[93,0] XCIII. DE TRISTITIA MISERIAQUE. I. {MAEROR} Tristis sum. {RATIO} Refert qua ex causa tristis sis aut letus. Ista enim ut alia multa, indifferentia dixerim, que leui momento possint bona esse uel mala. Tristitia nempe de peccato utilis, modo ne desperationi subrepenti clanculum manum det, at gaudium de uirtute, deque memoria bonorum operum honestum, modo ne ingerenti se superbie fores pandat. Harum igitur passionum premitterentur cause, uituperatio illico locum laudis inuaserit, nunc tu ipse quid sis tristis cogita. {DOLOR} Huius uite miseria mestus sum. {RATIO} Felicitas te letificet alterius uite. Neque enim tam hec misera, etsi profecto miserrima sit, quam illa est felix. II. {DOLOR} Mestus sum. {RATIO} Mali huius tot radices, quot sunt que, uno nomine, “aduersa” dicitis, de quibus et multa iam diximus, et ut te pronum in querelas uideo, multa nunc etiam sunt dicenda. Est autem quando nulla prorsus apparens causa, non morbi, non damna, non iniurie, non ignominie, non carorum mortes, neque ullus omnino rerum talium et inopinus rumor, sed dolendi uoluptas quedam, mestam animam facit; pestis eo funestior, quo ignotior causa atque ita difficilior cura est. Itaque hanc ceu anime scopulum, omni uelorum, ut dici solet, ac remorum auxilio, fugiendam censet Cicero, cui in hoc quidem, ut in multis, assentior. III. {DOLOR} Presentis me miserie cogitatio mestum facit. {RATIO} Miseriam conditionis humane magnam multiplicemque non nego, quam quidam integris uoluminibus defleuere; sed si in diuersum aspicias, multa itidem que felicem uitam ac iucundam faciant uidebis, etsi de hoc nemo hactenus, nisi fallor, scripserit, aggressique aliqui destiterint quod, difficilem et contrariam scribentibus, steriliorem longeque imparem materiam se sortitos intelligerent, eo quod humana miseria nimis multa prorsus euidenter emineat, felicitas parua et latens stiloque altius fodienda sit, ut ostendi possit incredulis. IV. An autem, ut ex multis summam delibem, parua uobis gaudii causa est, imago illa et similitudo Dei creatoris, humana intus in anima? ingenium, memoria, prouidentia, eloquium, tot inuenta, tot artes hinc animo famulantes, hinc corpori, quibus necessitates uestre omnes diuino beneficio, comprehense sunt? tante quoque opportunitates, et tam uarie rerum species, non necessitati tantum uestre, sed oblectationi seruientium miris et ineffabilibus modis? tanta uis radicum, tot herbarum suci, tot florum tam iocunda uarietas? tot odorum et colorum et saporum et sonorum ex contrariis orta concordia? tot animalia celo, terris ac pelago, non nisi uestris usibus dedita, hominisque solius ad obsequium creata? nisi enim peccati iugum sponte subiissetis, omnium que sub celo sunt dominium haberetis. V. Adde collium prospectus, apricationes uallium, umbrosos saltus, algentesque Alpes, et tepentia litora. Adde tot salubres scatebras aquarum, tot sulphureos fumantesque, tot nitidos ac gelidos fontes, tot infusa et circumfusa terris maria, tot amnes assidue mobiles, et immobili stabilitate certissimos regnorum fines. Adde lacus, maris emulos, et stagna iacentia, et riuos inter montium conuexa precipites, et floreas ripas, riparumque thoros, et prata recentia riuis, ut Virgilius ait. Quid sonoris litoribus spumantes scopulos, antraque roscida, et flauescentes agros, et uineta gemmantia, et commoditates urbium, et ruris otia, et solitudinum libertatem? VI. Quid spectaculorum omnium lucidissimum atque angustissimum stellantis celi ambitum, incomprehensibili celeritate uolubilem atque incomparabili decore mirabilem, inque illo fixas et errantes quas dicitis, seu uagantes stellas, solem in primis ac lunam clarissima mundi lumina, ut Maro ait, seu lucidum celi decus, ut Flaccus ait. Hinc terre fruges, hinc uigor animantium, hinc uarietates tempestatum: hinc uos annum, hinc menses et dies, et noctes et momenta metimini, sine quibus uita fastidio non careret. VII. His accedit corpus, licet caducum et fragile, imperiosum tamen aspectu, serenumque et erectum, aptumque celestibus contemplandis; accedit immortalitas