[110,0] CX. DE HEREDITATIS EXPECTATIONE. [110,1] {SPES} Hereditatem orbi senis expecto. {RATIO} Modo te tranquillum predicabas; ipse tibi ne contrarius sis attende: nunquam expectatio tranquillitasque cohabitant, uix ullum uite tedium expectatione molestius. {SPES} Expecto senis hereditatem. {RATIO} Nescis quid ille forsan expectet. Est ea quidem inter homines uulgaris insania, ut fere omnes non coeuis tantum, sed iunioribus quoque diutius se uicturos sperent. Inuiti sua de morte cogitant mortales, de aliena autem libenter, cum tamen contrarium agere esset utilius. {SPES} Senis hereditatem spero. {RATIO} Quid si ille interim tuam sperat? Falli alterutrum est necesse. Quot autem senes inuenias mortem iuuenum expectantes? Et sane nemo tam senex, qui non possit annum uiuere, nemo tam iuuenis, qui non possit hodie mori. [110,2] {SPES} Hereditatem orbi senis spero. {RATIO} Iustius hanc sperabat filius, iuniorem iustior spes elusit. {SPES} Hereditas orbi senis ad me uenit. {RATIO} Quid scis, an ad illum tua? Gaio Claudius, Neroni Galba, Domitiano Nerua, Commodo Pertinax successit et successionum talium plena est hominum uita. {SPES} Orbi senis hereditas me manet. {RATIO} Quem non fallere possit uolens, qui quem noluit fefellit? cui superuiuere nequeat qui filio superuixit? [110,3] {SPES} Orbi iam senis elogio scriptus heres sum. {RATIO} An in tabellis forsan adamantinis, unde non facile delearis? An ignoras quam leuibus causis testamenta mutant senes? Multis in ipso uite exitu quod per omnem uitam uoluere displicuit. {SPES} Heredem me uult orbus senex. {RATIO} At qui potest nolle; nichil est autem indignantius orbo sene ac diuite: ubi sua diligi seque sperni senserit, actum est. {SPES} Hereditas orbi senis promissa est. {RATIO} Ea utinam innocentia atque ea mortalibus fides esset, ut et nunquam nisi honesta promitterent et semper promissa seruarent! Nunc nec promittendi modus nec promissa frangendi pudor ullus, quod in hereditate potissimum licere sibi homines putant: itaque uoluntatem testatoris ambulatoriam leges uocant. Non te exemplis premam; nota res est, legisti credo quibus hoc accidit, non solum ut uiuentis promitteretur hereditas, sed supremo etiam morientis amplexu et osculo anulisque aureis donarentur, quod apud illos indubie successionis indicium erat, cum interim et heredes alii et eorum mentio penitus nulla esset in tabulis testamenti: tantum media de morte perfidia ausa est! Tene igitur uiuorum fraudibus immunem reris, cum dolis morientium circumuentos legas summos etiam et illustres uiros? [110,4] Nam, ne singulis immorer, genus hoc ludibrii passus est Lucius Lucullus uir amplissimus quodque est altius, Augustus Cesar. Horrenda longeque mirabilis libido fallendi, que nefarias animas nec in morte destituat! Sed sic est mos; et tu promissa in hereditate spem defigis, quam frustrari possit et uita longior testantis et breuior fides, quanquam hic cessantibus mutandi causa propositi possit esse iustissima: suus heres, noua seni oriens progenies, si quidem octogenario maior Cato filium genuit, nonagenario iam propior Masinissa idque hac etiam nunc etate uestris senibus euenit — qui utinam priscis illis ut gignendi ui, sic uigore animi pares essent! — Que cum ita sint, heres certe legitimus captatori obstat atque improbam spem precidit. {SPES} Iam testamento senis heres sum. {RATIO} Sed uiuentis forsitan et uicturi; testamenta autem in uita fiunt, in morte firmantur: funus et cadauer cogitas, lupus quidem expectatione lassandus et inedia. [110,5] {SPES} Hereditas ad me recto calle uentura est. {RATIO} Quid quod ut testator, sic hereditas casibus subiacet, ut neque semper quem uelis habeas heredem et sepe nil aliud quam inane nomen sit hereditas? Quid quod interim uasto pretio parua res emitur, dum credulum senem et obsequium submissum et indigne uiro blanditie promerentur? nulla est tanta utilitas, que decoris impendio extimanda sit. {SPES} Nullo legum aut fortune obice hereditas ad me uenit. {RATIO} Unde id nosti, cum sit scitum illud Marci Catonis sapientissimi senis dictum: “Sepe”, inquit, “audiui inter os atque offam multa interuenire posse”? Esto autem: nichil interueniat, sed ad te sperata perueniat hereditas; non manebit tecum, sed a te rursus ad alios migrabit. Volubilia sunt bona mortalium: rotundam nummi precipue formam dicunt, ut perpetuo rotetur motu. Quesiuisti hereditatem successori tuo, mestus forsitan gauisuro, sollicitus otioso et sperasti de alio propter quod idem alii de te sperent.