[68,0] LXVIII. DE OBSESSA PATRIA. 1. {DOLOR} Obsessa est patria. {RATIO} Obsessa fuit Troia, obsessa Tyrus, obsessa Carthago, obsessa Hierosolyma, obsessa Numantia et Corynthus, euerseque omnes: quem iam pudeat obsideri? Ipsa urbium caput Roma obsidione tentata est, sed cum iam Roma esse desiisset; quid Capuam, quid Tarentum, quid Syracusas, quid Athenas, quid Veios minoresue alias loquar? Sunt et sua urbibus fata, et pauce fatum obsidionis euasere; sed longitudo temporum notitie rerum obstat, ut ipsis etiam ciuibus suarum fata urbium sint ignota. Tu presentem sentis obsidionem, nec futuras preuides, nec preteritas meministi; sic est usus: quod te premit defles. Valde sensibus dediti estis, beluarum more. {DOLOR} In patria sum obsessus. {RATIO} Dicebam te incommodum tuum flere: iam optabile uideri possit exilium, eo quod minus officiat libertati; neutrum tamen officit, si libertas animi uera est. Ille et inclusus egredi, et exclusus regredi, et ubi uoluerit esse potest. 2. {DOLOR} Obsessus in patria mea sum. {RATIO} Obsessus et Priamus, non ciuis, sed Rex, in patria sua fuit, cum tota illa famosa magis quam fortunata familia. Obsessus Argis Antigonus Macedonum rex, et Eumenes Pergami; obsessus, hac etate, intra urbem Genue rex Sicilie Robertus, nullo ueterum regum minor, si que ueros reges facit, uera uirtus attenditur. Tu, homuncio, sortem regiam lamentaris? Obsessus Ambrosius, obsessus Augustinus, ambo simul intra Mediolani ambitum. Obsessus ad ultimum Augustinus idem, intra episcopii sui muros: quo tempore, miseratus lacrimas suas, Deus a terrena illum obsidione, ad celestem regnum transtulit. 3. {DOLOR} Obsideor. {RATIO} Et quis, oro, non obsidetur? Hos peccata obsident, illos morbi, hos inimicitie, illos cure, hos negotia, illos otia, illos diuitie, hos paupertas, illos infamia, hos laboriosa celebritas, omnes corpus quod tantopere colitis et amatis: ille uos carcer arctissimus circumcingit atque obsidet obsidione perpetua. Ipse orbis terre, ubi fremitis et bellis assiduis insanitis, ubi imperiorum terminos ac regnorum tanto studio prolatatis, qua a uobis incolitur, quid est aliud, quam, quod ait Cicero, quasi quedam parua insula, circumfuso illo mari quod magnum, quod occeanum, quod athlanticum appellatur in terris? quod tamen tanto nomine, quam sit paruum uides. Undique obsessi estis omnes: tu te obsessum ut rem nouam narras? Vide potius, si quid in te opis aut consilii est, quod possit ad tutelam patrie conferre. Hoc fac potius ac memento Syracusii Archimedis operosi senis, querele enim nec tibi nec patrie profuerint. 4. {DOLOR} Obsideor intra patriam meam. {RATIO} Quid tu igitur? an alibi malles obsideri? Posses id, fateor, malle, et quidem pie, quo scilicet te obsesso illa esset immunis. Ceterum, quod ad te attinet: an solamen exiguum uidetur, quicquid sit, in patria tua pati, ut quantum ledit aduersitas, tantum leniat locus ipse? {DOLOR} Intra muros patrios coartatus sum. {RATIO} Ita hoc dicis, quasi nulle maiores uobis sint angustie quam murorum. Quam multi, ex his qui in urbibus habitant, sic assidui in curia atque in foro sunt, ut uix toto (quam longus est) anno semel portas urbis aspiciant! Adde nomen obsidionis: erumpere gestient, et uincti sibi compedibus uidebuntur arctissimis; non hoc facit obsidio sed opinio, qua nichil est in uestre mortalis uite fluctuatione potentius. 5. Fabulam locus poscit. Decrepitum quendam senem fuisse nuper Aretii fama est, qui nunquam patrium limen excesserat; id cum ad aures presidentium peruenisset, ludendi studio hominem ad se uocant et sibi compertum dicunt, illum clam urbem egredi solitum, occulta cum hostibus habere colloquia. Ille autem per sanctos iurare, se non solum tunc presentis belli tempore, sed nec ulla umquam pace, per omnem quamuis longam uitam muros urbis egressum; contra illi incredulitatem fingere, et suspectum eum Reipublice dicere. Quid multa? Graui ni pareat pena imposita, ne egrediatur imperant. Illum, ferunt, impatientia prohibitionis irritatum, die postero, quod numquam antea uisum erat, extra muros patrie deprehensum. Sic inuetitum semper, peruicacia animos urgente, nitimini. Et tu nunc te arctatum dicis, et tibi urbs tota non sufficit, cui, nisi obsidereris, forte pars minima, domus forsitan una sufficeret; quod maxime studiosis euenire solet. Quid, quod fere omnis obsidio breuis est? Adest loci solamen ac temporis; equanimitas sola deest. Ut lugeatis et queramini non natura rerum, sed mollities uestra est.