DE MARCO CURIO DENTATO. [1] Marcus Curius Dentatus, fortissimus et continentissimus ducum et paupertatis amator et uirtutis, cuius ab obseruantia et recto uite calle nec metu aliquo nec cupidine flecti posset, Samnites quiescere non ualentes magna, consul, strage deleuit; et Sabinos rebellantes uicit uictosque in deditionem accepit. [2] Eiusque uictorie tantus impetus fuit ut, dum hostes simulque fautores hostium persequitur, non modo Sabiniam sed usque ad mare Adriaticum ferro omnia flammisque uastauerit, tanta rerum atque hominum preda, ut eam animo uictor ipse uix caperet. Quibus rebus bis intra unius anni spatium de duabus potentissimis gentibus triumphauit. [3] Huic ad focum sedenti et frugalissime cenanti Samnites forte, ut eum a quo ferro uicti erant alio uincerent metallo, magnum auri pondus attulerant, orantes ne id gentis sue munus publicum recusaret, eoque quod libenter offerebatur equanimiter uti uellet. [4] Risit ille et 'Ite'; ait 'carum uobis michi superuacuum metallum in patriam reportate. Neque enim aurum habere magni extimo, sed aurum habentibus imperare'. [5] Lucanos quoque perdomuit, qui inter Apulos Calabrosque habitant, et de illis ouans rediit. Idem contra Tarentinos ac Pyrrum, qui auxilio illis aduenerat, magnifice feliciterque pugnauit; et nobilissimum Grecie regem bis Italia uictum expulit ac de illo etiam triumphauit. [6] Vix unquam alias aut ducum prouidentia et constantia aut militum uirtus maior aut triumphus clarior fuit, spectaculo nobilium captiuorum aurique et purpure atque omnis generis delitiarum opulentissimis hostibus ereptarum, sed in primis elephantium ante id tempus in Italia non uisorum. [7] Qui primo congressu ad Heracleam terribiles adeo Romanorum equis apparuerant, ut eos, hinc informi mole territos hinc odore insolito et horribili stridore perterritos, precipitem in fugam uerterent; nunc uicti et capti, mestique et acclines quos fugauerant sequebantur. [8] Gloriam liuor suo more consequitur. Intercepte ergo publice pecunie reus, Curius uasculum ligneum, quo in sacris utebatur (nondum enim usque ad aras deorum auaritia hominum penetrauerat), cum in medium produxisset, iurauit (necdum peierandi mos irruperat animos mortalium) ex omni preda hostili, que ex Sabinis ut diximus ac presertim ex regia uictoria ingens fuit, suam in domum nil se aliud intulisse.