[37,0] XXXVII. DE GEMMIS ET MARGARITIS. [37,1] {GAUDIUM} Gemmarum fulgor et species delectant. {RATIO} Rerum, fateor, terrestrium et mortalium uanitatis pars non ultima, exiguo in lapillo patrimonia magna claudentium, cuius pretium instabile et incertum quotidieque uarium, quod et sola mercantium fama et diuitum insanorum credulitate dependeat, unde diu sprete inopinis pretiis attolluntur et gemmarum famosissime subita premuntur infamia, nescio quibus notis erumpentibus non tam ipsis de quibus agitur in rebus, quam in opinione hominum ista callentium. Preclara quidem illa prudentia que, neglecto cultu Dei atque animi et utriusque notitia, internoscendis lapidum uenis inuigilat! Sed sic est mos. Neque nunc primum in pretio sunt quibus pretia uafre fingunt; uera enim pretia uel nulla sunt penitus uel ignota: quam uero periculosa uanitas, quam tremulum quamque anceps iudicium ipsos inter artifices facile est iudicium, memoria repetentis id quod nuper accidit, ut perbreuem gemmam — carbunculus is erat —, decem milibus aureorum ille uir fortune maioris quam ingenii cum emisset, diu se cunctatum fuisse iactabat, quod naturalem et communem modum fulgor excedens suspitionem faceret eius artificii peritissimo cuidam, cuius consilio utebatur, non ueram gemmam esse sed uitrum aliquod, seu quiduis aliud in eam speciem, non natura genitum, sed nescio qua supernaturali et mira quadam arte conflatum. Que quidem hesitatio quid nisi confessio quedam erat, uitrum tale uisui pulchrius esse quam gemmam, quamuis forsan illa solidior sit? De hoc tamen ipsi iudicent qui uel in hoc questu pecunias alio uertendas honestius uel in hoc cognitu melioribus debitum tempus perdunt. Quod si dicta cunctatio iusta fuit, quid hinc sequitur quis non uidet, quenam scilicet ambitio et quanta sit cecitas non rei formam ac substantiam sed nudum nomen tanta mercede captantium? [37,2] {GAUDIUM} Nichil michi gemmis est carius. {RATIO} Credo hercle: non uirtus, non fama, non patria, non uita ipsa utque illa duo sileam, quibus uobis nichil est uilius, duo hec ultima cunque his diuitias ingentes et quicquid pretiosissimum iudicatis unius gemme pretio atque amori succubuisse monstrabo et exilio illam et inopia et, si ita res tulisset, morte seruatam. Cui enim queso non est notum Nonii consilium? Romanus hic senator fuit uir locupletissimus gemmamque habuit uiginti millibus extimatam — gemme nomen opalus; mittit hunc India, colorum pene omnium uarietate prefulgidum —. Huius fama excitatus accensusque cupidine Antonius triumuir, homo omnium superbissimus atque auarissimus et cui quicquid natura libitum fortuna licitum fecisset, cum iniusto gemme desiderio, ut fit, crudele possessoris odium concepit. Hinc in illo publico proscriptionis incendio, quo tot patrie lumina periere, Nonii nomen arsurum cum reliquis ob hoc unum crimen, quod formose tyrannoque placite dominus rei esset, insertum est. Ille autem, cui Ponticus saltem fiber exemplo esset ut perniciose iactura sarcinule libertatem redimeret ac salutem, illam ipsam, sibi, ut auguror, presenti discrimine cariorem, sic amplexus aufugit, ut ea salua nulla sibi uel patrimonii uel patrie cura esset, cum illa paratus exulare et mendicare et ad extremum mori. Quis non magni extimet, ad quam uir senatorius sic affectus sit? Et profecto fatendum alterum: aut magni pretii eam fuisse aut parui animi possessorem. Sed quid horum uerius ut diffiniam non expectas, etsi autem huius ac reliquorum simile iudicium seu contagium animorum late serpens uulgi mores infecerit. Magna tamen ingenia nec nummis delectari nec omnino alia quam uirtutis