[122,0] CXXII. DE VOLUNTARIA IN SEIPSUM MANUUM INIECTIONE. [122,1] {MORS} -- Mortem michi consciscere propositum est. {RATIO} -- Rem unam nunc metuere, nunc optare: hec tota constantia uestra est. Nunc tu mortem muliebriter formidabas, nunc eandem inhumane appetis. Rogo quenam subita mutandi animi causa est. {MORS} -- Cogor ipse michi manus inicere. {RATIO} -- Si cogeris iam non uoluntaria manuum iniectio est, quamuis dicatur, quod coacta uoluntas, uoluntas est, sed profecto non libera, nec uoluntas proprie, que nolendo fit; a quo autem cogeris nosse uelim: inici autem manus uel inuito possunt, tu tibi illas inicere nisi uolens nequis. [122,2] {MORS} -- Magne sunt cause que me mori uelle cogunt. {RATIO} -- Magne, fateor, si cogunt; sed non cogerent si uir esses. Nunc in uestram animi mollitiem nichil est inualidum; uide autem an que sint he cause rite presagiam: ira, indignatio, impatientia, furor quidam in se uersus, obliuio denique tui ipsius. Nam si te hominem meminisses, humana omnia equo animo toleranda cognosceres, neque parui mali, immo ne mali quidem odio, maximum in malum uelles incidere. [122,3] {MORS} -- Inicere michi manum cogor extremis malis. {RATIO} -- Non sunt extrema que te premunt mala, summum illud et extremum malum quod te urget, desperatio. Ceteris enim malis aliquid, huic uni nichil potest esse remedii. Que sunt autem hec extrema que dicis mala, nisi labor, forsitan et paupertas? hec sunt enim que Poeta commemorat, de his agens: "qui sibi letum insontes peperere manu lucemque perosi, proiecere animas," de quorum sera penitentia mox adiecit: quam uellent ethere in alto nunc et pauperiem et duros perferre labores! Sunt ne autem tam grauia mala hec? quorum primum boni omnes, forti atque equo animo tulere, de quo suo loco diximus, quidam sponte insuper elegerunt, atque hinc gloriosi ac in eternum diuites facti sunt; secundum uiris conuenire, apud Crispum, atque ad id nasci hominem, apud sanctum illum et afflictum senem legimus. [122,4] At uos, inquietissima animalia, quicquid non ad nutum auaritie uestre fluit, uestreque libidinis, iustam uoluntarie causam mortis opinamini; tam delicata, tam preceps luxuries uestra est, ut leuibus ex causis non fortune tantum, sed uobis ipsis irascamini, inque ipsum Deum calcitrantes, impia ora laxetis, quasi quicquid id est, in quo non uobis dominus uester obsequitur, iniuria grauis sit. {MORS} -- Magnis malis uictus mori eligo. {RATIO} -- Tedio uite credo, familiari uitio stultorum omnium; sapientibus enim omnis uita iucunda est: letam libenter, tristem ferunt patienter, et si rebus ipsis nequeunt, patientia delectantur. Nil in rebus letius, nil dulcius est uirtute: illa est que molesta lenit, obliqua dirigit, dura mollit ac mitigat, ardua atque aspera queque complanat; cessant querimonie, cessant precipitia, et, ad summam, sapientis uita nil serenius nilque tranquillius. Hi autem animorum flatus atque angores, he nubes ac procelle, que in scopulos fragilem uite cymbam trudunt, e solida stultitia oriuntur. [122,5] {DOLOR} -- Morbi impatientia mori eligi. {RATIO} -- Stulte eligis ac superbe; sine dominum de corpore tuo, quod ipse fecit arbitrio suo, statuere; an quod tibi tuo in edificio uis licere, in quo non ligna, non lapides tu fecisti (in quo denique preter structuram nichil est tuum), id in suo licitum domino omnium non uis, qui non in illo tantum carnem et ossa et sanguinem et spiritum sed celum et terras et maria, et omnia que in eis sunt, creauit ex nichilo? Ne dicas apud temet ipsum: "Corpus meum graui dolore angitur": non tu dominium, sed usum corporis accepisti, breue ad tempus. An tue lutee domus te dominum credis? inquilinus es. Qui fecit omnia, is est omnium dominus. [122,6] {DOLOR} -- Dolore nimio cogor ut mori uelim. {RATIO} -- Hic fortassis ad experientiam dolor datur, qui si molestus est, esse poterit utilis, si intolerabilis, longus