[30,0] DE VARIIS SPECTACULIS. [30,1] (Gaudium) Delector uariis spectaculis. (Ratio) Circo forsan et theatro, que duo loca bonis semper aduersa moribus fuisse notissimum, quo quisquis malus ierit, redibit pessimus. Nam bonis iter illud ignotum est, qui si casu aliquo ignari adeant, contagio non carebunt. (Gaudium) Circo delector atque harena. (Ratio) Atqui delectationes alie uanum seu libidinosum aliquid habuere, hec utrumque superadditamque seuitiam et inhumanitatem habet, bonis animis rem indignam. Neque excusat quod iis ipsis Romani olim, flos hominum, delectati sunt: recto namque iudicio urbs illa, alioquin abundantissima bonorum omnium atque illustrium exemplorum, nichil omnino reprehensibilius habuit reliquisque deformius sibique nociuum magis quam hinc discordiarum ciuilium, hinc ludorum studium immodicum — quasi non sufficeret bellorum cruor domi militieque, nisi cruenta pax esset cruenteque etiam uoluptates —, [30,2] nisi circo fortassis honestius quis theatrum dixerit, cui pariter inhiantes uideas non modo populum sed senatum atque ipsos mundi dominos imperatores Romanorum: sic spectaculis capiebantur illi etiam qui humano generi spectaculum facti erant. Rem mirabilem dicam, sed cognitam uulgatamque: sic cunctorum animos theatralis furor ille peruaserat, ut non modo coniuges Cesarum aut filias sed uirgines quoque Vestales in publicum atque in turbas educeret, quarum pudicitia nichil exactius, nichil fama tenerius, nichil conuersatione secretius, usque adeo ut in eis omnis motus, omnis cultus, omnis sermo lasciuior nota dignus ac supplicio haberetur; et tamen iis ipsis in theatro locum assignasse legitur non quicumque, sed summus atque optimus principum Augustus Cesar. Neque minor est ideo error is quo magni errant, sed maior potius atque conspectior. [30,3] (Gaudium) Libenter scenicos ludos specto. (Ratio) Rem que nec honeste geritur nec honeste cernitur! nec facile dictu est an lusor infamior an spectator et an scena sit turpior an orchestra, nisi quod in illam sepe quidem paupertas, in hanc uero semper uanitas trahit. In omni sane delicto plurimum interest utrum inopia an libidine seu superbia quis delinquat. [30,4] (Gaudium) Amphitheatri spectaculis oblector. (Ratio) Damnosa undique et publice priuatimque nocens delectatio! Quod facile colliges, si in animum redeat ex historiis rei huius initium progressusque quanto publici census impendio, quanta quamque insanie proxima ducum cura, quanto demum populi studio ac labore constiterit. Equidem et tot uana dinumerare difficile est et tam uulgata superfluum: mille simul gladiatorum paria — non ludo tantum satis multa, sed prelio — elephantorum tigridumque et leonum ac pardorum greges, onagrorum quoque equorumque ferocium atque animalium diuersissimi generis e toto orbe transmissos, omnium terrarum siluis omniumque gentium uenatibus Romano famulantibus theatro. [30,5] Adde illam edificandi luxuriem exemplo carentem, non imitatione carituram, conuectas terra pelagoque marmoreas columnas in ludorum usum et artificum summis ingeniis expolitas et uerticibus superbas auro rutilante frondentibus. Cuius princeps insanie nominandus est Scaurus, is qui edilis in theatri scenam, opus dierum paucorum et quod paucis lignis ac funibus attolli poterat suffecturum oculis populi talibus gaudentis, trecentarum sexaginta talium columnarum monstra intulit fecitque opus, ut scriptum tenes, maximum omnium que umquam fuere humana manufacta, non temporaria mora, uerum etiam eternitatis destinatione: quo promeruit ut uerissime diceretur proscriptione primum graui ciues, idem post edilitate leuissima mores bonos in exilium pepulisse, ut qui multi perditi temporis inani plebecule multarumque et inutilium impensarum reipublice [30,6] auctor et exemplum fuit. Sed, o mirum dictu!, mox furorem hunc uicere sequentium furores, quibus effectum est ut miraculo operum ac numero fateri oporteat preter Romam nichil mirandum fuisse in toto orbe terrarum. Nam et hoc itidem scriptum uides: penetrata terre intima, perfosse silices, egeste rupes abdite, auersi amnes et in fistulas