pulchritudine tangi decet, nisi ut per hec breuia que delectant oculos experrecta mens in amorem ac desiderium eterne pulchritudinis rapiatur, quo de fonte quicquid est pulchrum prodit. [37,3] {GAUDIUM} Excellentibus gemmis allicior. {RATIO} Hanc excellentiam non natura fecit sed opinio, que apud quosdam carbunculo palmam dedit, apud alios adamanti. Illa uulgo ac plerisque gemmariis eui huius extimatio, ista ueteribus quibusdam rerum scriptoribus probatur, secundum quos non modo gemmarum sed rerum omnium terrenarum pretiosissimus adamas. Regum olim atque non omnium, sed precellentium gemma fuit: hodie, quia nullius rei tantum et tam uelox quam luxurie ac superbie incrementum est, multorum non regum etiam esse cepit et iam plebis in digitos sensim uenit. Huic proxima Indicam atque Arabicam margaritam locant et huic itidem smaragdum, nescio quidem qua ordinis iniuria. Nam si illorum rubor pallorque gratus est, cur non eque horum candor uirorque oculis blandiatur? Iustiorque nunc etiam saphiri querela, quo uix aliud terra parit celo similius sereno. Verum, ut dixi, furor hic hominum, non natura nobilitat, diuitum nuge inanes atque otiosorum fabule, qui facile ista contemnerent, si quo umquam honestiore pacis aut belli negotio tenerentur. [37,4] {GAUDIUM} Fulgide animum mouent gemme et suauiter candide margarite. {RATIO} “Mouent” ais: immo sternunt, calcant, molliunt et eneruant. Qua de re si pergam uirorum atque mulierum exempla congerere, non te doceam sed obtundam. Unum ex omnibus et id maximum attingam, ut intelligas quam periculosus iste furor sit infirmioribus animis, qui eminentissimos fortissimosque peruaserit. Magnus Pompeius, continentissimus Romanorum ducum, horum dico nouissimorum, qui quantum magnitudine gestarum rerum ceteris antecellunt tantum modestia morum uiteque frugalitate maioribus cedunt suis, uictor ab Hispania pacato rediens occidente compressisque predonibus et in unum coactis locum, cui Conuenarum nomen ob hoc inditum in seculum id durat, illic Pyreneis in montibus, locorum forsan asperitate modestiam adiuuante atque etatis uictorieque superbiam compescente, masculum tropheum puramque et rigidam sui oris imaginem erexit: uere tunc magnus atque magnificus, quamuis adolescens annis, moribus senex maturusque animi! [37,5] Idemque postea captis pyratis et oriente perdomito, quasi cum loco mutatus ac tempore eque, alia parte orbis, ipse alius reuersus, non militarem sed femineum, seu diuinum potius in morem, uultus suos iam uiriles ac solito molliores non ere fictos aut marmore, sed insuetis atque exquisitissimis margaritis in triumpho tulit: exprobratio non leuis Eoi fastus unum in caput expositi, non sine insultatione quadam uictoris omnium populi atque excusatione principum sequentium. Quid non enim a tyrannis Roma iam serua pateretur, que libera ciuis amantissimi talem hanc insolentiam aspexisset? Neque reliqua triumphi illius humilia magis aut sobria: non arma et equi domitarum gentium, ut mos erat, non captiui memorantur aut currus aut phalere; quod uilissimum in eo legimus aurum fuit, gemme omnia et margarite. Inter multa alueus ingens ibi et ingentium thesaurorum ordo bicolor, ita ut singule gemmis e singulis constarent, et uasa aurea et uestes et statue, quin et luna quedam solido ex auro immensi ponderis lectique aurei et corone plurime magnis et candidis margaritis intexte. Denique mons aureus illic fuit, forme ille mirabilis in quadrum ducte, ceruis ac leonibus et figuris uariis animantium frequens nec non arboribus atque omni pomorum genere consitus, ramos aureos tegentibus margaritis; montis in uertice