DE MARCO CLAUDIO MARCELLO. [1] Marcus Claudius Marcellus ingentis ardentisque animi uir fuit, bellator acerrimus et ab eo quem premisimus diuersus (ille enim cautior hic promptior), denique unus ex paucis inque omni clarus historia sed in primis uirgiliano carmine nobilis. Sic enim, de hoc loquens, ait: Aspice ut insignis spoliis Marcellus opimisIngreditur, uictorque uiros supereminet omnes. [2] Plura quidem uiri huius in laudem dici poterat, plus nequaquam: quid est enim homini et quid esse potest amplius quam omnes excellere? Quanquam id Virgilius non tam ueri studio dixerit quam laudandi illum alterum, qui hunc ibi sequitur, Marcellum; iste enim multos sed omnes hauddubie non excellit. [3] Hic igitur Marcellus, inter finem belli punici primi et principium secundi consul aduersus rebellantes Gallos, cum ad Padi ripam, prope Clastidium oppidum, Viridomarum regem gentis illius exercitu maximo subnixum ex insperato obuium habuisset, essetque sue paucitati iure terribilis hostium multitudo atque improuisus occursus, consternatis atque attonitis omnibus quod nulla se cuiquam uel defensionis uel fuge saltem facultas ostenderet, ipse, ut erat imperterritus animi, rem est ausus cui nescio an simile aliquid usquam scriptum sit. [4] Multi enim inconsulto se se morti ac temerarie obiecerunt; huic uero et consilium subitum repentina necessitas, et constantiam agendique fiduciam presentissima uirtus dedit, cum non esset alia spes salutis. [5] Itaque regem ipsum, ex habitu cognitum, conspicatus cogitansque quod accidit, quia si illum sterneret omnium uictor euaderet, inopino raptim et horrendo impetu hostilem aciem inuectus, in eum minime detrectantem fulmineum ruit in morem, equoque detractum dicto citius obtruncat. Qua tam incredibili audacia successu comprobata tam prospero, et erecti romani equites intulerunt signa et exterriti hostes terga uerterunt. [6] Ipse ex eo prelio, unde nec salus speraretur, non modo uictoriam insignem sed opima etiam spolia cesi regis tertius a Romulo Ioui Feretrio reportauit. Hac uictoria confirmatis et nil iam metuentibus animis, transgressus Padum multa Insubrium oppida atque inter cetera Mediolanum, urbem iam tunc florentissimam, expugnauit, his peractis merito Romam rediens triumpho. [7] Reliqua in id tempus excedunt quo belli punici tempestas per Italiam seuiebat. Igitur post cannensem cladem pretor Marcellus, cum apud Hostiam esset, nauigaturus in Siciliam, que illi prouincia obuenerat, confestim infelici rumore accepto milites, quos in classem scripserat, Romam ad urbis presidium destinauit; et tertiam legionem classi deputatam sub tribuno militum cum Theanum premisisset, ipse cum expeditis, classe college credita, Canusium, quo infausti exercitus reliquie quoue etiam consul preceps et totius mali causa confugerat, festinauit, eo semper ubi periculi plurimum esset festinare solitus. [8] Inde eum cum exercitu Casilini custodie intentum, quod uariis per id tempus modis ab Hanibale retentatum est, legatio nolani senatus adiit nuntians nolanam plebem totam esse Hanibalis, se autem Romanorum, numero impares sed qui simulato consensu rem in eum diem ingenio distulissent sub obtentu explorandi quas cum Peno conditiones amicitie habituri sint: iam nolanum agrum hostis esse, mox futuram urbem nisi celeri remedio succurratur. [9] Commendata fide nobilium, cum certa spe propinqui auxilii remissa legatio, precibus additis ut quibus artibus rem traxissent adhuc paululum extraherent; ipse paucis post diebus consecutus Nolam uenit. [10] Quo comperto Hanibal nolanis finibus digressus Neapolim petiit, uana spe illectus nobilem urbem litoream capiendi, quam cum et ciuium consensu et romano presidio defensam egregie repperisset, Nuceriam se conuertit, quam fame expugnatam, ciuibus qui salutem pacti erant dimissis inermibus, diripuit et incendit. [11] Hec inter Marcellus Nolam obtinebat non magis suarum uirium respectu, que sane illi in presentia haudquaquam magne erant, quam fide principum urbis illius unanimi ad romanum nomen. [12] Plebs autem contra ad Hanibalem prona et suspecta Romanis et inuisa erat; nemo tamen in tota plebe suspectior quam L. Bantius quidam, egregius bello uir et in omni tunc sotiorum equitatu factis animoque clarissimus, sed Hanibali beneficiis obstrictus ingentibus; quem scilicet ad Cannas pro Romanis militantem, uulneribus multis affectum, e cesorum cumulo semianimem eductum Hanibal et curari benignissime fecerat et curatum ornatumque muneribus insueta pietate remiserat. [13] Huius ille memor officii liberalitatem hostis optabat, quando aliter non posset, patrie deditione suamque propriam libertatem ac priuatum munus publica seruitute pensare. Id nequicquam sepe experto stimulus alter accesserat: romani meritus ducis pauor. His perplexus angustiis, festinabat uel implere quod optabat uel euadere quod horrebat; itaque toto animo uel proditionem uel transfugium cogitabat. [14] Sic affectum contemplatus pretor, et intelligens uiri talis propositum non spernendum sed quamprimum illum uel supplicio perdendum uel beneficio acquirendum, ultimum hoc elegit, utilius ratus ademptum hosti uirum sibi tam strenuum quesiuisse quam hosti duntaxat abstulisse. [15] Itaque seuocatum sic alloquitur: 'Suspicor te, amice, multos ut mos est tua in patria inuidos habere, quod nemo tuorum me de tuis uirtutibus certiorem fecerit; sed quoniam, qui romanis in castris militasti, ignotus