coacti, inclusum aut exclusum molibus iratum equor, suspensa iuga montium tentatique marium recessus, denique stratum late signatumque nepotibus iter insaniendi, et impleta in uobis spes auorum, nunquam scilicet defuturam esse luxuriam. [30,7] Et ut cumulatius malum sit publicis damnis, accedit calamitas priuatorum qui, spectandi cupidine compediti et quotidiani interim questus immemores neque diem labi sentiunt neque armatam tergoque instantem respiciunt egestatem. Sic uicissim et priuata in publicam et publica pernicies in priuatam uertitur neque uero patrimoniorum iactura grauior quam morum, ubi libido discitur humanitasque dediscitur. Proinde quid de spectaculis speraretis iam inde ab exordio primus regum uestrorum Romulus omen fuit, qui in his rigidam tetricamque illam Sabinarum pudicitiam circumuenit, etsi utcumque matrimonii honor texit iniuriam; at quam multis hoc postmodum non ad coniugium, sed ad stuprum uagamque licentiam fuit uia? [30,8] Ad summam enim hoc teneas uelim: pudicitiam spectaculis sepe stratam, semper impulsam uidimus et — ut sileam uiros, quibus is scelerum furor est ut pene iam adulterio glorientur — multarum ibi fama periit pudorque: multe inde domum impudice, plures ambigue rediere, castior autem nulla. Iam uero que corporum clades, nequid prorsus desit infortunii, queue non singulorum modo, sed populorum strages! Indicio sunt et risus subito uersus in gemitum elataque funera e theatris et plaudentium choris mixte lugentium cohortes. [30,9] Audisti ut Curio, is qui ciuili bello pro Cesaris partibus in Africa occubuit, ut Scaurum, quem opibus equare non poterat, ingenio superaret, non marmoreum, ut ille, sed ligneum theatrum, duplex tamen ac pensile, meditatus, populum uictorem gentium ludis uictum et periculis plaudentem suis mira arte suspendit, ut ridentes interius stupentesque ipsi exterius spectatoribus risu fierent ac stupori. Et miramur imperii spe obiecta unius licet magni exulis animum flectere potuisse, qui oculorum leui breuique uoluptate proposita tot milia ciuium uolubili spectaculo circumuoluit? At nemo ibi periit, dicet aliquis; sed perire potuere et periere alibi innumeri: [30,10] neue attingam nouas simul ac ueteres ruinas, quibus sepe multi mortem simul ac tumulum inueniere, sub Tiberio principe celebri spectaculo apud Fidenam urbem amphitheatri lapsu oppressa uiginti hominum milia meministi. Hic spectaculorum fructus, hi sunt exitus! (Gaudium) Spectaculis cum uoluptate detineor. (Ratio) Aut fictis amoribus aut ueris odiis. Primum equidem non est uiri, secundum uero nec hominis spectare, [30,11] quis ferrum iugulo letus exceperit, quis feruido uulnere plus cruoris effuderit, quis minus conspecta morte palluerit. Quid crudelitatis ad scholam ire iuuat? Non egetis preceptoribus: nimis dociles malorum estis, plura per uos domi discitis quam necesse est. Quid si tam promptis ingeniis artifices scelerum ac magistra errorum plebs accesserint? Multos quos natura mites fecerat seuitiam spectacula docuere. Mens hominis in uitium prona non urgenda utique sed frenanda est: si sibi linquitur egre stabit, si impellitur preceps ruet. Multum mali auribus inuehitur, sed multo plus oculis: illis quasi fenestris bipatentibus in animam mors irrumpit; nichil potentius in memoriam descendit quam quod uisu subit. Facile audita preteruolant, conspectarum imagines rerum herent etiam inuitis nec se tamen nisi uolentibus ingerunt nisi perraro atque ocius abiture. [30,12] Quo pergis igitur, quis te rapit impetus, ut ad horam gaudeas unde semper doleas, ut uideas semel quod uidisse milies peniteat, iugulari ferro hominem aut ferarum dentibus unguibusque discerpi aut tale aliquid quod et uigilem turbet et sopitum terreat? Nescio quid hic dulce, seu quid non potius amarum ac triste sentitis nec ullum in uobis maius insanie argumentum uideo, quam quod quotidie uos ad mortem miseris delinimentis illectos et uelut stygio sopore dimersos dulcedo amara et delectatio inamena precipitat. Una est enim uobis lex rerum ferme omnium: quicquid cupitis, quicquid molimini, quicquid agitis contra uos est.