DE ANCO MARTIO QUARTO ROMANORUM REGE. (1) Ancus Martius regum quartus, Nume nepos ex filia, moderato ex priorum moribus animo fuit, et Numa bellicosior et mitior Tullo. (2) In primis sacra, que in pace auus instituerat, hic instituit in bello: sacerdotes scilicet Fetiales, cerimoniasque noui ritus, solemniterque repetendarum rerum et ni reddantur indicendi belli morem, diu a posteris seruatum. (3) Quo ipse primum usus, bellum indixit atque intulit Latinis, ad eum diem romana arma non passis et spernentibus mansuetudinem regiam et uana spe delusis, quasi auito more sacrificulus non bellator rex aras non acies, sacra non arma tractaturus esset. (4) Quod ubi ille perpendit et expediens intellexit primi magis aut tertii quam secundi regis uti moribus, commissa aliis sacrorum cura, toto animo in bellum uersus, Politorium Latinorum urbem aggressus expugnat; populum capte urbis hostium Romam Auentinum in montem transfert, quem post, aliis eorundem captis urbibus transuectisque Romam populis, impleuit. Politorium dehinc uacuum a Latinis occupatum rursus inuasit et, ne amplius occuparetur, euertit. (5) Omni tandem Latinorum potentia ad urbem Meduliam contracta, sepe pugnatum uarieque; ad extremum uictor magno prelio Romanus, multisque Latinorum milibus captis inque urbem Romam traductis, necesse habuit Auentini spatium laxare et id addere quod Auentinum ac Palatinum montes interiacet, Ianiculum quoque trans Tyberim, non id quidem necessitate ulla uel penuria locorum sed prouidentia futurorum, ne forte profugium hostibus fieri posset. Atque eam ipsam ob causam primus Rome pons Sublicius factus murusque Ianiculo circumductus, ut et tutela et commeatu urbi iungeretur. (6) Fossa ingens preterea circa urbem et carcer urbe media, crescentibus cum ipsa urbe flagitiis, oportunus extruitur; prolatati etiam fines, silua Mesia prerepta Veientibus, inque ipso maris fluminisque confinio Hostia urbs fundata, quodam quasi presagio future magnitudinis, «ut», quod ait Florus, «totius mundi opes et commeatus illo ueluti maritimo urbis hospitio reciperentur»; saline insuper facte usque ad hoc tempus urbi utiles; auctumque Feretrii Iouis templum. (7) Obiit quattuor et uiginti annis in regno actis, quanquam «immatura morte "prereptum"» scribat Plinius «non "potuisse" prestare qualem promiserat regem».