut id non modo consuleret sed rogaret. [161] 'Meum consilium' aiebat 'quod uelocitas tutum fecit, periculosum est factura dilatio. Neque me Hanibal abiisse sensit, neque Hasdrubal aduenisse; utriusque hostis errore ad nostram uictoriam uti licet. Facile est, modo confestim fiat, ut et huius exercitus proteratur et ego ad illum redeam et abitus inscium et reditus mei. [162] Sin differimus, et illum animosiorem facimus si cum paucioribus, et hunc cautiorem si cum pluribus rem sibi esse cognouerit. Proinde consulo et obtestor ut hac ipsa hora prelium ineamus; nam et ego abunde mores hostium noui, et meos lassitudinem corporum aut torporem aliquem sentire uirtus ardens prohibet animorum'. [163] Cuntis hanc in sententiam uersis, subito romane acies, castris educuntur et iam hostes ipsi castris exierant poteratque illico res transigi, nisi Hasdrubali ante aciem progresso noua repente suspitio incidisset. Romana enim castra prospectans, et adustiores solibus homines et equos solito squalidiores animaduertit; itaque substitit ambiguus animi et, receptui raptim cani iubens, pedem in castra retulit suosque ad se recepit, multa secum uoluens. [164] Nam preter – quamquod castra Romanorum nec plura essent nec maiora, cetera omnia animum eius in illa opinione firmabant, ut consulem alterum adesse crederet; atque illud in primis quod semel pretorium bis consularia signa sonuissent, quod romanis bellis exercito nisi duorum ducum presentia fieri non solere persuasum erat. [165] Id enimuero tam nouum tamque incredibile uidebatur anxio, potuisse Hanibalem tanta de re falli fugamque sibi oppositi ducis et exercitus non sensisse, ut oppressum illum uel insigni deiectum clade sibi fingeret. Nonnunquam illud etiam occurrebat animo quod uerum erat, nuntios suos ac literas non ad Hanibalem sed ad manus hostium peruenisse; hinc ortam consuli fiduciam ad se delendum festinandi. Sed id rursus, fratre incolumi, qualiter tale aliquid ausus esset, intelligere nullo modo poterat. [166] Inter has solicitudines et hos metus nocturna fuga seque suosque clanculum ex his locis eripere statuit. Que res tenebris tumultuque militari parum prospere successit: a uie ducibus deserti, pars errore uago effusi pars somno obruti passim omnia circum loca repleuerant. [167] Hasdrubal ipse, dum uadum querit Metaurum amnem sequens, cuius quo magis a mari ad montes acceditur eo undique altior atque preruptior ripa est et impetuosior alueus, circa uagos aquarum flexus errando assequendi tempus hostibus dedit. Primus Claudius Nero cum uniuerso equitatu, dehinc pretor leuis armature cum subsidio superuenit, urgentes hinc illinc hostile agmen usque adeo ut necesse haberet aut sistere aciem, aut fugere hostibus iam terga prementibus. [168] Substitit igitur amnis ad ripam, eminenti in loco castra communiturus, dum Liuius consul cum omni peditum exercitu ceptis incidit. Tum Hasdrubal, supremam horam aduentare intelligens, pretermissa et itineris et castrorum cura, se ad prelium expediens aciem instruit. [169] Romani suam iam instruxerant. Dextrum cornu Claudius Nero leuum Marcus Liuius tenebat, in medio pretor erat. Hasdrubal Claudio Gallos opposuit, non quod eis multum fideret, sed quod Romanis formidabiles putabat; Ligures in medio statuit; ipse cum hispanis militibus, in quibus multum spei habebat, contra Liuium stetit; elephantes in fronte prelii collocauit. [170] Qui, cum romanam primo aciem turbassent, uariis post clamoribus agitati, quod in aliis bellis multis acciderat, uagi et quasi limphatico discursu suam quoque turbarunt, ita ut in ancipiti et comuni periculo plures a suis quam ab hostibus cederentur, inter utranque aurem in ipsa iunctura capitis ac ceruicis a rectore percussi, ubi regi posse desiissent, scalpro ferreo et malleo ad id ministerium institutis; cuius remedii inuentor ipse Hasdrubal ferebatur. [171] Inter quem simul ac Liuium magnis et pene equis uiribus certabatur: hinc nempe romani equites peditesque, inde Hispani, ueterani et uiri fortes nec romane militie inexperti; Ligures etiam, ad arma durissimi, e medio dextram in partem transuecti se Hispanis adiunxerant. Ibi igitur ferox pugna et miserabilis strages erat. [172] Gallos, qui in altero cornu erant, ab incursu Claudi ipsa loci natura tutabatur: tumulo telluris asperioris, qui medius inter acies stabat, pro clipeo freti quiescebant, contenti quicquid ab aliis ageretur; unde inter locorum angustias explicitas fuisse acies