anime, et ad celum iter, ac pretio exiguo merces inextimabilis, et que in finem sciens distuli, quia tam magna erant, ut per me illa non caperem, nisi fidei magisterio didicissem: resurgendi spes, et hoc ipsum corpus post interitum, agile quidem lucidumque et inuiolabile, multa cum gloria resumendi; et, quod omnem non humanam modo, sed angelicam dignitatem supereminet, ipsa humanitas sic coniuncta diuinitati, ut qui Deus erat, homo fieret, idemque, unus numero, perfecte duas in se uniens naturas, esse inciperet Deus et Homo, ut hominem Deum faceret, factus homo. Ineffabilis dei pietas atque humilitas, summa hominis felicitas ac gloria! altum undique occultumque misterium, mirum et salutarem commercium, quod nescio an celestis, sed profecto mortalis lingua non equat. VIII. Parumne tibi autem uel hoc uno nobilitata conditio humana, parumque expurgata miseria uidetur? seu quid, oro, altius non dicam sperare, sed optare, sed cogitare homo potuit quam ut esset Deus? ecce iam deus est. Quid iam restat, oro, quo uota uestra suspirent, nedum reperire quidem, sed nec fingere maius aliquid relictum? certe cum ad salutem uestram se diuinitas inclinaret, non aliud, cum posset, nisi humanum corpus humanamque animam assumpsit, nec angelice speciei ascribi uoluit, sed humane, ut sic quantum te Dominus tuus amet agnoscas et gaudeas. “Ita enim, ut preclare ait Augustinus, demonstrauit carnalibus et non ualentibus intueri mente ueritatem, corporeisque sensibus deditis, quam excelsum locum inter creaturas habet humana natura”. Quid, quod idem ipse uos, qui hac sua dignatione tam mirifica Angelis quoque pretulerat, ipsos uobis Angelos custodes adhibuit, ut, modis omnibus, uestrum inter creaturas excellentiam demostraret? ait nempe Hieronymus, tantam dignitatem esse animarum, ut unaquaque ab ortu suo, habeat angelum, sibi ad custodiam deputatum. Paterna uere et plusquam paterna de uobis deo cura est, et, ut dictum Satyrici parumper inflectam, uere "carior est illi homo quam sibi". Quis hec inter tristitie locus aut querele? non natura igitur uestra sed culpa mestos uos et querulos facit. IX. {DOLOR} Mestum me originis uilitas, et nature fragilitas, nuditasque et inopia et fortune asperitas, et uite breuitas et finis incertus facit. {RATIO} Multa studio conquiris, ut mestus sis; contrario instandum erat, ut honesto gaudio letus esses. Noui autem mores: cupide malis uestre incumbitis; proinde quod ad uilitatem originis attinet, aut corporis feditatem, quicquid quorumlibet ingeniis aceruatum est, non solum admota resurrectione (illa quam uera mortalium fides sperat), et glorificandorum corporum nobilitate diluitur, sed presenti etiam decore munitur, interque omnia diuine manus opera singulari quadam hominis maiestate. X. Nam quid ortus obscenitas, humane detrahit dignitati? nonne feda e radice procere frondentesque arbores herbosum solum gratis umbris uestiunt? nonne fedissimo fimo, segetes lete fiunt? nec fastiditur origo uilissima rei optime? uos segetes Dei estis in area iudicii uentilande, summique patris familias in horreo reponende; terrestris fuit origo, quanquam nobilis ac celestis ex parte sit; sed fuerit qualiscunque ortus, quantumlibet difficile incrementum: sedes ultima celum sit. XI. Quid illa nuditas imbecillitasque corpora multarumque rerum grauis indigentia, que humane conditionis infamie ascribuntur? uariarum nonne artium ac multiplici remediorum supplentur auxilio? ut magis ad gloriam hominis quam miseriam trahi possit, quod animantibus ceteris ratione carentibus preualidam cutim, unguesque et uillos mater natura prouiderit, homini unum repertorem omnium contulerit, intellectum, ut illa scilicet alieno, hic suo quodam proprio et interno presidio tutus esset, cetera quantum nascentibus obtigisset et non amplius, unus hic tantum haberet, quantum uiuendo meditandoque sagaci assequi posset ingenio. Sic seruis dominus ac bubulcis, si quid forte cibi nobilis largiatur, suam cuique portiunculam assignat, uxori nichil aut filio, ut illi hoc tantum, hi pro eorum captu plus minusue percipiant. Sic