iisdem ex rebus horologium artificio ubique uincente materiam uoluebatur, mirabile prorsus ostentum his qui mirari inania didicerunt. [37,6] {GAUDIUM} At his rebus maxime delector. {RATIO} Credo id quidem teque hunc triumphum et cupide spectaturum reor et cupidius ducturum et cupidissime possessurum: id tibi passionati status animi suadet. Crede autem et tu michi, hec que uisum usque adeo delectant semper animo et sepe corpori nocuerunt. Illius certe quem loquimur triumphantis glorie nichil umquam magis obfuit: non Thessalicus dies, non Egyptia calamitas, ubi enim fortune succubuit non totus, hic uitio totus: ibi aliena uis, aliena perfidia, hic sua fragilitas, sua fuit ambitio. Illic ergo potentiam et uitam, hic animi popularis modestieque insignis famam magnisque laboribus partum Magni nomen imminuit. Mirum dictu, tanto uictoriosior contra Hispanos bellicosam gentem quam contra imbelles et inermes Asiaticos apparuit, eoque mirabilius quod in ipsa quoque Asia aliquandiu integer atque inuictus, cum se in templo Hierosolyme omnium opulentissimo uere erectum atque abstinentissimum prebuisset. Ad ultimum urgenti uitio non restitit neque iam amplius uir singularis atque unicus ut semper fuerat, sed quasi unus ex multis captus deiectusque est. Is gemmarum fulgor, ea uis margaritarum idque auri pondus fuit! Vicerat iam ante pari prelio Alexandrum Asia — sed parum est uitiis uictum suis uincere: illud magnum, uicisse uictorem sui —, post quem nullus ferme ducum stetit inter Asie delitias, que in orbem Latium transuecte uestra uos in patria uicerunt. Nempe si fateri uerum uultis, ubique gentium uictores Asiatica uictoria uicti estis. I nunc, et amicas oculorum, animorum hostes et uictrices uirorum fortium gemmas cole! [37,7] {GAUDIUM} Gemmis delector ardentibus. {RATIO} At hic uariis, ille pallentibus: multiplex appetitus, una uanitas. Audisti ut Pyrrho illi, qui cum Romanis bellum gessit, achates fuit lapis olim pretiosissimus hominum iudicio, nunc eodem quo pretia rebus fiunt uariante uilissimus, in quo quidem species rerum diuersarum representari solere oculis fama est, hominum, iumentorum, fluminum, nemorum, uolucrum ferarumque nulla penitus manu artificis sed nature. In anulo sane Pyrrhi regis, ut Solini uerbo utar, non impressis sed ingenitis figuris, Muse nouem et Apollo erat, choree nobilis citharista, sparsis ita nexisque inuicem gemme notis, ut tot imaginum in tam paruo spatio una queque suis discerneretur insignibus; preclarus, ut res erat, anulus addiditque gratie regis nomen; pluris enim fiunt res illustrium. Sed quid, oro, illi contulit achates suus? An bello inuictum, an non dicam morti, non hostili gladio sed saxo quod feminea etiam torsit manus, exemptum fecit? Quid, inquam, hunc uel Pyrrho profuit habuisse, uel hoc nocuit caruisse Fabritio Curioque, quibus ille uictus atque Italia pulsus est ducibus? Affirmare ausim, neutri horum umquam sessurum animo fuisse ut horrentem galeam rigidumque nec auro aut gemmis insignem gladium anulo regio permutaret: sic mollia queque despiciunt uiri fortes. Quomodo uero anulum regis ambirent, qui sola uirtutis fiducia regem ipsum et regias opes regnumque contempserant? Contra autem uos animorum diffidentia cuncta miramini et quasi beatos factura concupiscitis, uirtus sola contemnitur. [37,8] Est et gemme alterius fama uetustior, quam Samiorum tyrannus Polycrates habuit. Ferunt fuisse sardonicem: is lapillus inter multa pretiosa ditissimi hominis pretiosissimus habitus, quamobrem qui nichil umquam sensisset aduersi, palam obsequentis et clanculum insidiantis fortune inuidiam placaturus, nauigio