certe non erit. Expecta domini reuocantis edictum, cunque uocatus fueris responde, et non prius. Fixa est dies tua, quam nec anticipare fas est, nec differre possibile; preoccupauerunt tamen hanc multi, et dum paruam fugiunt breuemque molestiam, in eternas se atque irremeabiles demerserunt. Habuitque hec opinio, magnos auctores, Anneum Senecam in primis, qui ad eam tam constanter, et tam sepe reuoluitur, ut michi quidem ueritus uideatur, ne non propria sua sit, mirarique cogat interdum, unde tam tristis sententia, tanti uiri pectus inuaserit: utque alia sileam, que persequi longum est, quadam ad Lucillum epystola "Si inutile, inquit, ministeriis est corpus, quid ni oporteat educere animum laborantem?" Dehinc, paucis interiectis, "Prosiliam, inquit, ex edificio putrido ac ruenti". Male ais, o Seneca, et multa bene dicta uno polluis male dicto: non migrandum nempe sed expectandum est; sine edificium tuum ruat, ut antequam fugias opprimaris. [122,7] {DOLOR} -- Non possum pati que imminent, mori malo. {RATIO} -- Ab hoste forsitan inferendam mortem; que fortiter silata sit, turpis esse non potest, cum hec uoluntaria non possit esse non turpis, quia contra domini superioris imperium est, contra quod nichil bene fieri potest. {DOLOR} -- Mori malim quam que instantia sunt uidere. {RATIO} -- Non est uiri non posse erectis oculis utranque fortune faciem spectare, muliebre est trepidos oculos auertere. Quid est autem quod te turbat usque adeo, ut solius opem mortis implores? tua ne forsitan, an tuorum, an patrie laborantis aduersitas? Lenta illa duo quidem: nil enim potest fortuna, cui non possit uirtus obstare; tertium hoc pium, sed pietate languida et inerti, si quidem patrie seruitus, et tyranni facies, morte potius repellenda, quam declinanda sunt, id est enim uiri opus, hoc femine. [122,8] Qua tamen in re, Catonis mortem miris laudibus Seneca idem effert, sua illa peculiari opinione de qua diximus; non sic Cicero, excusasse contentus, laudibus abstinet; ait enim Catoni, incredibili grauitate nature, perpetuaque constantia moriendum potius quam tyranni uultum aspiciendum fuisse; quem tamen Brutus aspexit, et illius potius morte tollendum, quam sua morte fugiendum censuit; quod quam bene seu quam male fecerit, non laboro; fecit tamen. Cicero autem dum Catonem excusat, sue illius sententie melioris obliuiscitur, quam ante annos purimos, libro sexto Rei Publice posuerat. Ea uero est huiusmodi. Dum Publium Africanum minorem, in celo cum patre atque auo colloqui somniantem, et audita immortalitate anime ac felicitate uite alterius, moriendi auidum induxisset, patrem mox inutile desiderium castigantem, fecit his uerbis. "Non est ita, inquit ille. Nisi enim {cum} Deus is, cuius hoc templum est omne quod conspicis, istis te corporis custodiis liberauerit, huc tibi aditus patere non potest. Homines enim sunt hac lege generati, qui tuerentur illum globum, quem in hoc templo medium uides, qui terra dicitur, quare et tibi, Publi, inquit, et piis omnibus retinendus est animus in custodia corporis nec iniussu eius a quo ille uobis est datus, ex hominum uita migrandum est, ne munus humanum assignatum a Deo diffugisse uideamini." An non satis Ciceroniana hec excusatum arguunt Catonem? et plane si ab Imperatore terreno, ad custodiam loci cuiuspiam deputatus, non auderes iniussus te mouere, ferretque ille hoc grauiter si contrarium fecisses. Quid celestis putas imperator, cui tanto plus obedientie debetur, quanto maior Deus est homine? [122,9] Fuit nuper prisce uirtutis Stephanus Columnensis, non hac solum sed omni etate uir clarissimus futurus; hic ab ingenti illo suo hoste, cui potentia impar erat obsessus, turrim ubi plurimum periculi uidebatur, uni suorum conseruandam, certus de illius fide, commiserat, que dum cuniculis suffossa latentibus tremeret ac ruinam minaretur, fugientibus sociis atque hortantibus, ut saluti sue