[58,0] LVIII. DE DURO ITINERE. 1. {DOLOR} Durum iter pedibus meis ago. {RATIO} Quid, tu igitur alienis malles? Atque neque alienis manibus operari, neque alienis oculis uidere, neque alienis auribus audire, neque alieno palato degustare, neque alienis naribus uultis olfacere: quid hoc unum singulare habet, ut tantum pedibus ambulare delectet alienis? {DOLOR} Pedes eo. {RATIO} An uero in hunc mundum intrasti eques, an exibis? quid per mundum ire nisi eques doles? O principium humile! et o finis humilior! Quam superba inter utrunque sunt media, et in breui cursu, quanta prorsus obliuio terminorum, nec unde certe, nec quo pergitis meministis. 2. {DOLOR} Iter longum cogor pedes agere. {RATIO} Cogi quidem durum fateor; cogi autem uolens nequit. Indignatio et dolor necessitatis pondus exaggerant; patientia et consensu animi fortune cuspis obtunditur. Vis non cogi? Fac sponte quod cogeris. Vis ut iter longum breue fiat? Volens. {DOLOR} Equitare uelim, pedes ambulo. {RATIO} An insanie parum est, unum ob quadrupedem (cuius usum nescis), quamdiu tibi fortuna concesserit nature munerum obliuisci? Quod multi faciunt, qui uilis atque intractabilis et caduci equi fiducia dediscunt pedibus suis ire; quibus, queso, quid aliud quam diuitem cupias podagram, hoc est pedes inutiles, equos multos? 3. {DOLOR} Longum iter pedes ibo. {RATIO} Ibis pro libito, nemo te transuehet, nemo morabitur, nemo concutiet, nemo deiciet, nemo aget in preceps; unus tibi labor uie, unum opus ire, nil tibi tuo cum uectore negotii. Non cogeris enim equuum frenare, non pungere, non adequare, non substernere, non circumducere, non fricare, non pascere, non aut tergum ungere, aut arentem pedis ungulam et tractare digitis ancipites clauos, aut nocturnos sudibus arcere concursus, et somno exciri, trepidus semperque sollicitus, quid belua, peruigil, cum uicinis agat; saltem noctibus quiesces: nam qui equitant, noctu etiam laborant. 4. {DOLOR} Pedibus longum iter ago. {RATIO} Calceatus forsitan. Sancti autem patres nudis pedibus deserta lustrabant, nuntii Dei omnipotentis Apostoli, mundi climata circuibant, hic ad orientem, ille ad occidentem, hic ad arthon, ille ad meridiem, nauigantes interdum; raro id quidem, neque aliter quam cogente locorum situ. Sed quem, precor, equitem legis, preter unum ex omnibus Ioannem? Neque id amplius quam semel, idque perexiguo uie spatio, dum, quod Clemens scripsit, et ecclesiastica habet historia, ad recuperandam perditi adolescentis animam, pia illum festinatio perurgeret. 5. Quomodo autem equitarent, quorum dominus pedes ibat? Vix asellum semel quidem, ille mox in crucem ascensurus ascendit. Quod si sanctitate inaccessibili hec exempla te pregrauant, at Romane legiones, que orbem terrarum subegere, magna ex parte pedestres fuisse noscuntur, in quibus non se solum atque arma suis pedibus quisque portabat, sed multorum panem ac uiaticum dierum, uallum quoque, quo in finibus hostium castra in dies circumsepta nocturnis ab insultibus tegerentur. Unde eleganter Cicero noster, quodam loco de militibus Romanis agens, cum fortibus uiris ceterarum gentium arma non impedimenta, sed quasi uestimentum esse dixisset, hoc precipuum illis dedit ut diceret. Romanis solis arma non uestem esse, sed ut humeros ac lacertos. At cum eas quas dicebam militares sarcinas subiissent, tum demum uideri sibi esse uestitos; neu quis moderni sermonis consuetudine labi possit, militum appellatione pedites accipi, eosque ab equitibus, quamuis utrique militent, hoc secerni nomine solitos, multis Romane historie locis aduertere est. Proinde magnum tibi lenimen ac solatium laboris horum recordatio prestare potest, non inermi tantum ac uacuo et duro, licet tuto tamen calle pergenti, sed armato etiam atque onusto et periculoso tramite peditanti; si quidem nichil ad tolerantiam asperarum rerum efficacius, quam cogitare eadem multos fortibus animis fuisse perpessos; pudet enim generosum spiritum non posse unum, quod innumerabiles potuere; que cogitatio non in laboribus modo qui difficiles, sed in his quoque qui miserrimi uidentur cruciatibus, in doloribus corporeis, maxime in ipsa demum morte profuerint. {DOLOR} Longum ego durumque iter pedibus mestus ago. {RATIO} Nichil eque durum iter lenit, mestum animum serenat, ut nobiles ac suaues cure, que nisi boni et docti uiri pectus incolere, uiasque omnes comitari, nesciunt. His si grata societas amici leti et eloquentis accesserit, non tantum leue iter, sed et breue uidebitur. Multos iucunda confabulatio sic affecit, ut et uie duritiem non sentirent, et de breuitate longi licet itineris quererentur, neque iuisse, sed uectos esse se crederent. Est et illud enim inter Mimos Publii notissimum: Comes facundus in uia pro uehiculo est.