in altum prodiit anulumque ipsum in quo gemma erat manu propria demersit, uel sic saltem semel doliturus in uita, uisus sibi callide transegisse cum fortuna, si tot letis hoc unum triste pensaret. Illa uero nec falli nec facile potest mulceri: mala bonis equa lance componens, plusculum exigebat pro diuturno fauore, breue quidem sed predurum, ut qui per omnem uitam felicissimus sibi atque aliis uisus esset in morte miserrimus uideretur essetque miserrimus, hinc uitiis, hinc suppliciis omnibus unum caput urgentibus. Itaque uelut oblatum respuens, o fortune ludos!, pisce quodam internuntio, qui tunc ore anulum excipiens captusque illico menseque eius appositus fuerat, anulum illi suum non sine quodam spectantium stupore restituit. Eam gemmam multis post seculis Augustus Cesar, et pretio tactus et miraculo, insertam auree corone ad edem Concordie dedicasse fertur. Hic rursus interrogo: quid hoc uel tyranno profuit habuisse patriam affligenti uel Pythagore obfuit caruisse, communem sibi cum illo patriam et domum propriam et amicos morum eius odio relinquenti? Nempe tyrannus ille patibulo affixus, omnium iudicio, cum summum supplicium pateretur, et maiore etiam dignus erat; iste philosophus in pace obiens pro deo cultus, domus eius pro templo habita est: tantum inter illius gemmam atque huius pallium interfuit. Neque uero seu Policrati tunc sardonix ille ne morsu uolucrum semesus in cruce marcesceret, seu modo Ioanni Galliarum regi ne acie uictus in manus hostium perueniret suus ualuit prestare carbunculus, quem die illa in digito eius inuentum ereptumque sibi et post annos ab amico quodam orbe alio redemptum remissumque cernere fuit ac tangere, rem pretii infiniti sed nullius efficacie nulliusque opere, nisi cuius et relique id genus. Gemmas enim lucidas non nego, ne sensui contra dicam; nego utiles, nego ullam uim habere, nisi illam que uulgo etiam fertur: possunt seras auarorum quoque diuitum confringere atque arculas exhaurire. [37,9] {GAUDIUM} Utcunque in pretio sunt gemme eoque animum delectant. {RATIO} Atqui dementie summe est, multam curam rebus impendere que etsi aliquid uideantur in se nichil sunt. Hoc est enim errore oculorum ac prestigio delectari. Quid in his laboras? que non dico felicitati non conferunt sed nec miserie detrahunt presentes neque contrario abeuntes. Etsi multa equidem hic a multis et mirabilia scripta sint, non ueritati rerum neque utilitati legentium sed stupore operam dantibus precipueque a magis, qui his nugis libros integros implere — tantum erat otii — potuerunt. Michi tamen hac in parte cum Plinio secundo plane conuenit et scripsisse eos ego quoque non sine contemptu et risu generis humani arbitror, ut et stultam credulitatem uanis opinionibus implicarent et se ipsos nostris ineptiis oblectarent. [37,10] {GAUDIUM} Delector gemmis, quibus credibile est aliquam uim inesse. {RATIO} Quenam illa sit audisti; ut sit alia, quantula tamen illa est, mercatorum ac scriptorum collata mendaciis, non Graia tantum arte confictis sed uestra etiam assensione auctis atque firmatis, que multo est satius uel prudenter arguere uel magnifice contemnere quam callere omnia gemmarum pretia uirtutesque et uitia. Hic enim a Plinio, cuius multa placent, ualde dissentio: ille quidem falsas deprehendendi artem seu notitiam quandam pollicetur, “quando” inquit “etiam luxuriam aduersus fraudem muniri decet. Mea uero sententia non munienda neque armanda luxuria est, sed inermis et sola circulatorum inter armatas acies deferenda, ut circumuenta sepius et illusa, quando aliter non potest, saltem damnis et fraudibus castigetur.