esse non potes, didici ego ex commilitonibus tuis quot et quanta pro romani nominis honore sepe gesseris, nominatim cannensi acie nec labore uictum nec terrore prius prelio illo cruentissimo et tuis actis insignibus abstitisse, quam te non unus alter ue hostium cuneus sed hominum atque equorum et totius nostri exercitus ruina subrueret. [16] Digne igitur amicitia bonorum et in primis Romanorum pro quibus hec egeris, ego te in amicis uelim. Quod tuo fiet cum honore tuoque cum commodo, neque tua uirtus apud me aut gloria carebit aut premio; quoque familiarius mecum crebriusque uersaberis eo michi eris acceptior'. [17] His tam suauibus uerbis ac promissis dona addidit: equum de suis electissimum et bigatos nummos aureos quingentos, quos illi iussus questor numerauit. Deinde ad lictores uersus: 'uidete' inquit 'ut quotiens hic egregius uir ad me uenire uoluerit sibi aditus liber sit'. [18] Hac tanta rerum et uerborum lenitate letissimum dimisit, et hac noua mansuetudine sic ueterem illam Hanibalis benignitatem obruit, sic durum acerrimi iuuenis animum deliniuit, ut ex eo die sotiorum nullus romanis ducibus fidelior militarit, nemo magis adnisus sit romanum nomen attollere. [19] Neque ideo plebeius furor, dempto licet capite, quieuit quin, Hanibale Nolam post euersam Nuceriam redeunte, plebs ad defectionem rursus intenderet, interque eos atque Carthaginenses nocturna colloquia sererentur et conuentum esset ut, Marcello qui suos magis metuens quam hostes sub aduentum Hanibalis intra urbem se receperat in aciem egresso, ipsi suis nobilibus interfectis et direptis Romanorum sarcinis muros urbis inuaderent et clausas Marcello portas Hanibali aperirent. [20] Que ubi Marcello a principibus nuntiata sunt, laudauit quidem eorum diligentiam; ipse uero iustam in proditores iram distulit, ueritus nequi motus orirentur in eo rerum statu, tam aduersa plebe tam propinquo hoste, periculosi; demum omnia circumspectans, ad id animum intendit quod naturaliter appetebat, decreuitque modis omnibus fortunam prelii tentare. [21] Itaque, cum quotidie Hanibal suos in aciem sub signis educeret nec quisquam se aut in portis aut in muris ostenderet, suspicatus colloquia cum Nolanis habita erupisse et opereprecium ratus urbem aggredi ut quicquid id esset quod eum latebat emergeret, ferri scalas et machinas et apta oppugnandis urbibus instrumenta applicarique muris imperat. [22] Marcellus ad omnia intentus illud prouidit in primis, nequis nolanus portas murosue urbis attingeret; ipse tribus portis que in castra hostium uerse erant tres instruxit acies: mediam, que directius obuersa erat Hanibali, ipse cum omni robore et romano obtinuit equitatu, ad alias duas sub duobus legatis tirones sotiosque equites et leuem distribuit armaturam, lixis et calonibus sequi iussis, ut inutilis turba puluere et clamore magni speciem preberet exercitus, sciens quod hostes nichil magis quam romanam contemnerent paucitatem. [23] Appropinquante igitur muris Hanibale, media ingenti strepitu aperta, Marcellus ipse equitum peditumque acie magno impetu et clamore in aciem hostis inuehitur. Turbauitque eam subitus tumultus; sed ubi dextra leuaque portas ambas aperiri parique impetu legatos instructis aciebus in se ruere seque undique peti uidit Hanibal, non diu passus impressionem, uictus in castra se retulit, duobus milibus ac trecentis suorum hoc congressu amissis. [24] Quidam scriptorum ueterum affirmant nonnisi unum ex Romanis periisse; quod pugnante in Asia Alexandro forsitan credi posset, pugnante autem in Italia Hanibale prorsus ueri faciem non habet. Ego igitur hoc in medio relinquens, illud assero quod et certum et auctorum probatissimis uisum est, quoniam scilicet hec quantacunque uictoria maior multo quam pro numero cesorum fuit. Nam Hanibalem semper uincere solitum non uicisse tantum, sed etiam pertulisse et ab eo uinci desiisse, quid nisi uictoria ingens esset? [25] Hanibale inde digresso Marcellus, portis clausis et custodibus nequis egredi posset adhibitis, mox in foro de proditoribus questione habita, septuaginta et eo amplius clandestini cum hoste colloquii conuictos damnatosque proditionis securi percuti iussit, et bona omnium publicari. [26] Inde cum Hanibal Casilinum dura urgeret obsidione, optabat Marcellus egentibus atque orantibus opem ferre, sed hinc Vulturnus amnis supra solitum medio tumens retardabat, hinc Nolani et Acerrani, ne digressu suo Campanorum illos incursibus exponeret, multis eum precibus detinebant. [27] Nole autem non otiosam egit moram, sed quotidie Hirpinorum atque Samnitium peruastatis finibus, eo calamitatum duos prepotentes populos redegit, ut et meminisse illos ueterum cogeret erumnarum, et legatis ad Hanibalem se desertos queri et serum auxilium prope flebiliter nec sine iurgiis implorare. [28] A quo cum querelis parcere iussi promissa ope rediissent, consecutus Hanibal Nolam uenit simul cum supplemento exercitus tunc forte Carthagine destinato. Ibi castra ante muros urbis posuit. [29] Marcellus eadem qua prius ratione rem gessit: intra urbem se continuit, murorum custodiam principibus nolanis credidit, quibus non ut plebi sed usque adeo fidebat ut eis cum hoste colloqui permitteret. Quibus colloquiis effectum est ut Hanibal, cognita ad romanum imperium illorum fide atque ideo spe proditionis amissa, aperta urbem ui inuaderet. [30] Quod Marcellus intelligens, portis subito patefactis erupit