illis frenum preponitur, his libertas. Animantibus igitur que uel senio uel scabie depilata, aut caligantia oculis aut pede clauda conspicimus, remedii nichil est nisi ab homine conferatur; homo autem, per se nudus, ingenio uestitur atque ornatur, et, si res poscat, armatur; claudus atque debilitatus equo aut naui fertur, aut uehiculo aut auxiliaribus bacillis innititur; denique modis sese omnibus adiuuat attollitque; quin, amissis artubus, pedes ligneos, manus ferreas, nasos cereos, fabricari didicit et fortuitis casibus obstare; ualitudinem fatiscentem medicaminibus erigit, gustumque torpentem saporibus excitat; uisum languidum ocularibus refouet, qua in re maioribus uestris acutius cogitastis, qui uasculis uitreis aqua plenis, ut Seneca meminit, utebantur; prope delectabilis nature ludus (blanda parens ac benigna!), quod hinc filio eripit, inde restituit, et, cum tristem fecerit, consolatur. XII. Quid, quod equus, bos, elephas, camelus, leo, tigris, pardus et similia quantarumlibet uirium, cum senuerint, contemnuntur, cum obierint, non sunt? cedunt senio, succumbunt morti; solum hominem uirtute preditum, que hominis solius est propria, et uenerabilem senectus et mors gloriosum ac felicem facit, transferens non extinguens; et, ad summam, animalia quedam robustiora sunt homine, quedam uelociora, quedam sensibus uegetiora, nullum dignitate prestantius, nullum cuius par cura creatori fuerit. Dedit sphericam capitis figuram effigiemque sideream, pronaque cum spectent animalia cetera terram, os homini sublime dedit celumque uidere iussit et erectos ad sidera tollere uultus ut preclare ait Naso, dictum licet prius a Tullio. Dedit oculos, dedit frontem, in quibus secreta animi relucerent, dedit rationem, dedit orationem, dedit lacrimas, dedit risum, affectum, signa latentium que, quamuis ad argumentum miserie quidam trahant, quod fletus precox, risus serus sit (ortus enim statim flet, ante diem quadragesimum non ridet), id uel maxime prudens animal arguit, uenturique prescium, non equidem finis, quem uirtutis gubernaculo felicem dico, sed difficilem, quod ingressus est stadii atque instantium laborum. Denique quodcunque robur est aliis, quecunque uelocitas, quecunque opportunitas, quecunque commoditas, tota homini deseruit; ille indomitos boues ad iugum, et feroces equos ad frenum cogit, ursos unguibus, apros dentibus, ceruos cornibus metuendos, decus fecit ille mensarum; linces, uulpes et infinita id genus animalia, quia esui non erant, usui pellis ac corii reseruauit; retibus maria, canibus siluas, uolucribus celum omne lustrauit; et quibuscum nullum erat homini commercium, humanas uoces intelligere et humanis nutibus obsequi docuit: sic ex omni nature parte partum aliqui {DOLOR} Non est tibi bouis robur, at tibi bos arat. Non est tibi equi celeritas, tibi tamen equus ambulat. Non est tibi herodii uolatus, sed herodius tibi uolat. Non est tibi elephantis aut cameli moles, sed ille tibi turrim uehit, hic sarcinam. Non est tibi cerui corium, non agni pellis aut uulpecule, sed illi hec tuo nomine possident. An ne igitur his qui uos inopes talium dicunt, haud inelegans responsum illud sit Romani ducis: “Habere ista hominem nolle, sed hec habentibus imperare”? et hec quidem modo breuiter, partim philosophice partim catholice dixerim. Ad egritudinem uero animi, ita enim hanc Philosophi appellant, depellendam, et tranquillitatem reuehendam, proderit nosse, quid de primo Cicero, in Tusculano suo tertia luce disseruit, quid de secundo Seneca, in eo libro quem de animi tranquillitate composuit. Festinanti equidem ad alia, et spectanti metam, non uacat uniuersa complecti; pro tempore igitur alligatum uulnus, ostensique medici animorum, quibus, si hec non sufficiunt, uti queas. Iam tria illa que ultimo questus es, ne responso quidem digna credidi, quando et asperitas fortune ipsa est, de qua magna pars huius secundi colloquii nostri fuit, et futura est, et asperitatem ipsam uite breuitas lenire debet ac minuere; et incertum uite finem statuit natura, ut presens semper aut proximus crederetur.