DE LUCIO PAPIRIO CURSORE. [1] Lucius Papirius Cursor ducum seuerissimus uehementisque uir imperii atque in primis malleus Samnitium fuit; quorum et iste duritiem et post eum filius eiusdem nominis, uelut ad id fato nati, magnis insultibus fregere. [2] Aduersus hos igitur dictator primum dictus, Quintum Fabium Maximum Rutilianum nobilissimum et preclare indolis adolescentem magistrum equitum dixit. [3] Quem, quod se in urbem reuerso ad auspicia repetenda, aduersus edictum suum occasione bene gerende rei usus, et prudenter alioquin licet et fortiter et feliciter, cum hoste pugnauerat, securi uictorem uoluit ferire; et fecisset, nec legatorum consilio id instantis metu seditionis magnopere dissuadentium et iusiurandum offerentium non expedire reipublice id tunc fieri, nec minis tumultuantium legionum, nec autoritati senatus, nec precibus patris ac lacrimis, nec tribunitio cessisset auxilio: cessit precibus populi romani, iuuenem non superbia sed errore lapsum sibi donari instantissime flagitantis. [4] Que seueritas, ut militarem disciplinam mirum in modum auxit atque firmauit, sic totius exercitus animos a dictatore auertit, usque adeo ut proximo cum Samnitibus prelio debellari potuerit, nisi milites duci gloriam inuidentes uincere noluissent. Quod ubi dux prouidentissimus intellexit, per se ipsum uulneratos uisitando et consolando, [5] curamque singulorum legatis tribunisque ac prefectis committendo, reconciliandis placandisque militum animis tam efficaciter institit, ut sequenti prelio Samnites, ceso exercitu, peruastato agro, non amplius contra ipsum dictatorem ausi arma retemptare, pacem cum Romanis et ad hanc obtinendam ipsius uictoris auxilium ac misericordiam implorarent. [6] Ipse, legatis hostium prosequentibus, Romam rediens de Samnitibus triumphauit. Qui cum impetratis annuis indutiis abiissent, audito quod dictatura se Papirius abdicasset, quasi non potentiam Romanorum ac fortunam sed unius tantum uiri uirtutem metuentes, fractis indutiis illico rebellarunt; ita ut non multo post memorabilem ac famosam illam ignominiam ad Caudium Romanis infligerent, utroque consule et legionibus exarmatis cum singulis uestimentis sub iugum missis. [7] Cuius ad iniurie ultionem Papirius idem Cursor et Publius Philo simul consules, ad Luceriam coniunctis exercitibus, Samnites usque ad satietatem nullo discrimine conditionis aut etatis, urgente ira et recenti accepte cladis memoria, protriuerunt. [8] Ipse deinde Papirius, digresso collega, Luceriam fame uicit et septem milia militum Pontiumque imperatorem Samnitium, qui caudine in Romanos infamie auctor fuerat, exarmatos cum singulis itidem uestimentis sub iugum misit: recepta ibi quoque arma et signa, que ad Caudium amissa erant, recepti et sexcenti equites romani tunc obsides Samnitibus dati atque in illa urbe repositi; quod maxime uictorie gaudium auxit. His atque aliis in consulatu actis, de Samnitibus iterum triumphauit. [9] Post hec cum eisdem, qui aureis armis et argenteis fulgentes ac uestibus sericis et omni exquisito habitu compti in bella redierant, incultis ac fortibus fretus ipse militibus magno prelio conflixit, fregitque eos et castra eorum cepit atque incendit; et de his tertio triumphauit. Quorum spoliis campi primum, ubi res gesta est, deinde triumphus ipse uictoris, postremo Forum romanum exornatum: Forique in posterum ab edilibus ornandi hoc principium fuit. [10] Sub hoc duce traditum est summe laboriosam fuisse militiam, quod ipse ut inuicti animi sic uirium esset ingentium ac celeritatis eximie, unde illi Cursoris nomen inditum; quamobrem que facilia sibi essent eque omnibus facilia existimans, exactissimam obedientiam et tolerantiam laborum ab exercitibus exigebat. [11] Aliquando, post prospere gestam pugnam, fessis equitibus laxamenti aliquid a suo imperatore poscentibus, illudens ceu de re dubia tempus ad deliberandum petiit; tum reuersis expectantibusque responsum 'Ne omnia' inquit 'negem, concedo ne dum descenditis equi dorsum mulcere teneamini'. [12] Quam uero imperiosus fuerit in ciues ac sotios, non modo illa seueritas indicat in Quintum Fabium, de qua dictum est, sed illud ex multis terribile ac ludicrum quod, pretore prenestino, qui in acie non perfidia sed metu segnior in exequendis imperiis fuisset, ante tentorium post pugnam cogitabundus obambulans euocato atque acriter increpito, lictorem propere securim iussit afferre. [13] Quod audiens pretor obriguit tremuitque, securim in se strictum iri putans; quam cum lictor attulisset et ille pallidus atque exanguis staret, radicem quandam iter occupantem et transeuntibus infestam iussit abscindi et pretorem semianimem ac pauore gelidum abire. Ita metu metum plexit. [14] Ad summam nemo alius sua erat etate, que abundantissima et uirtutum et uirorum fuit illustrium, cui magis insisteret romana respublica. Itaque, cum Alexander Macedo prope iam uictor Orientis minari inciperet Occidenti, unus hic maxime preque omnibus contra eum dux ydoneus opinione hominum habebatur, si forte in Italiam, ut fama erat, ille transisset.