et, nisi imber uiolentissimus flammantes animos diremisset, pugna insignis illo die cepta erat. Trux procella Romanos intra urbem, Penos in castra compulit; Penorum pauci, Romanorum nullus eo die periit. [31] Tertia dehinc luce, nam medium tempus iugis imber occupauerat et pugne auidos hinc inde frenauerat, iusta acie decertatum est. Acerrimis ducum adhortationibus utroque exercitu irritato, uictus ad extremum Hanibal et indignans in castra se retulit. [32] Que oppugnare molientes Romanos dux Marcellus, satis in presens actum ratus, inhibuit et in urbem compulit magna non modo nobilium sed nolane etiam plebis exultatione, que hactenus aliena tum primum romane fauere cepit industrie, breui licet hoc in proposito duratura. Cesa et capta Penorum decem milia, Romanorum mille aut minus hac acie periere. [33] Hec uictoria non tantum in urbe amica mutationem animorum fecit ut diximus, sed hostium etiam in castris. Itaque tertium post diem de exercitu Hanibalis mille ducenti septuaginta duo Numide simul Hispanique equites ad Marcellum transfugerunt; quorum fideli et egregia opera eo in bello usa est respublica. Quo merito post belli finem ager utrisque, Numidis in Africa Hispanis in Hispania, assignatus est. [34] Per id tempus in Sicilia morte Hieronis siracusii regis, qui amicitiam cum Romanis quinquaginta annis summa fide seruauerat moriensque rogauerat ut pari fide in perpetuum seruaretur, translato ad nepotem eius puerum regno eoque a suis ilicet interfecto, mutatus totius insule status erat. [35] Propter hoc igitur simul et bello turbidum Italie statum, cum summis ducibus egere tempora uiderentur, cum Fabio creatus consul tertio Marcellus et a principibus nolanis accitus, ut conatibus rursus insanientis plebis occurreret, Nolam rediit atque Hanibalem, qui neapolitanis et cumanis finibus uastatis ad capiendam diu optatam urbem uocatus a plebe ueniebat, immisso in eam firmo presidio impediuit. Processit tamen nichilominus Hanibal. [36] Cui appropinquanti egressus obuiam Marcellus, non eruptionibus ut pridem sed instructa acie pugnaturus, apertam sui copiam hosti fecit. Ante tamen quam portis egrederetur, Claudium Neronem cum electissimo equitatu remotissima urbis porta per tenebras noctis emiserat, iussum tacite circumire agmen Hanibalis, ut adesset in tempore et conserto prelio terga hostis inuaderet. [37] Quod consulis preceptum Claudius an errore an impedimento aliquo, nam ignauiam in tanto uiro suspicari fas non est, implere nequiuerit in dubio fuit. Id quod constat, illo absente pugnatum est; et uictoria Romanorum fuit. Que ne plena contingeret equitum fecit absentia, sine quibus insequi cedentem Marcellus Hanibalem ueritus, suos medio pugne ardore continuit cecinitque receptui. [38] Certe cum finito prelio, frustra uiris equisque lassatis neque hoste conspecto, Claudius ad uesperam rediisset, a consule amarissimis uerbis increpitus hoc inter cetera meruit audire: 'Per te, Claudi Nero, stetit ne accepta olim clades ad Cannas hosti hodie redderetur'. Cesa sunt tamen hoc prelio inexpleto hostium plus quam duo milia, Romanorum minus quadringentis. [39] Die proximo Marcellus uictor aciem campis explicuit; Hanibal se uictum in silentio confessus intra uallum se continuit, ac die demum tertio silenti agmine fusca nocte discessit, omni capiende Nole penitus spe proiecta, rei sepe quidem sed semper infeliciter retentate. [40] Dum ad Nolam hec geruntur, Casilinum Fabius Maximus obsidebat, quod non armis sed fame ab Hanibale expugnatum campano simul ac punico presidio tenebatur. Ad quod oppugnandum cum aduersus Campanos qui oppugnationem et obsidionem impedire meditabantur auxilio egeret, scripsit college ut, si tuto posset nec digressu eius amittende Nole periculum timeretur, ad se ueniret ut comunicatis uiribus cepto simul insisterent: alioquin se aliunde subsidium petiturum. [41] Ad hec Marcellus rerum gerendarum cupidissimus nil aliud respondit, sed confestim, relicto Nole nonnisi duorum milium armatorum presidio, cum reliquis copiis ad Fabium properauit. [42] Cuius metu Campanorum motus ille compressus est. Ceterum, cum duobus ducibus totidemque exercitibus oppidum illud oppugnaretur et multa quotidie uulnera romani milites uultibus ac pectoribus aduersis exciperent et opinione segnius cepta procederent, Fabius, qui et senior esset et grauior, absistendum conatu censebat inutili et rem paruam sed periculosam ac difficilem omittendam, multis undique magnis urgentibus. [43] Marcello aliter uidebatur: futurum fortassis utilius non cepisse, cepta deserere indecorum prorsus et inutile; esse enim in fama magna rerum et minime spernenda claris ducibus momenta. Hec suadendo ostendendoque quantum fame detrimentum esset allaturum cepisse rem temere, quam pauide destituerent, euicit ut in proposito perstaretur. Itaque, tametsi Casilinum recuperasse Fabio tribuatur, rite omnia extimanti Marcelli potius opus est. [44] Ipse quidem, expedito pro quo uenerat, Nolam repetiit, ubi aduersa correptus ualetudine contra suum uotum aliquot otiosos egit dies; dum interea senatus, quod morte regis primum mox tyranni pueri, ut supra dictum est, multi motus in Sicilia et graue bellum oriretur, eam prouinciam Marcello consuli compescendam dedit. [45] Ad quam ut uentum est, quenam ibi consilia, quam uaria quamque aduersa; qui motus, que ue legationes, quibus ue inter hec artibus Marcellus se se gesserit, qualiter ue Leontinos