intelligere est. [173] Hunc collem Claudius cum sepe nequicquam transire tentasset iniquitate loci exclusus, indignabundus exclamans 'Et quid?' inquit 'huc decursa magna parte Italie tam festini uenimus, ut pugnare alios spectaremus?' Hec dicens, ut e castris nuper ad auxilium incognitus, sic nunc raptim neque minus uelociter ex ipsa acie et suis quoque nedum hostibus ignoratus et cum paucis quorum equitum cohortibus collem oppositum circumuectus, otiosam in aciem Gallorum improuisus inuehitur. [174] Illic non tam pugna quam fuga et cedes hostium fuit, Romanis eos ab omni parte cedentibus et in frontem et in latera et in tergum. Iamque et Hispanorum uirtus et Ligurum paulatim uicta defecerat, interque iacentium ingentes cumulos pauci elabebantur et fuga qua poterant salutem querebant. [175] Hasdrubal omnia expertus que boni probatique ducis sunt, quantum quiuit nunc hortando nunc orando nunc pugnando rem substinuit. Quam prolapsam ut uidit nec iam quicquam spei reliquum, superuiuere tot milibus hominum, se in Italiam secutis et ad mortem iam pregressis, renuit; sed proprie multoque maxime paterne fraterneque memor glorie, calcaribus adacto cornipede in confertissimos hostes ruit ibique fortissime dimicans occubuit, uir et uita clarus et clarior morte. [176] Ceciderunt de exercitu eius quinquaginta sex milia, capti autem sunt quinque milia quadringenti; nec unquam in eo bello plures uno prelio perdere; tanta denique uictoribus ipsis uel fatigatio uel satietas cedis incesserat ut, cum die proximo Claudio consule iam digresso, Liuio nuntiatum esset Cisalpinos Gallos ac Ligures qui prelio euasissent inconditos abire sine signis sine ordine sine duce, paucis immissis equitibus ad unum omnes facile opprimendos, responderet: 'Sinite illos, ut supersint aliqui hostium cladis nostreque uirtutis nuntii'. [177] Ad hunc modum utcunque cannensis clades hosti reddita est uel cesorum numero uel ducis interitu; recuperata preterea quattuor milia et amplius captiuorum romanorum, quos secum forsitan permutandi gratia trahebat, eaque prospere fortune non mediocris accessio fuit et compensatio iacture hoc prelio accepte, quo, ne gratuitam Romanis fuisse uictoriam quis credat, octo milia sotiorum simul ac ciuium sunt amissa. [178] Hasdrubalis truncum caput apto ad id ferculo reponi Claudius consul iussit, et nocte proxima que diem certaminis consecuta est itinere arrepto, ad castra sua, que Hanibali obiecta erant, rediit non minori celeritate quam uenerat; adeo ut, cum uenienti turba ingens occurrisset, redeunti nemo pene obuius foret, quod neque iussio consulis ulla precesserat, neque sat possibile uidebatur attigisse eum unde tanto iam uictor prelio redibat. [179] Quis autem non stuperet, sex dierum spatio non amplius a Metauri ripis armato ac fesso et cruento cum exercitu in Apuliam perueniri posse, quod nescio an expeditus cursor atque agilis potuisset? [180] Vix castra erat ingressus suspensa animis atque incerta, ipse plenus gaudii plenusque solicitudinis sine qua nunquam post digressum fuerat, dum Hasdrubalis caput ablatum ante stationes castrorum Hanibalis iactari fecit, simul et captiuos Afros in uinculis ostentari et ex eis duos solutos ad illum ire, qui sibi seriem rei geste exponerent. [181] Ille, ubi amicum caput aspexit et nuntios audiuit, tanto et publico et priuato dolore perculsus obstupuit et suspirans 'Agnosco' inquit 'fatum Carthaginis'. Hoc solum dixit et tacuit: nempe meminerat nulli unquam duci feliciora bellorum fuisse primordia et iam de fine non immerito dubitabat, eratque sub oculis belli punici prioris exemplum feti quoque principii miserique exitus, quod uel puer ipse uiderat uel a patre didicerat. [182] His affectus et confectus curis, undique contractis auxiliis, ne animo in diuersa distraheretur, castra quam primum mouit et cum omnibus copiis in Brutios atque extrema Italie se recepit. [183] Antequam Claudius ad exercitum, iam Romam uictorie fama perueniens occupatas adeo metu mentes inuenerat, ut summis auribus excepta subsisteret neque spei ac gaudii incapaces ad animos penetraret; et dempserat ipsa celeritas fame fidem. Duo equites narnienses ad exercitum uenerant qui de consilio Claudii Neronis, de quo diximus, Roma missus erat ut in faucibus Umbrie obstaret hostium congressui; hi uictoriam nuntiabant et addebant ante nonnisi biduum fuisse certamen. [184] Hec, ex castris legatorum literis nuntiata, uarie animos affecerant: et uictoria