[26,0] DE QUESITO EX INDIGNIS LAUDIBUS PUDORE. [26,1] (Dolor) Laudasse arguor indignum. (Ratio) Malum quidem e bona sepe oritur radice: boni enim et innocui quales ipsi sunt, tales alios opinantur; hinc ad laudandum equo etiam proniores sunt, et quamuis indignum laudare malum fatear, uituperare tamen inmeritum malo est peius. (Dolor) Laudaui indignum. (Ratio) Si id sciens, reprehensibilis, at si ignorans excusabilis; minus est malum falli, quam fallere: falli enim alienum, fallere autem proprium fallentis est crimen. (Dolor) Aliena laus in meam uergit infamiam. (Ratio) Immo quidem tua, uel culpa, uel ignorantia: ex alieno enim ut laus, sic infamia nulla est. [26,2] (Dolor) Laudasse indignum ualde doleo. (Ratio) Vide ergo ne id ipsum sepe doleas: caue ne temere ad laudandum uituperandumque prosilias; est enim utriusque rei libido, et ut dicam proprie, morbus ac pruritus quidam lingue mobilis et quietis inscie; cuius frenum ac custodia, inter opera perfectionis eximie numerantur, dicente scriptura: “si quis in uerbo non offendit, hic perfectus est uir.” Qua in re nimis sepe fallimini, et heu nimis illud eiusdem Apostoli uerum sit, quod “linguam nullus hominum domare potest: inquietum malum.” [26,3] Ad mentiendum ergo quotidie uos illa precipitat, quos hinc suus urget impetus, inde falsa rerum species trahitur. Sunt enim qui aspectu uel eloquio uitia morum tegunt. Quod de Alcibiade accepimus, de multis uidimus. Sunt qui uirtutes uelo occultant contrario, seu id natura uultus scilicet, aut sermonis austeritate insita, seu etiam arte quadam studioque aduersus id quod uulgo concupiscitur adhibito. Nam ut multi qui se bonos, sic aliqui qui se malos fingerent sunt reperti, quo uel humani fauoris pestilentem auram, uel inuisam honorum temporalium sarcinam declinarent. Quod de Ambrosio lectum est. Accedit amor atque odium, accedit ira et inuidia, spes et metus, affectusque animi uarii et occulti, hisque ipsis interdum, quorum sunt incogniti, semper autem iudicii ueri hostes. Accedit quod uiuentis laus, diuino eloquio, propter uite mortalis incostantiam, prohibetur. Quanto igitur magis uituperatio? [26,4] Deinceps itaque ad laudandum tardus, ad uituperandum tardior ueni, cum uterque enim, ut dixi, malus error sit, peior est ultimus. (Dolor) Laudando inmeritum erraui. (Ratio) Errando discitur. Et sepe error unus multis obstat erroribus, dumque errasse semel pudet, ne similis iterum error obrepat occurritur. Laudasti incaute, linguam frena. Hoc boni saltem illi insit malo. (Dolor) Indignum laudasse pudet aut penitet. (Ratio) Pudor et penitentia, et dolor scale sunt et gradus quidam, ad resipiscentiam et salutem: pauci sunt qui ad rectum iter nisi per deuia multa cespitando perueniant, multosque ideo uoluptatis seruos in iuuentute uidimus, qui uirtutis amici in senio euaserunt.