qui concordie obstabant aggressus expugnauerit, transfugis omnibus – erant autem duo milia – uirgis cesis securibusque percussis; qualiter demum Siracusanos, qui primum pro Romanis senserant, falsis rumoribus circumuentos ac tumultuarie rebellantes obsederit; qualiter inter obsidionem Herbesum ac Pelorum urbes siculas uoluntaria ciuium deditione receperit, Megarum expugnatum direptumque subuerterit, quo exemplo scilicet alios Siracusanos in primis pauefaceret; [46] ut interim, punice classis aduentu que cum ingentibus copiis in Siciliam traiecerat auctis omnium etiam obsessorum animis, Siracusani relictis in urbe custodibus magno equitum peditumque agmine aduersus consulem egressi, cum ex insperato eum obuium habuissent, prelio uicti sunt; ut denique, post longam nempe triennii obsidionem, ui simul et consilio Marcelli urbs omnium pene illa etate opulentissima atque pulcerrima capta est, non sine crebris interim eruptionibus et labore multiplici atque ingenti, tantumque ex ea prede redactum quantum uix capta Carthagine redigi potuisset, cum qua tot per annos alternantibus casibus de imperio certabatur; hec omnia expressim exequi longum erat. [47] Tam multa sunt enim et tam uaria, ut mirum non sit si fatigauerint bellatores, cum et scriptores fatigauerint et lectores adhuc hodie fatigent. Quem laborem et michi pariter et lectori demere breui uerborum ambitu consilium fuit. [48] Sed cum plurima pertransirem, duo quidem haudquaquam digna silentio uisa sunt. Primum nempe Marcellus ex eminentioribus locis ingressus cum urbem ornatissimam sub oculis habuisset, fudisse lacrimas fertur partim letas, ut creditur, partim pias, nam et prosperis ceptorum suorum gaudebat euentibus et fortunam inclite urbis miserabatur, ubi non solum regimen nobilis insule fuerat sed totius Grecie fata pependerant tot illic classibus tot exercitibus tot ducibus amissis, urbis que totiens cum ipsa Carthagine ancipiti Marte pugnauerat, tot claros reges habuerat tot tyrannos, ante alios Hieronem, cuius multorum in populum romanum atque ingentium meritorum memoria recens esset; hec omnia memorantem simulque animo prouidentem fore illico ut tot congesta seculis dies unus euerteret, uirum egregium humanitas quedam ad lacrimas inuitabat. [49] Alterum quod taceri non uult tale est: siquidem, cum in extremo positis Siracusanorum rebus per legatos miseri postulassent seu uerius precati essent hoc unum, ne in eos ferro aut igne seuiretur, annuissetque Marcellus iustis precibus, de consilii sententia «edixit militibus», ut Liuius ait, «nequis liberum corpus uiolaret: cetera prede futura». [...] [50] Inde autem patentibus portis ad se reuersos nichilque nisi uitam sibi et filiis suis poscentes, grauiter increpitos ad misericordiam petita conditione recepit, edicto ut diximus nequis liber uiolaretur. [51] Addit Valerius, ubi lectum nescio, edixisse eum nominatim ut Archimedis capiti parceretur, quanquam illius ingenio atque opera multis et nouis machinis excogitatis ad tutelam patrie diu Romanorum uictoria retardata esset. [52] Fuit hic uir quidem insignis astrologus, etsi eum Iulius Firmicus et ipse siculus, nescio an inuidia que inter pares precipue ac uicinos regnat an quia sic opinaretur, mechanicum summum dicat, cum utrunque uere et astrologus ingens et mechanicus fuerit, repertorque et fabricator egregius operum diuersorum. [53] Ceterum seu ille uniuersali seu particulari romani ducis edicto, frustra tamen periculo uiolente mortis exemptus. In illo enim publico tumultu et tanto hinc feruore hostium hinc ciuium merore, a presenti rerum statu alienatus multo alias in curas et nichil omnium sentiens, que erga suam patriam agerentur, astrologicas forte uel geometricas formas in puluere designabat; totus in illas oculis ac mente conuersus, militi ad predandum ingresso querentique stricto supra caput acclinis in terram gladio quisnam esset, nimia distractus intentione nomen suum nequiuit exprimere, sed hoc unum 'Oro' ait 'ne hunc michi puluerem confundas'. [54] Quo ille eum, uictoris imperium sperni ratus, occidit. Quod, si ita est ut Valerius refert, namque alii aliter narrant, uerum est profecto quod sequitur: studium sibi uitam dedisse, studium abstulisse. [55] Certe hunc errorem et hanc mortem egre admodum Marcellus tulit et, quod iam sibi non poterat, propinquis suis studio conquisitis, ut extincti nomen honorificum atque utile esset effecit; sibi uero, quod unicum fieri potuit, funeris ac sepulcri curam exhibuit. Idque post longum tempus Marcus Cicero se, dum in Sicilia questor esset, inuenisse et euo disiectum et uepribus obsitum gloriatur, suisque ad eum diem ignotum ciuibus ostendisse. [56] Ad hunc modum captis Siracusis ita se componendis rebus insule compescendisque Siculorum motibus Marcellus gessit, ut et suam gloriam uehementer attolleret et romani nominis maiestatem. [57] Duo nunc etiam supererant, huic tante uictorie obstrepentes: Siracusanus quidam exul Epycides, et Penorum unus ducum Hanno, Hanibali consanguinitate coniunctus. His et tertius, ab ipso Hanibale transmissus et sub eo omne belli genus edoctus, accesserat Numida quidam, Mutines nomine, uir audax atque impiger qui, cum multis in Sicilia strenue gestis sibi nomen quesiuisset, non modo terribilis hostibus sed inuidiosus suis esse ceperat. [58] Is sub ipsum pugne tempus, urgente necessitate subita, profecturus ad comprimendos turbidos motus sub eo