[67,0] LXVII. DE EXILIO. [67,1] {DOLOR} Exilio pellor iniusto. {RATIO} Quid tu igitur? Iusto pelli malles exilio? Nempe quod ad iniurie cumulum, animum in diuersum trahit? Habes enim iniusti exilii solatium, comitem iustitiam, que, iniustos ciues destituens, te secuta, tecum exulat. [67,2] {DOLOR} Iniusto exilio pulsus sum. {RATIO} An te rex expulit, an tyrannus, an populus, an hostis, an tu ipse? Nam si rex, aut iniustum exilium non erit, aut ipse non iustus, atque ita nec rex quidem. Si tyrannus, ab illo te pulsum gaude, sub quo boni exulant, fures imperant. Si populus, moribus ille suis utitur: bonos odit; et is quoque multiceps tyrannus nunquam sui similem pepulisset. Non te igitur patria, sed malorum cetibus arceri, neque in exilium, sed in partem bonorum ciuium cogi putes. At si hostis, agnosce iniurie leuitatem, non hostiliter seuit, qui omnia cum posset, patriam abstulit, spem reliquit. Sin tu ipse, mores populi perosus aut Tyranni habitum, elegisti, non modo ne doleas, sed etiam gloriare uirtutem patrie pretulisse, non tu flebilem sed honestam et prorsus inuidiosam bonis atque optabilem, non iam exilii, sed absentie causam habes. Sponte Pythagoras Samon liquit, Athenas Solon, Lycurgus Lacedemona, Romam Scipio. [67,3] {DOLOR} Exilio damnatus sum. {RATIO} Multos exilium honestauit, multos acrior aliqua fortune uis atque iniuria notos reddidit et illustres. Quid te uetat illis inseri, qui, quasi ignem de silice, claram famam collisionibus quesiere? {DOLOR} In exilium agor. {RATIO} Habes in historiis magnos rei huius socios, quorum speciosissimus comitatus, non sensum modo doloris imminuat, sed obliuionem afferat. [67,4] Non minor in exilio Camillus fuit, quam fuisset domi: quantus ciuis, quantus exul, qui uictorias ac triumphos, non iustitia minus quam prosperitate conspicuos, in Capitolium duxit! Mox, hinc pulsus, pro accepta iniuria, ingrate salutem patrie rependit. Non facile aliud tam clari exulis exemplo fateor: sed Rutilius et Metellus tam nil exilium fracti sunt, ut Rutilius reuocatus ab illo, cuius nutu non parere capitale erat, exilium amplexus, reditum contempserit, seu ne ulla in parte Senatui iniustisque licet legibus patrie obstaret, seu ne forte exul iterum fieri posset? At Metellus eodem quo in exilio profectus erat uultu atque animo remearet. [67,5] His Marcellus accedat: hic ultimus, qui in belli ciuilis tempus incidit, pulsus nempe, non solitam modo constantiam honestarumque artium studium non omisit, sed strinxit arctius, et publicis liber curis, uni excolendo animo tam ardenter incubuit, ut ad scholas missus honestissimas, non ad exilium uideretur. Quod quidem, in Cicerone, conspectius operum splendor et literarum copia maior facit, non exilii modo sed carceris dulce solatium. [67,6] {DOLOR} Exilium patior. {RATIO} Exilium breue cito te patrie tue reddet, longum uero aliam tibi patriam dabit, unde exulent qui te exulem uoluere, dedissetque nunc, si ad naturam rerum non ad opiniones hominum aspiceres: ualde enim angustus est animus, qui sic ad unum terre angulum se applicat, ut, quicquid extra sit, exilium putet. Multum abest exilii deplorator ab illa animi magnitudine, cui totus orbis carcer exiguus uidetur. Interrogatus Socrates cuius esset, “Mundanus, inquit, sum”. Vere Socraticum responsum; Atheniensem se alius respondisset: Socrati autem patria omnium mundus erat, non hic solum, quem uulgo mundum dicitis, cum pars ultima mundi sit, sed celum ipsum, quod hac rectius appellatione