[12,0] DE SAPIENTIA. [12,1] (Gaudium) Sapientiam consecutus sum. (Ratio) Rem magnam, si uera esset, et inseparabilem a uirtute: si illam igitur approbasses, hec probata esset. Sed utraque opinione aliquanto facilior est quam re. (Gaudium) Sapiens sum. (Ratio) Crede autem michi, numquam, si uere esses, hoc diceres. Sapiens enim quantum est quod sibi desit intelligit; non gloriatur itaque sed suspirat. (Gaudium) Sapientem me profiteor. (Ratio) Bene irent res, si tot essent sapientes, quot sapientie professores; nunc illud perdifficile est, hoc uero facillimum. (Gaudium) Sum sapiens. (Ratio) Si uere sapiens esse uis, noli id quidem opinari. Credere se sapientem primus ad stultitiam gradus est, proximus profiteri. [12,2] (Gaudium) Studio ad sapientiam perueni. (Ratio) Utique sic ad illam peruenitur; sed an tu perueneris recogita. Non est enim res studii breuis, egens aliquot annorum ut relique artes: tota uel longissima opus est uita. Si quis, ut aiunt, tota die currens peruenit ad uesperam, satis est. Notum est illud Platonis, ut alia multa, preclarissimum, quod Ciceroni placet et michi: “Beatum, cui etiam in senectute contigerit ut sapientiam uerasque opiniones assequi possit!”. Has tu an calle medio obuias habueris an nescio quo pennato equo uectus ante tempus attigeris, incertum: tam cito sapiens euasisti! [12,3] (Gaudium) Sapientie perfectionem celitus accepi. (Ratio) Est, fateor, celeste donum sapientia; sed magnus certe uir erat et celi amicus qui dicebat: “Non quod iam acceperim aut perfectus sim”. (Gaudium) Sapientiam cupida mente comprehendi. (Ratio) Ut pecunie rerumque multarum mala, sic sapientie cupiditas bona est. Sed an tu tante rei capax sis uideto: certe ille idem “ego me” inquit “non arbitror comprehendisse”. Et ille quoque permagnus erat, qui cum Deo se ipso loquens sic aiebat: “Imperfectum meum uiderunt oculi tui”. Hoc est proprium sapientis, imperfectionem suam nosse ac fateri. [12,4] (Gaudium) Sapiens dicor. (Ratio) Non te tue neque aliene umquam uoces sapientem fecerunt, sed res ipsa. (Gaudium) Sapiens uulgo dicor. (Ratio) Vulgus insanos sapientes dicere et sapientes insanos iure suo didicit, quod est ut falsa pro ueris ueraque pro falsis habeat. Nichil est a uirtute uel a ueritate remotius quam uulgaris opinio. (Gaudium) Omnes predicant me sapientem. (Ratio) Ad famam fortasse aliquid, ad sapientiam nichil omnino. Sentio autem: superscriptionibus inniteris litterarum, quibus nichil est liberalius; non satis est facere sapientes qui non sunt, sed egregios et insignes faciunt ac uerendos, serenissimos insuper et inlustres, ut iam simplex sapientie titulus sit pudori, qui quam paucis conueniat stupor est; obsoleuit tamen inter titulos clariores, quos qui scribendo sic accumulant sciunt se mentiri, sed urbani uel mendacio fieri uolunt. Vos qui legitis non ueros modo, sed citra uerum sistere illos rati, publico errore fallimini. [12,5] Nemo est qui se de suis rebus interroget, omnes aliis de se credunt. Vis autem noscere quam sis sapiens? Verte oculos retro, recordare quotiens in hoc uite cursu cespitaueris, quotiens oberraueris, quotiens offenso pede cecideris, quot pudenda, quot dolenda, quot penitenda commiseris: tunc, si audes, te dicito sapientem; credo autem, non audebis. (Gaudium) Scio me sapientem. (Ratio) Literatum forsan uis dicere. Sunt enim plane literati aliqui, uerum licet pauci; sapientes autem pene nulli. Aliud est sapienter loqui, aliud sapienter uiuere; aliud dici, aliud esse sapientem. [12,6] Fuere qui dicerent sapientem nullum; id quam uerum falsumue sit non disputo: certe nimis prerupta sententia est et ad desperationem prona et studio aduersa sapientie. Hebrei sapientem Salomonem suum predicant — qui quam sapiens esset turba coniugum pellicumque testatur multoque maxime diis alienis cultus exhibitus —, Romani sapientem Lelium et Catonem. Grecia ipsa dum floruit septem habuisse dicitur sapientes: hi quoque hoc titulo indigni sequentibus uisi erant. Qui excusant, dicunt non eos illum sibi titulum absumpsisse, sed ab errantibus populis traditum possedisse. Unus tantum fuit sua professione suoque sapiens iudicio, stultissimus omnium Epicurus, quem titulum cum Metrodoro participare uoluit; nec honorificum amici donum ille respuit seque etiam sapientem dici equanimiter tulit, ut sua illa qualisqualis gloria error esset alterius. Unus quoque sapiens Socrates oraculo dictus Apollinis, forsan ideo ut uirum illum sapienti proximum falso testimonio falsus deus ad amentiam atque insolentiam irritaret. [12,7] Hec de antiquis sapientibus dixerim. Felicior etas uestra, que non unus duosue uel septem, sed in singulis urbibus ceu pecudum greges numerat sapientum! Nec mirum sane multos esse, qui tam facile fiant. Venit iuuenis stultus ad templum, preceptores illum sui predicant, celebrant seu amore seu errore; tumet ille, uulgus stupet, plaudunt affines et amici, ipse iussus in cathedram scandit, cuncta iam ex alto despiciens et nescio quid confusum murmurans. Tunc maiores certatim ceu diuina locutum laudibus ad celum tollunt, tinniunt interim campane, strepunt tube, uolant anuli, figuntur oscula, uertici rotundus et niger pannus imprimitur. His peractis descendit sapiens qui stultus ascenderat. Mira prorsus transformatio nec Nasoni cognita! Sic fiunt hodie sapientes; uerus sapiens fit aliter. [12,8] (Gaudium) Sapiens sum. (Ratio) Solent qui de se magnifice sentiunt prefidenter maiora uiribus aggredi inque nisu medio prolapsi suo uel periculo uel pudore condiscere quam iusti rerum extimatores fuerint suarum. Prestat igitur, michi crede, falsas opiniones abicere, insolentiam deponere, insipientiam circumspicere et optare ne qua experiende sapientie necessitas incidat, que declaret de te nichilo gloriatum. Hec rectior tutiorque querende sapientie uia est. (Gaudium) Credo ego ad sapientiam peruenisse. (Ratio) At si michi obsequeris, ad illam potius assurgendo nitendoque peruenies quam credendo. Nichil altius ascendit quam humilitas operosa.