militantium Numidarum, multum comites monuit orauitque ne absente se cum hoste confligerent; quod illi molestissime ferentes, Hanno precipue, ab ignobili homine sibi nobili uiro probatoque duci belli leges prescribi, mox illi digresso ambo in aciem processerunt. [59] Quod Marcellus intelligens indignansque sibi, qui contra ipsum tot elatum uictoriis Hanibalem totiens feliciter pugnasset, hec purgamenta hominum occurrere, equo impetu contemptuque illos inuasit. Pugna fuit magna magis quam difficilis. [60] Primo congressu fusi hostes, multis suorum militibus amissis atque octo insuper elephantis; fuga duces elapsi ultimam hanc intra Siciliam Marcello uictoriam concessere. [61] Mutines sibi non obtemperatum fuisse tam grauiter tulit ut, indignatione une supra alteram accedente, alienatus ad ultimum a suis ad romana signa transiuerit romanusque ciuis sit effectus. [62] Unum in his Marcelli siculis uictoriis quod ab emulis carperetur inuentum est: quoniam statuas omnes eneas atque marmoreas, quibus siracusana ciuitas una ante alias ornatissima fuerat, in romanam urbem transtulit. Quod quidam amicissimam aliquando ciuitatem pati non debuisse, alii, quanquam id belli iure licuerit, principium tamen romanis ducibus fuisse dixerunt mirandi statuas et optandi oculorumque alias uoluptates, ultra quam deceat uiros fortes modestosque ac solitos solis uirtutibus occupari. [63] Marcello reuertenti in patriam senatus ad edem Bellone datus est; ubi cum pro rebus a se gestis triumphum petiisset, res quidem triumpho digne uidebantur, sed quoniam absque exercitu senatu iubente rediisset, nondum peracti belli signum erat. Negato triumpho permissum est ut ouans urbem introiret. [64] Ipse uero, siue se inhonoratum dolens siue quorum militum uirtutem merita laude fraudatam, nouo quidem more extra urbem Albano in monte triumphauit. Neque ideo, quod negatum honorem ipse sibi usurpasset, concesso uti noluit. Sed die postero, ouans urbem introgressus, largam predam et multa decora uictorie pre se tulit, inter que octo etiam elephantes, ut non sicula tantum sed punica quoque uictoria uideretur. [65] Quamuis autem imperator merito honore priuatus, exercitus uero etiam ignominia notatus appareret, sub suo duce scilicet Romam redire prohibitus, reliquis tamen, quorum fideli opera Marcellus in Sicilia usus esset, et honores digni et larga persoluta sunt premia. [66] Inde autem Marcellus post reditum consul quarto et Siracusanorum legationibus accusatus, obiecta sibi crimina tam graui oratione discussit ut, quamuis accusatio quorundam ex patribus inuidiosis orationibus iuuaretur, ipse tamen senatus sententiis absolutus sit, ratumque habitum quod ab eo belli temporibus gestum esset, legatique, ex accusatoribus supplices ad Marcelli pedes strati, orationis quam dolor et extrema calamitas extorsisset ueniam postularent, orantes ut seque et urbem suam, quam armis domuisset, in suam reciperet clientelam. Quos ille alto animo placatus atque immemor iurgiorum serena fronte suscepit. Ubi illud mirabile: quod ante eam quam diximus accusationem Siculorum, dum Marcello in sortem Sicilia iterum euenisset et legati flentes metuque attoniti senatus misericordiam implorarent, ne irati hostis in manibus traderentur – qui, si nulla re offensus tam se illis asperum prebuisset, quis futurus esset ubi eos ad se accusandum uenisse cognosceret? – his uocibus et lacrimis misericordiaque illorum moti quidam ex patribus, alii sola consulis inuidia, censuerunt ut inter eum et collegam de permutandis prouinciis ageretur. [67] Id Marcellus quamuis in se iniustum et ignominiosum sibi nosse se diceret neque aliter consensurum ut sua ad alium sors transiret, ne illi tamen qui ad accusandum se uenissent metu retraherentur illius qui se mox posset ulcisci, paratum se se obtulit. [68] Atque ita factum est ut Valerius Leuinus alter consul Siciliam prouinciam, Marcellus Italiam bellumque cum Hanibale haberet, fatis illum suis urgentibus ut in terra italica callidissimi hostis insidiis interiret. Facta permutatione prouinciarum et dempto Siculis pauore, tum demum et accusatio de qua dixi et excusatio consecuta est. [69] Glorie illi fuit et accusatorum et fauentium eis obtrectatorum aculeos tam immobili tamque auerso a sensu doloris animo pertulisse, quasi non his ipse sed alius tangeretur, – eam sibi constantiam, id conscientia robur dabat, quamuis illud concoquere aut dissimulare nequiuerit, duram uictorum esse conditionem, qui ab his quos uicerint accusentur, et quorum modo uictores in illorum patria fuerint eorum sua mox in patria rei sint, deque hoc senatum libera uoce notauerit – dum legatos accusatione peracta e consilio egredi iussos, ut mos est, stare iussit ut eis presentibus responderet, et ipse post excusationem sui ipsius illico sponte discessit, ne sua forte presentia minueret consilii libertatem. Neque horum aliquid sine stomacho fecit aut dixit; et est sane difficile iustum animi dolorem sic comprimere, ut nulla ex parte in uultu aut uerbis appareat. [70] Omnibus dehinc curis in italicum bellum uersus, nullam bene gerende rei pretermittebat occasionem. Erat urbs Apulie Salapia in qua – dictu mirum – Hanibal, tam trux uir ut supra diximus dum de eo loqueremur tamque inuictus armis, amore, quod miraculum auget meretricule, uictus erat; itaque et locum ipse cupide frequentabat et abscedens communitum fortissimi equitatus presidio relinquebat. [71] Duo