PROHEMIUM. (1) Illustres quosdam uiros quos excellenti gloria floruisse doctissimorum hominum ingenia memorie tradiderunt, in diuersis uoluminibus tanquam sparsos ac disseminatos, rogatu tuo, plaustrifer insignis qui modestissimo nutu inclite urbis Patauine sceptra unice geris, locum in unum colligere et quasi quodammodo stipare arbitratus sum. (2) Historiam narrare propositum est; quare scriptorum clarissimorum uestigiis insistere oportet, nec tamen uerba transcribere sed res ipsas. Non me fugit quantus labor in continenda sermonis dignitate suscipiendus sit; nam si nec eisdem uerbis uti licet et clarioribus non datur, quid sit tertium patet. Ordinem quisque et dispersorum congeriem aduertat. (3) Namque ea que scripturus sum, quamuis apud alios auctores sint, non tamen ita penes eos collocata reperiuntur: quedam enim que apud unum desunt ab altero mutuatus sum, quedam breuius, quedam clarius, quedam que breuitas obscura faciebat expressius, quedam que apud alios carptim dicta erant coniunxi et ex diuersorum dictis unum feci. (4) Qua in re temerariam et inutilem diligentiam eorum fugiendam putaui, qui omnium historicorum uerba relegentes, nequid omnino pretermisisse uideantur, dum unus alteri aduersatur, omnem historie sue textum nubilosis ambagibus et inenodabilibus laqueis inuoluerunt. (5) Ego neque pacificator historicorum neque collector omnium, sed eorum imitator quibus uel uerisimilitudo certior uel autoritas maior est; quamobrem siqui futuri sunt, qui huiuscemodi lectione uersati aut aliud quicquam aut aliter dictum reperierint quam uel audire consueuerint uel legere, hos hortor ac moneo ne confestim pronuntient, quod est proprium pauca noscentium, cogitentque historicorum discordiam, que tanto rebus propinquiorem Titum Liuium dubium tenuit. (6) Breuitati et notitie consulere propositum est, multa resecando que plus confusionis, ut supra dixi, quam commoditatis essent allatura. Apud me nisi ea requiruntur, que ad uirtutes uel uirtutum contraria trahi possunt; hic enim, nisi fallor, fructuosus historicorum finis est, illa prosequi que uel sectanda legentibus uel fugienda sunt; quisquis extra hos terminos euagari presumpserit, sciat se alienis finibus errare memineritque e uestigio redeundum, nisi forte oblectandi gratia diuersoria legentibus interdum grata quesierit. (7) Neque enim inficior me talia meditantem sepe distractum ab incepto longius abscessisse, dum uirorum illustrium mores uitamque domesticam et uerba nunc peracuta nunc grauia et corporis staturam et originem genusque mortis meminisse aliis dulce fuit. (8) Hec si minus quam intenderam assecutus sum, tu precor ignosce, quisquis hec perlegis; de successu enim te iudicem statuo, de proposito michi credi uelim. Siquid igitur aut satietati ingestum aut desiderio subtractum reperieris, uel inopi ingenio uel discerpentibus animum curis ascribito. (9) Si uero forsan studii mei labor expectationis tue sitim ulla ex parte sedauerit, nullum a te aliud premii genus efflagito, nisi ut diligar licet incognitus, licet sepulcro conditus, licet uersus in cineres, sicut ego multos quorum me uigiliis adiutum senseram, non modo defunctos sed diu ante consumptos, post annum millesimum dilexi. (10) Sed ne, dum multa contestor, equitati tue parum fisus uidear, non te longius traham, neque debitum atque utinam suffecturum necessariis in prefatiunculis tempus expendam. Ab illo igitur, ad quem rogatus stilum uertere paro, urbis romane conditore Romulo, nam sic uolentis desiderium impellit, inchoandum iter assumo.