comprehenditur. Illi patrie destinati estis, ad quam suspirat animus, qualibet in parte terrarum peregrinum atque exulem se nouerit. [67,7] Nam quis patriam uocet, ubi non habitet nisi ad breue tempus? Illa uere cuiusque patria dicenda est, ubi quisque perpetuo securus ac tranquillus deget. Quere hanc? in terris, puto, irrita erit inquisitio. Ut nature autem lex est data mortalibus ac prescripti fines, dum hic uiuitur, terra omnis patria uestra est; intra quam, qui se exulem facit, non tam rei, quam animi uitio laborat. “Non habemus hic manentem ciuitatem”, dixit Paulus. Inquit Naso: "Omne solum forti patria est". Ait Statius: "Omni homini natale solum". His te uocibus armatum uelim, quibus ubique unus, et uel numquam uel semper in patria tua sis. [67,8] {DOLOR} Ire in exilium iubeor. {RATIO} I sponte: peregrinatio erit non exilium. Et memento quibusdam exitum, quibusdam uero reditum pro exilio fore. Sunt quibus nusquam peius quam in patria sua sit. {DOLOR} In exilium cogor. {RATIO} Cupiendo quod cogeris, efficies ne cogaris. Omne uiolentum patientia uincitur, et desinet esse uiolentum quod uolenti fit. {DOLOR} Ire in exilium est necesse. {RATIO} Tu fac uolens, quod uel nolens faceres; fac letus omnia, ne quid mestus patiaris: ita omnem uim necessitatis, omnes clauos quos adamantinos illi tribuunt, catenasque, omne tedium molestiamque discusseris. Sed uos impossibilia cupitis, necessaria fugitis, utrunque nequicquam. [67,9] {DOLOR} In exilium eo. {RATIO} Immo forsan in requiem: sub obtentu false miserie uera felicitas. Iam saltem ab inuidia tutus eris: propera, mixtamque cum gloria securitatem arripe. Tutis et honestis latebris nil est dulcius: nulle his conferri possunt urbium platee. {DOLOR} Pellor e patria. {RATIO} Pulsum te pessimis, optimis insere, neque te patria, sed patriam te indignam rebus proba. Sentiat illa quid perdidit, tu nil perdidisse te sentias. Mali ciues tui tedio simulque presentis odio ac suspitione careant, boni autem amore absentis ac desiderio teneantur, sequanturque oculis atque animis abeuntem. Illi se solos linqui doleant, tu te comitatum gaudeas proficisci, neque te in tergum respicias, neque reditum cogites, neque cum illis esse cupias, qui te cupiunt abesse: neque demum quod a te fieri debuit, ab alio factum egre feras. Debuisti cedere ciuium inuidie, utque illam fugeres, ultro in exilium ire. Huius ero consilii dux eram. Nec exempli duces deerant clarissimi: nam in primis tres magnos Scipiadas id fecisse noueras, tamque perseueranter, ut patriam sua presentia, qua nil clarius habebat, spoliatam indignam quoque cineribus defunctorum, quidam insuper, famoso dignam epigrammate iudicarent. Nomina sunt immortali memoria, que tibi per famam perque omnis historie fidem ignota esse non poterant: Africanus, Nasica, Lentulus. {DOLOR} Mittor in exilium. {RATIO} Immo in experimentum tui: uideris quem tu in exilio prebeas; si succumbis exul uerus, si consistis exilio clarus, ut multi olim qui inuicti et fulgidi per asperitates incesserunt, ut sequentibus rectum iter ostenderent. Sine tyrannos seuire, sine populum furere, sine hostes ac fortunam fremere: pelli potes, capi, cedi, perimi, uinci autem, nisi manum extuleris, non potes, neque ornamentis tuis spoliari, cum quibus, quocunque ieris, et ciuis et patrie principum unus eris. {DOLOR} Exulatum pergo. {RATIO} Perge alacer, i securus: nescis quam longa sint brachia tui regis. Nil illi longe est, ubique te proteget qui protexit in patria.