ibi principes erant studiis atque animis, ut est inter pares emulatio, prorsus aduersi, in eo maxime quod Romanis alter, alter fauebat Hanibali et sibi urbem ipsam tradiderat eoque carissimus illi erat. Is qui animo romanus erat, Blasius nomine, quantum sine discrimine fieri posse uidebatur, omnes uias cogitabat, quibus patriam ereptam Hanibali ad romanum transferret imperium et de hoc spem aliquam, siqua facultas afforet, Marcello dederat. [72] Fessus tandem cogitando neque consilii exitum inueniens, qui desperantium mos est etiam inuia tentare, aduersarium et conciuem suum, cui Dasio nomen erat, uerbis aggreditur suadetque omissis priuatis simultatibus libertatem et salutem publicam comuni consilio procurare et a pessimo domino ad amicos optimos commigrare, magis hoc faciens nequid pretermitteretur inexpertum sciensque quod optabat sine aduersarii auxilio et consensu non posse contingere, quam optatum sperans euentus prosperos habiturum. [73] Ille autem, qui consilium et consilii odisset auctorem, rem omnem patefecit Hanibali. Vocati ambo ad tribunal illud horribile, cum seorsum soli starent semoti a turba et occupatus in aliis Hanibal rem differret, accedens propius et inherens Blasius miti ac submissa uoce: 'Quid agis, Dasi,' inquit 'aut quid hesitas? plus ne igitur apud te mei odium quam comunis amor patrie ualebit? quin potius ambo, qui soli possumus, placati iantandem et unanimes consilium salutare complectimur, nos ipsos et patriam tristi seruitio liberamus?' [74] His accensus, Dasius exclamauit et, quasi omnes audissent quod unus audierat, 'Ecce' inquit 'sub oculis tuis, Hanibal, stamus et hic me de proditione compellat'. Quo maior interpellantis audacia eo incredibilior omnibus fuit, creditumque odio fictum crimen, quod quia testibus careret pro libito fingi posset. Sic igitur non presenti tantum exclamationi sed preterite etiam accusationi dempta fide, sine ulla discussione obiecte proditionis abiere. [75] Blasius uero, quasi fortuna insperatum ceptis iter aperuisset, nunquam destitit monere Dasium et hortari, ostendens quanta in consilio suo et ipsorum laus et patrie salus esset, donec eum precibus et orationibus emollitum in sententiam suam traxit, ut amborum opera Marcello Salapia traderetur: non sine multo quidem sanguine. [76] Nam ex omni punico equitatu electissimi illic erant, qui re subita perculsi, quanquam equis instrui nec temporis nec locorum angustie paterentur, arreptis tamen armis in apertum erumpere nisi sunt; quod cum preclusi undique non possent, quod ultima sors sinebat fortissime dimicantes fere omnes occubuere; quinquaginta non amplius capti sunt. Sic Salapia ad Romanos rediit, exemplum posteris ne ab honestis principiis facile desistant, quamuis prima fronte difficilia uideantur. [77] Hanibali certe, nisi amasiolam suam extimare uellet, grauior equitum iactura quam urbis fuit; siquidem equitatu, quo pene semper preualuerat, ex tunc inferior atque impar inuentus est. Et hoc quidem astu gestum in Apulia, in Samnio autem due hostium urbes capte et tria milia militum Hanibalis, que presidio ibi dimiserat, ui oppressa sunt. [78] Hinc Marcellus in Lucaniam progressus Hanibali instare tanta fiducia ut, cum ille collibus insedisset, hic castra ante eum in planitie metaretur, primusque aciem castris educeret. Pugnatum est ab hora tertia usque ad noctem, tam paribus animis ac fortuna ut neutra partium inclinaret, sed defessis integri submissi sero prelium instaurarent: dubiam nox sera uictoriam fecit. [79] In hoc tamen Marcellus uictoris speciem exhibuit quod, die qui primus post hoc prelium illuxit, ab ortu solis ad multum lucis instructa in campis acie stetit, nulloque obuiam exeunte spoliis hostium legendis suorumque corporibus humandis ex commodo diei reliquum transegit. [80] Mox digressum silentio proxime noctis Hanibalem et in Apuliam abeuntem ipse die tertio insecutus atque ad Venusiam consecutus, iuxta eum castra posuit multosque ibi per dies leuibus hinc atque hinc equitum ac peditum excursibus prelia plura potius quam dura commissa sunt, fere tamen omnia Romanis prospera. Inde ulterius Hanibal noctu semper mouens castra, nempe aptum insidiis tempus et locum querens, procedebat; at Marcellus luce illum clara nec aliter quam premissis itinerum exploratoribus sequebatur. [81] Iam exacta hieme Canusium uterque peruenerat, iamque et litere Fabii Maximi Marcello reddite erant, quibus, ad recuperandum Tarentum proficiscens, ut acri bello interim Hanibalem detineret hortabatur. His preclari uiri monitis sed multo maxime suopte concitus ingenio, hostem ex aperta planitie se se in loca nemorosa et insidiis oportuna conferentem uehementer urgebat, neque ullum sibi respirandi spatium dabat. [82] Nullus amator sic amice unquam ut hic hosti fieri proximus studebat: nunquam sat contigua castris castra uidebantur, quotidieque mox ut uallum iecerat campis aciem explicabat. Contra Hanibal, leui armatura prelia parue miscendo tempus trahens, fortunam iusti certaminis differebat. Neque id sibi diu licitum fuit. [83] Noctu progressum ut solebat dieque postero castrametantem assecutus inuasit, ut sine pugna expediri cepta non possent. Concursum ergo magnis est uiribus totisque exercitibus dimicatum, sed uergente ad occasum die pari euentu prelio finis impositus. Marcellus tamen propere ante noctem quanto quiuit hosti uiciniora castra disposuit, ut satis appareret pugne auidum