quidem ipsa possibilis, incredibile autem uictorie tempus erat, quanquam multis exemplis et romanis et externis sepe compertum sit fama nichil esse uelocius. Denique obstinatis ad incredulitatem animis persuaderi nichil penitus potuit, antequam legati consulum adessent. [185] Quibus aduentantibus omnis sexus omnis etas obuiam prodiit: ipsa pene urbis menia illis occurrere uelle uidebantur. Usque ad pontem Miluium, nam Flaminia sunt ingressi, densum et continuum agmen fuit; tam felici nuntio a fide dignis impleri quisque primus optabat. Inextimabili ciuium concursu uix terram pedibus contingentes omnes tres, tot enim erant, in Capitolium deducuntur. [186] Illic mira attentione nuntiarunt deletum exercitum, cesum ducem, recuperatos ciues, et eo omnia letiora quo insperatiora; nunquam nempe tam dulce gaudium quam post metum. Rebus ordine cognitis, supplicatio tridui decreta et omnibus in templis a uiris ac matronis augustissimo habitu summaque letitia, quasi iam belli atque omnis periculi finis esset, acte diis gratie. O gens ceca, uincendi gnara sed cuius uictoria donum esset ignorans! [187] His peractis, Liuius consul cum senatui nuntiasset non egere amplius Galliam prouinciam consulari exercitu, sufficere pretorias legiones que sub Portio Licinio ibi essent prelioque interfuissent, posse iam se si patribus placeat reuerti, decreuerunt patres ut non solus ipse sed collega etiam rediret. Et Liuium quidem cum exercitu; sed Neronis exercitum obiectum Hanibali remanere iusserunt, donec eo dux nouus accederet. [188] Consules, cognita senatus uoluntate, inter se literis egerunt ut Preneste alter alterum expectaret, quo scilicet, sicut comuni consilio atque opera bene feliciterque rem gesserant, sic urbem pariter introirent. Et casus fuit ut eodem die Preneste ambo diuersis ex partibus conuenirent. [189] Datus est petentibus extra urbem senatus et, poscentibus ut pro bene gesta republica et diuinus cultus superis et humanus triumphi honor uictoribus haberetur, utrunque concessum commissumque eis ipsis ut triumpho modum ponerent. [190] Illi autem, quod in prouincia Liuii uictoria parta et ipsius ea luce fuisset auspicium et tunc uictor exercitus presens esset, Nero autem aliena in prouincia rebus gestis sine exercitu rediisset, mira concordia conuenerunt ut Liuius triumpharet, Nero autem quadrigis preeuntem equo sequeretur; atque ita factum est. [191] Neque ideo Neronis modestia gloriam eius imminuit sed auxit potius, omnium oculis in eum uersis acclamantium et una uoce dicentium: 'Eat ille ut libet equis niueis et curru aureo! hic uictoriam fecit, hic et absens consilio et presens corpore pugnauit: illic sola sui nominis presentia Hanibalis impetum continuit, hic uirtute presenti strauit hostium legiones Hasdrubalique caput eripuit mittendum fratri, munus utrique miserrimum, reipublice gloriosum'. [192] Ad summam triumphi decus eximium penes illum fuit, nec unquam eques insignior urbem intrauit: illo simplici in equo instar triumphi erat ingentis et populi amor, et gratia in illum pronior, et plura longe triumphali die in Claudium Neronem militaria carmina, ut mos erat, quam in Liuium dicta. [193] Raro unquam pari fauore et beniuolentia hominum triumphatum est; non solum spectantibus cum gaudio et de more salutantibus, sed certatim omnibus qui poterant uictrices deosculantibus ducum manus et pias et letas grates agentibus, quod eorum uirtute respublica salua esset. [194] Prelata in triumpho captiuorum turba est, at seruitio liberatorum ciuium acies sequebatur; prelata etiam preda ingens rerum uariarum, sed in primis auri et argenti quod Hasdrubal Carthagine missum supremam bello manum positurus aduexerat. [195] Hec hactenus. Illa enim sciens sileo, que hanc tantam ducum famam minuunt, ut post annos ambo censores simul facti, quorum esset de aliorum moribus iudicare, de suis moribus non curantes sed huius tante concordie obliti et ueterum memores simultatum, infamibus se uicissim sententiis notauerunt; et qui tantos hostes uicerant, iram ignobilem uincere nequiuerunt. Adeo facilius homo uincit omnia quam se ipsum. [196] In hoc ergo libentius desinam, siquidem hec est illa uictoria ad Metaurum amnem a cuntis historicis sed in primis a Tito Liuio celebrata, insuper Flacci lyrico carmine nobilis. Sic enim ait: Quid debeas, o Roma, Neronibus,Testis Metaurum flumen et HasdrubalDeuictus[Reiecteque retrorsum Hanibalis mine]et pulcer fugatisIlle dies Latio tenebris.