descendendo consuleret, cum iam nichil utilis mora esset, sibi uero periculosa etiam ac funesta: "Non descendam, inquit, nisi ille me reuocet a quo hic positus fui"; id dum Stephano nuntiatum esset, et ipse illi metuens atque eum reuocaturus accurreret, turris fundamentis fatiscentibus magno corruit fragore; sic fidelis custos opppressus est, quem uix erutum ruinis, dominus suus mestus ac lacrimans sepeliuit; eumque, dum uixit, et pie desiderauit, et fidem eius sepe meritis laudibus in familiari colloquio prosecutus est. Quid his uerbis uelim uides: talis enim tibi commissi corporis custos esse debes Deo, qualis hic credite sibi turris domino suo fuit. [122,10] Fuisse tamen nichilominus, non me latet, mortem Catonis illa etate laudatam a multis, et opinione hominum gloriosam. Notumque est illud Iulii Cesaris, qui dum uictor Uticam properaret, ubi ille se peremerat, audita eius morte "Cato mee glorie, inquit, inuidit, et ego sue inuideo"; preclarum aliquid haud dubie uidebatur, cui uir maximus et gloriosissimus inuideret. {DOLOR} -- Quid igitur obstat michi aut quid prohibet sapientis uiri mortem inuidiosam, summo hominum, et excusatam sapientibus ac laudatam, sequi, uiteque difficultates innumeras auxilio spontanee mortis euadere? Mori uolo. {RATIO} -- Vide ne te inanis spes rerum fallat: sunt nempe alii quam pares eloquio nichil ad rem, at certe sententia potiores, qui Catonis hanc mortem neque laudent, neque excusent, sed grauissime reprehendant, [122,11] in quibus Augustinus, scrutator ueritatis acerrimus, non hanc fuisse illi arcessende mortis causam, disputat, ne sub Cesaris imperio uiueret, cum filio suo ipse auctor fuerit, ad Cesarem confugiendi, deque illius clementia sperandi omnia, nec fefellit; quod si turpe credidisset, cur non filium secum uel ueneno uel ferro uel morte qualibet ab eiusmodi turpitudine liberasset? Cum Manlius Torquatus sit laudatus, quod filium ipse suum, qui contra patris imperium pugnasset ac uicisset, occiderat (neque enim turpius dici potest, procacis hostis esse uictorem, quam superbo parere uictori) Quid ergo? Cesarem dignum iudicauit, qui filio uitam daret, atqui sibi uel indignum censuit, uel inuidit? et ad summam, mortis illius causam solam fuisse deprehenditur inuidiam, quod nec Cesar ipse dissimulauit, ut modo diximus. Aliud enim timere quid poterat, aut quid principem non tulisset, a quo pridem Consule curia eiectus fuerat, et coniectus in carcerem. Et qui se tanta tamque presenti iniuria non occideret? quo inani metu, qua se falsa opinione superbie aut crudelitatis occiderit, [122,12] quid tam horrificum uultus Cesaris habuit, ut esset morte etiam fugiendus, uiri omnium non tyrannorum modo, sed principum clementissimi atque mitissimi? et si potentiorem nullum, multos certe ferociores sua ille uiderat etate; immo uero nullum uiderat mitiorem. Iure igitur alter quidam scriptor egregius, et fide clarus et eloquio, "Michi, inquit, Cato uidetur causam quesisse moriendi, non tam ut Cesarem fugeret, quam ut Stoicorum decretis obtemperaret quos sectabatur, suumque nomen grandi aliquo facinore clarificaret. cui quid mali potuerit accidere, si uiueret, non inuenio; Gaius enim Cesar, ut erat clemens, nichil aliud efficere uolebat, etiam in ipso belli ciuilis ardore, quam ut bene mereri de Republica uideretur, duobus optimis ciuibus Cicerone et Catone seruatis". En tibi alia preter inuidiam causa moriendi, uanitas stulta; utraque nec Catone digna, neque ulla prorsus anticipande mortis sufficiens causa est. [122,13] {DOLOR} -- Mori malim quam sic uiuere. {RATIO} -- Quid scis an hec tibi tam tristis uita, multis optabilis, multis inuidiosa sit? sed impatientia res cunctas exasperat. {DOLOR} -- Mori opto. {RATIO} -- Ut timidis metum mortis, sic desperatis uite odium extorquere difficile est, uitam tamen equanimiter perferendam, mortem fortiter spectanda: hec nostri remedii summa sit.