id agere. Vix igitur sole orto legiones in aciem educit. [84] Hanibal hac tanta ferocia hostis attonitus, deque hoc inter suos questus, quod nullam eis tribuat quietem nullum bellici operis laxamentum, quotidie solem simul in celo conspici et Marcellum romanamque aciem in campis, hortatusque ut hunc tantum nunquam cessantis ducis impetum uno prelio retundant, quietiorem exinde militiam acturi. [85] Preteritarum quoque uictoriarum meminisse iussi, et uerborum ducis et suorum pro se quisque stimulis tediorum incitati, in pugnam eunt. Usque in tertiam horam pene pari Marte certatum est, sentiensque Marcellus suorum animos lentescere et submisit auxilia laborantibus et uerbo et opere omni boni ducis officio functus est; sed nec pudor nec Marcelli reuerentia sistere aciem quiuit, quin terga uertentes in castra refugerent, amissis in prelio et in fuga duobus milibus septingentis, quattuor inter ceteros centurionibus tribunisque militum duobus. [86] At Marcellus ad uesperam in castra reuersos tam aculeosa et tam aspera oratione corripuit, ut non amarior illis infelicis pugne fuisset aduersitas et in frontem et in tergum insultans ferro hostis, quam sola uerborum sui ducis acrimonia, deo gratias agentis quod non castra hostes inuasissent tam ignauis commissa custodibus, et subinde querentis unde hic de nichilo tantus timor atque hec tam repentina socordia aduersus eos, quos et nuper et anno altero uictos cedentesque fugauerint, quos heri castra ponentes inuaserint ceptumque sine prelio implere uetuerint; quenam hec nonnisi unius noctis transformatio de sequentibus profugos, de uictoribus uictos fecerit, nec auctis hostium nec suis uiribus imminutis? solos animos sic deiectos, ut preter uultus atque arma nil romanum uideat et suum ipse uix recognoscat exercitum. [87] Ad has ducis uoces a toto clamor exercitu redditus, peccasse fatentium atque orantium illius ueniam diei, petentiumque preterea ut ubi et quando ei uisum esset in aciem reducerentur, neque dux grauaretur suorum militum uirtutem iterum experiri. 'Ego' ait Marcellus 'id faciam, neque longior erit mora: hodie pugnastis et uicti estis, cras pugnare oportet et uincere, ut uictoribus potius quam uictis ignoscam'. [88] Sic ad curandum corpora dimissi sunt, ingentibus animis diem posterum expectantes nec negantes iure se optimo redargutos, quod in tanto exercitu illo die preter unum ducem nemo uir fuisset: illi se aut uictoria aut morte satisfacere dignum esse. Sic illa nox acta est. [89] Ubi primum illuxit, armati omnes et in uultibus animos pretendentes ducis ad pretorium conuenere. Collaudatos et eniti iussos ita se gerere ne prius infauste quam felicis pugne rumor in patriam perferatur, cibo etiam militari robur corporum firmare et quid per omnia agi uelit admonitos, instructa acie castris educit, positis in prima acie qui hesterna die primi fugerant, ut unde dedecus ortum erat inde decus inciperet. [90] Quod ubi Hanibal sensit, admirans 'Cum eo' inquit 'hoste pugnamus, qui omnis impatiens sit fortune: uictor uictis insultat, uictus in uictores se se erigit, nec quietem pati potest'. Hec dicens aciem instruit et castris egreditur. Pugnatum est quam prius asperius, quod et Penis partum decus seruare et Romanis inflictam ignominiam aut purgare propositum esset aut mori. [91] Diu ergo ambiguum prelium cum fuisset, Hanibal elephantes prelii in fronte constituit, siquo modo romanam aciem beluarum turbare posset incursu; sed ea spes ut plereque mortalium in aduersum recidit. [92] Cum enim primo impetu turbare aliquos cepissent, essetque nudate periculum aciei, Decimus Flauius tribunus militum, inuectus in beluas et hortatus comites, multis illas uulneribus affecit; et que saucie erant retro impulse integras terruerunt, ita omnes pariter in suos uerse punicam aciem turbauere. Inclinatos ad fugam animos uestigiis insistentes peditum nimbus adiuuit coegitque iam sparsos Penos terga uertere; hos Marcellus immisso perculit equitatu. [93] Auxit stragem duorum casus elephantium, qui forte castrorum in limine corruentes iter obstruxerant fugientibus; itaque per uallum aditum querentes Romanis urgentibus, multi iniquo et fugientium turbis oppleto in transitu sunt oppressi. De Hanibalis exercitu octo milia perdere, elephantes quinque; nec Romanis uictoria gratis stetit: ciuium simul ac sotiorum circa tria milia sunt amissa, multi insuper uulnerati. [94] Que res maxime Marcellum uolentem uictis abeuntibus instare continuit: omisso tantisper Hanibale, Venusiam retrocessit. Et hec quidem Marcellus non amplius consul sed, prorogato in annum imperio, iam proconsul gesserat. [95] Magna Marcelli rerum gloria atque in dies auctum nomen; sed inuidia suum morem tenuit. Itaque de hoc ipso, et quod male pugnasset et quod prorogati imperii estiuum tempus Venusie per otium ageret, accusatus absens a tribuno plebis qui illi hostis erat, impetrata a senatu uenia ut dimisso ad exercitum legato Romam ueniret, ita hostis accusationem uera rerum quas gesserat predicatione subuertit, ut accusantem pudor, reum gloria sequeretur. [96] Et quoniam uirtus uiris fortibus, etsi gloriam largiatur, requiem negat, ubi de abrogando Marcelli imperio agebatur quinto consul factus est. Sed iam uiro egregio et honorum et laborum uiteque finis aderat: ignara mens hominum! dum maxime rebus gerendis accingitur, tum maxime ad terminum appropinquat. [97] Iam Marcellus cum supplemento exercitus