[130,0] CAPUT 130 : DE STUDIO FAME ANXIO IN MORTE. [130,1] (Dolor) Quid de me post fata dicent homines? (Ratio) Intempestiua sollicitudo: hoc a iuuentute prouisum esse debuit. Qualis fere uita hominum, talis est fama. (Dolor) Quid de me loquentur? (Ratio) Quid respondeam, nisi illud doctissimi atque omnium eloquentissimi Ciceronis. “Quid de te alii loquantur, ipsi uiderint, sed loquentur tamen. Sermo autem omnis ille et angustiis cingitur iis regionum quas uides, nec unquam de ullo perennis fuit, et obruitur hominum interitu et obliuione posteritatis extinguitur.” [130,2] (Dolor) Quid de me dicent homines, qui post me nascentur? (Ratio) Dicerem aliter ista quam Cicero, si melius dici posse crederem. “Quid autem, inquit, interest ab iis qui postea nascentur, sermonem fore de te, cum ab iis nullus fuerit, qui ante {te} sunt nati?” Unum addidit, quod tunc forsan dubitabile, forsan falsum, nunc certissimum et absque ulla prorsus hesitatione uerissimum est: “qui nec pauciores, inquit, et certe meliores fuerunt uiri.” Nam quis est, oro, iam qui dubitet nunquam quales fuerint futuros homines? ita in peius inclinata sunt omnia ruineque proxima; cura ergo mirabilis, ignotorum atque imparium dicta metuere, cum excellentium ac notorum opiniones ac uerba contempseris. [130,3] (Dolor) Que michi fama erit extincto? (Ratio) Facile melior quam uiuenti, cum siluerit liuor. Raro enim uite hominum superstes inuidia est, ut autem uirtus radix est glorie, sic decerptrix inuidia; utque liuidus pollex presens impedit, sic amotus uere laudis restituit incrementum; itaque multis busti limen, inuidie inaccessum, magne glorie uestibulum fuit. (Dolor) Quantum me longa manet fama? (Ratio) Longa forsitan, ut uos longum dicitis; uere autem apud uos nichil est longum; ut uero non modo longa sint omnia sed eterna, sola uirtus efficere potens est, precipueque iustitia, de qua scriptum est: “In memoria eterna erit iustus”; quod, ut potuit, poeta uester expressit, ubi ait: "sed famam extendere factis hoc uirtutis opus". [130,4] (Dolor) Quali post obitum fama ero? (Ratio) Quid refert quale sit, quod mox uel nescies uel contemnes? quid ad te hominum flatus, dum tu flatu cariturus sis? Spirantem uesci delectarique auris non miror; at defunctum stupeo. (Dolor) Quid de me post obitum dicetur? (Ratio) Et quid putas, nisi quod mereberis bonum, malum, multum, parum, nichil. In quibusdam mendax, sed in pluribus uerax fama est; alioquin longa utique non est: diuturnitatis fundamentum ueritas, ruinosum atque imbecille mendacium. (Dolor) Qualis michi post exitum fama erit? (Ratio) Qualis ante exitum fuit uita, nec minus in exitu. De hoc ergo, tempus omne preteritum, sed in primis presens hora uiderit; sic enim habeto, quali quisque dignus sit fama, post mortem nulla re melius quam morte censeri; quippe cum multos per omnem uitam inglorios et obscuros, sola (dictu mirabile!) mors illustret.