Venusiam ad exercitum ibi anno altero dimissum uenerat, quasi plane exitum presagiens duabus antequam Roma discederet edibus sacris extructis, Honori scilicet ac Virtuti, cum utrisque pariter edem unam uouisset bello gallico cuius supra in principio rerum eius mentio est habita. [98] Sed decreto pontificum negantium cellam unam duobus deis rite dedicari, ne scilicet, siquid prodigii euenisset, cui deo sacrificaretur incertum esset, pro una quam uouerat, neglecta ratione impense duplicis, duas soluit. O felix, si non Honori et Virtuti, sed honoris et uirtutis Auctori et uouisset et reddidisset! [99] Eo et collega eius Quintius Crispinus aduenerat, eodemque Hanibal redierat; ita unum in locum tota belli uis conuersa erat. Hanibal, Marcellum totiens iam expertus, ut de ipso quidem solo mixtam metui spem gerebat, sic duobus se se parem consulibus diffidebat. Totum ergo ad insidias animum direxerat; et fortuna conatui supra etiam spem fauit. [100] Erat inter Hanibalis hinc et bina illinc Romanorum castra, equo ab utrisque spatio semotus, uepricosus et opacus collis, qui se prius occupanti haud exiguum momentum ad uictoriam allaturus uidebatur. Hunc Hanibal non tam ad castrorum usum occupare, quam ad insidiarum occasionem reseruare decreuerat. Itaque per noctem aliquot ab eo turme equitum immisse clanculum abditis ac silentibus locis insederant, eo proposito ut, siqua sors consiliis affulsisset, in crastinum effusos ad predam populatores romanos interciperent. [101] Sed euentum consilio altiorem fortuna preparabat, ut sepe magnas spes eludere sic interdum modicas fouere solita. Luce proxima (erat quidem collie in oculis utrorunque et turbe raro utilia discernentis) ortum murmur in castris Romanorum affirmantium passimque iactantium, erratum ab hostium duce, qui collem illum non cepisset, nec minus a suis ducibus errari, qui oportunitatem tantam negligerent neque locum adhuc uacuum arriperent ac munirent. [102] Mouent quandoque etiam sapientium animos uulgi uoces, et obstare unum multis milibus idem consona uoce poscentibus subdifficile est. Mouit Marcellum tamen non tam consensus exercitus, quam sua sors et suus insitus appetitus, de quo diximus, ut non solum hosti castra coniungere sed intra ualli unius ambitum secum esse, si daretur, optaret. [103] Versus igitur in collegam 'Quin ipsi' inquit 'eo pergimus, obiectamque oculis rem uidemus?' Heu, uir magne, quo uis ire? An non id ipsum tutius fieri potest? an non exploratores alli in exercitu tanto erant, qui uel nullo uel suo tantum periculo rem spectarent? Sed difficile est uim fati urgentis euadere. Eunt igitur in discrimen, non sua tantum, sed totius exercitus, imo quidem uniuerse reipublice fata portantes. [104] Educti e castris nonnisi ducenti uiginti equites, centum scilicet octoginta Etrusci quadraginta autem Fregellani, qui profectionem consulum comitarentur. Heu, cur non saltem Romani omnes? Sed fortuna, que res hominum uersat, ubi aliquid molitur, omnia dimouet que dispositionem suam impedire ualeant aut differre. Edictum quoque erat in castris a Marcello ut, si locus metandis castris placuisset, signo accepto omnes eo impigre commigrarent. [105] Cum fatalem ad locum consules peruenirent, speculator hostium, ignarus quantam rem nuntiaret, insidiatoribus signum dedit; illi illico e latebris erumpentes, pars collis in uerticem euadit, pars a tergo circumfunditur. Sic undique circumuenti iniquam licet et loco et numero pugnam magnis tamen animis ineunt; poteratque res traihi, donec forsitan legiones laborantibus opem ferrent, nisi – quod inuitus dico – fuga ab Etruscis meis orta ceteros terruisset. [106] Restiterunt tamen fregellani equites, quandiu consulum hortantium pugnantiumque presentia animos dedit; at, ubi Marcellum hasta confixum equo precipitem expirantem, collegamque eius Quintium Crispinum duobus affectum uulneribus, unde post periit, conspexere, cecidere animi et in fugam uersi omnes abiere. [107] Periit tribunus militum unus; ex duobus autem prefectis sotiorum alter captus, alter occisus est; lictores consulum quinque capti, reliqui interfecti, exceptis qui cum consule saucio et Marcelli filio adolescente uulnerato etiam effugerunt. Hanibal tanto tamque insperato gaudio elatus collem, faustum sibi infelicem hosti, castris occupat, unde carentem ducibus terreret exercitum romanum; qui iam ad subueniendum suis mouebatur, dum illorum laceras afflictasque reliquias fuga uix elapsas aspiciunt. [108] Hic Marcelli exitus fuit «cuius interitum», ut ait Cicero, «ne crudelissimus quidem hostis honore sepulture carere passus est». Nempe repertum uiri corpus Hanibal sepeliuit, ut ingenti sublato letus emulo, sic humanitatis hac in parte non immemor et decoris sui; bellice uirtutis extimator ydoneus, quantum uirum honoraret plane nouerat. [109] De hac clade publice dolitum, non tam propter mortem que una omnibus et presertim belligerantibus presto est, quam propter tantum tam probati et tot tantis in rebus tam experti ducis errorem, qui etate illa, iam enim sexagesimum uite annum excesserat, inconsulte adeo seque ipsum et collegam suum et filium et legiones et rempublicam notissimi insidiatoris in laqueos iniecisset. Sic, quod miserum sed comune est et multis accidit, gloriosam et preclaram uitam inglorio et obscuro fine notauerat, semperque in uita laudari solitus se post mortem reprehensionibus ciuium suorum genere mortis obiecerat.